De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Rursus ergo ad eam quaestionem relabimur, de qua in primo libro exisse uidebamur, ut item quaeramus, quomodo circuire potuerit lux ad exhibendam diurnam nocturnamque uicissitudinem, non solum antequam caeli luminaria, sed antequam ipsum caelum, quod firmamentum appellatum est, factum esset, antequam denique ulla species terrae uel maris, quae circuitum lucis admitteret sequente nocte, unde illa transisset. cuius quaestionis diificultate conpulsi ausi sumus disceptationem nostram quasi ad hanc terminare sententiam, ut diceremus illam lucem, quae primitus facta est, conformationem esse creaturae spiritalis, noctem uero adhuc formandam in reliquis operibus rerum materiem, quae fuerat instituta, cum in principio fecit deus caelum et terram, antequam uerbo faceret diem. sed nunc diei septimi consideratione commoniti facilius est, ut nos ignorare fateamur, quod remotum est a sensibus nostris, quonam modo lux illa, quae dies appellata est, uel circuitu suo uel contractione et emissione, si corporalis est, uices diurnas nocturnasque peregerit uel, si spiritalis est, condendis creaturis omnibus praesentata sit suaque ipsa praesentia diem, noctem uero absentia, uesperam initio absentiae, mane initio praesentiae fecerit, quam ut in re aperta [*]( 1 repetitione IPS 3 indie EiRs 4 primitus (mi s. I. m. 1) E 6 septiens ElP 7 post tenebras add. uocauit PBbd 8 relabimur (m sup. er. t a m. 1) R 9 exiisse bd 10 circumire ElSb poterit Sl exibendam S, (h s. I. m. 1) R diuturuam b 14 circtlitum b ammitteret PR om. El 15 questionis S difflcultatem Et ausi om. Ex 18 adhuc Rl formandam B1 21 post diem add. in quo requieuit b communiti Et 24 circQitu b emmissione B 25 spiritales P 26 ipsa om. b 27 in initio S )

121
contra diuinae scripturae uerba conemur dicendo aliud esse diem septimum quam illius diei, quem fecit deus, septimam repetitionem. alioquin aut non creauit deus diem septimum aut aliquid creauit post illos sex dies, id et ipsum diem septimum; falsumque erit, quod scriptum est, in sexto die consummasse omnia opera sua et in septimo requieuisse ab omnibus operibus suis. quod utique quoniam falsum esse non potest, restat, ut praesentia lucis illius, quem diem deus fecit, per omnia eius opera repetita sit, quotiens dies nominatus est, et in ipso septimo, in quo requieuit ab operibus suis.

Sed quoniam lux corporalis, antequam fieret caelum, quod firmamentum uocatur, in quo etiam luminaria facta sunt. quo circuitu uel quo processu et recessu uices diei et noctis exhibere potuerit, non inuenimus, istam quaestionem relinquere non debemus sine aliqua nostrae prolatione sententiae, ut, si lux illa, quae primitus creata est non corporalis sed spiritalis est, sicut post tenebras facta est, ubi intellegitur a sua quadam informitate ad creatorem conuersa atque formata, ita et post uesperam fiat mane, cum post cognitionem suae propriae naturae, qua non est quod deus, refert se ad laudandam lucem, quod ipse deus est, cuius contemplatione formatur. et quia ceterae creaturae, quae infra ipsam fiunt, sine cognitione eius non fiunt, propterea nimirum idem dies ubique repetitur, ut eius repetitione fiant tot dies, quotiens distinguntur rerum genera creatarum, perfectione senarii numeri terminanda: ut uespera primi diei sit etiam sui cognitio non se esse, quod deus est, mane autem post [*]( 1 scripturae diuinae 8 2 quem] quam Sb 3 septimum diem Rbd diem om. S 6 septimo die b 7 quod — uers. 7 suis om. b 9 opera eius Sbd quoties bd 10 ipso om. SRbd 11 cap. XXI E 13 procewu (o ex ae m. 1) R 14 noctes P1 exibere III . potuerint P, (n exp. m. 1 et 2) E (n s. I. add. m. 1) R 15 prolatione (8. l. m. 2 af ba) E 16 illa] ista b 18 ad om. El creatore El 19 et (8. I. m. 2 a* ei) E uespera El 23 cognitioneni E 25 distinguuntur PRSbd creatura El creaturarum E2S1 27 cognitione b )

122
hanc uesperam, quo concluditur dies unus et inchoatur secundus, conuersio sit eius, qua id, quod creata est, ad laudem referat creatoris et percipiat de uerbo dei cognitionem creaturae, quae post ipsam fit, hoc est firmamenti: quod in eius cognitione fit prius, cum dicitur: et sic est factum, deinde in natura ipsius firmamenti, quod conditur. cum additur etiam postea iam dicto "et sic est factum": et fecit deus firmamentum. deinde fit uespera illius lucis, cum ipsum firmamentum non in uerbo dei sicut ante, sed in ipsa eius natura cognoscit: quae cognitio quoniam minor est, recte nomine uesperae significatur. postquam fit mane, quo concluditur secundus dies et incipit tertius : in quo mane itidem conuersio est lucis huius. id est diei huius ad laudandum deum, quod operatus sit firmamentum, et percipiendam de uerbo eius cognitionem creaturae, quae condenda est post firmamentum. ac per hoc, cum dicit deus: congregetur aqua, quae est sub caelo, in collectionem unam et adpareat arida, cognoscit hoc illa lux in uerbo dei, quo id dicitur, et ideo sequitur: et sic est factum, hoc est in eius cognitione ex uerbo dei; deinde cum additur: et congregata est aqua et cetera, cum iam dictum esset: et sic est factum. ipsa creatura in suo genere fit: quae item, cum in suo genere facta cognoscitur ab ea luce, quae iam in uerbo dei faciendam cognouerat, fit tertio uespera, et inde hoc modo cetera usque ad mane post uesperam sexti diei.

Multum quippe interest inter cognitionem rei cuiusque in uerbo dei et cognitionem eius in natura eius, ut illud merito ad diem pertineat, hoc ad uesperam. in conparatione [*](16 Gen. 1, 9 ) [*](1 uesperam hanc b quod (d exp. m. 1) S unos P 2 qua] quia WS 4 firmamentum P1 6 firmamentum b 7 etiam om. b 10 rectae PS 11 uesperae (uespere B) nomine PRSbd concludit El 12 inquipit El itidem mane bd manet S 13 pr. ęşţ (tn. 1 exp.) S 16 cum] quod R 17 et] ut Rl 21 etc. bd factum est bd 22 in suo genere ipsa creatura PRbd 23 facienda S fatienda R 27 in natura (in m. 2 ex et) E illut P 28 uespera P comparatione. (m er.) R )

123
enim lucis illius, quae in uerbo dei conspicitur, omnis cognitio, qua creaturam quamlibet in se ipsa nouimus, non inmerito nox dici potest: quae rursum tantum differt ab errore uel ignorantia eorum, qui nec ipsam creaturam sciunt, ut in eius conparatione non incongrue dicatur dies. sicut ipsa uita fidelium, quae in hac carne atque in hoc saeculo ducitur, in conparatione uitae infidelis atque inpiae non inrationabiliter lux et dies appellatur dicente apostolo: fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino, et illud: abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis, sic ut in die honeste ambulemus: qui tamen dies nisi rursus in conparatione illius diei, quo aequales angelis facti uidebimus deum, sicuti est, ipse quoque nox esset, non hic prophetiae lucerna indigeremus. unde apostolus Petrus dicit: habemus certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis intendentes sicut lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in\' cordibus uestris.

Quapropter, cum sancti angeli, quibus post resurrectionem coaequabimur, si uiam — quod nobis Christus factus est usque in finem tenuerimus, semper uideant faciem dei uerboque eius unigenito filio, sicut patri aequalis est, perfruantur, in quibus prima omnium creata est sapientia. procul dubio uniuersam creaturam, in qua ipsi sunt principaliter conditi, in ipso uerbo dei prius nouerunt, in quo sunt omnium, etiam [*]( 8 Ephes 5, 8 10 Rom. 18, 12. 13 15 II Petro 1, 19 19 cf. Matth. 22. 80 ) [*](1 q; RI 2 creatura S 3 rursus PRSbd tantum om. E1 4 creaturam ipsam b 7 conparatione El impie S inrationabiliter El 8 enim om. El 10 ergo om. EIPRSlul induamur] induamus nos PRSbd 12 conparationem E coaequales S 13 uideuimus E1 ipse S nox e. I. m. 1 R 14 lucernam S cum unde inc. cap. XXII E 15 habeamus S1 prophetiam 2J1 16 lucenti om. EPR 20 coequabimur S quo aquabimur R quod] quam E nobis] nouimus El 21 semper ijt (ut exp. m. 2) E 22 eius om. El 24 principaleter P. )

124
quae temporaliter facta sunt, aeternae rationes, tamquam in eo, per quod facta sunt omnia, ac deinde in ipsa creatura, quam sic nouerunt, tamquam infra despicientes eamque referentes ad illius laudem, in cuius incommutabili ueritate rationes, secundum quas facta est, principaliter uident. ibi ergo tamquam per diem, unde et concordissima unitas eorum eiusdem ueritatis participatione dies est primitus creatus, hic autem tamquam per uesperam; sed continuo fit mane — quod in omnibus sex diebus animaduerti potest — quia non remanet angelica scientia in eo, quod creatum est, quin hoc continuo referat ad eius laudem atque caritatem, in quo id non factum esse, sed faciendum fuisse cognoscitur: in qua ueritate stando dies est. nam si uel ad se ipsam natura angelica conuerteretur seque amplius delectaretur quam illo, cuius participatione beata est, intumescens superbia caderet, sicut diabolus : de quo suo loco loquendum est, cum de serpente hominis seductore sermo debitus flagitabitur.

Quia ergo angeli creaturam in ea ipsa creatura sic sciunt, ut ei scientiae electione ac dilectione praeponant, quod eam sciunt in ueritate, per quam facta sunt omnia, participes eius effecti, ideo per omnes sex dies non nominatur nox, sed post uesperam et mane dies unus, item post uesperam et mane dies secundus, deinde post uesperam et mane dies tertius ac sic usque in mane sexti diei, unde incipit septimus quietis dei, quamuis cum suis noctibus dies tamen non noctes narrantur. tunc enim nox ad diem pertinet, non dies ad noctem, cum sublimes et sancti angeli id, quod creaturam in ipsa creatura nouerunt, referunt ad illius honorem et amorem, in quo aeternas rationes, quibus creata est, contemplantur eaque concordissima contemplatione sunt unus dies, [*]( 1 factae PR2 2 facte b omnia om. b 3 dispicientes S referentes om. El 4 incommutabili (in s. I. m. 1) 8 6 eorum unitas 8 - 10 scientia (s. I. m. 2 al sententia) E quin] quia non S 18 naturaiu E angeiicaiji E 14 se*que (d er.) E illo (0 in ras. m 2) R 18 ipsa sic creatura (ura in ras.) 8 sic om. S 19 ei? (s exp. m. 1) E ei.. R 22 pr. post om. El 28 uespera P 24 inquipit Et 30 eaquae ElR )

125
quem fecit dominus, cui coniungetur et ecclesia ex hac peregrinatione liberata, ut et nos exultemus et iucundemur in ea.

Huius ergo diei, cuius et uespera et mane secundum supra dictam rationem accipi potest, sexta repetitione consummata est uniuersa creatura factumque est mane, quo finiretur sextus dies, et unde inciperet septimus uesperam non habiturus, quia dei requies non est creatura: quae. cum per dies ceteros conderetur. aliter in se ipsa facta cognoscebatur, quam in illo, in cuius ueritate facienda uidebatur, cuius cognitionis quasi decolor species uesperam faciebat. non itaque iam forma ipsius operis dies et terminus uespera et alterius operis initium mane in hac rerum conditarum narratione debet intellegi, ne cogamur contra scripturam dicere praeter sex dies conditam diei septimi creaturam, aut ipsum diem septimum nullam esse creaturam; sed dies ille, quem fecit deus, per opera eius ipse repetitur non circuitu corporali, sed cognitione spiritali. cum illa beata societas angelorum et primitus contemplatur in uerbo dei, quo dicit deus: fiat, atque ideo prius in eius cognitione fit, cum dicitur: et sic est factum, et postea rem ipsam factam in ea ipsa- cognoscit — quod significatur facta uespera — et eam deinde cognitionem rei factae ad illius ueritatis laudem refert, ubi rationem uiderat faciendae, quod significatur facto mane. ac sic per omnes illos dies unus est dies non istorum dierum consuetudine intellegendus, quos uidemus solis circuitu determinari atque numerari; sed alio quodam modo, a quo et illi tres dies, qui ante conditionem istorum luminarium commemorati sunt, alieni esse non possunt. is enim modus non usque ad diem quartum, ut inde iam istos usitatos cogitaremus, [*]( 2 cf. Ps. 117, 24 ) [*]( 1 coniungitur S et om. PRbd ex] de bd 2 exsultemua Pbd iocandemnr SRbd ea] eo PRSbd 6 inciperet Et 8 in post illo om. E cuius om. E1 9 cognitionis fi fin. 8. I. tn. 1 supra e) P 10 cum non inc. cap. XXIII E 11 inicium R 16 beata illa bd 18 quod EPb dixit b 23 unus est dies àuplic. pos. prius del. P 24 coneu»etudine P 28 husque E iam (s er.) E )

126
sed usque ad sextum septimumque perductus est, ut longe aliter accipiendus sit dies et nox, inter quae duo diuisit deus, et aliter iste dies et nox, inter quae dixit, ut diuidant luminaria, quae creauit, cum ait: et diuidant inter diem et noctem. tunc enim diem hunc condidit, cum condidit solem, cuius praesentia eundem exhibet diem; ille autem dies primitus conditus iam triduum peregerat, cum haec luminaria illius diei quarta repetitione creata sunt.

Quapropter, quoniam illum diem uel illos dies, qui eius repetitione numerati sunt, in hac nostra mortalitate terrena experiri ac sentire non possumus et, si quid ad eos intellegendos conari possumus, non debemus temerariam praecipitare sententiam, tamquam de his aliud sentiri congruentius probabiliusque non possit, istos septem dies, qui pro illis agunt hebdomada, cuius cursu et recursu tempora rapiuntur, in qua dies unus est a solis ortu usque in ortum circuitus, sic illorum uicem quandam exhibere credamus, ut non eos illis similes, sed multum inpares minime dubitemus.

Nec quisquam arbitretur illud, quod dixi de luce spiritali et condito die in spiritali et angelica creatura et de contemplatione, quam habet in uerbo dei, et de cognitione, qua in se ipsa creatura cognoscitur, eiusque relatione ad laudem incommutabilis ueritatis, ubi prius ratio uidebatur rei faciendae, quae cognita est facta, non iam proprie, sed quasi figurate atque allegorice conuenire ad intellegendum diem et [*](4 Gen. 1, 14 ) [*]( 2 diuisit] dimisit b 3 dixit] dixit dS S 4 cum ait om. S 5 noctem (c in ras.) P hunc diem PRSbd 6 exibet R 7 cumj tum (t ex c) R 9 quoniam] quod Rbd 10 numerata b 12 temeraria Ex taemerariam P praccipitare (pi 8. l. m. 1) S 14 probabiliusque (pr. b 8. I. m. 1) R posset S 15 ebdomada El ebdomadam PRS hebdomadam bd 16 hortu R 17 exibere R 18 illis] eis b 20 condito] de condito PRSbd in om. PRSbd spiritali (i fin. sup. e a m. 1) P 22 rey§latione E 24 iam] tam S propriae P\'RS 25 figuratae ElSR allegoricae ESR )

127
uesperam et mane, sed aliter quidem, quam in hac consuetudine cotidianae lucis huius et corporalis, non tamen tamquam hic proprie, ibi figurate; ubi enim melior et certior lux, ibi uerior etiam dies . cur ergo non et uerior uespera et uerius mane? nam si in istis diebus habet quandam declinationem suam lux in occasum, quam uesperae nomine nuncupamus, et ad ortum iterum reditum, quod mane dicimus, cur et illic uesperam non dicamus, cum a contemplatione creatoris creatura despicitur, et mane, cum a cognitione creaturae in laudem creatoris adsurgitur? neque enim et Christus sic dicitur lux, quomodo dicitur lapis, sed illud proprie, hoc utique figurate. quisquis ergo non eam, quam pro nostro modulo uel indagare uel putare potuimus, sed aliam requirit in illorum dierum enumeratione sententiam, quae non in prophetia figurate, sed in hac creaturarum conditione proprie meliusque possit intellegi, quaerat et diuinitus adiutus inueniat. fieri enim potest, ut etiam ego aliam his diuinae scripturae uerbis congruentiorem fortassis inueniam. neque enim hanc ita confirmo, ut aliam, quae praeponenda sit, inueniri non posse contendam, sicut confirmo requiem dei scripturam sanctam non\' quasi post lassitudinem uel curae molestiam nobis insinuare uoluisse.

Quamobrem potest aliquis fortasse mecum disputando certare, ut dicat sublimium caelorum angelos non alternatim contueri primo rationes creaturarum incommutabiliter in uerbi dei incommutabili ueritate ac deinde ipsas creaturas et tertio earum etiam in se ipsis cognitionem ad laudem referre [*](10 cf. loh. 8, 12 11 cf. Act. 4, 11 ) [*]( 1 nespera S 2 cottidianae (e pro ae S) ES 3 propriae R figuratae ElSB 4 etiam uerior b 6 occasu El uespere ESb nomine om. b 8 conplatione P1 creata b dispicitur Sd desipitur in mg. m. 2 R, in textu despicitur 9 assurgit PRbd 11 propriae R figuratae ElS 12 ea PR 14 figuratae ElS 15 propriae RS posset S quae-rat S 16 adiutus om. El 18 neQuae (ne s. I. m. 1 add. et a exp.) S ita hanc bd supra aliam add. m. 2 uide R ponenda El 22 dispotando P 24 inconmutabiliter E 25 creaturas et] creatura est Pl 26 eorum EtB )

128
creatoris, sed eorum mentem mirabili facilitate haec omnia simul posse. numquid tamen dicet aut, si quisquam dixerit, audiendus est illam caelestem in angelorum milibus ciuitatem aut non contemplari creatoris aeternitatem aut mutabilitatem ignorare creaturae aut ex eius quoque inferiore quadam cognitione non laudare creatorem? simul hoc totum possint, simul hoc totum faciant; possunt tamen et faciunt. simul ergo habent et diem et uesperam et mane.

Neque enim uerendum est. ne forte qui est idoneus iam illa sentire ideo non putet hoc ibi posse fieri, quia in his diebus, qui solis huius circuitu peraguntur, fieri non potest. et hoc quidem non potest eisdem partibus terrae; uniuersum autem mundum quis non uideat, si adtendere uelit, et diem, ubi sol est, et noctem, ubi non est, et uesperam, unde discedit, et mane, quo accedit, simul habere? sed nos plane in terris haec omnia simul habere non possumus; nec ideo tamen istam terrenam conditionem lucisque corporeae temporalem localemque circuitum illi patriae spiritali coaequare debemus, ubi semper est dies in contemplatione incommutabilis ueritatis, semper uespera in cognitione in se ipsa creaturae, semper mane etiam ex hac cognitione in laudem creatoris, quia non ibi abscessu lucis superioris, sed inferioris cognitionis distinctione fit uespera, nec mane tamquam nocti ignorantiae scientia matutina succedat, sed quod uespertinam etiam cognitionem in gloriam conditoris adtollat. denique et ille nocte non nominata, uespere, inquit, et mane et meridie enarrabo, adnuntiabo; et exaudies uocem meam, hic [*]( 26 Ps. 54, 18 ) [*]( 2 dicet] dicit S 5 interiore S quadam] quam El 6 cum priorc simul inc. cap. XXIIII E 7 pr. faciunt S 10 putet hoc ibij potest et hoc alibi S 12 eisdem (s 8. I. m. 1) R 13 attendere (re s. I. m. 1) R 14 discedet S 15 quoqpp E accedet S 16 hic b 17 lucisquae E et temporalem (et 8. I. m. 1) R (8. I. m. 2) E 18 coequare S 20 creatura R 21 laude PRSbd 22 sed] seu b 23 nocti El 24 succedit 8, (i ex a m. 1) R 26 inquid P 27 enarrabo (e s. l. m. 1) E narrabo S et narrabo R et annuntiabo SRbd )

129
fortasse per temporum uices, sed tamen, quantum puto, significans, quid sine temporum uicibus ageretur in patria, cuius peregrinatio suspirabat.

Sed numquid, si iam nunc simul ista omnia gerit atque habet angelica illa societas et unitas diei, quem primitus condidit deus, tunc etiam cum haec conderentur simul haec habuit? nonne per omnes sex dies, cum ea, quae per singulos deo condere placuit, conderentur, primo haec accipiebat in uerbo dei, ut in eius notitia primitus fierent. cum dicebatur: et sic est factum, deinde, cum facta essent in sua propria natura, qua sunt, deoque placuissent, quia bona sunt, tunc ea itidem cognoscebat alia quadam inferiore cognitione, quae nomine uesperae significata est ac deinde facta uespera fiebat mane, cum de suo opere deus laudaretur et alterius creaturae, quae deinceps facienda erat, ex dei uerbo notitia, priusquam fieret, acciperetur? non ergo tunc simul omnia, et dies et uespera et mane, sed singillatim per ordinem, quem scriptura commemorat.

An etiam tunc simul omnia, quoniam non secundum temporum moras, sicut fiunt dies isti, cum oritur et occidit sol et in locum suum redit, ut rursus oriatur, sed secundum potentiam spiritalem mentis angelicae cuncta quae uoluerit simul notitia facillima conprehendente? nec ideo tamen sine ordine, quo adparet conexio praecedentium sequentiumque causarum. neque enim cognitio fieri potest, nisi cognoscenda praecedant: quae item priora sunt in uerbo, per quod facta sunt omnia, quam in his, quae facta sunt, omnibus. mens [*]( 2 perageretur b 3 cuius] cuiaeius (e in ras.) P cui eius SRbd 5 illa angelica S 7 dies sex S 8 conderentur (aZf. n s. I. m. 1) P haec/// (aec in ras.) R hic b 11 quaę E deoquae E deo quae P itidem ea bd 12 cognuscebat P cognoscebant R 13 uespere b ac om. S 14 deus opere PRSbd lauderetur 81 16 fierit P omnia simul S 17 sed 8. I. m. 1 R 19 quoniam] quia PRSbd 20 fient Et post oritur add. m. 2 s. I. cotidie E oritur sol b 22 cwm jjpiritalem inc. cap. XXV E 23 conpraehendente EPRS comprehendentem bd 24 et apparet b connexio bd consequentiumque b 27 his] iis d ) [*]( XXVIII. Aug. sect. III pars 1. ) [*]( 9 )

130
itaque humana prius haec, quae facta sunt, per sensus corporis experitur eorumque notitiam pro infirmitatis humanae modulo capit et deinde quaerit eorum causas, si quo modo possit ad eas peruenire, principaliter atque incommutabiliter manentes in uerbo dei, ac sic inuisibilia eius per ea, quae facta sunt, intellecta conspicere. quod quanta tarditate ac difficultate agat et quanta temporis mora propter corpus corruptibile, quod adgrauat animam, etiam quae feruentissimo studio rapitur, ut instanter ac perseueranter haec agat. quis ignorat? mens uero angelica pura caritate inhaerens uerbo dei, posteaquam illo ordine creata est, ut praecederet cetera, prius ea uidit in uerbo dei facienda, quam facta sunt; ac sic prius in eius fiebant cognitione cum deus dicebat, ut fierent, quam in sua propria natura : quae itidem facta in eis ipsis etiam cognouit minore utique notitia, quae uespera dicta est. quam notitiam sane praecedebant quae fiebant, quia praecedit cognitionem quidquid cognosci potest; nisi enim prius sit, quod cognoscatur, cognosci non potest. post hoc si eo modo sibi placeret, ut amplius se ipsa quam creatore suo delectaretur, non fieret mane, id est non de sua cognitione in laudem creatoris adsurgeret. cum uero factum est, faciendum erat aliud et cognoscendum deo dicente: fiat, ut prius itidem fieret in cognitione mentis angelicae et posset rursus dici: et sic est factum, ac deinde in natura propria, ubi sequente uespera nosceretur. .

Ac per hoc etiamsi nulla hic morarum temporalium sint interualla, praecessit tamen ratio condendae creaturae in uerbo dei, cum dixit: fiat lux, et secuta est ipsa lux, qua angelica [*]( 6 cf. Rom. 1, 20 8 cf. Sap. 9, 15 10 cf. de ciuit. dei lib VHII 21 ) [*]( 3 illorum S 6 quanto El tardiętate E 7 agit b 8 quod] et b agrabat Ex acgrauat P grauat 8 9 ac] hac R hoc bd 10 inherens E 12 sic om. El si SRb 13 fiebat P cognitiong S1 15 dicto b 16 praecedet S 17 quicquid E2SR 18 hec b 20 alt. non om. Pb (8. I. m. 1) R 21 non assurgeret b post est add. mane d 22 ut] et El 23 cognitionem S 24 factum est b subsequente PSbd 27 condende R 28 sequuta P qua] quo EtPS )

131
mens formata est atque in sua natura facta est, non autem alibi sequebatur, ut fieret. et ideo non prius dictum est: et sic est factum, et postea dictum est: et fecit deus lucem, sed continuo post uerbum dei facta est lux adhaesitque creanti luci lux creata, uidens illam et se in illa, id est rationem, qua facta est. uidit etiam se in se, id est distante, quod factum est, ab eo, qui fecit. et ideo cum placuisset deo factum uidenti, quia bonum est, et diuisa esset lux a tenebris et uocata lux dies et tenebrae nox, facta\' est et uespera, quia necessaria erat et ista cognitio, qua distingueretur a creatore creatura aliter in se ipsa cognita quam in illo; atque inde mane et aliud praenoscendum, quod fuerat uerbo dei faciendum, prius in cognitione mentis angelicae, deinde in natura ipsius firmamenti. et ideo dixit deus: fiat firmamentum. et sic est factum, in cognitione spiritalis creaturae hoc priusquam in eo ipso fieret praenoscentis. deinde fecit deus firmamentum, iam utique ipsam firmamenti naturam, cuius minor esset tamquam uespertina cognitio : ac sic usque ad omnium operum finem et usque ad requiem dei, quae non habet uesperam, quia non est facta sicut creatura, ut posset etiam ipsius geminari cognitio, tamquam prior et maior in uerbo dei sicut in die et posterior ac minor in se ipsa sicut in uespera.

Sed si omnia simul mens angelica potest, quae singillatim per ordinem conexarum causarum sermo distinguit, numquid etiam quae fiebant, uelut ipsum firmamentum, uelut aquarum congregatio speciesque nudata terrarum. uelut fruticum et arborum germinatio, luminarium et siderum conformatio, aquatilia terrestriaque animantia, simul omnia facta sunt, ac [*]( 1 alibi autem S 2 et ante sic om. ElPBSb 3 et] sed PR est oiii. bd et om. R 4 adhesitque ESR creanti (n s. I. m. 1) R 5 illa] illam SP2 9 tebrae P1 12 et] ad d praenoscendum E1 praecognoscendum E*PMSbd fuerit Pb 13 cognitionem S 15 creaturae spiritalis PRSbd 16 fieret in eo ipso d 20 possit S 21 in om. S 23 mens simul Rbd 25 uelud fin. S 26 terrarum nudata PRbd fructicum S fru#ticum R 27 confirmatio b 28 ter- restriaque E1 ac non] annon PRSbd ) [*]( 9* )

132
non potius per interualla temporum secundum praefinitos dies? an forte non, sicut ea secundum motus eorum naturales nunc experimur, ita etiam cum primitus instituta sunt cogitare debemus, sed secundum mirabilem atque ineffabilem uirtutem sapientiae dei, quae adtingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter? neque enim et ipsa gradibus adtingit aut tamquam gressibus peruenit. quapropter quam facilis ei efficacissimus motus est, tam facile deus condidit omnia, quoniam per illam sunt condita, ut hoc, quod nunc uidemus temporalibus interuallis ea moueri ad peragenda, quae suo cuique generi conpetunt, ex illis rationibus insitis ueniat, quas tamquam seminaliter sparsit deus in ictu condendi. cum dixit, et facta sunt; mandauit, et creata sunt.

Non itaque tarde institutum est, ut essent tarda, quae tarda sunt, nec ea mora sunt condita saecula, qua transcurrunt. hos enim numeros tempora peragunt, quos cum crearentur non temporaliter acceperunt. alioquin si rerum naturales motiones dierumque istorum, quos nouimus, usitata spatia, cum haec primitus uerbo dei facta sunt, cogitemus, non uno, die opus erat, sed pluribus, ut ea, quae radicibus pullulant terramque uestiunt, subter primitus germinarent, deinde certo numero dierum pro suo quaeque genere in auras erumperent, etiam si hoc usque fieret, quod de creata natura eorum die uno, id est tertio factum scriptura narrauit. deinde quot diebus opus erat, ut aues uolarent, si a suis primordiis [*]( 5 cf. Sap. 8, 1 13 Ps. 32, 9 ) [*]( 1 potius] etiam PtRtb 6 suabiter ElP enim om. b 7 facilis ■ei] facile se 8 9 illarji E uidemus legitur post moueri b 11 insitis rationibus PRSbd insitis (i fit... m. 1 ex a) R 12 quos S seminaliter] semina litteris S condendi (n prius 8. I. m. 1) K 14 cap. XXVI E 15 condita sunt bd qua] quae RP2 20 que R 22 quaeque] quoque EPRSb auras (a fin. ex e m. 1) R 23 huc S fierent S creata (pr. a 8. I. m. 1) P diei S 24 quod EtP quot (t s. I. m. 1) R 25 post uolarent add. si a suis uolarent in P; quae uerba item repetita m. 1 exp. in R exsistentes PR )

133
existentes ad plumas et pennas per naturae suae numeros peruenerunt? an forte oua tantum creata erant, cum quinto die dictum est, quod eiecerint aquae omne uolatile pennatum secundum suum genus? aut si propterea recte hoc dici potuit, quia in illo humore ouorum iam erant omnia, quae per numeros certos dierum coalescunt et explicantur quodammodo, quia inerant iam ipsae numerosae rationes incorporaliter corporeis rebus intextae, cur non et ante oua id ipsum recte dici potuerit, cum iam eaedem rationes in elemento humido fierent, quibus alites per temporales sui cuiusque generis moras oriri et perfici possent? de quo enim creatore scriptura ista narrauit. quod sex diebus consummauerit opera sua, de illo alibi non utique dissonanter scriptum est, quod creauerit omnia simul. ac per hoc et istos dies sex uel septem. uel potius unum sexies septiesue repetitum, simul fecit, qui fecit omnia simul. quid ergo opus erat sex dies tam distincte dispositeque narrari? quia scilicet hi, qui non possunt uidere, quod dictum est: creauit omnia simul, nisi cum eis sermo tardius incedat, ad id, quo eos ducit, peruenire non possunt.

Quomodo ergo dicimus septies repetitam lucis illius praesentiam per angelicam cognitionem a uespere ad mane, cum ipsa tria simul, id est et diem et uesperam et mane semel ei habere suffecerit, cum simul uniuersam creaturam, sicut simul facta est, et in primis atque incommutabilibus [*](13 cf. Eccli 18, 1 18 Eccli. 18, 1 ) [*]( 1 pinnas EIP peruenirent ex peruenerunt Rl 2 oua (u sup. exp. b m. 1 superscr.) P 3 eicerint S eiecerint (i fin. m. 1 ex e) R omne omne Pl pinnatum ElP, (i ex e mut. m. 1) R 4 rectae S hoc recte R 5 amore ElPEl 6 et om. S 8 idipsuin (i init. ex & m. 1) R rectae R 9 easdem EtplS ea.*dem R ratione sine elemento RI aelimento P umido El 10 alites] aliter (r ex s m. 1) R 12 ante opera add. omnia PRbd 15 repetitum (re in ras.) R 16 tistincte S distinctae ER dispositaeque E dissposite quae (pr. s. s. I. m. 1) R 17 hii E hi. R ii d 19 duca S 20 diximus b septiesJ sexies E*PRSbd 21 a om. Pl uesperae (a exp. m. 1) P uespera Sbd 22 uespera S 23 sufficerit SR1 24 adque El )

134
rationibus, per quas condita est, contemplaretur propter diem et in eius ipsius natura cognosceret propter uesperam et creatorem ex ipsa etiam inferiore cognitione propter mane laudaret? aut quomodo praecedebat mane, ut in uerbo cognosceret, quid esset deo postea faciendum, id ipsum etiam consequenter uespere cognitura, si prius et posterius nihil factum est, quia omnia simul facta sunt? immo uero et prius atque posterius per sex dies quae commemorata sunt facta sunt, et simul omnia facta sunt, quia et haec scriptura, quae per memoratos dies narrat opera dei, et illa, quae simul eum dicit fecisse omnia, uerax est; et utraque una est, quia uno spiritu ueritatis inspirante conscripta est.

Sed in his rebus, in quibus quid prius sit uel posterius, interualla temporum non demonstrant, quamuis utrumque dici possit, id est et simul et prius atque posterius, facilius tamen intellegitur quod dicitur simul quam quod prius atque posterius: uelut cum solem intuemur orientem, certe manifestum est, quod ad eum acies nostra peruenire non posset, nisi transiret totum aeris caelique spatium, quod inter nos et ipsum est. hoc autem cuius longinquitatis sit, quis aestimare sufficiat? nec utique perueniret eadem acies uel radius oculorum nostrorum ad transeundum aerem, qui est super mare, nisi prius transisset eum, qui est super terram, in qualibet mediterranea regione simus, ab eo loco, ubi sumus, usque ad litus maris. deinde, si ad eandem lineam contuitus nostri adhuc post mare terrae adiacent, eum quoque aerem, qui super illas transmarinas terras est, transire acies nostra non potest, nisi prius peracto spatio aeris illius, qui super mare, [*]( 6 posterius (us 8. l. m. 2) E 7 simul omnia bd 8 que R commemorata sint S 10 in illa E que R dicit] narrat S 12 conscribta E 13 cap. XXVII E uel] si uel S 15 et ante simul om. bd atque] et bd 17 uelud S 19 transierit S caelique (li s. I. add. m. 2) P 20 longiquitatis El longinquitatis (tis in ras. m. 2) P existimare (x in ras.) P,Rb 21 post perueniret add. ad eum E 24 medii terranea S 26 mare S adiacente E 27 terras (ut mg. at partes) b )

135
quod primum occurrit, extenditur. faciamus iam post illas transmarinas terras nonnisi oceanum remanere. numquid et aerem, qui super oceanum diffunditur, potest transire acies nostra, nisi prius transierit quidquid aeris citra oceanum supra terram est? oceani autem magnitudo inconparabilis perhibetur; sed quantacumque sit, prius oportet aerem, qui supra est, transeant radii nostrorum oculorum et postea quidquid ultra est tum demum ad solem perueniant, quem uidemus. num igitur quia totiens hic diximus „prius" et "postea-, ideo non simul omnia uno ictu transit noster obtutus? si enim clausis oculis faciem contra uisuri solem ponamus, nonne mox, ut eos aperuerimus, ibi potius aciem nostram nos inuenisse, quam illuc eam perduxisse putabimus, ita ut nec ipsi oculi prius aperti fuisse uideantur quam illa quo intenderat peruenisse? et certe iste corporeae lucis est radius, emicans ex oculis nostris et tam longe posita tanta celeritate contingens, ut aestimari conpararique non possit. nempe hic et illa omnia tam ampla inmensaque spatia simul uno ictu transiri manifestum est et. quid prius posteriusque transeatur, nihilo minus certum est.

Merito resurrectionis nostrae celeritatem cum exprimere uellet apostolus, in ictu oculi dixit fieri. neque enim aliquid in rerum corporearum motibus uel ictibus potest celerius inueniri. quodsi oculorum carnalium acies celeritate potest tantum, quid mentis acies uel humanae? quanto magis angelicae? quid iam de ipsius summae dei sapientiae celeritate dicatur, quae adtingit ubique propter suam munditiam, et nihil inquinatum in eam incurrit? in his ergo, quae simul [*]( 21 I Cor. 15, 52 27 cf. Sap. 7, 24 ) [*]( 1 primum] prius PRbd 2 remanere J21 4 quicquid E2SR super b 5 terras SR2 terra PR1 7 oculorum nostrorum b quicquid SB 8 perueniant (n fin. s. I. m. 1) E 9 numj nunc El, (post c quod in ras. pos. est lit. 6 litter.) R posttea (t exp. m. 1) P 10 trans\'!sit P 11 uisurij uidendQ b 13 putauimus Et 14 illo (o sup. exp. a m. 1) S intenderant S certe (a m. 1 exp.) S 15 corpora El 16 celeritate S constringens b existimari Jvlfe extimari P1 19 quod d 20 caeleritatem S 23 tantum potest FRSbd 26 munditiem d )

136
facta sunt, nemo uidet, quid prius posteriusue fieri debuerit, nisi in illa sapientia, per quam facta sunt omnia per ordinem simul.

Dies ergo ille, quem deus primitus fecit. si spiritalis rationalisque creatura est, id est angelorum supercaelestium atque uirtutum, praesentatus est omnibus operibus dei hoc ordine praesentiae. quo ordine scientiae, qua et in uerbo dei facienda praenosceret et in creatura facta cognosceret non per interuallorum temporalium moras, sed prius et posterius habens in conexione creaturarum, in efficacia uero creatoris omnia simul. sic enim fecit, quae futura essent, ut non temporaliter faceret temporalia, sed ab eo facta currerent tempora. ac per hoc isti dies septem, quos lux corporis caelestis circumeundo explicat atque replicat, secundum quandam umbram significationis admonent nos quaerere illos dies, in quibus lux creata spiritalis omnibus operibus dei per senariam numeri perfectionem praesentari potuerit, atque inde in septimam requiem dei mane habere, uesperam non habere, ut non hoc sit deo requieuisse in die septimo, tamquam ipso die septimo eguerit ad requiem suam, sed quod in conspectu angelorum suorum requieuerit ab omnibus operibus suis, quae fecit, non utique nisi in se ipso, qui factus non est; id est, ut creatura eius angelica, quae cognoscendis omnibus operibus eius in ipso et in illis tamquam dies cum uespera praesentata est, nihil post omnia ualde bona opera eius melius cognosceret quam illum ab omnibus in se ipso requiescere nullo eorum egente, quo sit beatior. [*](1 uidit Rl 2 sint S 9 temporum S cum sed inc. cap. XXVIII E 10 connexione Sbd efficientia S efficatia i2 11 que R temporaliter faceret om. El 12 current E 13 quos (s add. a. I. m. 1) S 15 ammonet E ammonent PR querere R 17 in om. Sbd 18 et uosperam Sd sit hoc PRSbd 26 eorum] eram P1 27 egentem PRbd Expl. liber. quartus. incipiunt capitula E Explicit liber IIII fol. 101b P Explicit lib quartus:! Incipit lib V genesis; ad litteram aureli aug fol. 97b R Explicit geneseos liber quartus (litt. maio atr.) Incipit liber quintos (litt. maio rubr.) pag. 116 b S )