De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Hinc iam in ipsum mundum uelut in quandam magnam [*]( 20 I Cer. 3, 7 ) [*]( 1 cap. VI E eum om. S 2 arbitremur Eb arbitramur PR 3 uideamus PRlb noluptate RI agriculari S agricolare b 4 in] in (8. Z. m. 2 at ad) E,R2 ad PRxbd quicquid E28 5 diliciarum R agriculturaiTi E errat E 6 accedebat S auersi 8 terrae (s. I. m. 2 af ra) E terra PRSbd 7 exhilaratio] ex illa ratio S 9 ipse 8 anim,ae (i eras.) E anime P 13 enim 8. I. m. 1 8 mirabilius quae R 15 seminibua (e na.1 ex i) E traslatis Sl 16 arbustulis b insitisj inser- tis S maleolis R 20 inquae. ES prospicere S plantant P 21 regat (sic) P incrimentum P 23 nihilhominus S reget S 24 adquc E I 25 Hinc excerpsit Eugippius ed. KtVlll p. 21)3 -204, 17 uelud RS ) [*](16* )

244
arborem rerum oculus cogitationis adtollitur atque in ipso quoque gemina operatio prouidentiae reperitur, partim naturalis, partim uoluntaria. et naturalis quidem per occultam dei administrationem, qua etiam lignis et herbis dat incrementum, uoluntaria uero per angelorum opera et hominum; secundum illam primam caelestia superius ordinari inferiusque terrestria, luminaria sideraque fulgere, diei noctisque uices agitari, aquis . terram fundatam interlui atque circumlui, aerem altius superfundi, arbusta et animalia concipi et nasci, crescere. senescerere, occidere et quidquid aliud in rebus interiore naturalique motu geritur; in hac autem altera signa dari, doceri et disci. agros coli, societates administrari, artes exerceri et quaeque alia siue in superna societate aguntur siue in hac terrena atque mortali, ita ut bonis consulatur et per nescientes malos; inque ipso homine eandem geminam prouidentiae uigere potentiam : primo erga corpus naturalem, scilicet eo motu, quo fit, quo crescit, quo senescit: uoluntariam uero, quo illa ad uictum, tegumentum curationemque consulitur. similiter erga animam naturaliter agitur, ut uiuat, ut sentiat, uoluntarie uero, ut discat, ut consentiat.

. Sicut autem in arbore id agit agricultura forinsecus, ut illud proficiat, quod geritur intrinsecus, sic in homine secundum corpus ei, quod intrinsecus agit natura, seruit extrinsecus medicina, itemque secundum animam, ut natura beatificetur intrinsecus, doctrina ministratur extrinsecus. quod autem ad arborem colendi neglegentia, hoc ad corpus medendi incuria, [*](2 repperitur EPRS partem P1 3 et om. PRSbd Eug. administrationem Ex 4 qua] quę Sb incrimentum P 7 luminnria) lumina b noctisque u ex e m. 1) R 9 crescere] et crescere Eug. senescere] et senescere (seniscere P) PRabd 11 discere b societatis Rl 12 amministrari E7PR queque P 13 agantur Eug. terraena P 14 consolatur ]łl inquej inique (i m. 1 exp.) S lo eandem (n s. l. m. 1) S 16 naturale Rb quod crescit S 17 uo_ luntarium PR quod 51 19 & sentiat JB1 uoluntariae E uoluntari.e S 21 cap. VII E autem) enim S 23 eij et E 24 iternquel itfi quod b anima E1 26 neglegentiam P )

245
hoc ad animam discendi segnitia: et quod ad arborem humor inutilis, hoc ad corpus uictus exitiabilis, hoc ad animam persuasio iniquitatis. deus itaque super omnia, qui condidit omnia et regit omnia, omnes naturas bonus creat, omnes uoluntates iustus ordinat. quid ergo abhorret a uero, si credamus hominem ita in paradiso constitutum, ut operaretur agriculturam non labore seruili, sed honesta animi uoluptate? quid enim hoc opere innocentius uacantibus et quid plenius magna consideratione prudentibus?

Ut custodiret autem quid? an ipsum paradisum? contra quos? nullus certe uicinus metuebatur inuasor, nullus limitis perturbator, nullus fur, nullus adgressor. quomodo ergo intellecturi sumus corporalem paradisum potuisse ab homine corporaliter custodiri? sed neque scriptura dixit: ut operaretur et custodiret paradisum, dixit autem: ut operaretur et custodiret. quamquam si de graeco diligentius ad uerbum exprimatur, ita scriptum est: et accepit dominus deus hominem, quem fecit, et posuit eum in paradiso operari eum et custodire. sed utrum ipsum hominem posuit operari — hoc enim sensit, qui interpretatus est: ut operaretur — an eundem paradisum operari, id est ut homo paradisum operaretur, ambigue sonat et uidetur magis exigere locutio, ut non dicatur: operaretur paradisum, sed in paradiso.

Uerum tamen, ne forte sic dictum sit: ut operaretur paradisum, sicut superius dictum est: nec erat homo, qui operaretur terram — eadem quippe locutio est: operari terram, quae: operari paradisum — ambiguam sententiam ad [*]( 1 segnitiaip E umor E1PR 2 exitiabiles Et exsiciabilis R 5 «iustus abhorret (e ercu.) E iustas Sb aborret R arbor.e S a] a* (t ,eras.) E 7 uoluntate PRSlb 9 prudentibus (b 8. L m. 1) S 12 limitis (in mg at inimicus) b perturbator nullus. (sic distinct.) S adgressor nul. IUB S adgressor Ex aggressur Pl 14 scribtura EP 16 greco PRS 17 scribtum EP 20 interpraetatus ESR interpetratus P 22 ambiguae PlS 28 operetur E 26 ueruntamen S nec E )

246
utrumque tractemus. si enim non est necesse, ut accipiamus "paradisum custodire", sed "in paradiso", quid ergo in paradiso custodire? nam quid operari in paradiso, iam, ut uisum est, disseruimus. an ut quod operaretur in terra per agriculturam, in se ipso custodiret per disciplinam, id est ut, sicut ei ager obtemperaret colenti se, ita et ipse praecipienti domino suo, ut sumto praecepto oboedientiae fructum, non spinas inoboedientiae redderet? denique, quoniam similitudinem a se culti paradisi in se ipso custodire subditus noluit, similem sibi agrum damnatus accepit. spinas, inquit, et tribulos pariet tibi.

Quodsi et illud intellegamus, ut paradisum operaretur et paradisum custodiret, operari quidem paradisum posset, sicut supra diximus, per agriculturam, custodire autem non aduersus inprobos aut inimicos, qui nulli erant, sed fortassis aduersus bestias. quomodo istuc? aut quare? numquid enim bestiae iam in hominem saeuiebant, quod nisi peccato non fieret? ipse quippe bestiis omnibus ad se adductis, sicut post commemoratur, nomina inposuit, ipse etiam sexta die lege uerbi dei cum omnibus communes cibos accepit. aut si erat iam, quod timeretur in bestiis, quonam pacto posset unus homo illum munire paradisum? neque enim exiguus locus erat, quem tantus fons inrigabat. custodire quippe ille deberet, si posset paradisum tali et tanta maceria communire, ut eo serpens non posset intrare; sed mirum, si, priusquam communiret, omnes serpentes inde posset excludere.

Proinde intellectum ante oculos cur praetermittimus? positus est quippe homo in paradiso, ut operaretur eundem paradisum, [*]( 10 Gen. 3, 18 ) [*]( 1 tractamus Pb tractemus (te 8. I. m. 2) R 3 custodira S 4 terram E 6 ei om. b optemperaret RS precipienti P domino suo precipienti S 10 inquid PR 12 quod (0 B. I. m. 1) R si a. I. m. 1 R 14 aduersum S 15 aduersum S 16 istud Rtbd 17 saeuiebat Pl fiere.t (n eras.) E 19 ipso PRS aexto PRSbd die 8 20 ciuos El cybos R aut] ut Ex 23 quippe] quidem .PB\'M 24 macheria E magis ui (in mg. at maceria) b conmunire 8 27 quur PR)

247
sicut supra disputatum est, per agriculturam non laboriosam, sed deliciosam et mentem prudentis magna atque utilia commonentem, custodiret autem eundem paradisum ipsi sibi, ne aliquid admitteret, quare inde mereretur expelli. denique accepit et praeceptum, ut sit per quod sibi custodiat paradisum, id est quo conseruato non inde proiciatur. recte enim quisque dicitur non custodisse rem suam, qui sic egit, ut amitteret eam, etiamsi alteri salua sit, qui eam uel inuenit uel accipere meruit.

Est alius in his uerbis sensus, quem puto non inmerito praeponendum, ut ipsum hominem operaretur deus et custodiret. sicut enim operatur homo terram, non ut eam faciat esse terram, sed ut cultam atque fructuosam, sic deus hominem multo magis, quem ipse creauit, ut homo sit, eum ipse operatur, ut iustus sit, si homo ab illo per superbiam non abscedat; hoc est enim apostatare a deo, quod initium superbiae scriptura dicit. initium, inquit, superbiae hominis apostatare a deo. quia ergo deus est incommutabile bonum, homo autem et secundum animam et secundum corpus mutabilis res est, nisi ad incommutabile bonum, quod deus est, conuersus substiterit, formari, ut iustus beatusque sit, non potest. ac per hoc deus idem, qui creat hominem, ut homo sit, ipse operatur hominem atque custodit, ut etiam bonus beatusque sit. quapropter qua locutione dicitur homo operari terram, quae iam terra erat, ut ornata atque fecunda sit, ea locutione dicitur deus operari hominem, qui iam homo erat, ut pius sapiensque sit, eumque custodire, quod homo sua [*]( 17 Eccli. 10, 12 ) [*]( 3 ipse S sibi in ras. m 2 R .-ne (be eras.) R 4 ammitteret ER amitteret P accipit ER1 5 sibi 8. I. m. 1 R 6 quisquej quisquam b dicitur quisque S 7 custodire S 8 etiamsi] si (spat. init. lineae uacuo) S alteri (i add. m. 2) R salba P 10 immerito P 15 operaretur PRX 16 apostatare (pr. ta 8. I. m. 1) E 17 scribtura EP inquid P superbie S homini 8 himinis Rl 18 cap. VIII E 20 res est om. 8 est deus bd 21 substeterit R 23 ipsae S 24 loquutione P dicitur (ur s. I. m. 1) E 26 loquutione P. )

248
potestate in se quam illius supra se delectatus dominationemque eius contemnens tutus esse non possit.

Proinde nullo modo uacare arbitror, sed nos aliquid et magnum aliquid admonere, quod ab ipso diuini libri huius exordio, ex quo ita coeptus est: in principio fecit deus caelum et terram usque ad hunc locum, nusquam positum est "dominus deus", sed tantum modo "deus". nunc uero. ubi ad id uentum est, ut hominem in paradiso constitueret eumque per praeceptum operaretur et custodiret, ita scriptura locuta est: et sumsit dominus deus hominem, quem fecit, et posuit eum in paradiso operari eum et custodire: non quod supra dictarum creaturarum dominus non esset deus; sed, quia hoc nec propter angelos nec propter alia, quae creata sunt, sed propter hominem scribebatur, ad eum admonendum, quantum ei expediat habere dominum deum, hoc est sub eius dominatione oboedienter uiuere quam licentiose abuti propria potestate, nusquam hoc prius ponere uoluit, nisi ubi peruentum est ad eum in paradiso conlocandum, operandum et custodiendum: ut non diceret sicut et cetera omnia superius: et sumsit deus hominem, quem fecit, sed diceret: et sumsit dominus deus hominem, quem fecit, et posuit eum in paradiso operari eum, ut iustus esset, et custodire, ut tutus esset, ipsa utique dominatione sua, quae non est illi, sed nobis utilis. ille quippe nostra seruitute non indiget, nos uero dominatione illius indigemus, ut operetur et custodiat nos. et ideo uerus solus est dominus. quia non illi ad suam, sed ad nostram utilitatem salutemque [*]( 5 Gen. 1, 1 10 Gen. 2, 15 ) [*]( 2 contempnens BS 4 ammonere EPB 5 exj in b ceptus 8 9 eumque (que s. I. m. 1) S eum quae R scribtura ElP 10 loquata P aumpsit EPPRSb deus dominus S 12 quo RS 14 sint S acribatur S 15 ammonendum EPR 16 obędienter S 18 paradisum b conlocandum E18 19 et fin. om. ES 20 sumpsit ElPRSb dominus deus b 21 sed-fecit add. in mg. m. 1 R om. b sumpsit E*PBSbd 28 custodiret (t fin. s. I.) R,B dominationg P 25 illius] ipsius 8 26 opeHretur BS dominus est S 27 illi] nulli (i 8. I. m. 1) B )

249
seruimus; nam si nobis indigeret, eo ipso non uerus dominus esset, cum per nos eius adiuuaretur necessitas, sub qua et ipse seruiret. merito ille in psalmo, dixi, inquit, domino: deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. nec ita sentiendum est, quod diximus, nos illi ad utilitatem nostram salutemque seruire, tamquam aliud aliquid ab illo expectemus quam eum ipsum, qui summa utilitas et salus nostra est; sic enim eum gratis secundum illam uocem diligimus: mihi autem adhaerere deo bonum est.

Neque enim tale aliquid est homo, ut factus deserente eo, qui fecit, possit aliquid agere bene tamquam ex se ipso: sed tota eius actio bona est ad eum conuerti. a quo factus est, et ab eo iustus, pius, sapiens beatusque semper fieri, non fieri et recedere, sicut a corporis medico sanari et abire, quia medicus corporis operarius fuit extrinsecus seruiens naturae intrinsecus operanti sub deo, qui operatur omnem salutem gemino illo opere prouidentiae, de quo supra locuti sumus. non ergo ita se debet homo ad deum conuertere, ut, cum ab eo factus fuerit iustus, abscedat, sed ita, ut ab illo semper fiat. eo quippe ipso, cum ab illo non discedit, eius sibi praesentia iustificatur et inluminatur et beatificatur operante et custodiente deo, dum oboedienti subiectoque dominatur.

Neque enim, ut dicebamus, sicut operatur homo terram. ut culta atque fecunda sit, qui, cum fuerit operatus abscedit, relinquens eam uel aratam uel satam uel rigatam uel si quid aliud, manente opere, quod factum est, cum operator abscesserit, ita deus operatur hominem iustum, id est iustificando [*]( 3 PB. 15, 2 9 Ps. 72, 28 17 cap. 9 ) [*]( 2 adiubaretur El 3 dixi] dii R inquid El 4 dpus] dfis E 5 eges] indiges 8 cap. VIIII E 9 adherere S 10 post tale uox erasa S factus ut b 11 eo om. EPR 12 conuerti ad eum bd 13 est om. b beatus que R 14 recidere P 16 opera.tur (n eras.) R 17 loquuti PR 18 ergo] enim S se] sccJ E deum] dominum PRbd 20 discedat El discedet S aibi] ipse bd presentia PRS 22 oboediente PR1 25 si quid] si quid ex sicut m. I R 26 operatur P abcesserit S )

250
eum, ut, si abscesserit, maneat in abscedente quod fecit: sed potius, sicut aer praesente lumine non factus est lucidus, sed fit, quia, si factus esset, non autem fieret, etiam absente lumine lucidus maneret, sic homo deo sibi praesente inluminatur, absente autem continuo tenebratur, a quo non locorum interuallis, sed uoluntatis auersione disceditur.

Ille itaque operetur hominem bonum atque custodiat, qui incommutabiliter bonus est. semper ab illo fieri semperque perfici debemus inhaerentes ei et in ea conuersione, quae ad illum est, permanentes, de quo dicitur: mihi autem adhaerere deo bonum est, et cui dicitur: fortitudinem meam ad te custodiam. ipsius enim sumus figmentum creati, non tantum ad hoc, ut homines simus, sed ad hoc etiam, ut boni simus. nam et apostolus cum fidelibus ab inpietate conuersis gratiam, qua salui facti sumus, commendaret, gratia enim, inquit, salui facti estis per fidem; et hoc non ex uobis, sed dei donum est, non ex operibus, ne forte quis extollatur. ipsius enim sumus figmentum creati in Christo Iesu in operibus bonis, quae praeparauit deus, ut in illis ambulemus. et alibi cum dixisset: cum timore et tremore uestram ipsorum salutem operamini, ne sibi putarent tribuendum, tamquam ipsi se facerent iustos et bonos, continuo subiecit: deus enim est, qui operatur in uobis. sumsit ergo dominus deus hominem, quem fecit, et posuit eum in paradiso operari eum, hoc est "operari in eo" et "custodire eum." [*]( 11 Ps. 58, 10 12 Ephes. 2, 10 15 Ephes. 2, 8-10 21 Phil. 2, 12. 13 24 Gen. 2, 15 ) [*]( 1 abscedente] absente Eb facit S 2 presente R 8 quia (i B. I. m. 1) R quia si] quasi S autem om. b etiam] si etiam S sed etiam b 4 sic«» (ut er.) R praesente sibi S inluminator S lumi- natur PR 5 tenebatur P 6 a.uersione (d eras.) R 7 operaetur (ae ex a) S 8 incummutabiliter 221 9 inherentes EPR 10 adherere ER 11 et om. Ev 12 ad] at PaRI creati om. PRSbd 13 ad om. El simus om. Pl 19 preparauit R 21 uestrum E 23 fecerint S iustos (o ex u) P 24 uobis] nobis b sumpsit PR1J2b 25 eum a. I. m. 1 S 26 eum-operari om. b custodira S )

251

Et praecepit dominus deus Adae dicens: ab omni ligno, quod est in paradiso, edes ad escam: de ligno autem cognoscendi bonum et malum non manducabitis de illo. qua die autem ederitis ab eo, morte moriemini. si aliquid mali esset lignum illud, unde prohibuit hominem deus, eius ipsius mali natura uenenatus uideretur ad mortem. quia uero ligna omnia in paradiso bona plantauerat, qui fecit omnia bona ualde, nec ulla ibi natura mali erat, quia nusquam est mali ulla natura — quod diligentius, si dominus uoluerit, disseremus, cum de illo serpente dicere coeperimus —, ab eo ligno, quod malum non erat, prohibitus est, ut ipsa per se praecepti conseruatio bonum illi esset et transgressio malum.

Nec potuit melius et diligentius demonstrari, quantum malum sit sola inoboedientia, cum ideo reus iniquitatis factus est homo, quia eam rem tetigit contra prohibitionem, quam si non prohibitus tetigisset, non utique peccasset. nam qui dicit uerbi gratia: .,noli tangere hanc herbam* — si forte uenenosa est mortemque praenuntiat, si tetigerit — sequetur quidem mors contemtorem praecepti; sed etiam, si nemo prohibuisset atque ille tetigisset, nihilominus utique moreretur. illa quippe res congrua saluti uitaeque eius non esset, siue inde uetaretur siue non uetaretur. item cum quisque prohibet eam rem tangi, quae non quidem tangenti, sed illi, qui prohibuit, obesset, uelut si quisquam in alienam pecuniam misisset manum prohibitus ab eo, cuius erat illa pecunia, ideo esset [*]( 1 Gen. 2, 16. 17 7 cf. Gen. 1, 12 ) [*]( 4 diae R ederetis PR 6 cap. X E. hinc excerpit Eugippius p. 197-202 ed. Knoll 6 nenenata EsEug. 9 quia (ia in ras.) R unusquam Pl 10 disserimus PRill ceperimus S 12 conueraatio 22 14 demonstrari] conmendari PRbd 17 prohibitua non tetigisset E 18 erbam ESl 19 praenuntiet E prenuntiat R sequitur PRSbd 20 quidem] quoque Eug. contemptorem RS2bd 21 nihilominus (n fin. 8. l. m. 1) R nihilhominus S utique om. Eug. moriretur S 22 congrua] contraria PRlbd non esset] eseet PRxbd 23 prohibet 221 26 pecunia illa bd )

252
prohibito peccatum, quia prohibenti poterat esse damnosum. cum uero illud tangitur, quod nec tangenti obesset, si non prohiberetur, nec cuiquam alteri, quandolibet tangeretur, quare prohibitum est, nisi ut ipsius per se bonum oboedientiae et ipsius per se malum inoboedientiae monstraretur ?

Denique a peccante nihil aliud adpetitum est nisi non esse sub dominatione dei, quando illud admissum est, in quo, ne admitteretur, sola deberet iussio dominantis adtendi. quae si sola adtenderetur, quid aliud quam dei uoluntas adtenderetur? quid aliud quam dei uoluntas amaretur? quid aliud quam dei uoluntas humanae uoluntati praeponeretur ? dominus quidem cur iusserit, uiderit; faciendum est a seruiente quod iussit et tunc forte. uidendum est a promerente, cur iusserit. sed tamen, ut causam iussionis huius non diutius requiramus, si haec ipsa magna est utilitas homini, quod deo seruit, iubendo deus utile facit quidquid iubere uoluerit, de quo metuendum non est, ne iubere quod inutile est possit.

Nec fieri potest, ut uoluntas propria non grandi ruinae pondere super hominem cadat, si eam uoluntati superioris extollendo praeponat. hoc expertus est homo contemnens praeceptum dei et hoc experimento didicit, quid interesset inter bonum et malum, bonum scilicet oboedientiae. malum autem inoboedientiae, id est superbiae et contumaciae, peruersae imitationis dei et noxiae libertatis. hoc autem in quo ligno accidere potuit, ex ipsa re, ut iam supra dictum est, nomen accepit. malum enim nisi experimento non sentiremus, quia nullum esset, si non fecissemus. neque enim ulla natura [*]( 25 cap. 6 ) [*]( 6 adpetitum El 7 dei om. Eug. admissum E1 8 admitteretur E1 amitteretur PBl 11 uolumtati P preponeretur R 12 quur PB 18 quur PR 14 ut (m. 1 sup. in superser.) S 15 hec R hutilitas S 16 quidquid El 17 non 8. l. m. 1 R 19 ea Bl uoluntati (n 8. l. m. 1) B 21 hoc] ex hoc Eag. interest b 23 superuiae P et om. S Eug. contumatiae BS 24 imitationis (i fin. ex e m. 1) S 25 iam] & iam S 27 ulla (a ex e m. 1) R )

253
malum est, sed amissio boni hoc nomen accepit. bonum quippe incommutabile deus est; homo autem, quantum ad eius naturam, in qua eum deus condidit, pertinet, bonum est quidem, sed non incommutabile ut deus. mutabile autem bonum, quod est post incommutabile bonum, melius bonum fit, cum bono incommutabili adhaeserit amando atque seruiendo rationali et propria uoluntate. ideo quippe et haec magni boni natura est, quia et hoc accepit, ut possit summi boni adhaerere naturae. quod si noluerit, bono se priuat, et hoc ei malum est, unde per iustitiam dei etiam cruciatus consequitur. quid enim tam iniquum, quam ut bene sit desertori boni ? neque ullo modo fieri potest, ut ita sit. sed aliquando amissi superioris boni non sentitur malum. cum habetur quod amatum est inferius bonum. sed diuina iustitia est, ut qui uoluntate amisit, quod amare debuit, amittat cum dolore, quod amauit, dum naturarum creator ubique laudetur. adhuc enim est bonum quod dolet amissum bonum; nam nisi aliquod bonum remansisset in natura, nullus boni amissi dolor esset in poena.

Cui autem sine mali experimento placet bonum, id est ut, antequam boni amissionem sentiat, eligat tenere, ne amittat, supra omnes homines praedicandus est. sed hoc nisi cuiusdam singularis laudis esset, non illi puero tribueretur, qui ex genere Israhel factus Emmanuhel nobiscum deus reconciliauit nos deo, hominum et dei homo mediator, uerbum apud deum, caro apud nos, uerbum caro inter deum et nos. de illo quippe propheta dicit: priusquam sciat puer bonum aut malum, contemnet malitiam, ut eligat bonum. quomodo quod [*]( 23 cf. Matth. 1, 23 24 cf. I Tim. 2, 5 cf. Ioh. 1, 1. 14 26 Es. 7, 16 ) [*]( 1 malum] mali PRSbd Eug hoc om. El accepit hw E 5 post m. 1 s. l. E 6 adheserit EBS 7 pro et om. El haec] hoc b 8 posset b 9 adherere ER pribat ElP 11 iniqum E 12 ammissi JB1 13 sentiatur P 18 pena S 19 cuiJ cum Eug. placeat b 20 amissione E elegat S eligat (i ex e m. 1) R 21 super PRbd homines omnes S 23 hemmannhel Eug e*manuhel R emmanuel bd 24 aput EXP 25 cap. XI E 26 prophaeta S 27 contemnet S1 elegat S )

254
nescit aut contemnit aut eligit, nisi quia haec duo sciuntur aliter per prudentiam boni, aliter per experientiam mali? per prudentiam boni malum scitur, etsi non sentitur; tenetur enim bonum, ne amissio eius sentiatur malum. item per experientiam mali scitur bonum, quoniam quid amiserit sentit, cui de bono amisso male fuerit. priusquam sciret ergo puer per experientiam aut bonum, quo careret, aut malum, quod boni amissione sentiret, contemsit malum, ut eligeret bonum, id est noluit amittere quod habebat, ne sentiret amittendo quod amittere non debebat. singulare exemplum oboedientiae! quippe qui non uenit facere uoluntatem suam, sed uoluntatem eius, a quo missus est, non sicut ille, qui elegit facere uoluntatem suam, non eius, a quo factus est. merito sicut per unius inoboedientiam peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboedientiam iusti constituentur multi, quia, sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur.

Frustra autem nonnulli acute obtunsi sunt, cum requirunt, quomodo potuerit appellari lignum dinoscentiae boni et mali, antequam in eo transgressus esset homo praeceptum atque ipsa experientia dinosceret, quid interesset inter bonum, quod amisit, et malum, quod admisit. lignum enim tale nomen accepit, ut eo secundum prohibitionem non tacto caueretur, quod eo contra prohibitionem tacto sentiretur. neque enim quia inde contra praeceptum manducauerunt, ideo factum est illud lignum dinoscentiae boni et mali, sed utique, etiam si oboedientes essent et nihil inde contra praeceptum usurpassent, [*](11 cf. loh. 6, 38 13 cf. Rom. 5, 19 15 I Cor. 15, 22 ) [*]( 1 contemnet S eliget S 4 amissione RbdEug sentiat ur (m. 1 coni.) S experimentia P 6 boni S amissio (alt. i s. l. na. 1) R 7 experimentiam P 8 contempsit hbd 9 amittendo quid P 10 oboedientie P obentiae R 11 nolumtatem E eius uoluntatem bd 12 eligit P 14 ita et Eug: ita EPRSbd 15 oboedientiam (en s. l. m. 1) S constituuntur J-RSbdEug 18 acute S obtusi bd Eug 20 preceptum P 21 aperientia (sic) P 22 amisit P 23 non exp. m. 2 P caueretur (a corr. m. 2) R 24 eo (0 8. I.) S 2? inde om. b )

255
id recte uocaretur, quod ibi eis accideret, si usurpassent. quemadmodum si uocaretur arbor saturitatis, quod inde possent homines saturari, numquid, si nemo accessisset, ideo nomen illud esset incongruum? quandoquidem cum accederent et saturarentur, tunc probarent, quam hoc recte arbor illa uocaretur.

Et quomodo, inquiunt, intellegeret homo, quod ei dicebatur lignum dinoscentiae boni et mali, quando ipsum malum quid esset omnino nesciebat? hoc qui sapiunt parum adtendunt, quemadmodum a contrariis notis sic pleraque intellegantur ignota, ut etiam uerba rerum, quae non sunt, cum in loquendo interponuntur, nullus caliget auditor. hoc enim quod omnino non est nihil uocatur; et has duas syllabas nemo non intellegit, qui latine audit et loquitur. unde, nisi cum sensus intuetur id, quod est, et eius priuatione quid etiam non sit agnoscit? sic et inane cum dicitur, intuendo corporis plenitudinem priuatione eius tamquam contraria quid dicatur inane intellegimus. sicut audiendi sensu non solum de uocibus. uerum etiam de silentio iudicamus, sic ex uita, quae inerat homini, posset eius cauere contrarium, id est uitae priuationem, quae mors uocatur. et ipsam causam, qua perderet quod amabat, id est quodlibet factum suum, quo fieret, ut amitteret uitam, quibuslibet syllabis appellaretur — quemadmodum latine cum dicitur peccatum uel malum — tamquam signum eius intellegeret, quod mente discerneret. nos enim quomodo intellegimus, cum dicitur resurrectio, quam [*]( 1 post quod ibi eis eadem uocabula erasa R accederet J21 2 quemammodum E inde (de 8. I m 1) R possint S 4 acciderent PR1 5 hęc b rectae R 7 intellegere PRlb 10 quemammodum E 12 loquendum PR calica (sup. c m. 1 scr. g et adiecit 1 calcet) S ni. hil ost ex 13 sillabus PR sillabus S 14 intelleget S 15 est et eius] essa eius (corr. m. 1) S pribatione ElP 16 sic et] sicut Eug (Knöll 201, 16) intuendo] ut intuendo S 17 plenitudinê. (m eras. -- add. m. 2) R pribationetp El priuationS (s. I. m. 2) P,b priuatione* R contraria Pb 20 posset (t 8. I. m. 1) 8 22 quod—est om. P1 2S sillabis PRS quemammodum E 24 latine R 25 intellegere EIPR quod Rl )

256
numquam experti sumus? nonne quia sentimus, quid sit uiuere, et eius rei priuationem uocamus mortem, unde reditum ad id, quod sentimus, resurrectionem appellamus ? et si quo alio nomine in quacumque lingua id ipsum appellatur, menti utique signum insinuatur in uoce loquentium, quo sonante agnoscat quod etiam sine signo cogitaret. mirum est enim, quemadmodum rerum, quas habet, amissionem etiam inexpertam natura deuitet. quis enim pecora docuit deuitationem mortis nisi sensus uitae? quis paruulum puerum adhaerescere baiulo suo, si eum fuerit ex alto iacere minatus? quod ex quodam tempore incipit, sed tamen antequam aliquid eius modi expertus sit.

Sic ergo illis primis hominibus iam uita erat dulcis, quam profecto amittere deuitabant, idque ipsum quibuscumque modis uel sonis significantem deum intellegere poterant. nec aliter eis posset persuaderi peccatum, nisi prius persuaderetur eos ex illo facto non esse morituros, id est illud, quod habebant et se habere gaudebant, non amissuros: unde suo loco loquendum est. aduertant itaque, si quos mouet, quomodo potuerint intellegere inexperta nominantem uel minantem deum, et uideant nos omnium inexpertorum nomina nonnisi ex contrariis. quae iam nouimus, si priuationum sunt, aut ex similibus, si specierum sunt, sine ullo aestu dubitationis agnoscere. nisi forte aliquem mouet, quemadmodum loqui potuerint uel loquentem intellegere, qui non didicerant uel crescendo inter loquentes uel aliquo magisterio; quasi magnum fuerit deo loqui eos docere, quos ita fecerat, ut hoc possent etiam ab hominibus discere, si essent a quibus. [*]( 2 et om. Eug pribationem E1 3 adpellamus 8 5 loquendo b 6 quemammodum E 7 inexperta Eug. 8 debitationem E1 9 quis] quis enim Eug. adherescere ERS 10 minitatus PRSbdEug. 11 huiusmodi PRbdEug 14 debitabant ElP 18 amniissuros R 19 potuerint (n s. I. m. 1) ES* potnerunt Eug. 20 intellegeregt (nt exp. m. 1) S et jR1 22 ante quae cap. XII E pribationum E1P cx om. S si 8. l. m. 1 S 23 aestu] extu El 24 quemammodum E 25 intellegere] intellere S 26 deo] de eo S )

257