De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

An forte dicent: sicut potuit ibi esse secundum carnem et non decimari, cur non etiam secundum animam sine decimatione potuerit? hic respondetur: quia utique simplicem animae substantiam incrementis augeri corporalibus nec illi putauerunt, [*](1 possint b genere (in mg. add. is m. 2) P generi? (s exp. m. 1) S prosl!picere (pros add. M. 2) P 6 quo* (d eras.) R 7 terraenique P simul (Mt mg. add. m. 2 primum) P 9 legit (s exp. m. 1) S 12 concupiscenciali R concupiscentiali (pritll. i 8. I.) S materiae PS materia bd 13 assumptum P adsumptus RS 14 iniquitatis Rl 16 illius] illine uel cum b 17 defandunt P 19 a 8. l. M. 1 R 20 habraham R 22 scriptura] scribtura P xpm scriptura S 23 leuuitico (pr. u 8. b m. I) S 24 sicnt-esse om. b 25 quur PR 26 hic] ad hoc b )

325
qui eam corpus existimant, quorum in parte sunt maxime qui eam ei parentibus creari opinantur. proinde in corporis semine potest esse uis inuisibilis, quae incorporaliter numeros agit, non oculis, sed intellectu discernenda ab ea corpulentia, quae uisu tactuque sentitur . et ipsa quantitas corporis humani, quae utique modulum seminis inconparabiliter excedit, satis ostendit posse inde aliquid sumi, quod non habeat illam uim seminalem, sed tantum corporalem substantiam, quae diuinitus non de propagine concumbentium in carnem Christi adsumta atque formata est. hoc autem de anima quis ualeat adfirmare, quod utrumque habeat, et materiem seminis manifestam et rationem seminis occultam? sed quid laborem in re, quae persuaderi uerbis nemini forsitan potest, nisi tantum ac tale ingenium sit, quod possit loquentis praeuolare conatum nec totum expectare a sermone? breuiter itaque conligam: si potuit et de anima fieri - quod cum de carne diceremus, forsitan intellectum sit — ita est de traduce anima Christi, ut non secum labem praeuaricationis adtraxerit; si autem sine isto reatu non posset inde esse, non est inde. iam de ceterarum animarum aduentu, utrum ex parentibus an desuper sint, uincant qui potuerint. ego adhuc inter utrosque ambigo et moueor aliquando sic, aliquando autem sic, saluo eo dumtaxat, ut uel corpus esse animam uel aliquam corpoream qualitatem siue coaptationem, si ita dicenda est, quam Graeci appovCav uocant, non credam nec quolibet ista garriente me crediturum esse confidam adiuuante deo mentem meam.

Est aliud testimonium non neglegendum, quod pro se possunt proferre, qui uenire desuper animas credunt, dicente [*]( 1 maximae P 4 corpclentia S 6 utiqu.e P inconparabiliter] incorporaliter 8 9 adsumpta PRS 11 materięm JR materiam Sbd 13 peraaaderi (i sup. e m. 1 superscr.) P nisij nisi si Bb 14 loquentes P praeualere Pb .15 ezspectare B colligamus S 18 secum in mg. add. m. 1 P labem] et ipse labem P 20. aduentum PS1 sint Eug.: sit PBSbd 21 ambigor (r m. 1 exp. uidetur) P ambigo. (r eras.) B 22 salbo P 24 grece P greci S armonian PR armoniam S harmoniam b 25 non credam om. SBJEug nec] ne S )

326
ipso domino: quod natum est ex carne, caro est; et quod natum est ex spiritu, spiritus est. quid hac, inquiunt, sententia determinatius non posse ex carne animam nasci? quid est enim aliud anima quam spiritus uitae, creatus utique, non creator? contra quos illi alii: quid enim, inquiunt, nos aliud sentimus, qui dicimus carnem ex carne, animam ex anima? nam ex utroque constat homo, de quo utrumque uenire sentimus, carnem de carne operantis, spiritum de spiritu concupiscentis, ut interim omittatur, quod illud dominus non de carnali generatione, sed de spiritali regeneratione dicebat.

His igitur, quantum pro tempore potuimus, pertractatis omnia paria uel paene paria ex utroque latere rationum testimoniorumque momenta pronuntiarem, nisi eorum sententia, qui animas ex parentibus creari putant, de baptismo paruulorum praeponderaret. de quibus quid eis responderi possit, nondum mihi interim occurrit; si quid forte postea deus dederit, si . quam etiam scribendi concesserit facultatem studiosis talium, non grauabor. nunc tamen non esse contemnendum testimonium paruulorum, ut quasi refelli, si ueritas contra est, neglegatur, ante denuntio. aut enim de hac re nihil quaerendum est, ut sufficiat fidei nostrae scire nos, quo pie uiuendo - uenturi sumus, etsi nesciamus, unde uenerimus; aut, si non inpudenter aestuat anima rationalis etiam hoc nosse de se ipsa, absit peruicacia contendendi, adsit diligentia requirendi, humilitas petendi, perseuerantia pulsandi, ut, si nobis hoc expedire nouit, qui melius quam nos quid nobis expediat utique nouit, det etiam [*]( 1 Ioh. 3,6 .24 cf. Matth. 7, 7. 11, ) [*]( 1 et om. b 2 est fin. itucr. m. 1 P 3 carne* (m eras.) R 4 quid est enim] et quid enim est b 5 utique] itaque b alii in tng. add. m. 1 P 7 nam in ras. Pl om. B1 8 sentimus (i ex e m. 1) S 10 ge****»**||nerati<me (et in mg. add. re) P 12 paene (a exp. m. 1) P pene BS 13 monimenta b 15 respondete P12 17 quam om. SPl; sed in mg. cod. P add. m. 2 si quam concesserim P1 18 grauabor] grauabor exponere S contempnendum B 19 paruolorum S1 si (i ex e) S 21 sufficiat] superficiat S quo pie] copiae P 23 racion\'alia 22 peruicatia PR 24 contendepdi] contemnendi S tondendi P )

327
hoc, qui dat bona data filiis suis. consuetudo tamen matris ecclesiae in baptizandis paruulis nequaquam spernenda est neque ullo modo superflua deputanda nec omnino credenda, nisi apostolica esset traditio. habet enim et illa parua aetas magnum testimonii pondus, quae prima pro Christo meruit sanguinem fundere.

Admoneo sane, quantum ualeam, si quos ista praeoccupauit opinio, ut animas credant ex parentibus propagari, quantum possunt se ipsos considerent et interim sapiant corpora non esse animas suas. nulla enim propior natura est, qua diligenter inspecta possit etiam deus, qui supra omnem creaturam suam incommutabilis permanet, incorporaliter cogitari, quam ea, quae ad ipsius imaginem facta est, et nihil uicinius aut fortasse nihil tam consequens, quam ut credito, quod anima corpus sit, etiam deus corpus esse credatur. propter hoc enim corporalibus adsuefacti et adfecti sensibus nolunt animam credere aliud esse quam corpus, ne, si corpus non fuerit, nihil sit, ac per hoc tanto magis timent etiam de deo credere, quod corpus non sit, quanto magis timent deum credere nihil esse. ita enim feruntur in phantasias uel phantasmata imaginum, quae cogitatio de corporibus uersat, ut his subtractis tamquam per inane pereundum sit reformident. ita necesse est, ut et iustitiam et sapientiam pingant quodammodo in cordibus suis cum formis et coloribus, quas non possunt incorporeas cogitare, nec tamen dicunt, quando iustitia uel sapientia mouentur, ut uel laudent eas uel secundum eas aliquid agant, [*]( 1 bona data tiliis] data bona dare filiis b data om. R 2 ecclesiae R 3 nec omnino credenda om. S 4 traditio] ra..tio (sic) R 7 ualeo RlSd 8 ex parentibus credant bd 10 proprior P, (pro s. I. m. 2) S 14 credi.. (to eras.) R 15 aut corpus sit (aut 8. l. m. 2) B 16 adsuae facti S assuefacti (pr. s m. 1 a. I.) B 17 ne si] nisi S 18 ac] hac S 20 fantasias S fantasmata S 21 quaej q; 81 22 pereundQ (fi sup. o superacr. m. 1) R pereundS 81 reformident (re in mg. add. m. 1) P 23 necesse (ne 8. 2. m. 1) R et om. # et] uel S pingant (pr. n 8. L m. 1) S 25 tamenj cum b 26 laudent] andent (1 eras.) R agunt R )

328
quem colorem, quam staturam, quae liniamenta [uel quales formas] conspexerint. sed de his alias et multa iam diximus et, si deus uoluerit, ubi res uidebitur postulare, dicemus. nunc quod dicere coeperamus, si de traduce animarum a parentibus uel non dubitant quidam, quod ita sit, uel dubitant, an ita sit, animam tamen corpus esse non audeant credere aut dicere, maxime propter quod dixi, ne deum quoque ipsum nihil aliud opinentur esse quam corpus, etsi excellentissimum, etsi naturae cuiusdam propriae cetera supergredientis, corpus tamen.

Denique Tertullianus, quia corpus esse animam credidit non ob aliud, nisi quod eam incorpoream cogitare non potuit et ideo timuit, ne nihil esset, si corpus non esset, nec de deo ualuit aliter sapere: qui sane quoniam est acutus interdum contra opinionem suam uisa ueritate superatur. quid enim uerius dicere potuit quam id, quod ait quodam loco: omne corporale passibile est? debuit ergo mutare sententiam, qua paulo superius dixerat etiam deum corpus esse. neque enim arbitror eum ita desipuisse, ut etiam dei naturam passibilem crederet, ut iam non Christus in carne tantum neque in carne et anima, sed in ipso uerbo, per quod facta sunt omnia, passibilis et commutabilis esse credatur: quod absit a corde christiano. item cum animae etiam colorem daret aerium ac lucidum, uentum est ad sensus, quibus eam membratim quasi corpus instruere conatus est et ait: hic erit homo interior, alius exterior, dupliciter unus; habens et ille oculos et aures suas, quibus populus [*](16 Tertull. de anima 7 (ed. A. Reifferscheid et G. Wmowa pag. 308. 22 25 ibid. cap. 9 (p. 312, 2-5) ) [*]( 1 lineamenta bd uel quales formas om. PBS 2 aliis Sl multas PR 8 dieemus] docebimus 4 traduce.. (re eras.) B 9 proprie Sb snpergredientcs P 11 in tertullianus 8 14 ualuit] uoluit b acutus est bd 16 id] quod id b omne] esse b 20 Christus non d 21 alt. in om. S quod (d 8. l. m. 1) P 28 colorem] colerem S 24 aereuma 25 instruere] instituere b 26 dnbliciter B1 27 populus] Paulus in textu habetur ed. A. Retfferscheid et G. Wissowa p. 312, 3 )

329
dominum audire et uidere debuerat, habens et ceteros artus per quos et in cogitationibus utitur et in somnis fungitur.

Ecce, quibus auribus et quibus oculis debuit audire et uidere deum populus, quibus anima in somnis fungitur, cum, si ipsum Tertullianum quisquam uideret in somnis, numquam se diceret ab eo uisum et cum eo locutum, quem uicissim ipse non uidisset. postremo, si anima se ipsam uidet in somnis, cum iacentibus utique uno loco membris corporis sui ipsa per uarias imagines euagatur, quas uidet, quis eam uidit aliquando in somnis aerii coloris et lucidi, nisi forte ut cetera, quae similiter falso uidet? nam et hoc potest uidere. sed absit, ut eam talem, cum euigilauerit, credat; alioquin quando se aliter uiderit, quod magis crebrum est, aut mutata erit anima eius, aut nec tunc animae uidetur substantia, sed imago corporis incorporea, quae miro modo sicut in cogitatione formatur. quis enim Aethiops non paene semper nigrum se uidit in somnis aut, si in alio colore se uidit, non magis miratus est, si fuit cum illo memoria? aerio tamen colore ac lucido nescio utrum se umquam uidisset, si numquam istum legisset uel audisset.

Quid? quod ducuntur homines talibus uisis et de scripturis nobis uolunt praescribere tale aliquid esse non animam, sed ipsum deum, qualis figuraliter sanctorum spiritibus demonstratus est, qualis etiam in sermone allegorico ponitur. similia [*]( 1 dominum] deO b 2 per quos (s. I. m. 2 quibua) B cogitatibus ed. Reiff. et Wiss. somnia] somniis Reiff. Wiss. 5 fungitur (r ex m) P 7 loquutum PR, (m. 1 ex loquentS) 8 8 ae] semet 8 9 loco] in loco b 10 uarias (a fin. superscr. m. 1 sup. e) 8 imagine senagatuT Rt euagatnr] peruagatur S quas uidet om. RS uidet] uidit P quis aliquando se uidet in somnis sqq. 8 eam uidit om. PRl 11 post aliquando in mg. add. m. 2 se uidit R coleris P et] ac bd 12 poten S 14 quod] quid 81 16 tunc anima R 16 cum uoee sicut incipit cod. E sicut] sit E 17 etiops P ethiops R poena PS 18 uidet Sb uidet 8 19 aereo b 20 umquas 8 uidisset] quis uidet et S 22 dicuntur R scribturis EP 24 spirittlibus E 25 allegorico (go 8. l. m. 1) 8 )

330
quippe sunt illa uisa talibus dictis. ac sic errant, constituentes in corde suo simulacra uanae opinionis nec intellegentes ita sanctos de suis uisis talibus iudicasse, qualiter iudicarent, si talia diuinitus in figuris dicta legerent uel audirent: sicut septem spicae et septem boues septem anni sunt, sicut linteum quattuor lineis alligatum uelut discus plenus uariis animalibus orbis terrarum est cum omnibus gentibus, sic omnia cetera et multo magis, quae de rebus incorporeis corporalibus significantur non rebus, sed imaginibus.

Noluit tamen Tertullianus animam crescere substantia sicut corpus, adserens etiam timoris sui causam: ne etiam decrescere dicatur substantia, inquit, atque ita et defectura credatur. et tamen, quia per corpus eam localiter tendit, non inuenit exitum incrementorum eius, quam uult de semine exiguo aequari corporis quantitati, et ait: sed uis eius, in quo naturalia peculia consita retinentur, saluo substantiae modulo, quo a primordio inflata est, paulatim cum carne producitur. hoc forte non intellegeremus, nisi adhibita similitudine planum faceret, quod dicebat. constitue, inquit, certum pondus auri uel argenti, rudem adhuc massam: conlectus habitus est illi et futuro interim minor, tamen continens intra lineam moduli totum quod natura est auri uel argenti. dehinc cum in lamminam massa laxatur, maior [*]( 5 cf. Gen. 41, 26 cf. Act. 10, 11. 12 11 Tertull. de anima 37 (ed. A. Meifferacheid et O. Wissowa p. 364, 9-24) ) [*]( 1 uisis 8 8 iudicarent] iudicant b 4 figuris (eup. fin. a auperacr. i) S 5 apice S spi»«ce (c a m. 2) R septem ante boues ex sempm E lintheam b 6 lineis] linteis PRl 10 subsubstantia E substantiA B. 11 asserens EPR afferens bd 12 substantia dicatur PBSbdj item TertulL p. 364, 9 inquid Ets 15 quantitati (B. I. m. 2 t qualitati) R 16 quo] qua TertulL retinerentur E 17 salbo P 18 producatur PRl producatur in membris b 19 athibita El adibita S post similitudine addunt: eorum quae uidemus bd 20 constitute (a exp. m. 1) R inquid E1 21 argenti (ar add. m. 2) 8 est abitus S 22 minora S tamen] tam S 23 lineam] uenara S 24 laminam Sbd Tert. )

331
efficitur initio suo per dilatationem ponderis certi, non per adiectionem, dum extenditur, non dum augetur. etsi sic quoque augetur, dum extenditur; licet enim et habitu augeri, cum statu non licet. tunc et splendor ipse prouehitur auri uel argenti, qui prius fuerat quidem et in massa, sed obscurior, non tamen nullus . tunc. et alii atque alii habitus accedunt pro facilitate materiae, qua duxerit eam, qui agit, nihil conferens modulo nisi effigiem. proinde et animae crementa reputanda non substantiua, sed prouocatiua.

Quis hunc crederet cum isto corde tam disertum esse potuisse? sed tremenda ista sunt, non ridenda. ad hoc enim numquid cogeretur, si aliquid cogitare posset, quod et sit et corpus non sit? quid autem absurdius quam putare massam cuiuspiam metalli ex aliqua parte crescere posse, dum tunditur, nisi decrescat ex altera, uel augeri latitudine, nisi crassitudine minuatur? aut ullum esse corpus manente naturae suae quantitate, quod undique crescat, nisi rarescat? quomodo igitur inplebit anima ex illa stilla seminis magnitudinem corporis, quod animat, si et ipsa corpus est, cuius substantia nullo accessu crescat? quomodo, inquam, inplebit carnem, quam uiuificat, nisi tanto rarior fuerit, quanto [*]( 1 per] pro E dilation em Rl 2 adiectetionem E 4 et om. S b prouehitur] perhibetur ERSb peribetur (in mg. add. aJ prouchitur id- gue m. 2) P auri] augeri (ge prima man. del. m. 2 retract. et 8. I. addid. al auri) E uel] et S 6 qui prius fueratj opus fuerat EPR, (in ras. utrumque uocab.) S prius om. Tert. 7 abitus S 9 proinde] itajRadf Tert. 10 incrementa PBSbd 11 prouocatiua] prouectiua Tertull Å. Reiff. Wias. 364, 24 12 hunc] nunc (,n. 2 8. I. ai hunc) E u diesertum S 13 ista sunt] esse punt (ta add. 8. I. m. 1; Mtpra esse add. m. 2 al ista sunt) E ista] ita b 14 numquid] nunquam b cogitare] cogere S possit S 16 non 8. I. m. 1 S 17 de crescat C 18 crassitudinem B crassitudinS inuatur P 19 nisi rarescat om. 81 20 inpleuit E1 stella Ex 22 nulla R crescit (i ex a m 1) R 23 inpleuit ElPRC )

332
grandius, quod animauerit? timuit uidelicet, ne deficeret etiam minuendo, si cresceret, et non timuit, ne deficeret rarescendo, cum cresceret. sed quid amplius inmorer, quando et sermo pergit in prolixiorem modum, quam petit terminandi necessitas, et sententia mea iam satis nota sit, uel . quid certum teneam uel unde adhuc dubitem et quare dubitem? proinde et hoc uolumen iam concludatur, ut quae sequuntur deinde uideamus.