De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Talem, inquiunt, faceret hominem, qui nollet omnino peccare. ecce nos concedimus meliorem esse naturam, quae omnino peccare nolit; concedant et ipsi non esse malam naturam, quae sic facta est, ut posset non peccare, si nollet. et iustam esse sententiam, qua punita est, quae uoluntate. non necessitate peccauit. sicut ergo ratio uera docet meliorem esse creaturam, quam prorsus nihil delectat inlicitum, ita ratio uera nihilominus docet etiam illam bonam esse, quae habet in potestate inlicitam delectationem, si extiterit, ita cohibere, ut non solum de ceteris licitis recteque factis. uerum etiam de ipsius prauae delectationis cohibitione laetetur. cum ergo haec natura bona sit, illa melior, cur illam solam et non utramque potius faceret deus? ac per hoc qui parati erant de illa sola deum laudare, uberius eum debent laudare de utraque; illa quippe est in sanctis angelis, haec in sanctis hominibus. qui autem sibi partes iniquitatis elegerunt laudabilemque naturam culpabili uoluntate deprauarunt, non quia praesciti sunt, ideo creari minime debuerunt. habent enim et ipsi locum suum, quem in rebus inpleant pro utilitate sanctorum. nam deus nec iustitia cuiusquam recti hominis eget. quanto minus iniquitate peruersi!

Quis autem sobria consideratione dicat: melius non crearet, quem praesciebat ex alterius iniquitate posse corrigi, quam crearet etiam, quem praesciebat pro sua iniquitate debere damnari? hoc est enim dicere: melius non esset, qui alterius malo bene utendo misericorditer coronaretur, quam [*](1 utiles] illi m. 2 correx. ex utiles JR 2 amnionendisque jE*PS 4 cap. VI E 5 esse om. s 6 concidant P 7 possit b uellet b 10 creaturam] naturam Rlbd 13 rectaeque H 14 praue P delectationis (ta 8. I. m. 1) S cohibicione R 15 quur El PR 16 parati erant] parauerant Bxb 18 utraipque (m exp. m. 1) E 21 praestiti Rl minime P 24 peruersi om. S 26 corrigi JS1 corripi 225 27 quaem Rl praesciebat (prae a. I. m. 1) S 28 damnare PRl esset] esse PBbd )

341
esset etiam malus, qui pro suo merito iuste puniretur. cum enim ratio certa demonstrat duo quaedam non aequalia bona, sed unum superius, alterum inferius, non intellegunt tardicordes, cum dicunt: utrumque tale esset", nihil se aliud dicere quam: „solum illud esset". ac sic cum aequare uolunt genera bonorum, numerum minuunt et inmoderate augendo unum genus, alterum tollunt. quis autem hos audiret, si dicerent: quoniam excellentior sensus est uidendi quam audiendi, quattuor oculi essent et aures non essent? ita, si excellentior est creatura illa rationalis, quae sine ullius poenae conparatione, sine ulla superbia deo subditur, aliqua uero in hominibus ita creata est, ut in se dei beneficium non possit agnoscere nisi alterius uidendo subplicium, ut non altum sapiat, sed timeat, id est non de se praefidat, sed confidat in deum: quis recte intellegens dicat: "talis esset ista, qualis illa", nec uideat se nihil aliud dicere quam: "non esset ista, sed sola esset illa"? quod si inerudite atque insipienter dicitur, cur ergo non crearet deus etiam quos malos futuros esse praesciebat, uolens ostendere iram et demonstrare potentiam suam et ob hoc sustinens in multa patientia uasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, ut notas faceret diuitias gloriae suae in uasa misericordiae, quae praeparauit in gloriam? sic enim qui gloriatur, nonnisi in domino glorietur, cum cognoscit non suum, sed illius esse non solum, ut sit, uerum etiam, ut nonnisi ab illo bene sibi sit, a quo habet, ut sit. [*]( 13 cf. Rom. 11, 20 19 cf. Rom. 9. 22. 23 23 cf. II. Cor. 10, 17 ) [*]( 1 esseyt (n exp. w. 1) E esse PRbd malum bd 3 unum inferius alterunt superius S tardi corde P2SRbdEug; corde om. Pl 4 dicant Eug. (Knoll 186, 4) 5 diceret E uolunt] quaerunt Eug. (ed. KnSU 186, 5) 6 et] etiam S inmoderatae E 7 hos] hoc Eug 8 dicerent \'n s. I. m. 1) R 9 quatuor El si 8. I. m. 1 R 10 pene S poene R II superuia P1 aliqua] alia Eug. (ed. Knoll 186, 11) 12 posset S 13 suplicium E 17 inaerudite P 18 quur ElPB 20 suam om. 51 sustenens P 22 misericordiae $nę (m. 1 exp.) S 23 gloria E nonnisi (non 8. I. m. 1) S 24 gloriatur BHEug )

342

Nimis itaque inportune dicitur: non essent, quibus deus tantam beneficientiam misericordiae suae tribueret, si aliter esse non possent, nisi essent et hi, in quibus uindictae iustitiam demonstraret.

Cur enim non utrique potius essent, quando in utrisque et bonitas dei et aequitas iure praedicatur? -

At enim: si deus uellet, etiam isti boni essent. quanto melius hoc deus uoluit, ut quod uellent essent, sed boni infructuose, mali autem inpune non essent et in eo ipso. aliis utiles essent! sed praesciebat, quod eorum futura esset uoluntas mala. praesciebat sane et, quia falli non potest eius praescientia, ideo non ipsius, sed eorum est uoluntas mala. cur ergo eos creauit, quos tales futuros esse praesciebat? quia, sicut praeuidit, quid mali essent facturi, sic etiam praeuidit de malis factis eorum quid boni esset ipse facturus. sic enim eos fecit, ut eis relinqueret, unde et ipsi aliquid facerent, quo quidquid etiam culpabiliter eligerent illum de se laudabiliter operantem inuenirent. a se quippe habent uoluntatem malam, ab illo autem et naturam bonam et iustam poenam, sibi debitum locum, aliis exercitationis adminiculum et timoris exemplum.

Sed posset, inquit, etiam ipsorum uoluntatem in bonum conuertere, quoniam omnipotens est. posset plane. cur ergo [*]( 14 cf. de ciuit. dei lib. XXIII ) [*]( 1 itaqu.e (a er.) P importune P1 2 beneficentiam Sd 3 hii (pr. i m. 2 a. l.) E iustitiae uindictam E 5 cap. VII E quur PS utrique] utri.que (s er.) R utrisque (u init. s. l. m. 1) S 6 aequitas (in mg. add. m. 2 al lenitas) P aequabilitas Eug iurae P 7 essent (es 8. l. add. m. 1) S 8 boni (i ex e m. 1) S 9 infructuosae EB2 infructuos*e P ipso s. t. m. 1 S 10 non essent b post praesciebat add. inquiunt S quid b 13 quur PR 14 sic] sicut B1 15 malis factis] malefactis Eug Knoll 187, 8 17 quo] quod EPS1 quidquid E1 quid:qllid (alt. quid in ras.) R culpauiliter P 18 habent E1 19 uolumtate P et pr. om. S 20 iustam (s. l. m. 2 ai iuxta) E poenam (sup. am add. §) S adminiculum E1 amminiculum PH ftminiculum P 22 inquid BIB1 inquiunt B2bd 23 quur PJ2 )

343
non fecit? quia noluit. cur noluerit, penes ipsum est. debemus enim non plus sapere quam oportet sapere. puto tamen paulo ante satis nos ostendisse non parui boni esse rationalem creaturam, etiam istam, quae malorum conparatione cauet malum. quod genus bonae creaturae utique non esset, si omnium malas uoluntates in bonum deus omnipotens conuertisset et nulli iniquitati poenam debitam infligeret; ac sic non esset nisi solum illud genus, quod nulla uel peccati uel subplicii malorum conparatione proficeret. ita uelut aucta numerositate excellentioris generis ipsorum generum bonorum numerus minueretur.

Ergo, inquiunt, est aliquid in operibus dei, quod alterius malo indigeat, quo proficiat ad bonum? itane obsurduerunt et excaecati sunt homines nescio quo studio contentionis, ut non audiant uel uideant, quibusdam punitis quam plurimi corrigantur? quis enim paganus, quia Iudaeus, quis haereticus non hoc in domo sua cotidie probet? uerum cum uenitur ad disputationem inquisitionemque ueritatis, nolunt aduertere sensus suos homines, ex quo opere diuinae prouidentiae in eos ueniat inponendae commotio disciplinae, ut, si non corriguntur qui puniuntur, eorum tamen exemplum ceteri metuant ualeatque ad eorum salutem iusta pernicies aliorum. num enim malitiae illorum uel nequitiae deus auctor est, de quorum iusta poena consulit, quibus hoc modo consulendum esse constituit? non utique . sed cum eos uitiis propriis malos [*]( 1 of. Rom. 12, 3 ) [*]( 2 puto (u sup. y) E tamen] autem PJtSbd 3 rationabilem RlEug. 4 cabet El caruet PB1 5 utique (u 8. I. m. 1) R 6 malos P1 d3 8. I. m. 1 S omnipotens om. PRSbdEug. 7 iniquitatem B1 infigeret E inflegeret P 8 nullo EBS 9 suplicii E supplicia P1 11 numeros PlRt 18 quo] quod E obsorduerunt E sic absurduerunt S 14 contemptionis (corr. m. t) S 15 audeant P 16 iudeos B1 hereticus EPBS 17 cottidie E cottidiae PlS 18 inquen sitionemque P yolunt (corr. m. 1) S 20 commonitio P 21 exemplo bdEug. ceteri (i sup. ę poa. m. 1) P 22 pernecies S pernities R num] numquid b 23 maliciae R miliciae S illorum] eorum Sbd 25 propriis uitiis S molos P )

344
futuros esse praesciret, non eos tamen creare destitit, utilitati deputans eorum, quos in hoc genere creauit, ut ad bonum proficere nisi malorum conparatione non possent. si enim non essent, nulli rei utique prodeessent. parumne boni actum est ut sint, qui certe illi generi utiles sunt? quod genus quisquis non uult ut sit, nihil aliud agit, nisi ut ipse in eo non sit.

Magna opera domini, exquisita in omnes uoluntates eius! praeuidet bonos futuros et creat, praeuidet malos futuros et creat, se ipsum ad fruendum praebens bonis, multa munerum suorum largiens et malis, misericorditer ignoscens, iuste ulciscens, itemque misericorditer ulciscens, iuste ignoscens, nihil metuens de cuiusquam malitia, nihil indigens de cuiusquam iustitia, nihil sibi consulens nec de operibus bonorum et bonis consulens etiam de poenis malorum. cur ergo non permitteret temtari hominem illa temtatione prodendum, conuincendum, puniendum, cum superba concupiscentia propriae potestatis quod conceperat pareret suoque fetu confunderetur iustoque subplicio a superbiae atque inoboedientiae malo posteros deterreret, quibus ea conscribenda et adnuntianda parabantur?

Si autem quaeritur, cur potissimum per serpentem diabolus temtare permissus sit, iam hoc significandi gratia factum esse quem non admoneat scriptura tantae auctoritatis, [*](8 Ps. 110, 2 ) [*](1 utilitati? (8 exp. m. 1) PB 2 ita creauit b 3 proficeregt (nt exp. m. 1) E 4 prodessent RSbd procUessent (e er.) P bone Pl est actum PRbd 5 certi S ille genere Pl sunt] sint Eug quisquis om. S 6 sit] sic b 9 creat-creat om. P1; in mg. adnot. est: al. prębetj manu rec. suppl. est 10 preuens P bonis praebens S 11 munera Eug numerum S; sed in mg. add. munerum 12 fin. instae P 13 malitiaip E 14 nec-consnlens 8. I. m. 1 S 15 etiam] nec etiam b paenis P quur P 16 prodendum] prouidendum R probandum bd 17 auperbta (i er.) S 18 proprie E suoquoque (quo 8. I. add. m. 1) S 19 foetu ER faetu S supuiae P 21 putabantur S 22 cap. VIII E quur El cur add. m. rec. P 23 signifandi E1 24 admoneat El scribtura EP tantae 81) -

345
tantis diuinitatis documentis agens in prophetando, quantis effectis iam mundus inpletus est? non quo diabolus aliquid ad instructionem nostram significare uoluerit, sed cum accedere ad temtandum non posset nisi permissus, num per aliud posset, nisi per quod permittebatur accedere? quidquid igitur serpens ille significauit. ei prouidentiae tribuendum est, sub qua et ipse diabolus suam quidem habet cupiditatem nocendi, facultatem autem nonnisi quae datur uel ad subuertenda ac perdenda uasa irae uel ad humilianda siue probanda uasa misericordiae. natura itaque serpentis unde sit, nouimus; produxit enim terra in uerbo dei omnia pecora, et serpentes et bestias: quae uniuersa creatura habens in se animam uiuam inrationalem uniuersae rationali creaturae siue bonae siue malae uoluntatis lege diuini ordinis subdita est. quid ergo mirum, si per serpentem aliquid agere permissus est diabolus, cum daemonia in porcos intrare Christus ipse permiserit?