De Mendacio

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Magna quaestio est de mendacio, quae nos in ipsis cotidianis actibus nostris saepe conturbat, ne aut temere accusemus mendacium, quod non est mendacium, aut arbitremur aliquando . esse mentiendum honesto quodam et officioso ac misericordi mendacio. quam quaestionem tam sollicite pertractabimus, ut quaeramus cum quaerentibus; utrum autem aliquantum inueniamus, nihil nobis temere adfirmantibus lectori bene adtendenti satis indicabit ipsa tractatio. latebrosa est enim nimis et quibusdam quasi cauernosis anfractibus saepe intentionem quaerentis eludit, ut modo uelut elabatur e manibus quod inuentum erat, modo rursus adpareat et rursus absorbeatur. ad extremum tamen sententiam nostram uelut certior indago conprehendet. in qua si ullus error est, cum ab omni errore ueritas liberet atque in omni errore falsitas [*]( 2 Liber Consentii de mendacio fol. 65* M Incipit de mendacio fol. 136* M, fol. 69b C Incipit liber sci Augustini cuius titulus est de mendacio fol. 1 S Incipit Augustini Aurelii liber de mendacio fol. 224x. f Incipit liber de mendacio fol. 110* L, fol. 140* F, fol. 123 E Incipit sci Augustini liber de mendatio fol. 1% y, fol. 17* (J 3 questio (semper fere e) or mendatio (saepissitne t) F 4 sepe M, (semper fere e pro aea PY 6 offltioso (t pro c et c pro t saepissime) P 7 misericorde C questionem S 8 ut] aut J2 9 aliquantum] aliquid Myfa aliquid... E inueniamur W nichil (semper fere) Ffy 10 attendente M 11 nimis om. F amfractibus MRf anfranctibus E sepe R 12 querentis (saepe e pro ae) R uelud P uelut-modo oMt. Y* 14 obsorbeatur MBC uelnd Or 15 cercior T compraehendaet j compraohendet <p comprehendit SEFfiW ullus] utilis SLElW 16 in om. MCo omnis C erroris C errori cp )

414
inplicet, numquam errari tutius existimo, quam cum in amore nimio ueritatis et reiectione nimia falsitatis erratur. qui enim seuere reprehendunt, hoc nimium dicunt esse; ipsa autem ueritas fortasse adhuc dicat: nondum est satis. sane quisquis legis, nihil reprehendas, nisi cum totum legeris; atque ita minus reprehendes. eloquium noli quaerere; multum enim de rebus laborauimus et de celeritate absoluendi tam necessarii cotidianae uitae operis: unde tenuis, ac prope nulla fuit nobis cura uerborum.

Exceptis igitur iocis, quae numquam sunt putata mendacia — habent enim euidentissimam ex pronuntiatione atque ipso iocantis affectu significationem animi nequaquam fallentis, etsi non uera enuntiantis: quo genere utrum sit utendum perfectis animis, alia quaestio est, quam modo enodandam non suscepimus — exceptis ergo iocis prius agendum est, ne mentiri existimetur qui non mentitur.

Quapropter uidendum est, quid sit mendacium. non enim omnis, qui falsum dicit, mentitur, si credit aut opinatur uerum esse quod dicit. inter credere autem atque opinari hoc distat, quod aliquando ille, qui credit, sentit se ignorare quod credit, quamuis de re, quam se ignorare nouit, omnino non dubitet, si eam firmissime credit; qui autem opinatur, putat se scire quod nescit. quisquis autem hoc enuntiat quod uel creditum animo uel opinatum tenet, etiamsi falsum sit, non [*](19 cf. de util. credo u. XXV p. 31 sq. ed. Z. ) [*]( 1 nusquam RMCvy errare M existimet C cum om. MCo 2 erratur om. MC 3 seuere om. MRCy*(l repraehendunt o antem] enim T 4 quisque 1 5 deprehendas i perlegeris MCfE2 ita] ita forte MRCE2Wf<pfi 6 reprehendis SFW reprehendas C 7 de om. F 8 cotidiane S cotidiani W tennis] hactenus S*FLWf> ac tenus (ac s. I. m. 2) f, 81E aut tenuia bd ac prope] proprie SFLW aut prope bd 13 falsitatis SW uerae <p uere y1 nuntiantis 97 annuntiantis P 14 enotandam tp 15 non om. CF, er. in L 22 du**bitet S si eam] sic enim SFL firme SFEXW opinator autem MEfiyy 23 quiquis 9 autem om. F hoc s. l. M 24 opinatam in ras. E putatum WSFLN )

415
mentitur. hoc enim debet enuntiationis suae fidei, ut illud per eam proferat, quod animo tenet, et sic habet, ut profert. nec ideo tamen sine uitio est, quamuis non mentiatur, si. aut non credenda credit aut quod ignorat nosse se putat, etiamsi uerum sit; incognitum enim habet pro cognito. quapropter ille mentitur, qui aliud habet in animo et aliud uerbis uel quibuslibet significationibus enuntiat. unde etiam duplex cor dicitur esse mentientis, id est duplex cogitatio: una rei eius, quam ueram esse uel scit uel putat et non profert; altera eius rei, quam pro ista profert sciens falsam esse uel putans. ex quo fit, ut possit falsum dicere non mentiens, -si putat ita esse, ut dicit, quamuis non ita sit; et ut possit uerum dicere mentiens. si putat falsum esse et pro uero enuntiat, quamuis reuera ita sit, ut enuntiat. ex animi enim sui sententia, non ex rerum ipsarum ueritate uel falsitate mentiens aut non mentiens iudicandus est. potest itaque ille, qui falsum pro uero enuntiat, quod tamen uerum esse opinatur, errans dici et temerarius; mentiens autem non recte dicitur, quia cor duplex cum enuntiat non habet nec fallere cupit, sed fallitur. culpa uero mentientis est in enuntiando animo suo fallendi cupiditas; siue fallat, cum ei creditur falsum enuntianti; siue non fallat, uel cum ei non creditur uel cum uerum enuntiat uoluntate fallendi quod non putat uerum. quod cum ei creditur, non utique fallit, quamuis fallere uoluerit: nisi [*]( 1 suae in mg. m. 2 T 3 ideo] inde W sine uitio] in nullo uitio MCfifvJE2 aut] autem F 4 credendo MRC se om. SEt 5 enim om. F 6 aliut M in om. W ip uerbis E in uerbis W 7 etiamueram esse om. W cor-duplex om. MRC 8 esse dicitur F eius rei MRy eius del. in E om. P 9 altera-profert om. MRFL 10 falsum SFL 11 non om. SFLW1 12 ut alt. om. MCRf\'© uerum] ut non P 15 aud C 17 enuntia. \'PI 19 dupplei (semper ita) T non habet cum enuntiat F 20 in enuntiando est F est om. SElW in animo F suo om. F fallendi in mg. m. 2 E 21 post fallat sequitur in E şit.lę 590 cum-ennntianti om. SFLW faleumcreditur om. Efi. del. T 22 fallat om. SFLW uel er. in C 23 efitiat y fallendi in mg. m. 2 y )
416
hactenus fallit, quatenus putatur ita etiam nosse uel putare ut enuntiat.

Quamquam subtilissime quaeratur, utrum, cum abest uoluntas fallendi, absit omnino mendacium.

Quid enim? si quisque falsum loquens, quod falsum esse existimat, ideo tamen facit, quia putat sibi non credi, ut eo modo falsa fide absterreat eum, cui loquitur, quem sentit sibi nolle credere? hic enim studio non fallendi mentitur, si mendacium est enuntiare aliquid aliter quam scis esse uel putas; si autem mendacium non est nisi cum aliquis enuntiat uoluntate fallendi, non mentitur iste, qui propterea falsum loquitur, quamuis nouerit uel putet falsum esse quod loquitur, ut ille, cui loquitur, non ei credendo non fallatur, quia eum sibi non crediturum uel scit uel putat. unde si adpareat fieri posse, ut aliquis propterea falsum dicat, ne fallatur ille, cui dicitur, existit aliud e contrario genus propterea uerum dicentis, ut fallat. qui enim uerum ideo loquitur, quia sentit sibi non credi, ideo utique uerum dicit, ut fallat; scit enim uel existimat propterea falsum putari posse quod dicitur, quoniam ab ipso dicitur. quamobrem cum ideo uerum dicit, ut falsum putetur, -ideo uerum dicit, ut fallat. quaerendum ergo est, quis potius mentiatur: utrum ille, qui falsum dicit, ne fallat, an ille, qui uerum dicit, ut fallat, cum et ille sciat uel putet falsum se dicere et iste sciat uel putet uerum se dicere. iam enim diximus eum, qui nescit [*](1 actenus MRClv quatinus Ffa nosse uel] nos sine R 2 ut om. WEl 5 quia p şj y, seå add. post enim si enim MRC quia F 6 tamen] non W 8 hinc R 9 scit W 10 pntat W aliquid itfRfipr? aliquit C 11 enuntiatur Ebd 12 putat W 13 ille cui loquitur om. SWLtEI, F haec uerba post fallatur praebet 14 scit] nouit MROE\'fi 15 nec W 16 dixerit W exsistit M existat C aliud 8. I. m. 2 Y e om. MCl contrario s4iad (exp. m. 2) f1 17 uerum pi. om. F 18 utique-putari om. SFL WEt itaque f1 20 ad pr. dicitur in mg. add. m. 2 utique fallere uult F 21 dicit uerum T 22 est ergo f est om. W 24 se falsum MRCff 25 se uerum E )

417
falsum esse quod enuntiat, non mentiri, si hoc putat uerum, eumque potius mentiri, qui etiam uerum enuntiat, cum falsum putat, quia ex animi sui sententia iudicandi sunt. de illis itaque non parua quaestio est, quos proposuimus: unum, qui scit aut putat se falsum dicere et ideo dicit, ne fallat — uelut si aliquam uiam nouerit obsideri a latronibus et timens, ne per illam pergat homo, cuius saluti prospicit et eum scit sibi non credere, dicat eam uiam non habere latrones ad hoc, ut iliac non eat, dum ideo credit latrones ibi esse, quia ille dixit non ibi esse, cui non credere statuit mendacem putans alterum autem, qui sciens aut putans uerum esse quod dicit, ad hoc tamen dicit, ut fallat; tamquam si homini non sibi credenti dicat latrones in illa uia esse, ubi reuera eos esse cognouit, ut ille, cui dicit, per illam uiam magis pergat atque ita in latrones incidat, dum putat falsum esse quod ille dixerit. quis ergo istorum mentitur: ille, qui elegit falsum dicere, ne fallat, an ille, qui elegit uerum dicere, ut fallat? ille, qui falsum dicendo egit, ut uerum sequeretur cui dixit, an iste, qui uerum dicendo egit, ut falsum sequeretur cui dixit? an forte ambo mentiti sunt? ille, quia uoluit falsum dicere, iste, quia uoluit fallere. an potius neuter eorum mentitus est? ille, quia uoluntatem habuit non fallendi, et ille, quia uoluntatem habuit uerum dicendi. non enim nunc agitur, quis eorum peccauerit, sed quis mentitus sit. cito enim uidetur ille peccasse, qui uerum dicendo egit, ut homo incideret in latrones, ille autem non [*](1 nuntiat RCMt si-mentiri om. S, in mg. E 6 uelud M ueluti f 7 illani] eam E cuiusj uiuus <p 8 eam] illam E latronem R latros M ad-l0 esse om. F 9 ille S quia (a s. I.) E quia -esae om. S ille-cui in mg. E 10 cui] qui ei S qui F statuit credere r 11 alter F 12 ad-dicit om. SFEl$ut ex et M 13 illa 9. I. m. 2 f reuera] uera (m. rec. corr. in uere) <p 14 cui dicit] qui init SF qui ibat L magis] ni?gQ& (exp. m. 2) 7 ita om. y 15 incedat Sl 16 falsum elegit p . eligit y1 17 eligit If\'r qui] quidem BIlL dicendo falsum F 18 egit] elegit SFL andixit in mg. m. 2 E, om. SF 20 noluit My 22 falendi e 24 alicui uidetur F ille uidetur E ) [*]( XXXXI Aug. Sect. V parI III. ) [*]( 27 )
418
peccasse uel etiam bene fecisse, qui falsum dicendo egit, ut homo perniciem deuitaret. sed possunt exempla ista conuerti, ut et ille aliquid grauius eum pati uelit, quem falli non uult — multi enim quaedam uera cognoscendo sibi intulerunt perniciem, si talia fuerunt, ut eos latere debuerint — et iste II aliquid commodi uelit adipisci eum, quem uult falli. nonnulli enim, qui sibi mortem intulissent, si aliquid mali, quod uere contigerat, de caris suis cognouissent, falsum putando sibi pepercerunt; atque ita falli eis profuit, sicut aliis offuit uera cognoscere. non ergo id agitur, quo animo consulendi aut nocendi uel ille falsum dixit, ne falleret, uel iste uerum dixit. ut falleret; sed exceptis commodis aut incommodis eorum. quibus locuti sunt, quantum ad ipsam ueritatem falsitatemque adtinet, quaeritur, quis eorum an uterque neuterue mentitus sit. si enim mendacium est enuntiatio cum uoluntate falsum enuntiandi, ille potius mentitus est, qui falsum dicere uoluit et dixit quod uoluit, quamuis, ne falleret, dixerit; si autem mendacium est quaelibet enuntiatio cum uoluntate fallendi. non ille, sed iste mentitus est, qui etiam uerum dicendo fallere uoluit. quodsi mendacium est enuntiatio cum uoluntate alicuius falsitatis, ambo mentiti sunt, quia et ille suam enuntiationem falsam esse uoluit et ille de uera sua falsum credi uoluit. porro si mendacium est enuntiatio falsum enuntiare uolentis, ut fallat, neuter mentitus est, quia et ille habuit uoluntatem falsum dicendo uerum persuadere et iste, ut falsum persuaderet, uerum dicere. aberit igitur omnis temeritas atque omne mendacium, cum et id, quod uerum [*]( luel] sed p feeisse] egisse F 2 conuerti ita eiempla 7 ista] itaJKfCfb 3 et om. C grauius aliquid P 4 uera quaedam CLbd 5 taliam Bl eo MR ea C Iacere M tacere C debuerunt <p 8 contiogerat S 9 perpecerunt !fit obfuit EFLbd 14 quare (tn textu, qagritor M mg.) F an]ant SE 22 ille] iste$bd 25 et-persuaderet om. E1 et iste ut om. S iste—dicere] ille uertl dicendo falsum attendi FL. sed L in mg.; in textu habetur: f$l§uip (Jlcere 26 persuaderet OIØ. S fę.ĮŞŲ111 uerum (exp. m. 2) E 27 cum et] si SLFbd credendam SFL credendomue f credendumue (ue 8. l.) E, frbd )
419
credendumque cognouimus, cum opus est, enuntiamus et id uolumus persuadere, quod enuntiamus. si autem uel quod falsum est uerum putantes uel quod incognitum est nobis pro cognito habentes uel quod credendum non est credentes uel, cum id non opus est, enuntiantes tamen non aliud quam id, quod enuntiamus, persuadere conamur: non abest quidem temeritatis error, sed abest omne mendacium. nulla enim definitionum illarum timenda est, cum bene sibi conscius est animus hoc se enuntiare, quod uerum esse aut nouit aut opinatur aut credit, neque uelle aliquid nisi quod enuntiat persuadere.

Sed utrum sit utile aliquando mendacium, multo maior magisque necessaria quaestio est. utrum ergo mentiatur quisquis fallendi non habet uoluntatem uel etiam id agit, ne fallatur, cui aliquid enuntiat, quamuis enuntiationem ipsam falsam habere uoluerit, quia ideo uoluit, ut uerum persuaderet; et utrum mentiatur quisquis etiam uerum uolens enuntiat causa fallendi, dubitari potest. nemo autem dubitat mentiri eum, qui uolens falsum enuntiat causa fallendi. quapropter enuntiationem falsam cum uoluntate ad fallendum prolatam manifestum est esse mendacium. sed utrum hoc solum sit mendacium, alia quaestio est.

Interim de hoc genere, in quod omnes consentiunt, inquiramus: utrum aliquando sit utile falsum aliquid enuntiare cum uoluntate fallendi. nam qui hoc sentiunt, adhibent testimonia sententiae suae, commemorantes Sarram, cum risisset, angelis negasse quod riserit; Iacob a patre interrogatum [*]( 25 cf. Gen. 18, 15 26 cf. Gen. 27, 19 ) [*]( 1 recognouimus SFL 3 pro cognito] cognitum SFW 4 quod uel 9 5 opus non F 6 quidem om. WEY temeritas et error MRCEpfb 7 sed tamen MRCFPfav diflnitionum R diffinitionum MF$f 9 aut (s. add. uel) E łųţ med. (s. add. uel) E 10 uelit F 13 uoluntatem non habet F id agit om. y1 14 qui S alicui SF om. L denuntiat SFL enuntianti omnem C1 15 suaderet MBfx(l 18 quiapropter MR 19 falsam om. SFL, s. I. E 24 adhibent] habent SFL 25 sententiae suae testimonia 7 sailram S saram LEFbd 26 negasset R ) [*]( 27* )

420
respondisse, quod ipse esset Esau maior filius eius; Aegyptias, quoque obstetrices, ne infantes Hebraei nascentes interficerentur, etiam deo adprobante et remunerante mentitas et multa eius modi exempla eligentes eorum hominum mendacia commemorant, quos culpare non audeas atque ita fatearis aliquando esse posse non solum reprehensione non dignum, sed etiam dignum laude mendacium. addunt etiam, quo non solos premant diuinis libris deditos, sed etiam omnes homines sensumque communem dicentes: si quis ad te confugiat, qui mendacio tuo possit a morte liberari, non es mentiturus? si aliquid aegrotus interroget, quod ei scire non expedit, qui etiam possit te non respondente grauius adfligi, audebisne aut uerum dicere in perniciem hominis aut silere potius quam honesto et misericordi mendacio ualitudini eius opitulari? his atque talibus copiosissime se arbitrantur urgere, ut, si consulendi causa exigit, aliquando mentiamur.

Contra illi, quibus placet numquam mentiendum, multo fortius agunt, utentes primo auctoritate diuina, quoniam in ipso Decalogo scriptum est: falsum testimonium ne dicas, quo genere complectitur omne mendacium; quisquis enim aliquid enuntiat, testimonium perhibet animo suo. sed ne quis contendat non omne mendacium falsum testimonium esse appellandum, quid dicturus est ad id, quod scriptum est: os quod mentitur occidit animam? quod ne quis arbitretur exceptis aliquibus mentientibus posse intellegi, alio loco legat: perdes omnes, qui loquuntur mendacium. [*]( 1 cf. Ex. 1, 19..20 19 Ex. 20, 16 24 Sap. I, 11 26 Ps. 5, 7 ) [*]( 1 egyptias 7 egiptias 9 2 haebrei MS hebrei py 3 approbante? 7 6 reprahensione M 7 laude dignam E addunt-non] annunciantes ut non SF annuntiant ut non L 8 set M 10 es] est MC 12 te non respondente possit ECbd aut exp. E om. y 14 ualetudini MRbd 15 urguere SC 16 mentiantur F 17 illis R numquam on. ? sic mentiendum Me., 19 decalago o1 non SEF 21 annuotiat (prim. n 8. l.) 8 22 contendat] concedat SF omnS B 24 occidet RIC\'f 26 locuntur MREfotp )

421
unde ore suo ipse dominus, sit, inquit, in ore uestro: est est, non non; quod autem amplius est, a malo est. hinc et apostolus, cum exuendum ueterem hominem praeciperet, quo nomine omnia peccata intelleguntur, consequenter ait in primis ponens: quapropter deponentes mendacium loquimini ueritatem.

Nec illis, quae de ueteribus libris mendaciorum exempla prolata sunt, terreri se dicunt: ubi quidquid gestum est, figurate accipi potest, quamuis reuera contigerit; quidquid autem figurate fit aut dicitur, non est mendacium. omnis enim enuntatio ad id, quod enuntiat, referenda est. omne autem figurate aut factum aut dictum hoc enuntiat, quod significat eis, quibus intellegendum prolatum est. unde credendum est illos homines, qui propheticis temporibus digni auctoritate fuisse commemorantur, omnia, quae scripta sunt de illis, prophetice gessisse atque dixisse; nec minus prophetice eis accidisse, quaecumque sic acciderunt, ut eodem prophetico spiritu memoriae litterisque mandanda iudicarentur. de obstetricibus autem, quia non eas possunt dicere prophetico spiritu significandi futuri ueri gratia aliud pro alio renuntiasse Pharaoni, etiamsi aliquid ipsis nescientibus quod per eas actum est significauit, pro gradu suo dicunt adprobatas et remuneratas a deo. qui enim nocendi causa mentiri solet, si iam consulendi causa mentiatur, multum profecit. sed aliud est, quod [*]( 1 Matth. 5, 37 5 Eph. 4, 25 ) [*]( 1 sit] ait sit (m. al. add.) S in ore uestro sit F inquid Cy autem El inquit E1 om. SF in ore uestro] sermo uester i in ore ŞŲQ uestro p 2 alt. est om. R 3 et om. E* exsuendum M 4 peccata-ait suppleta in ima pag. <p 7 qui F 8 quicquid Ms.,cp 9 quicquid Sift( 10 omnes M 13 unde et F 15 commorantur M 16 prophetisse y egisae E1^ gessisse-propbetice om. i1 prophetisse fi 17 nt epdem (a. Q acr. a) danda iudicarentur memoria litterisque mandanda iudicarentur ? 18 memoriae-spiritu in mg. m. 1 add. ji 20 pharahoni (h alt. m. 1 8. I.) S 22 est om. β 24 mentitor Mo proficit MEF(*$prof»cit (una litt. euan.) R )

422
per se ipsum laudabile proponitur, aliud, quod in deterioris conparatione praeponitur. aliter enim gratulamur, cum sanus est homo, aliter, cum melius habet aegrotus. nam in scripturis ipsis iustificata etiam Sodoma dicitur in conparatione scelerum populi Israhel. et ad hanc regulam dirigunt omnia mendacia, quae proferuntur de ueteribus libris nec reprehensa inueniuntur uel reprehendi non possunt, ut aut indole proficientium et spe adprobentur aut significationis alicuius causa non sint omnino mendacia.

Et ideo de libris noui testamenti exceptis figuratis significationibus domini, si uitam moresque sanctorum et facta ac dicta consideres, nihil tale proferri potest, quod ad imitationem prouocet mentiendi. simulatio enim Petri et Barnabae non solum commemorata, uerum etiam reprehensa atque correcta est. non enim, ut nonnulli putant, ex eadem simulatione etiam Paulus \'apostolus aut Timotheum circumcidit aut ipse quaedam ritu iudaeico sacramenta celebrauit, sed ex illa libertate sententiae suae, qua praedicauit nec gentibus prodesse circumcisionem nec iudaeis obesse. unde nec illos astringendos ad consuetudinem iudaeorum nec illos a paterna deterrendos censuit. unde illa uerba eius sunt: circumcisus quis uocatus est? non adducat [praeputium]. in praeputio quis uocatus est? non circumcidatur. circumcisio nihil est, et praeputium nihil est sed obseruatio mandatorum dei. unusquisque in qua uocatione uocatus est, in ea permaneat. quomodo enim potest adduci praeputium quod praecisum est? sed \'non [*](3 cf. Ez. 16, 52 13 cf. Gal. 2, 12. 13 15 cf. Epist. 75 Aug. n. 9-11 21 I Cor. 7, 18-20 ) [*]( 1 ponitur F 4 dicitur sodoma F in] ex El 7 proficiendum MR proficientes SF proficientis Let] met S aut β 12 nil g potest proferri y 13 enim] nanque in ras. E namque bd 14 reprehensa est atque correcta SEFfi 17 iudaico SEFLfaybd 18 sententiae] scientiae F 19 iudeis R adstringendos R 22 addnrat P preputium S om. M1, quod uocab. inclusi 25 quo M 27 precisum S precissum 3 )

423
adducat\' dixit \'non ita uiuat\', quasi praeputium adduxerit, id est, quasi in eam partem, quam nudauit, rursus tegmen carnis adtraxerit et quasi iudaeus esse destiterit, sicut alibi dicit: circumcisio tua praeputium facta est. et hoc non tamquam cogens dixit apostolus aut illos manere in praeputio aut iudaeos in consuetudine patrum suorum, sed ut neutri in alteram cogerentur, potestatem autem haberet quisque manendi in sua consuetudine, non necessitatem. neque enim, si uellet iudaeus, ubi nullum perturbaret, recedere a iudaeicis obseruationibus, prohiberetur ab apostolo, quando quidem consilium in eis permanendi ad hoc dedit, ne superfluis perturbati iudaei ad ea, quae saluti essent necessaria, non uenirent, neque ab illo prohiberetur, si uellet quisquam gentilium ideo circumcidi, ut hoc ipsum ostenderet, non se detestari quasi noxium, sed indifferenter habere tamquam signaculum, cuius utilitas iam tempore praeterisset; non enim, si salus ex eo iam nulla esset, etiam exitium inde metuendum fuit. ideoque et Timotheus, cum in praeputio uocatus esset, tamen, quia de iudaea matre ortus erat et ostendere cognatis suis debebat ad eos lucrifaciendos non hoc se didicisse in disciplina christiana, ut illa sacramenta, quae legis ueteris essent, abominaretur, circumcisus est ab apostolo: ut hoc modo demonstrarent iudaeis non ideo gentes non ea suscipere, quia mala sunt et perniciose a patribus obseruata, sed quia iam saluti non necessaria post aduentum tanti sacramenti, quod per tam longa tempora tota uetus illa scriptura propheticis figurationibus parturiuit. nam et Titum [*](4 Rom. 2, 25 18 cf. Act. 16, 1. 3 27 cf. Gal. 2, 3. 4 ) [*]( 1 dixit id est F 2 partem om. F 4 facta est sed extiterit (eistiterit R) MBv 5 in om. M 6 preputio S iudaeos om. Fl 7 neuter S altera SF cogeretur SFE 8 necessitate. M necessitate Rrp 9 enim om. β 10 iudaicis Sy2EFL$fbd 11 coneilium-indaei ad om. SFLE1 13 quisque F 14 hostenderet E 18 preputio MS 19 iudea M et (s. et add. ut) ostenderet y 20 lucrifatiendos R 22 abhominaretur Fpy? . 28 demonntraregt Mf demonstraret Fpq\'b 24 et] aut F 27 appropheticis Y titum non est compulsus F circumcidere SF (in mg. a* ii 6 cõpulsus circumcidi) L )
424
circumcideret, cum hoc urgerent iudaei, nisi subintroducti falsi fratres ideo fieri uellent, ut haberent, quod de ipso Paulo disseminarent, tamquam eorum ueritati cesserit, qui spem salutis euangelicae in circumcisione carnis atque eius modi obseruationibus esse praedicarent et sine his nemini Christum prodesse contenderent, cum contra nihil prodesset Christus eis, qui eo animo circumciderentur, ut ibi esse salutem putarent, unde est illud: ecce ego Paulus dico uobis, quia, si circumcidamini, Christus uobis nihil proderit. ex hac igitur libertate Paulus paternas obseruationes obseruauit, hoc unum cauens et praedicans, ne sine his salus christiana nulla putaretur. Petrus autem simulatione sua, tamquam in iudaismo salus esset, cogebat gentes iudaeizare, quod uerba Pauli ostendunt dicentis: quomodo gentes cogis iudaeizare? non enim cogerentur, nisi uiderent eum sic eas obseruare, quasi praeter illas salus esse non posset. Petri ergo simulatio libertati Pauli non est conparanda. et ideo Petrum amare debemus libenter correctum, non autem astruere etiam de auctoritate Pauli mendacium, quia et Petrum coram omnibus in rectam uiam reuocauit, ne gentes per eum iudaeizare cogerentur, et ipse suae praedicationi adtestatus est, qui cum putaretur hostis paternarum traditionum eo quod nolebat eas inponere gentibus, non aspernatus eas ipse more patrio celebrare satis ostendit hoc in eis Christo adueniente remansisse, ut nec iudaeis essent perniciosae nec gentibus necessariae nec iam cuiquam hominum salutares. [*]( 8 Gal. 5, 2 14 Gal. 2, 14 ) [*]( 1 cum] dum SFS urgaerent y nisi] ne F nisi (at ne) L 2 habere Ss quid F 4 circunciaione F circflcisionS M huiusmodi F 6 contenderent-prodesset om. MR 9 nihil uobis bd 10 ««seruaait E seruauit P 12 nulla simulatione [3 13 iudaizare SEFLfaabd 14 dicentes \'P 15 iudaizare SEFLfay*bd 16 ea S$illa S$17 libertate (p1 19 de pauli auctoritate .RPyoad pauli de auctoritate M qui MBEfaybd 20 iudaizare SEFLfabd 23 eas pr. om.$24 sfcatis 9 in om. F 25 esse R perniciose M perniosae JB1 )
425

Quodsi auctoritas mentiendi nec de antiquis libris proferri potest, uel quia non est mendacium, quod figurate gestum dictumue recipitur, uel quia bonis ad imitandum non proponitur, quod in malis, cum proficere coeperint, in peioris conparatione laudatur, nec de noui testamenti libris, quia correctio potius quam simulatio, sicut lacrimae potius quam negatio Petri est imitanda.

Iam illis exemplis, quae de communi uita proferuntur, multo confidentius adserunt non esse credendum. prius enim docent iniquitatem esse mendacium multis documentis litterarum sanctarum et eo maxime, quod scriptum est: odisti. domine, omnes qui operantur iniquitatem, perdes omnes qui loquuntur mendacium. aut enim, ut solet scriptura, sequenti uersu exposuit superiorem, ut, quoniam latius solet patere iniquitas, intellegamus nominato mendacio tamquam speciem iniquitatis significare uoluerit, aut, si aliquid interesse arbitrantur, tanto peius est mendacium, quanto grauius positum est (perdes) quam \'odisti*. forte enim odit aliquem deus aliquanto mitius, ut eum non perdat; quem uero perdit, tanto uehementius odit, quanto seuerius punit. odit autem omnes, qui operantur iniquitatem; at omnes, qui loquuntur mendacium, etiam perdit. quo constituto quis eorum, qui haec asserunt, commouebitur illis exemplis, cum dicitur: quid? si ad te homo confugiat, qui mendacio tuo possit a morte liberari? illa enim mors, quam stulte timent homines, qui peccare non timent, non animam, sed corpus occidit, sicut [*]( 11 Pb. 5, 6. 7 ) [*]( 3 recipitur ex recolitur E imitendum M non om. f γ4 proficere coeperintj profecerint SFL ceperint. Pт 5 de noui] donauit MR 7 est om. SF aestimanda S estimanda FL 8 illis er. E 10 IUtera-ram S 11 quo S 12 domine om. F omnes om. Ep, in mg. add. M iniquitatem om. M perdee (des m. 2 8. I.) S 13 locuntur 9 16 tamquam] #»«quam E quam βγφb 18 est positum β perdes 8. I. E hodisti 1i 19 odis β deus aliquem F 20 sguerius S 21 at] ad R aut β 22 locuntur Hji<p perdet MBEtpn 25 atnlti. E stnlti PY2 )

426
dominus in euangelio docet - unde praecipit, ne ipsa timeatur — os autem, quod mentitur, non corpus, sed animam occidit. his enim uerbis apertissime scriptum est: os autem, quod mentitur, occidit animam. quomodo ergo non peruersissime dicitur, ut alter corporaliter uiuat, debere alterum spiritaliter mori? nam et ipsa dilectio proximi ex sua cuiusque terminum accepit. diliges, inquit, proximum tuum tamquam te ipsum. quomodo ergo quisque diligit tamquam se ipsum, cui ut praestet uitam temporalem, ipse amittit aeternam? quandoquidem si pro illius temporali uita suam ipsam temporalem perdat, non est iam diligere sicut se ipsum, sed plus quam se ipsum: quod sanae doctrinae regulam excedit. multo minus igitur aeternam suam pro alterius temporali mentiendo amissurus est. temporalem plane uitam suam pro aeterna uita proximi non dubitabit Christianus amittere; hoc enim praecessit exemplum, ut pro nobis dominus ipse moreretur. ad hoc enim et ait: hoc est mandatum meum, ut diligatis inuicem, sicut et ego dilexi uos. maiorem dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis. non enim quisquam est ita desipiens, ut dicat aliud quam saluti sempiternae hominum consuluisse dominum uel faciendo, quod praecepit, uel praecipiendo, quod fecit. cum igitur mentiendo uita aeterna amittatur, numquam pro cuiusquam temporali uita mentiendum est. enimuero isti, qui stomachantur et indignantur, si nolit aliquis mendacio perimere animam suam, ut alius senescat [*]( 1 cf. Matth. 10, 23 3 Sap. 1, 11 7 Leu. 19, 18; Matth. 22. 39; 19, 19 17 Ioh. 15, 12. 13 ) [*]( 1 precipit S precepit EP ista SF, (in tex.) E ipse r 3 autem] enim E om. FLfibd 4 occidet BMf1 6 spiritaaliter SP 7 coiusque dilectione MRfab, (8. I.) E cniuaquae dilectione (ne s. I.) tp diligens R inquid Rl inquis <p 8 tamquam] sicut p 9 prestes P 10 si om. RM-s illius in 8. l. f3 ipsius E 11 aut suam M perdet f3 iam non est f 13 igitur minus 7 14 temporalis It 15 aeternam 81 19 maiorem hac F 20 ponat quis 22{3, (quis g. I. m. 2) E 22 precipit SF 25 sthomacantur S stomacantur E 26 in carne senescat F )
427
in carne, quid, si etiam furto nostro, quid, si adulterio liberari possit aliquis de morte? ideone furandum est aut moechandum? nesciunt enim ad hoc se cogere, ut, si laqueum ferat homo et stuprum petat, confirmans, quod sibi collum ligabit, nisi ei concedatur, quod petit, consentiatur propter animam, sicut ipsi dicunt, liberandam. quod si absurdum et nefarium est, cur animam suam quisque mendacio corrumpat, ut alter uiuat in corpore, cum, si suum corpus propterea corrumpendum daret, omnium iudicio nefariae turpitudinis damnaretur? proinde non est in ista quaestione adtendendum, nisi utrum iniquitas sit mendacium. quod cum supra commemoratis documentis asseratur, uidendum est ita quaeri, utrum pro alterius salute mentiri aliquis debeat, ac si quaereretur, utrum pro alterius salute iniquus esse aliquis debeat. quod si respuitis animae salus, quae non potest nisi aequitate seruari, et se ut praeponamus non solum alterius, sed etiam nostrae saluti temporali iubet, quid restat, inquiunt, quo dubitare debeamus numquam omnino esse mentiendum? non enim dici potest esse aliquid in temporalibus commodis salute ac uita corporali maius aut carius. unde si nec ipsa praeponenda est ueritati, quid obici potest propter quod mentiendum esse contendant, qui aliquando putant oportere mentiri?

Pudicitia quippe corporis quia multum honorabili persona uidetur occurrere et pro se flagitare mendacium, ut, si stuprator inruat, qui possit mendacio deuitari, sine dubitatione mentiendum sit, facile responderi potest nullam esse pudicitiam corporis, nisi ab integritate animi pendeat: qua disrupta cadat necesse est, etiamsi intacta uideatur, et ideo non in [*]( 2 posset Ffy mecbandum MR$moecandum E 6 nefarium ex necessarium E 7 quisquae i\' corumpat <p 8 pr?pt?r?& (8. I- m. 2 ideo) E ideo β 9 dampnaretur r 11 memoratis Ml 12 utrum-14 debeat omnia in mg. m. 2 F 13 ac-debeat om. MJR 15 et se om. SFEt 17 quo] quod ,¥Rp( 18 nonquam i esse om. SFE1 esse fin. om. β 21 quod S 23 pudicitie pudicitiae Eibd honorabilis fYrbà 25 aine-sit om. β (del. m. 2) El 26 pudicitiam esse F 27 dirupta 22.F?7 di.rupta E 28 in om. M )

428
rebus temporalibus esse numerandam, quasi quae inuitis possit auferri. nullo modo igitur se animus mendacio corrumpit pro corpore suo, quod scit manere incorruptum, si ab ipso animo incorruptio non recedat. quod enim uiolenter non praecedente libidine patitur corpus, uexatio potius quam corruptio nominanda est. aut si omnis uexatio corruptio est, non omnis corruptio turpis est, sed quam libido procurauerit aut cui libido consenserit. quanto autem praestantior est animus corpore. tanto sceleratius corrumpitur. ibi ergo seruari potest pudicitia. ubi nulla nisi uoluntaria potest esse corruptio. certe enim si stuprator corpus inuaserit, qui nec ui contraria possit nec ullo consilio uel mendacio deuitari, necesse est fateamur aliena libidine pudicitiam non posse uiolari. quapropter quoniam nemo dubitat meliorem esse animum corpore, integritati corporis integritas animi praeponenda est, quae in aeternum seruari potest. quis autem dixerit integrum animum esse mentientis? etenim libido quoque ipsa recte definitur adpetitus animi, quo aeternis bonis quaelibet temporalia praeponuntur. nemo itaque potest conuincere aliquando esse mentiendum, nisi qui potuerit ostendere aeternum aliquod bonum obtineri posse mendacio. sed cum tanto quisque ab aeternitate discedat, quanto a ueritate discedit, absurdissimum est dicere discedendo inde posse ad boni aliquid aliquem peruenire. aut si est aliquod bonum aeternum, quod non conplectatur ueritas, non erit uerum, et ideo nec bonum erit, quia falsum erit. ut autem animus corpori, ita ueritas etiam ipsi animo [*]( , 2 igitnr] ergo F animus se Ebd corrumpat F1? 3 scitsit MR$5 uex?atio R est nominanda R 9 p$cieuci$pudicitia E 10 nolomptaria R 11 contraria] contrairi (iri in rtts.) E, (iri s. 1. m. 2) T posit R 12 euitari F fateatur 7 13 pudicitia S 14 integritate M 17 diffinitur Jfp-f difinitur R apetitus M etpetitus R 18 quolibet β 20 optineri R$21 aeternitati M 22 quando R disceditj discendat R disc.dat (s. ras. or) E discordat (in ras.) 7, p6 post discordat sequitur: qui (quia P) autem (om. P) mentitur a ueritate discedit (tw mg.) E" P 23 discendo RM posse s. I. m. 2 E, om. SF boni om. MRryrl 26 autem om. F etiam ueritas bd )
429
praeponenda est, ut eam non solum magis quam corpus, sed etiam magis quam se ipsum adpetat animus. ita quippe erit integrior et castior, cum eius potius inmutabilitate quam sua mutabilitate perfruetur. si autem Loth, cum ita iustus esset, ut angelos etiam hospites suscipere mereretur, stuprandas filias Sodomitis obtulit, ut feminarum potius ab eis corpora quam uirorum corrumperentur, quanto diligentius atque constantius animi castitas in ueritate seruanda est, cum uerius ipse corpori suo quam corpus uirile femineo corpori praeferatur I

Quodsi quisquam putat ideo cuiquam pro alio esse mentiendum, ut interim uiuat aut in his rebus, quas multum diligit, non offendatur, quo possit ad aeternam ueritatem peruenire discendo, non intellegit primo nullum esse flagitium, quod non eadem condicione suscipere cogatur, sicut iam superius demonstratum est, deinde ipsius doctrinae auctoritatem intercipi et penitus interire, si eis, quos ad illam perducere conamur, mendacio nostro persuademus aliquando esse mentiendum. cum enim doctrina salutaris partim credendis, partim intellegendis rebus constet nec ad ea, quae intellegenda sunt, perueniri possit, nisi prius credenda credantur, quomodo credendum est ei, qui putat aliquando esse mentiendum, ne forte et tunc mentiatur, cum praecipit ut credamus? unde enim sciri potest, utrum et tunc habeat aliquam causam, sicut ipse putat, officiosi mendacii, existimans falsa narratione hominem territum posse a libidine cohiberi atque hoc modo etiam ad spiritalia se consulere mentiendo arbitretur? quo genere admisso atque adprobato omnis omnino [*]( 4 cf. Gen. 19, 8 ) [*]( 2 animus appetat p 3 mobilitate [36 4 perfruitur SF esset iostos E 6 foeminarum E 8 corpore E 10 cuiquam uel Rβγφ, (vel 8. I.) E alio] aliquo MRE2 £ <p 12 diligat M 14 condicionem B 15 iam om. EI auctoritate R2 16 paenitus S quos (s aup. 4) e 19 quae ad intelligenda p 20 peraenire M 21 credum Sl 23 enim] etiam p scire F 24 et ipse β aestimane SEl estimans Fg 27 ammisso MRS1 )

430
fidei disciplina subuel-titur: qua subuersa nec ad intellegentiam peruenitur, cui capiendae ista paruulos nutrit. atque ita omnis doctrina ueritatis aufertur, cedens licentiosissimae falsitati, si mendacio uelut officioso alicunde penetrandi aperitur locus. aut enim temporalia commoda, uel propria uel aliena, ueritati praeponit, quicumque mentitur — quo quid fieri potest peruersius? — aut cum ueritati adipiscendae opitulante mendacio uult facere idoneum, intercludit aditum ueritati; nolens enim, cum mentitur, esse aptus fit, cum uerum dicit, incertus. quamobrem aut non est credendum bonis aut credendum est eis, quos credimus debere aliquando mentiri, aut non est credendum bonos aliquando mentiri: horum trium primum perniciosum est, secundum stultum; restat ergo, ut numquam mentiantur boni.

Sic ista quaestione ex utraque parte considerata atque tractata non tamen facile ferenda sententia est; sed adhuc diligenter audiendi, qui dicunt nullum esse tam malum factum, quod non in peioris deuitatione faciendum sit; pertinere autem ad facta hominum non solum quidquid faciunt, sed quidquid etiam cum consensione patiuntur. unde, si extitit causa, ut eligeret Christianus turificare idolis, ne consentiret stupro, quod persecutor ei, nisi faceret, minabatur, recte uidentur quaerere, cur non etiam mentiretur, ut tantam illam turpitudinem deuitaret. ipsam enim consensionem, qua se stuprum pati mallet quam turificare idolis, non passionem dicunt esse, sed factum: quod ne faceret, elegit turificare. [*]( 2 nutrit] mittit β 3 caedene S 4 falsitati si] falsitatis MR uel LEfabd officio F*$o aliunde SE1 perpetrandi F 5 aut enim] autem MR in temporalia MR 6 ueritate M 9 ueritatis Ifs ftptus] apertus LF1 11 eis] his i debere om. F debere—bonos in mg. m. 2 y 13 horum ergo F trium-stultum in mg. m. 2 F 18 deuitatine R pertine (J 19 facti j3 quicquid Mf om. ° 20 existit SF exstitit MBbd 21 eligeretur M eligeret uir Bfaz 22 persecutore inisi M 23 quur MR ullam F om. L 24 ipsa B se om. BM$\'(, er. in E 26 elegi Bl turificaret B )

431
quanto igitur mendacium procliuius elegisset, si mendacio posset a sancto corpore tam inmane flagitium remouere!

In qua propositione ista sunt, quae merito quaeri possunt: utrum talis consensio pro facto habenda sit; aut utrum consensio dicenda sit, quae non habet adprobationem; aut utrum adprobatio sit, cum dicitur: expedit hoc pati potius quam illud facere; et utrum recte ille fecerit turificare quam stuprum pati; et utrum mentiendum esset potius, si ea condicio daretur, quam turificandum. sed si talis consensio pro facto habenda est, homicidae sunt etiam, qui occidi maluerunt quam falsum testimonium dicere, et quod est homicidium grauius, in se ipsos. cur enim hoc pacto non dicatur, quod ipsi se occiderint, quia hoc elegerunt in se fieri, ne facerent quod cogebantur? aut si grauius putatur alium occidere quam se ipsum, quid? si haec condicio martyri proponeretur, ut, si nollet de Christo falsum testimonium dicere atque immolare daemonibus, ante oculos ipsius alius non quilibet homo, sed pater eius occideretur, rogans etiam filium, ne id perseuerantia sua fieri permitteret, nonne manifestum est illo in testimonii fidelissimi sententia permanente solos homicidas futuros fuisse. qui patrem eius occiderent, non illum etiam parricidam? sicut ergo huius tanti sceleris particeps iste non esset, cum elegisset patrem suum potius ab aliis interfici, etiam sacrilegum, cuius anima raperetur ad poenas, quam fidem suam falso testimonio uiolare: sic talis ille consensus non eum faceret tanti flagitii participem, si male facere ipse nollet, quidquid alii propterea fecissent, quia ipse non faceret. quid enim tales persecutores [*]( 2 şa:tlçţQ (in m9- m. 2 suo) F flagitiom tam inmane M.ff flagitium tam inmaneret R remoueri ME$yp moneri R 4 consentio P aut] ITL F 5 consentio P 6 aut] an F potius pati F 7 faceret R ille recte F turificaret R 12 cur ex quo F 13 occiderunt F elegerunt hoc Pad 14 quam se ipsum om. ap 15 quod il martiri rE manfi P postponeretur p 17 demonibus My ipsius] eius β 20 sententiam permanentfi R homicida M 21 etiam] esse F 24 raeperetur R reperetur M penam i penas P 25 uiolaret MRFS*9t1 26 ipso Sl quicquid RMfi )

432
dicunt nisi: fac male, ne nos faciamus? qui si uere nobis facientibus non fecissent, nec sic eis nostro scelere suffragari deberemus. nunc uero, quando iam faciunt, cum ista [non] dicunt, cur nobiscum potius quam soli turpes atque nocentes sint? non enim consensus ille dicendus est, quia non adprobamus quod faciunt, semper optantes et, quantum in nobis est, prohibentes, ne faciant, factumque ipsorum non solum non committentes cum eis, sed etiam quanta possumus detestatione damnantes.

Quomodo, inquis, non cum eis facit, quando illi hoc non facerent, si ipse illud faceret? hoc modo frangimus ianuam cum effractoribus, quia, si non eam clauderemus, illi non frangerent, et occidimus homines cum latronibus, si scire contingat hoc eos esse facturos, quia, si nos praeuenientes eos occideremus, illi non occiderent alios. aut si fateatur nobis aliquis parricidium se facturum, nos cum eo facimus. si, cum possumus, eum, priusquam faciat, non interficimus. quando aliter eum uel cohibere uel inpedire non possumus. totidem uerbis enim dici potest: fecisti cum eo, quia hoc ille non fecisset, si tu illud fecisses. ego utrumque malum fieri nollem; sed id tantum cauere potui, ne fieret, quod erat in mea potestate; alterum autem alienum, quod meo praecepto extinguere non potui, meo malefacto inpedire non debui. non ergo peccantem adprobat, qui pro alio non peccat; et neutrum placet ei, qui utrumque nollet admitti, sed illud, quod ad se pertinet, etiam potestate non perpetrat, quod autem ad alterum, sola uoluntate condemnat. et ideo [*]( 1 aere] iure SF1 3 non om. MMfafb, er. in E 5 sunt MBfoz concesus f1 9 dampnantes R 11 ianua R 13 homin6 β 14 contigat -Rfi 15 alios om. MRfay, er. in E 16 nos] non M om. FSE\' eo? S 17 possimua SF interficiamus F 19 enim uerbis Bfbd ille hoc FE 20 non fecisaes MR utrumquae y fieri malum SE?Į 21 fieri om. F ne fieret-potui om. 9 24 debnif R approbat peccantem F aprobat S* 25 nolet MR emitti MRl ammitti S1 26 p. netret (8. I. petrat) E 27 uolftptate P condempnat ff )

433
proponentibus illam condicionem atque dicentibus: si non turificaueris, hoc patieris, si respondisset: ego neutrum eligo, utrumque detestor, ad nihil horum uobis consentio, inter haec uerba atque talia, quae certe quoniam uera essent, nulla eius consensio, nulla adprobatio teneretur; quaecumque ab eis passus esset, illi deputaretur iniuriarum acceptio, illis commissio peccatorum. debuitne igitur, ait quispiam, stuprum perpeti potius quam turificare? si quaeris, quid debuerit, neutrum debuit. si enim dixero aliquid horum debuisse, aliquid horum adprobabo, cum inprobem utrumque. sed si quaeritur, quid horum potius debuit euitare qui utrumque non potuit, sed alterutrum potuit, respondebo: suum peccatum potius quam alienum et leuius potius, quod suum, quam grauius, quod alienum. ut enim salua diligentiore inquisitione interim concedam grauius esse stuprum quam turificationem, illa tamen ipsius erat, illud alienum factum, quamuis id ipse perpeteretur; cuius autem factum, eius et peccatum. quamuis enim grauius sit homicidium quam furtum, peius est tamen facere furtum quam pati homicidium. itaque si cuiquam proponeretur, ut, si furtum facere nollet, interficeretur, hoc est committeretur in eum homicidium, quia utrumque euitare non posset, id euitaret potius, quod suum peccatum esset, quam quod alienum. nec ideo et illud eius fieret, quia in eum committeretur et quia id posset euitare, si suum uellet admittere. [*]( 2 pateris E1 non respondisset P 3 utrumquae cp consensio RM inter-coneeneio om. SFLE1 5 consentio P approbatione SFL quacumque M 8 quod SREbd 9 dixerit 3 aliquid horum debuisse om. MR 10 quod bd 11 sed-potuit in fIIIJ. F 12 alterfltnjtp ? potius peccatum F 13 potius] ieuius M om. R 14 post alienum sequitur uers. 23 nec ideo-admittere in SFL&E, sed in E haec tterba deleta sunt; post admittere sequitur ut enim seqq. in his codd. 15 illud SFL 16 et illud F id er. in R ad fl pateretnr MRaE1^ 17 eius] eis P 18 tamen est i 20 hoc—homicidium in mg. F 21 eo FL uitarc yy et uitare MI 22 deuitaret MRSFyo 23 in eum-quia om. MR 24 possit SFL$, sed repet. posset P e*uitare S ammittere 81MB ) [*]( XXXXI Aug. fect. V pars III. ) [*]( 28 )
434

Totus itaque huius quaestionis nodus ad hoc adducit. ut quaeratur, utrum alienum nullum peccatum, quamuis in te commissum, tibi inputetur, si leuiore tuo peccato id possis euitare nec facis, an excepta est omnis inmunditia corporalis. nemo enim aliquem inmundum fieri dicit, si occidatur aut mittatur in carcerem aut in uinculis habeatur aut flagelletur ceterisque tormentis et cruciatibus adfligatur aut proscribatur damnisque afficiatur grauissimis usque ad ultimam nuditatem aut spolietur honoribus atque ingentes accipiat contumelias per quaecumque conuicia: quidquid horum quisque iniuste passus fuerit, nemo est tam demens, qui eum inmundum fieri dicat. at si fimo perfundatur aut si tale aliquid ei per os infundatur uel inculcetur patiaturue muliebria, omnium fere sensus abhorret, et constupratum atque inmundum uocant. ita igitur concludendum est, ut quaecumque aliena peccata exceptis his, quae inmundum faciunt in quem committuntur. non euitet quisque peccatis suis neque pro se neque pro quoquam, sed ea sufferat potius fortiterque patiatur, etsi nullis peccatis suis ea debet euitare neque mendacio, illa uero, quae ita committuntur in homine, ut eum faciant inmundum, etiam peccatis nostris euitare debeamus, ac per hoc nec peccata dicenda sint, quae propterea fiunt, ut illa inmunditia deuitetur. quidquid enim ita fit, ut, nisi fieret, iuste reprehenderetur, non est peccatum. ex quo conficitur, ut nec illa inmunditia uocanda sit, quando euitandi eam nulla facultas est; habet enim etiam tunc, quod recte agat qui eam patitur, ut patienter ferat, [*](1 ..ducit E ducit β 2 nullum alienum F 3 leuiori β peccato onl. β er. in E 4 nec <p facias DiRFrcpb excipienda F est om. MREłrł 8 dampnisque F 9 eispolietar Mbd expolietur E2Bt, 10 conuitia M quicquid SM iniuste quisque F quicque ? 11 tam. S 12 a»t E 13 inconculcetur 1\'"( patiaturne p 14 sensum <p eiorret M eihorrct 2i?p® et om. SF CODstupratuml conspurcatum Mfabd, (s. I.) E* conspurgatum Ef 16 iis Ebd committitur S 17 nonne uitet MR 19 uitare E 20 hominem }},.bd 22 sunt F fiant M 23 quicquid RM ita] uita R 25 enim exp. E om. (J 26 recte ex certe E ea MREftbd pacienter a )

435
quidquid non potest euitare. nullus autem recte agens inmundus fieri potest quolibet contagio corporali. inmundus est enim ante deum omnis iniquus. mundus ergo est omnis iustus, etsi non ante homines, tamen ante deum, qui sine errore iudicat. proinde nec cum ea patitur data euitandi potestate, contactu ipso inmundus fit, sed peccato, quo ea, cum posset, noluit euitare. nullum enim peccatum esset, quidquid propter illa euitanda factum esset. propter haec igitur euitanda quisquis mentitus fuerit, non peccat.

An aliqua etiam mendacia excipienda sunt, ut satius sit hanc pati quam illa committere? quod si ita est, non quidquid factum fuerit, ut illa inmunditia deuitetur, non est peccatum, quandoquidem sunt quaedam mendacia, quae grauius sit admittere quam illam pati. nam si aliquis ad stuprum quaeratur, qui possit occultari mendacio, quia audet dicere nec tunc esse mentiendum? at si tali mendacio possit latere, quod alterius famam laedat eius inmunditiae falso crimine, ad quam patiendam ille quaeritur — tamquam si dicatur quaerenti nominato aliquo casto uiro atque ab huius modi flagitiis alieno: uade ad illum, et ipse tibi procurabit, quo libentius utaris, nouit enim tales et diligit, atque ita iste ab eo, quem quaerebat, posset auerti — nescio utrum alterius fama mendacio uiolanda sit, ne alterius corpus aliena libidine uioletur. et omnino numquam pro aliquo mentiendum est eo mendacio, quod alterum laedat, etsi leuius laeditur, quam ille, nisi ita mentireris, laederetur, quia nec panis alienus inuito, quamuis ualentiori, auferendus est, ut alatur [*]( 1 quicquid SM 3 dominum R;3тrp mundi R1 est om. y 4 dominum 22^9 6 fit, sed peccato in mg. cum signo ai; in textu haec habentur: immundua scilicet peccato dum cum posset F quo] dum SF 7 enim om. Jftpr1 ille uitanda R 10 An] in MR sanctiasf 11 hanc om. F 12 euitetur$bd »uitetur E 14 ammittere MRS1 amittere y illã <p: illa MRSEFLftbd 16 ad Rat. M 17 ledat MS inmunditia stRltrlf> 18 quam om. p 19 eiusmodi M 20 quod Sl quid jP1 21 enim deus S 24 aliquo] alio (in ras.) E, rfi 26 nisi tu (tu in ras.) y ) [*]( 28* )

436
infirmior, nec innocens inuitus uirgis caedendus est, ne alius occidatur. plane, si uelint, fiat, quia nec laeduntur, cum ita uolunt.

Sed utrum etiam uolentis fama falso stupri crimine laedenda sit, ut ab alterius corpore stuprum auertatur, magna quaestio est. et nescio, utrum facile reperiatur, quomodo iustum sit uolentis famam falso stupri crimine maculari quam ipso stupro corpus inuiti.

Sed tamen si talis optio proponeretur ei, qui turificare idolis quam muliebria perpeti maluit, ut, si illud uellet euitare, famam Christi aliquo mendacio uiolaret, insanissimus esset, si faceret. plus etiam dico, quia insanus esset, si alienae libidinis euitandae causa, ne id in eo fieret, quod nulla sua libidine pateretur, Christi euangelium falsis Christi laudibus infalsaret, magis euitans alienam corruptionem in corpore suo quam in doctrina sanctificationis animarum atque corporum corruptionem suam. quamobrem a doctrina religionis atque ab eis omnino enuntiationibus, quae propter doctrinam religionis enuntiantur, cum illa docetur et discitur, omnia penitus mendacia remouenda sunt; nec ulla omnino causa inueniri posse credatur, cur in rebus talibus mentiendum sit, quando nec ideo in ea doctrina mentiendum est, ut ad eam ipsam quisque facilius perducatur. fracta enim uel leuiter diminuta auctoritate ueritatis omnia dubia remanebunt: quae nisi uera credantur, teneri certa non possunt. licet igitur uel dissertori ac disputatori atque praedicatori rerum aeternarum [*]( 1 cedendus py 5 ledenda JRS 6 utrum facile reperiatur om. F ųţJ\'1JlJl faGile (reperiatar om.) L repperiatur MB eoluatur m uacmo spatio m. al.) S 7 iast1 F, (a. I. af tius) L 8 inoitis M iouiti. ? 11 in aliquo SF 12 quod F 14 libidine sua T 15 corrnmptionem S 16 Bignificationis p 18 atquae <p doctrinam doctrinam M 19 enuntiatur M 20 pgnitus S ulla] nulla Sa 21 talibas rebus F 22 sest M sit SF 23 uelle niter R 24 demota SlF» deminuta Mlty 25 credantur aera 1 non possant certa y 26 atque] ac F aeternarum-rerum om. 11 )

437
uel narratori aut pronuntiatori rerum temporalium ad aedificandam religionem atque pietatem pertinentium occultare in tempore quidquid occultandum uidetur, mentiri autem numquam licet, ergo nec occultare mentiendo.

Hoc primitus et firmissime constituto de ceteris mendaciis securius quaeritur. sed consequenter etiam uidendum est remouenda esse etiam omnia mendacia, quae aliquem laedunt iniuste, quia nulli est iniuria uel leuior inferenda, ut ab alio grauior repellatur. nec illa sunt admittenda mendacia, quae quamuis non obsint alteri, nulli tamen prosunt et obsunt eis ipsis, qui gratis mentiuntur. ipsi enim proprie mendaces dicendi sunt. interest enim inter mentientem atque mendacem. nam mentiens est etiam qui mentitur inuitus; mendax uero amat mentiri atque habitat animo in delectatione mentiendi. iuxta ponendi sunt et qui de mendacio uolunt placere hominibus, non ut alicui faciant iniuriam uel inferant contumeliam — iam enim supra hoc genus remouimus — sed ut suaues sint in sermonibus suis. isti ab illo genere, in quo mendaces posuimus, hoc differunt, quod illos mentiri delectat gaudentes de ipsa fallacia, istis autem placere libet de suauiloquio, qui tamen ueris mallent placere, sed quando non facile inueniunt uera, quae grata sint audientibus, mentiri eligunt potius quam tacere. difficile est tamen, ut isti totam narrationem falsam aliquando suscipiant; sed plerumque ueris falsa contexunt, ubi suauitas eos deserit. haec autem duo genera mendaciorum non obsunt credentibus, quia nihil de doctrina religionis ueritatisque falluntur aut de ullo commodo uel utilitate sua. sufficit enim eis, ut iudicent fieri potuisse [*]( 1 aut] uel bd prenuntiatori MR pronontiatori p 8 quicquid RSF 6 consequenter (e fin. ex u) M etiam om. F 8 ledunt MS iniustf M leuiter SF 9 ammittenda MiSt 10 proasuat R 11 propriae MRy 14 mentientem atquae o . habitat] adiuuat (d s. I.) S ueta uitat (in mg. at inuitat animos) F dilectione SIł 20 illa (s. I. ipsa) F fallatia R istos MRo libet] iubet p 21 saaui tonloquio R 24 falsam S pleramquae ? 26 de om. M 27 de om. 8 28 posse F )

438
quod dicitur et fidem habeant homini, quem non debent temere existimare mentientem. quid enim obest, si credo patrem aut auum alicuius uirum bonum fuisse, etiamsi non fuit, aut usque ad Persas militando peruenisse, etiamsi a Roma numquam recessit? ipsis autem mentientibus ualde obsunt: illis quidem, quia sic deserunt ueritatem, ut fallacia laetentur, istis, quia se malunt placere quam uerum.

Istis generibus sine ulla dubitatione damnatis sequitur genus mendacii tamquam gradatim ad meliora surgentibus, quod beniuolis et bonis uulgo tribui solet, cum ille, qui mentitur, non solum alteri non obest, sed etiam prodest alicui. de isto genere est tota contentio, utrumne sibi obsit, qui sic prodest alteri, ut faciat contra ueritatem. aut si ueritas illa sola dicenda est, quae ipsas mentes intimo atque incommutabili lumine inlustrat, facit certe contra aliquod uerum, quia etsi falluntur corporis sensus, contra uerum tamen facit, qui dicit aliquid ita esse uel non ita, quod ei nec mens nec sensus nec opinatio sua fidesue renuntiat. utrum ergo non sibi obsit, qui hoc modo alteri prodest, an illa conpensatione non obsit sibi, qua prodest alteri, magna quaestio est. si ita est, consequenter etiam sibi prodesse debet per mendacium, quod nulli obest. sed ea conexa sunt, et istis concessis necessario trahuntur quae multum conturbant. si enim quaeratur, quid obsit homini copiis superfluis redundanti, si de innumeris milibus frumentorum amittat unum modium, qui tamen modius possit ad necessarium uictum prodesse furanti, consequens erit, ut et furtum sine reprehensione fieri possit et falsum [*]( 2 mihi (michi Ifr) obrat Mpj\'\'P credat bd credam E2β 4 nonqaam T 6 iatis-uerum om. S 10 beneuolis EFbd 12 ota Ml utrwnDe MBff 13 aut] at F 15 lumini R aerum aliquod I 16 fantor Si- (in mg. fallaotur) F contra-sensus in mg. inf. m. 2 I 17 aliquit 7 18 fidesuere nuntiat R fide uerenuntiatur S fide ua nuncipt (ua ita acriptum, ut a m. 2 8. l. add. aera signif. uideatur) F 20 quia, 23 trauntur M conturbent MRylPy quaeratur om. SF 24 quod (s. I. t non) F 25 ammittat MR 27 hoc furtum 7 et] ut Jf )

439
testimonium sine peccato dici. quo quid dici potest peruersius? an uero, si alius furatus esset illum modium et tu uideres interrogatusque esses, mentireris honeste pro paupere et, si id pro tua paupertate facias, culpaberis? quasi amplius alium quam te diligere debeas. utrumque ergo turpe atque uitandum est.

Sed fortassis exceptionem addendam quis putet, ut sint quaedam honesta mendacia, quae non solum nulli obsunt, sed etiam nonnullis prosunt, exceptis his, quibus crimina occultantur et defenduntur: ut ideo sit illud turpe mendacium, quod quamuis nulli obsit et prosit pauperi, furtum tamen occultat; si autem ita nulli obesset et prodesset alicui, ut etiam nullum peccatum occultaret atque defenderet, turpe non esset. uelut si quispiam pecuniam suam te uidente absconderet, ne per furtum aut uim amitteret, atque inde interrogatus mentireris, neque obesses cuiquam et ei prodesses, cui opus erat illud occultum, et nullum peccatum mentiendo texisses. non enim quisquam peccat abscondendo rem suam, quam timet amittere. sed si propterea non peccamus mentiendo, quia nullius peccatum tegentes et nulli obsumus et alicui prosumus, quid agimus de ipso peccato mendacii? ubi enim positum est: ne furtum feceris, ibi positum est: ne falsum testimonium dixeris. cum ergo singula prohibeantur, cur falsum testimonium tunc est culpabile, si furtum tegat uel aliquod alium peccatum; si autem nulla defensione peccati per se ipsum fiat, non est culpabile cum ipsum furtum per se culpabile sit et cetera peccata? an occultare peccatum mentiendo non licet, facere licet? [*](22 Ex. 20, 14. 16 ) [*]( 1 quo. SJE quod R qui R 3 interrogatus MR 4 fatias B 8 quaedam] quidem RSFLy1 9 nonnulli MBBjybd 11 furrfurtum ip 15 ne-amitteret om. SF ammitteret M 16 neque] atque N 17 ocultum R 18 quisque β abscondendore. B 19 non om. 11 20 et fin.] ut \'P 22 feceris furtum y 23 cumj cur M 24 eat tunc y 28 mentiendo om. MRltrCPbd, del. in E et facere peccatum Mffi1 et faceret peccatum R )

440