De Gratia Christi

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 42). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Et alio quippe loco, cum diu asseruisset non adiutorio dei, sed ex nobis ipsis in nobis effici uoluntatem bonam, opposuit sibi ex apostoli epistola quaestionem atque ait: \'et quomodo\', inquit, stabit illud apostoli: deus est enim qui operatur in uobis et uelle et perficere\'? deinde ut hanc oppositionem ueluti solueret, quam uidebat dogmati suo uehementer esse contrariam, secutus adiunxit: \'operatur in nobis uelle quod bonum est, uelle quod sanctum est, dum nos [*]( 7 I Cor. 1, 31 11 Rom. 13, 10 12 Rom. 5, 5 27 Phil. 2, 13 3 manifestata est C ita b 7 et om. M 11 potest legem Vbd 15 pellagium T 22 loquutionibus m. 1 Ch 26 posuit MCChTP 27 inquies M 28 nobis CT 30 sequutus PCh m. 1 adiuncxit T )

134
terrenis cupiditatibus deditos et mutorum more animalium tantummodo praesentia diligentes futurae gloriae magnitudine et praemiorum pollicitatione succendit; dum reuelatione sapientiae in desiderium dei stupentem suscitat uoluntatem; dum nobis' — quod tu alibi negare non metuis — \'suadet omne quod bonum est\'. quid manifestius nihil aliud eum dicere gratiam, qua deus in nobis operatur uelle quod bonum est, quam legem atque doctrinam? in lege namque et doctrina sanctarum scripturarum futurae gloriae atque praemiorum promittitur magnitudo, ad doctrinam pertinet etiam quod sapientia reuelatur, ad doctrinam pertinet cum suadetur omne quod bonum est. et si inter docere et suadere uel potius exhortari distare aliquid uidetur, etiam hoc tamen doctrinae generalitate concluditur, quae quibusque sermonibus uel litteris continetur; nam et sanctae scripturae et docent et exhortantur et potest esse in docendo et exhortando etiam hominis operatio. sed nos eam gratiam uolumus isti aliquando fateantur, qua futurae gloriae magnitudo non solum promittitur, uerum etiam creditur et speratur, nec solum reuelatur sapientia, uerum et amatur nec solum suadetur omne quod bonum est, uerum et persuadetur. non enim omnium est fides, qui audiunt per scripturas regnum caelorum dominum pollicentem, aut omnibus persuadetur quibuscumque suadetur, ut ueniant ad eum qui dicit: uenite ad me omnes qui laboratis; quorum autem sit fides et quibus persuadetur, ut ad eum ueniant, satis ipse demonstrauit, ubi ait: nemo uenit ad me, nisi pater qui misit me traxerit eum, et paulo post, cum de non credentibus loqueretur, dixi, inquit, uobis, [*]( 21 II Thess. 3, 2 24 Matth. 11, 28 26 loh. 6, 44 28 Ioh. 6, 65 ) [*]( 1 debitos M et om. b 2 diligenter M 5 quod tamen alibi negare non metuit F 11 suadetur] studetur M 12 potius om. m. 1 C 13 ex- ortari C 14 quibusque] quibus quia C 16 exortantur CT exortando CP 17 nolumus b iste aliquando fateatur d 18 futura lege M 20 etiam et CTPb snadetur solum b 22 dominum regnum caelorum ChVbd 24 ad me post laboratis C 26 uenient b monstrauit M )
135
quia nemo potest uenire ad me, nisi fuerit ei datum a patre meo. hanc debet Pelagius gratiam confiteri, si uult non solum uocari, uerum etiam esse christianus.

Quid autem dicam de reuelatione sapientiae? neque enim facile quisquam sperauerit in hac uita posse peruenire ad magnitudinem reuelationum apostoli Pauli et utique in eis quid aliud credendum est ei reuelari solere, nisi quod ad sapientiam pertineret? et tamen dicit: in magnitudine reuelationum mearum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. propter quod ter dominum rogaui. ut auferret eum a me, et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur. procul dubio si iam summa et cui nihil esset addendum caritas in apostolo tunc fuisset, quae omnino non posset inflari, numquid necessarius esset angelus satanae, quo colaphizante reprimeretur elatio, quae in magnitudine reuelationum posset existere? quid est autem aliud elatio quam inflatio? et utique de caritate uerissime dictum est: caritas non aemulatur, non inflatur. haec itaque caritas adhuc etiam in tanto apostolo de die in. diem profecto augebatur, quamdiu homo eius interior de die in diem renouabatur, perficienda sine dubio ubi iam non posset inflari. tunc autem mens eius adhuc erat, ubi inflaretur magnitudine reuelationis, donec impleretur solido aedificio caritatis; nondum enim perueniendo apprehenderat, quo proficiendo currebat.

Ideoque nolenti perpeti molestiam, qua eius cohiberetur elatio, antequam esset in eo caritatis ultima et summa perfectio, rectissime dicitur: sufficit tibi gratia mea; nam [*]( 8 II Cor. 12, 7-9 19 I Cor. 13, 4 21 cf. II Cor. 4, 16 29 II Cor. 12, 9 ) [*]( 1 quia om. m. 1 C ad me om. M 2 graru (s. I. m. 2) debet C gratiam om. C 6 pauli apostoli paiilj C 8 tamen] cum b 10 sa- thanae MCChP 14 a<Jesset Ch 15 nunquid TP nunquum V 16 sathanae MCP 19 inflatur non emulatur C 23 erat adhuc C 27 uolenti b )

136
uirtus in infirmitate perficitur.; in infirmitate scilicet non, ut ille putat, carnis tantum, sed et carnis et animi, quia et animus erat in comparatione summae illius perfectionis infirmus, quando extolleretur. proinde stimulus carnis angelus satanae intellegebatur datus, quamuis esset in carnalium uel animalium nondum percipientium quae sunt spiritus dei comparatione firmissimus. quocirca si uirtus in infirmitate perficitur, quisquis se non fatetur infirmum, non perficitur. haec autem gratia, qua uirtus in infirmitate perficitur. praedestinatos et secundum propositum uocatos ad summam perfectionem glorificationemque perducit. qua gratia agitur non solum ut facienda nouerimus, uerum etiam ut cognita faciamus nec solum ut diligenda credamus, uerum etiam ut credita diligamus.

Haec gratia si doctrina dicenda est, certe sic dicatur, ut altius et interius eam deus cum ineffabili suauitate credatur infundere non solum per eos, qui plantant et rigant extrinsecus, sed etiam per se ipsum, qui incrementum suum ministrat occultus, ita ut non ostendat tantummodo ueritatem, uerum.etiam inpertiat caritatem. sic enim docet deus eos, qui secundum propositum uocati sunt, simul donans et quid agant scire et quod sciunt agere. unde ad Thessalonicenses sic apostolus loquitur: de caritate autem fraternitatis non opus habetis uobis scribi; nam ipsi uos a deo didicistis, ut diligatis inuicem. atque ut probaret eos a deo didicisse, subiunxit: etenim facitis illud in omnes fratres in uniuersa Macedonia, tamquam hoc sit certissimum indicium, quod a deo didiceris, si id quod didiceris feceris. isto modo sunt omnes secundum propositum [*]( 6 I Cor. 2, 14 9 II Cor. 12. 9 10 Rom. 8, 28 17 cf. I Cor. 3. 7 23 1 Thess. 4, 9 26 I Thess. 4, 10 ) [*]( 1 in alt. om. C 3 corporatione M 4 quando] quin IIICh in mg. quandone P cui ne Vd 9 quia M 11 ait M 16 ineffabilis M 22 tessalonicenses MChT 23 loquitur apostolus C 26 didi§cisse C subiuncxit T 28 didiceritis b didiceritis feceritis b )

137
uocati, sicut scriptum est in Prophetis, docibiles dei. qui autem nouit quidem quid fieri debeat et non facit, nondum a deo didicit secundum gratiam, sed secundum legem, non secundum spiritum, sed secundum litteram, quamuis multi quod imperat lex facere uideantur timore poenae, non amore iustitiae, quam dicit apostolus iustitiam suam, quae ex lege est, tamquam sit imperata, non data; si autem data est, non dicitur iustitia nostra, sed dei, quia sic fit nostra, ut sit nobis ex deo. dicit enim: ut inueniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est, sed eam quae ex fide est Iesu, iustitiam ex deo. tantum igitur inter legem distat et gratiam, ut, cum lex esse non dubitetur ex deo, iustitia tamen, quae ex lege est, non sit ex deo, sed iustitia, quae per gratiam consummatur, ex deo. quia ex lege iustitia dicitur, quae fit propter legis maledictum, iustitia ex deo dicitur, quae datur per gratiae beneficium, ut non sit terribile, sed suaue mandatum, sicut oratur in psalmo: suauis es, domine, et in tua suauitate doce me iustitiam tuam, id est, ut non formidine poenae seruiliter cogar esse sub lege, sed libera caritate delecter esse cum lege. praeceptum quippe liber facit, qui libens facit. et hoc modo quisquis discit, agit omnino quicquid agendum didicerit.

De isto docendi modo etiam dominus ait: omnis, qui audiuit a patre meo et didicit, uenit ad me. qui ergo non uenerit, non de illo recte dicitur \'audiuit quidem et didicit sibi esse ueniendum\', sed facere non uult quod didicit, prorsus non recte dicitur de isto docendi modo, quo per gratiam docet deus. si enim, sicut ueritas loquitur, omnis, qui didicit, uenit, quisquis non uenit, profecto nec [*]( 1 Es. 54, 13; Ioh. 6, 45 9 Phil. 3, 9 17 Ps. 118, 68 24. 29 Ioh. 6, 45 ) [*]( 2 nouit quid est quod P quidem] quid e§t (corr. m. 2) Ch quod bd nundum m. 1 Ch 10 est ex lege C 14 consummaturj est su- matur M ex deo est quia V dicitur iustitia C 15 maledictum] mandatum TPb 21 dicit V agit om. V 22 quidquid M quicquit C 27 prorsus-didicit om. Ch V )

138
didicit. quis autem non uideat et uenire quemquam et non uenire arbitrio uoluntatis? sed hoc arbitrium potest esse solum, si non uenit; non autem potest nisi adiutum esse, si uenit, et sic adiutum, ut non solum quid faciendum sit sciat, sed quod scierit etiam faciat. ac per hoc, quando deus docet non per legis litteram, sed per spiritus gratiam, ita docet, ut quod quisque didicerit non tantum cognoscendo uideat, sed etiam uolendo appetat agendoque perficiat. et isto diuino docendi modo etiam ipsa uoluntas et ipsa operatio, non sola uolendi et operandi naturalis possibilitas adiuuatur. si enim solum posse nostrum hac gratia iuuaretur, ita diceret dominus: omnis, qui audiuit a patre et didicit, potest uenire ad me; non autem ita dixit, sed omnis, qui audiuit, inquit, a patre et didicit, uenit ad me. uenire posse in natura ponit Pelagius uel etiam, ut modo dicere coepit, in gratia, qualemlibet eam sentiat, <qua ipsa\', ut dicit, \'possibilitas adiuuatur\'; uenire autem iam in uoluntate et opere est. non est autem consequens, ut qui potest uenire, etiam ueniat, nisi id uoluerit atque fecerit. sed omnis qui didicit a patre non solum potest uenire, sed uenit. ubi iam et possibilitatis profectus et uoluntatis affectus et actionis effectus est.

Quid sibi ergo uolunt exempla, nisi quia reuera nobis eius sensum fecerunt, sicut est pollicitus, clariorem? non ut ea sentire debeamus, sed ut id quod ipse sensit manifestius apertiusque noscamus. quod possumus\', inquit, \'uidere oculis, nostrum non est; quod uero bene aut male uidemus, hoc nostrum est\'. respondeat illi psalmus, ubi deo dicitur: auerte oculos meos, ne uideant uanitatem. quod etsi de oculis mentis dictum est, inde utique procedit in hos oculos [*]( 13 Ioh. 6, 45 28 Ps. 118, 37 ) [*]( 5 facit b 15 pellagius T uellem ut modo diceret in gratia qualem eam sentiat V 16 qualemibet P adiuuetur C 19 adque M 20 est possibilitatis V possibilitas m. 1 T 21 est om. V 22 ergo sibi b nobis reuera C 23 pollicitus est Vbd 26 non om. m. 1 T 27 hoc om. C deo] de eo b 28 de om. m. 1 T )

139
carnis uel bene uidere uel male, non quemadmodum dicuntur bene uidere sanis oculis intuentes et male lippientes, sed bene uidere ad subueniendum, male uidere ad concupiscendum. quamuis enim per hos exteriores oculos uideatur et pauper, cui subuenitur, et mulier, quae concupiscitur, tamen ex interioribus ad male uel bene uidendum misericordia uel libido procedit. cur ergo dicitur deo: auerte oculos meos, ne uideant uanitatem? cur petitur quod ad nostram pertinet potestatem, si deus non adiuuat uoluntatem?

\'Quod loqui possumus\', inquit, \'dei est, quod uero bene uel male loquimur, nostrum est\'. non hoc docet ille, qui loquitur bene; non enim uos estis, inquit, qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur in uobis. et ut generaliter\', inquit, \'uniuersa complectar: quod possumus omne bonum facere, dicere, cogitare, illius est qui hoc posse donauit, qui hoc posse adiuuat\'. ecce etiam hic superiorem repetit sensum, quod illorum trium, id est. possibilitatis, uoluntatis, actionis, nonnisi possibilitas adiuuatur. denique adiungens, ut inpleat quod intendit, \'quod uero bene\\ inquit, \'uel agimus uel loquimur uel cogitamus, nostrum est\'. oblitus est quod superius quasi correxerat, ubi, cum dixisset: ergo in uoluntate et opere bono laus hominis est\\ adiunxit atque ait immo et hominis et dei, qui ipsius uoluntatis et operis possibilitatem dedit\'. cur etiam in his exemplis hoc non recordatus est, ut saltem in eorum fine diceret: quod possumus omne bonum facere, dicere, cogitare, illius est qui hoc posse donauit, qui hoc posse adiuuat; quod uero bene uel agimus uel loquimur uel cogitamus, et nostrum est et illius? non hoc dixit, sed, nisi fallor, uideor mihi uidere quod timuit. [*]( 7 Ps. 118, 37 12 Matth. 10, 20 ) [*]( 1 dicuntur] deum V 2 male uidere lippientes M 6 bene uel male C 11 uel bene uel male C qui locuturis MCh m. 2 quod loquuturi m. 1 Ch qui loquutis (,...,., add. m. 2) C quod locuturi T 12 inquit estis ChTP estis inquit estis M 13 uestri] mei P 16 etiam om. V 17 sensum] sermonem V 25 fine C 29 quid TVbd )

140

Cum enim uellet ostendere quare nostrum sit, \'quia haec\', inquit, omnia uertere etiam in malum possumus\'. illud ergo timuit, ut non diceret et nostrum est et dei>, ne sibi responderetur: si quod bene agimus, loquimur, cogitamus, ideo est et nostrum et dei, quia ille nobis hoc posse donauit, ergo et quod malum agimus, loquimur, cogitamus, et nostrum est et dei, quia illud posse ad utrumque donauit atque ita, quod absit, quemadmodum cum deo laudamur in operibus bonis, sic cum illo culpamur in malis. possibilitas quippe illa, quam dedit, tam nos facit bona posse quam mala.

De qua possibilitate Pelagius in libro primo pro libero arbitrio ita loquitur: \'habemus autem\', inquit, \'possibilitatem utriusque partis a deo insitam uelut quandam, ut ita dicam, radicem fructiferam atque fecundam, quae ex uoluntate hominis diuersa gignat et pariat et quae possit ad proprii cultoris arbitrium uel nitere flore uirtutum uel sentibus horrere uitiorum\'. ubi non intuens quid loquatur unam eandemque radicem constituit bonorum et malorum contra euangelicam ueritatem doctrinamque apostolicam. nam et dominus nec arborem bonam dicit posse facere fructus malos nec malam bonos; et apostolus Paulus, cum dicit radicem malorum omnium esse cupiditatem, admonet utique intellegi radicem bonorum omnium caritatem. unde si duae arbores, bona et mala duo sunt homines, bonus et malus, quid est bonus homo nisi uoluntatis bonae, hoc est arbor radicis bonae? et quid est homo malus nisi uoluntatis malae, hoc est arbor radicis malae? fructus enim harum radicum atque arborum facta sunt, dicta sunt, cogitata sunt, quae bona de bona uoluntate procedunt et mala de mala. [*]( 20 cf. Mntth. 7, 18 21 cf. I Tim. 6, 10 ) [*]( 2 etiam om. m. 1 C 3 ne] quasi V 5 ideo ęşt et liostrum est C hoc nobis C nobis post posse leg. in b 8 bonis operibus P 16 nitereI ridere V 17 eamdemque T 18 constituit radicem Ch 23 omnium bonorum ChP 25 radicis-arbor om. V 27 radicis mala V enim] autem Vbd ej)ji|i (in mg. m. 2 autem) Ch radič C )

141

Facit autem homo arborem bonam. quando dei accipit gratiam; non enim se ex malo bonum per se ipsum facit, sed ex illo et per illum et in illo qui semper est bonus nec tantum ut arbor sit bona, sed etiam ut faciat fructus bonos, eadem gratia necessarium est ut adiuuetur, sine qua boni aliquid facere non potest. ipse quippe in bonis arboribus cooperatur fructum, qui et forinsecus rigat atque excolit per quemlibet ministrum et per se dat intrinsecus incrementum. malam uero arborem homo facit, quando se ipsum malum facit, quando a bono incommutabili deficit; ab eo quippe defectus est origo uoluntatis malae. qui defectus non aliam naturam malam initiat, sed eam quae bona condita est uitiat; sanato autem uitio nullum malum remanet, quia uitium naturae quidem inerat, sed uitium natura non erat.

Illa ergo possibilitas non, ut iste opinatur, una eademque radix est bonorum et malorum; aliud est enim caritas radix bonorum, aliud cupiditas radix malorum tantumque inter se differunt quantum uirtus et uitium. sed plane illa possibilitas utriusque radicis est capax, quia non solum potest homo habere caritatem, qua sit arbor bona, sed potest etiam cupiditatem, qua sit arbor mala. sed cupiditas hominis, quae uitium est, hominem habet auctorem uel hominis deceptorem, non hominis creatorem; ipsa est enim concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi, quae non est ex patre, sed ex mundo est. quis autem nesciat mundi nomine solere appellare scripturam a quibus habitatur hic mundus?

Caritas autem, quae uirtus est, ex deo nobis est, non ex nobis scriptura teste, quae dicit: caritas ex deo [*]( 7 cf. I Cor. 3, 7 17 cf. I Tim. 6, 10 24 I Ioh. 2, 16 29 I Ioh. 4, 7. 8 ) [*]( 1 dei] a deo P 5 ut om.. M 9 homo] hõç C 10 defecit M defficit C 11 uoluntatis malae origo C 12 initiat] nuntiat V est condita Pb 16 malorum et bonorum C enim est b 17 radix est bonorum b 18 quanto M 23 est om. m. 1 C 25 est om. TP )

142
est, et omnis qui diligit ex deo natus est et cognouit deum, quia deus caritas est. secundum istam caritatem melius intellegitur dictum: qui natus est ex deo, non peccat et quia non potest peccare, quia caritas, secundum quam natus ex deo est, non agit perperam nec cogitat malum. cum ergo peccat homo, non secundum caritatem, sed secundum cupiditatem peccat, secundum quam non est natus ex deo, quoniam illa possibilitas, ut dictum est, utriusque radicis est capax. cum ergo dicat scriptura: caritas ex deo est uel, quod est amplius, deus caritas est, cum apertissime clamet Iohannes apostolus: ecce qualem caritatem dedit nobis pater, ut filii dei uocemur et simus, iste audiens deus caritas est' quare adhuc usque contendit, quod ex illis tribus tantummodo possibilitatem habeamus ex deo, bonam uero uoluntatem bonamque actionem habeamus ex nobis? quasi uero aliud sit bona uoluntas quam caritas, quam scriptura nobis esse clamat ex deo et a patre datam, ut filii eius essemus.

Sed forte, ut daretur nobis, praecedentia merita nostra fecerunt, sicut iste de gratia dei sentit in eo libro, quem ad sacram uirginem scripsit, cuius etiam commemorationem fecit in litteris, quas Romam misit. ibi enim interposito Iacobi apostoli testimonio, quo ait: subditi estote deo, resistite autem diabolo, et fugiet a uobis, subiungit et dicit: \'ostendit quomodo resistere debeamus diabolo, si utique subditi simus deo eiusque faciendo uoluntatem diuinam mereamur gratiam et facilius nequam spiritui sancti spiritus auxilio resistamus\'. ecce quam ueraci corde damnauit in ecclesiastico iudicio Palaestino eos, qui dicunt gratiam dei secundum merita nostra dari! an adhuc eum id sentire et apertissime [*]( 3 I Ioh. 3, 9 5 1 Cor. 13, 5 9 1 Ioh. 4, 7. 8 21 ep. ad Pemetriadem c. 25 (XXX 40 M.) 23 Iac. 4, 7 29 cf. pag. 84, 13 sqq. ) [*]( 3 dictum e§t C 4 pr. quia] quare V 9 quum M 11 cum] ut V clamat V 15 habemus TP 16 habemus TP 21 scribit MC ChTP 25 resistemus V 26 sumus MT )

143
1 praedicare dubitamus? quomodo ergo uerax fuit in episcopali examine illa confessio? an forte iam istum scripserat librum, ubi apertissime dicit gratiam secundum merita nostra dari, quod in orientali synodo sine ulla recusatione damnauit? confiteretur ergo sic se aliquando tenuisse, sed iam non tenere, ut de correctione eius apertissime gauderemus. nunc uero cum illi inter cetera et hoc fuisset obiectum, respondit: haec utrum Caelestii sint, ipsi uiderint, qui dicunt ea Caelestii esse; ego uero numquam sic tenui, sed anathematizo qui sic tenent\\ quomodo numquam sic tenuit, si hunc antea condiderat librum? aut quomodo anathematizat eos qui sic tenent, si hunc librum postea condidit?

Sed ne forte respondeat ita se hic dixisse \'dei faciendo uoluntatem diuinam mereamur gratiam\', sicut fidelibus et pie uiuentibus additur gratia, qua resistant fortiter temptatori, cum tamen gratiam etiam primitus accepissent, ut dei facerent uoluntatem, ne forte ergo ita respondeat, alia de hac re uerba eius accipite. qui currit\', inquit, \'ad dominum et ab eo se regi cupit, id est uoluntatem suam ex eius uoluntate suspendit, qui ei adhaerendo iugiter unus secundum apostolum cum eo fit spiritus, non hoc nisi de arbitrii efficit libertate\\ uidete quantam rem dixerit non effici nisi arbitrii libertate, ac per hoc sine adiutorio dei nos deo existimat adhaerere. hoc est enim \'nonnisi de arbitrii libertate\', ut cum adhaeserimus eo non adiuuante, tunc iam quoniam adhaesimus, etiam adiuuari mereamur.

Sequitur enim et dicit: (qua qui bene utitur\', id est [*]( 7 de gestis Pelagii pag. 84, 14 20 cf. I Cor. 6, 17 )[*]( 1 dubitauimus M 4 sinodo CChTP 5 confiteatur V 6 correctione (alt. c in ms.) P correptione TCh m. 1 gaudeamus V 8 caelestii (bis) M celestii (bis) CT 10 hunc] haec V ante bd librum condiderat C librum om. V 11 librum ponit post condidit M 13 num. 24 om. b hoc V 15 gratia om. V 16 dii m. 1 T 18 deum b ab eo] ado M a deo CClib ad\'o P ad eo T 20 adherendo MCTP 27 et om. m. 1 C dixit m. 1 T )

144
arbitrii libertate qui bene utitur, \'ita se\', inquit, \'totum tradit deo omnemque suam mortificat uoluntatem, ut cum apostolo possit dicere: uiuo autem iam non ego, uiuit autem in me Christus, ponitque cor suum in manu dei, ut illud quo uoluerit ipse declinet\'. magnum profecto adiutorium diuinae gratiae, ut cor nostrum quo uoluerit deus ipse declinet! sed hoc tam magnum adiutorium, sicut iste desipit, tunc meremur, cum sine ullo adiutorio nonnisi de arbitrii libertate ad dominum currimus, ab eo nos regi cupimus, uoluntatem nostram ex eius uoluntate suspendimus eique adhaerendo iugiter unus cum illo efficimur spiritus. haec scilicet tam ingentia bona nonnisi de arbitrii secundum istum efficimus libertate, ut his praecedentibus meritis sic eius gratiam consequamur, ut cor nostrum quo uoluerit ipse declinet. quomodo est ergo gratia, si non gratis datur? quomodo est gratia, si ex debito redditur? quomodo uerum dicit apostolus: non ex uobis, sed dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur, et iterum, si autem gratia, inquit, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia? quomodo, inquam, hoc uerum est, si opera tanta praecedunt, quae nobis adipiscendae gratiae meritum faciant, quo nobis non donetur gratuito, sed reddatur ex debito? ergone ut perueniatur ad adiutorium dei, ad deum curritur sine adiutorio dei? et ut deo adhaerentes adiuuemur a deo, a deo non adiuti adhaeremus deo? quid homini maius quidue tale poterit gratia ipsa praestare, si iam sine illa unus cum domino spiritus effici potuit nonnisi de arbitrii libertate? [*]( 3 Gal. 2, 20 5 cf. Prou. 21, 1 10. 26 cf. I Cor. 6, 17 16 Eph. 2, 8. 9 18 Rom. 11, 6 ) [*]( 4 quod P 5 ipse declinet-quo uoluerit om. b 7 merebimur M 8 illo CPCh m. 1, (8. l. m. 2) T 11 cum illo unius efficimur V 12 eficimus C 13 hiis PCh m. 1 21 faciunt m. 1 M 22 gratuita b sed] non P praeueniatur adiutorium dei V 23 currit M 24 alt. a deo om. b 25 adlierebimus MCCh )
145

Sed uellem ut iste diceret, utrum rex ille Assyrius, cuius Esther sancta mulier execrabatur cubile, quando considebat in throno regni sui et omni stola illustrationis suae indutus erat, totus auro uariegatus lapidibusque pretiosis, et erat formidolosus ualde. et eleuata facie sua inflammata in claritate intuitus est eam tamquam taurus in impetu indignationis suae; et timuit regina et conuersus est color eius per dissolutionem et inclinauit se super caput delicatae suae, quae praecedebat eam — uellem ergo diceret iste nobis, utrum rex ille ad dominum iam cucurrerat et ab eo se regi cupiuerat suamque uoluntatem ex eius uoluntate suspenderat et ei iugiter adhaerendo unus cum illo spiritus factus erat nonnisi de arbitrii libertate, utrum se totum deo tradiderat omnemque suam mortificauerat uoluntatem et cor suum in manu dei posuerat. puto non desipere, sed insanire hominem, quisquis de illo rege, qualis tunc erat, haec senserit; et tamen conuertit deus et transtulit indignationem eius in lenitatem. quis autem non uideat multo maius esse indignationem a contrario in lenitatem conuertere atque transferre quam cor neutra affectione praeoccupatum, sed inter utramque medium in aliquid declinare? legant ergo et intellegant, intueantur atque fateantur non lege atque doctrina insonante forinsecus, sed interna et occulta, mirabili ac ineffabili potestate operari deum in cordibus hominum non solum ueras reuelationes, sed bonas etiam uoluntates.