De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

An forte putabimus ita dictum esse: omnia in mensura et numero et pondere disposuisti, ac si diceretur: omnia sic disposuisti, ut haberent mensuram et numerum et pondus? quia et, si diceretur: omnia corpora in coloribus disposuisti, non hinc esset consequens, ut ipsa dei sapientia, per quam facta sunt omnia, colores in se prius habuisse intellegeretur, in quibus faceret corpora, sed ita acciperetur: omnia corpora in coloribus disposuisti, ac si diceretur: omnia corpora sic disposuisti, ut haberent colores. quasi uero a creatore deo disposita in coloribus corpora, id est ita disposita, ut colorata essent, possit aliter intellegi, nisi aliqua ratio colorum singulis corporum generibus distribuendorum in ipsa disponentis sapientia non defuisse intellegatur, etsi color ibi non appellatur. hoc est enim, quod dixi, dum res conceditur, non esse de uocabulis laborandum. Faciamus ergo ita dictum esse: omnia in mensura et [*]( 11 Sap. 11, 21 ) [*]( 2 quod S cuiusmodi tamen S 3 rectae B 4 tendit.. S 7 scriptura om. E eadem-disposuit bis pos. sed alt. del. m. 1 S 8 in s. I. m. 1 R omnia in ipsis b 9 ea om. Pl 11 putauimua E1 esse dictum b 16 quem R 17 intellegetur P1 18 acceperetur P 21 posset E 23 disponendis S disponenti JRb non defuisae] faisse b 24 coloris 8 ibi om. S 25 res (s m. 1 8. l.) R conceditur] cognoscitur Sbd onditur (c er.) P uocauulis EI 26 faciamns] fateamur b ergo om. El )

102
numero et pondere disposuisti, tamquam dictum esset ita disposita, ut haberent proprias mensuras suas et proprios numeros et proprium pondus, quae in eis pro sui cuiusque generis mutabilitate mutarentur, augmentis et diminutionibus, multitudine et paucitate, leuitate et grauitate secundum dispositionem dei: numquid, sicut ista mutantur, ita ipsum dei consilium, in quo ea disposuit, mutabile dicimus? auerterit ipse tantam dementiam!

Cum ergo haec ita disponerentur, ut haberent mensuras et numeros et pondera sua, ubi ea cernebat ipse disponens? neque enim extra se ipsum, sicut cernimus oculis corpora, quae utique nondum erant, cum disponerentur, ut fierent. nec ita intra se ipsum ista cernebat, sicut cernimus animo phantasias corporum, quae non praesto sunt oculis, sed ea, quae uidimus, uel ex eis, quae uidimus, imaginando cogitamus. quo ergo modo ista cernebat, ut ita disponeret? quo, nisi eo, quo solus potest?

Uerum tamen nos mortales et peccatores, quorum animas adgrauant corpora corruptibilia et quorum sensum multa cogitantem terrena deprimit habitatio — quamquam, et si corda mundissima et mentes simplicissimas gereremus sanctisque angelis iam essemus aequales, non utique nobis ita nota esset diuina substantia sicut ipsa sibi —

tamen istam senarii numeri perfectionem nec extra nos ipsos cernimus, sicut oculis corpora, nec ita intra nosmet ipsos, quemadmodum corporum [*]( 18 cf. Sap. 9, 15 ) [*]( 1 pondereiji (m exp. m. 1) P disposuisti] disposita S, (ita in ras.) R 2 et om. E1 õ cum uoce multitudine inc. cap. VII E leuitate om. P1 leuite Rl 7 auertat b 8 tantam.* (en er. et tan 8. I. pos. m. 1) R 9 haec 8. I. m. 1 R disponeretur b 11 post ipsum add. cernebat b 13 ita 8. 1. m. 1 R om PSbd ista] ita d animo cernimus bd 14 fantasias E presto ES eaq; R 15 uidemuB PRSb uel—uidimua om. S uidemus PRlb 16 cap. VIII E modo ergo PRd 18 tamen] etiam bd 19 adgrabant El aggrabant PRi 21 generemus El 23 cum uoce tamen incipit cap. VII in bd 24 cernimos P1 25 ita om. jIPSb quemammodum EPRS )

103
phantasias et uisibilium imagines rerum, sed alio quodam longe differenti modo. quamuis enim se obiectent mentis aspectui quasi corpusculorum quaedam simulacra, cum senarii numeri conpositio uel ordo uel partitio cogitatur, tamen ualidior et praepotentior desuper ratio non eis adnuit interiusque uim numeri contuetur: per quem contuitum fidenter dicit id, quod dicitur unum in numeris, in nullas partes diuidi posse, nulla autem corpora nisi in partes innumerabiles diuidi, et facilius caelum et terram transire, quae secundum senarium numerum fabricata sunt, quam effici posse, ut senarius numerus non suis partibus conpleatur. gratias itaque creatori semper agat animus humanus, a quo ita creatus est, ut hoc possit uidere, quod auium nulla, nulla bestiarum, quae tamen nobiscum uident et caelum et terram et luminaria et mare et aridam et omnia, quae in eis sunt.

Quamobrem non possumus dicere propterea senarium numerum esse perfectum, quia sex diebus perfecit deus omnia opera sua, sed propterea deum sex diebus perfecisse opera sua, quia senarius numerus perfectus est. itaque, etiamsi ista non essent, perfectus ille esset; nisi autem ille perfectus esset, ista secundum eum perfecta non fierent.

Iam uero, quod scriptum est requieuisse deum in die septimo ab omnibus operibus suis, quae fecit, et ideo eundem diem benedixisse et sanctificasse, quia in ipso requieuit ab omnibus operibus suis, ut, quomodo possumus, quantum ab ipso adiuti fuerimus, intellectu conemur adtingere, prius de hoc carnales hominum suspiciones a nostris mentibus abigamus. numquid enim dici uel credi fas est deum laborasse in operando, cum ea, quae supra scripta sunt, condidit, quando [*]( 1 fantasias E 3 corpuscolorum PR1 5 adnnit El interiusquae ER interius yug b 6 uim om. P numeri uim P2Sbd 11 creatori semper creatori (semper creatori exp. m. 2) E 12 itaqųę E 13 nulla bestiarum] ant bestiarum S uestiarum El 15 arida S que R 16 cap. Vmi E 19 itaque] Perfectus itaque S 20 perfectus om. S 22 in om. Ex 24 ab omnibus operibus suis om. PRlbd 26 fuerimus adiuti b 27 suspitiones S suspiones Pl auigamus El )

104
dicebat, et fiebant? ita quippe nec homo laborat, si aliquid faciendum, mox ut dixerit, fiat. quamuis enim humana uerba sonis adminiculata ita proferantur, ut sermo diuturnus fatiget, tamen, cum tam pauca sunt, quam pauca legimus in eo, quod scriptum est, cum deus dixit: fiat lux, fiat firmamentum et cetera usque in finem operum, quae sexto die consummauit, nimis absurdi deliramenti est istum uel hominis, nedum dei, laborem putare.

An forte quis dixerit dicendo quidem, ut fierent, quae continuo facta sunt, deum non laborasse, sed forte cogitando, quid fieri debuisset, qua cura uelut liberatus rerum perfectione requieuerit et eo merito diem, quo primum factus est, ab hac animi intentione securus benedicere et sanctificare uoluerit? quodsi haec sapere multum desipere est — rerum enim condendarum tam facultas quam facilitas inconparabilis et 9 ineffabilis est apud deum — quid restat, ut intellegamus, nisi forte creaturae rationali, in qua et hominem creauit, in se ipso requiem praebuisse post eius perfectionem per donum spiritus sancti, per quem diffunditur caritas in cordibus nostris, ut illuc feramur adpetitu desiderii, quo cum uenerimus requiescamus, id est nihil amplius requiramus? sicut enim recte dicitur deus facere, quidquid ipso in nobis operante fecerimus, ita recte dicitur deus requiescere, cum eius munere requiescimus.

Hoc quidem recte intellegimus, quia et uerum est et non magnae intentionis indiget, ut uideamus ita dici requiescere [*]( 5 Gen. 1, 3. 6 19 cf. ROID. 5, 5 ) [*]( 1 post dicebat add. fiant PRb et fiebant om. PR 5 dixit deus Sb 6 consumauit R 7 deliberamenlitis P deleramentis JR1 inter hominis et nedum add. quanto magis b nedum] quanto magis S 11 qua] quae El uelut cura b 12 requieuerit (er 8. I. m. 1) E requieuit b primo PRbd 14 si haec om. b 15 et] atque PRSbd 16 aput EP cum uoce quid incipit cap. 9 in bd 18 prebuisse S 20 feramur (r fin. sup. txp. s m. 1) E adpetitu EI cum] dum S peruenerimus PSbd 22 quicquid E2RS inobis Pl 23 rectae R deus dicitur b 26 magna intentione b ista El dice E dicere b )

105
deum, cum requiescere nos facit, sicut dicitur cognoscere, cum efficit, ut cognoscamus. neque enim deus temporaliter cognoscit, quod ante non nouerat, et tamen dicit Abrahae: nunc cognoui, quoniam times deum: ubi quid aliud accipimus, nisi: nunc feci, ut cognosceres? his locutionum modis. cum ea, quae non accidunt deo, tamquam illi accidant loquimur, eum facere agnoscimus, ut nobis accidant, ea dumtaxat, quae laudabilia sunt, et haec quantum scripturarum usus admittit. neque enim temere nos aliquid de deo tale dicere debemus, quod in scriptura eius non legimus.