De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Iam quidem ordo ipse uidetur exposcere, ut de peccato primi hominis disseramus; sed quia de carne mulieris, quemadmodum facta sit, scriptura narrauit, tacuit autem de anima, multo magis nos fecit intentos, ut de hoc diligentius inquiramus, quonam modo refelli possint siue non possint, qui credunt animam de anima hominis sicut de carne carnem fieri a parentibus in filios utriusque rei transfusis seminibus. hinc enim primitus ad hoc mouentur, ut dicant, quod unam animam deus fecerit, quam sufflauit in faciem hominis, quem de puluere finxerat, ut ex illa iam ceterae crearentur animae hominum sicut ex illius carne omnis etiam caro hominum, quoniam primo Adam formatus est, deinde Eua. et ille quidem unde habuerit corpus, unde animam, dictum est: corpus uidelicet puluerem terrae, animam uero flatum dei; at illa de illius latere cum facta dicatur, non dicitur quod eam deus flando similiter animauerit, tamquam utrumque de illo ductum sit, qui iam fuerat animatus. aut enim taceri oportuit, inquiunt, etiam de anima uiri, ut eam, sicut possemus, datam diuinitus uel intellegeremus uel certe crederemus, aut, si hoc propterea scriptura non tacuit, ne animam quoque sicut hominis carnem de terra factam esse putaremus, debuit et de mulieris anima non taceri, ne putaretur ex traduce, si hoc uerum non est. quapropter ideo tacitum est, inquiunt, quod in eius faciem flauerit deus, quia illud est uerum, quod et anima ex homine propagata est. [*]( 1 Explicuerunt capitula inč liber decimus dS gratias fol. 149 E Incipit liber decimus (litt. maio rubr.) fol. 233* P Incipit liber decimus (litt. maio rubr.) tol. 174b B 3 quemammodum EPS 4 scribtura EP autem] enim S 6 disquiramus S 7 cre«*«dunt 22 carnem de carne bd 8 trasfusis E1 10 quam sufftauit] Buftlando PBCbd sufflauit 8; ceterum E suflauit scribit 11 puluere* (m eras.) B cetere M 13 primum 8 aeua 80 16 dicitur (ur 8. I. m. 1) E 17 similiter flando 8 ductum] dictum R180 18 fuerat (u ex ec m. 1) E 19 anima. (m eras.) B possimus PB18 20 hoc scriptura C 21 carnem hominis d 22 factum 221 de 8. l. m. 1 E anima. (m eras.) B 25 uerum est Sbd )

296

Huic suspicioni facile occurritur. si enim propterea putant animam mulieris ex anima uiri factam, quia non scriptum est, quod in mulieris faciem flauerit deus, cur credunt ex uiro animatam feminam, quando ne id quidem scriptum est? unde, si deus omnes animas hominum nascentium sicut primam facit, propterea scriptura de aliis tacuit quoniam posset, quod in una factum commemoratum est, etiam de ceteris prudenter intellegi. itaque si oportuit nos per hanc scripturam de hac re aliquid admoneri, magis, si aliquid aliud fiebat in femina, quod in uiro factum non erat, ut ex carne animata eius anima duceretur, non sicut uiri eius aliunde corpus, aliunde anima; hoc ipsum, quod alio modo fiebat, scriptura potius tacere non debuit, ne hoc itidem factum putaremus, quod iam de illo didiceramus. proinde quia non dixit ex anima uiri animam factam esse mulieris, conuenientius creditur eo ipso nos admonere uoluisse nihil hic aliud putare, quam de uiri anima noueramus, id est similiter datam esse mulieri, cum praesertim esset euidentissimae occasionis locus, ut, si non tunc, quando formata est, postea certe diceretur, ubi ait Adam: hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea. quanto enim carius amantiusque diceret: et anima de anima mea! non tamen hinc tam magna quaestio iam soluta est, ut unum horum manifestum certumque teneamus.

Quamobrem primo uidendum est, utrum sancta scriptura libri huius, ab eius exordio pertractata, hinc nos dubitare [*]( 20 Gen. 2, 23 ) [*]( 2 scribtum EP 3 qur E quur EtPB 4 scribtum ElP 5 unde Rl aut R2 nascentium hominum S 6 scribtura EP alis JB1 7 factum om. S commoratum P 9 scribturam EP haJJ.c (n exp. m. 1) P ammoneri WPH, 10 fiebaat (n exp. m. I) P 13 fiebat] faciebat P scribtura EIP pocius S 14 putaremus factum S didiceramus (init. i ex e m. 1) R 15 animam om. P animam esse factam S factam esse animam bd 16 ammonere FflPRS 18 mulieri esse 8 euidentissime ES 21 ex carne b animantiusque 8 22 de anima om. Pl 25 primum PRSbd sCa supra sacra superscr. S 26 eius om. S )

297
permittat: tum recte fortasse requiremus, aut quaenam sententia potius eligenda sit aut in rei huius incerto quem modum tenere debeamus. certe enim sexto die fecit deus hominem ad imaginem suam; ubi etiam dictum est: masculum et feminam fecit eos. quorum illud superius, ubi imago dei commemorata est, secundum animam, hoc autem, ubi sexus differentia, secundum carnem accipiebamus. et quoniam tot ac tanta testimonia, quae ibi considerata atque tractata sunt, nos non sinebant eodem ipso sexto die etiam formatum de limo hominem mulieremque de latere eius accipere, sed hoc postea factum esse post illa primitus opera dei, in quibus creauit omnia simul, quaesiuimus. quid de hominis anima crederemus, discussisque omnibus disceptationis nostrae partibus illud credibilius uel tolerabilius dici uisum est. quod ipsa hominis anima in illis operibus facta est, corporis uero eius in mundo corporeo tamquam in semine ratio, ne cogeremur contra uerba scripturae aut sexto die totum factum dicere, id est et de limo uirum et de eius latere feminam, aut in illis sex dierum operibus nullo modo factum esse hominem, aut corporis humani causalem rationem tantummodo factam, animae autem nullam, cum potius secundum ipsam sit homo ad imaginem dei; aut certe etsi non contra uerba scripturae aperte posita, tamen dure atque intolerabiliter diceremus uel in ea creatura spiritali, quae ad hoc tantummodo creata esset, factam fuisse animae humanae rationem, cum ipsa creatura, in qua ista ratio facta diceretur, [*]( 3 Gen. ], 27 7 cf. lib. VI et VII 12 cf. Eccli. 18, 1 ) [*]( 1 tum] tunc PRSd ut nunc b requirimus PBl requiramus b 2 elegenda 8 sit (it in ras.) R aut (a in ras. m. 2) B re JS1 quemammodum E quemadmodum S 3 tenere debeamus] teneamus P 6 commerata P1 7 accipiebamus (ba s, I. m. 1) E 8 ac] et 8 9 sinebant] sciebat 8 eodem] de P 10 formato 221 12 quesiuimus P 14 credebilius 12 15 illius P1 16 corporis (s. I add. m. 2 at corpus) E seminege (ne exp. m. f) P 17 co#geremur P scribturae E 20 esse factam PBbd 23 durae PlB 26 ista in ras. B )
298
non commemoraretur in operibus dei, uel in aliqua creatura, quae in illis commemoraretur operibus, factam rationem animae - uelut in hominibus, qui iam sunt, facta ratio latet generandorum filiorum — ac sic eam uel angelorum filiam uel, quod est intolerabilius, alicuius elementi corporei crederemus.

Sed nunc, si ob hoc mulier non de uiro, sed similiter ut ille a deo factam animam adseritur accepisse, quia singulas singulis deus facit, non erat facta in illis primis operibus anima feminae; aut si generalis omnium animarum ratio facta fuerat, sicut in hominibus ratio gignendi, reditur ad illud durum ac molestum, ut uel angelorum uel, quod indignissimum est, caeli corporei uel alicuius etiam inferioris elementi filias animas hominum esse dicamus. ac per hoc uidendum est, etsi latet, quid uerum sit, quid saltem tolerabilius dici possit: utrum hoc, quod modo dixi, an in illis primis dei operibus unam animam primi hominis factam, de cuius propagine omnes hominum animae crearentur, an nouas subinde animas fieri, quarum nulla uel ratio facta praecesserit in primis illis sex dierum operibus dei. horum autem trium duo priora non repugnant primis illis conditionibus, ubi simul omnia creata sunt. siue enim in aliqua creatura tamquam in parente ratio animae facta sit, ut omnes animae ab illa generentur, a deo autem creentur, quando singulis hominibus dantur, sicut a parentibus hominibus corpora, siue non ratio animae uelut in parente ratio prolis, sed ipsa omnino, cum factus est dies, facta sit anima, sicut ipse dies, sicut caelum et terra et caeli lumina, congruenter dictum est: fecit deus hominem ad imaginem suam.

Hoc uero tertium quomodo non repugnet ei sententiae, qua [*]( 1 eommemora-tur P 2 animae rationem S 8 hominibus] omnibus b 5 elimenti P 7 singulis singalas 8 8 erit S 9 faeminae B 10 re.ditur R 12 uel] si S 14 saltem P1 saltim RS posset S 15 quo El in om. E 18 fiere P1 illis] illis QperibVQ E 20 condicionibus P 21 parentem P1 22 pr. anima B 28 dsatur-parentibae om. P1 24 hominibus om. PRbd; cf. 312, 20 26 caeli luminaria PB luminaria caeli bd )

299
et sexto die factus accipitur homo ad imaginem dei et post diem septimum uisibiliter creatus, non tam facile uideri potest. nouas quippe animas fieri, quae neque ipsae neque ratio earum tamquam in parente prolis sexto illo die facta sit cum his operibus, a quibus consummatis et inchoatis deus in die septimo requieuit, si dixerimus, cauendum est, ne frustra tam diligenter scriptura commendet sex diebus consummasse deum omnia opera sua, quae fecit bona ualde, si aliquas adhuc naturas fuerat creaturus, quas nec ipsas nec earum ibi rationes causaliter fecerit, nisi intellegatur rationem quidem singillatim faciendarum animarum nascentibus quibusque dandarum in se ipso habere, non in creatura aliqua condidisse, sed, quia non alterius generis creatura est anima quam illius, secundum quam sexto die factus est homo ad imaginem dei, non recte dici deum ea facere nunc, quae tunc non consummauit. iam enim tunc animam fecerat, quales et nunc facit; et ideo non aliquod nouum creaturae genus nunc facit, quod tunc in suis consummatis operibus non creauit, nec contra illas causales rationes rerum futurarum, quas uniuersitati tunc indidit, haec eius operatio est, sed potius secundum ipsas, quandoquidem corporibus humanis, quorum ex illis primis operibus propagatio continuata successione protenditur, tales congruit animas inseri, quales nunc facit atque inserit.

Quapropter nihil iam timentes, ne contra uerba libri huius, quae de prima illa sex dierum conditione conscripta sunt, quaelibet harum trium sententiarum probabilitas uicerit, sentire uideamur, suscipiamus diligentiorem quaestionis huius pertractationem, quantum adiuuat deus, ne forte fieri possit, [*]( 2 uidere P1 8 ipse 1ISb 4 facta (a fift. ex u) est S 5 a] in P 7 scriptura legitwr ante tam in S 9 naturas adhuc S creaturas P1 quas om. 8 11 singilatim P 12 condidisse (pr. i ex e m. 1) R 15 dici] dicimus b 16 animam 8. I. m. 1 S nunc (c add. m. 2) 22 17 aliquid 22b 18 suis 8. I. m. 1 S om. b 22 successio propagatio continuata successione P 28 congruet S qualis P 24 iam nihil bd uerba om. S 25 conacribta EP 26 uit$rit S 27 questionem S 28 adiubat 2?1 posset S )

300
ut, si non liquidam, de qua dubitari ultra non debeat, tam certe acceptabilem de hac re sententiam nanciscamur, ut eam tenere, donec certum aliquid elucescat, non sit absurdum. quodsi ne hoc quidem potuerimus, documentorum momentis undique pariterque nutantibus saltem non uidebitur nostra dubitatio laborem deuitasse quaerendi, sed adfirmandi temeritatem, ut me, si quis recte iam certus est, docere dignetur, si quem uero nec diuini eloquii nec perspicuae rationis auctoritas, sed sua praesumtio certum fecerat, dubitare mecum non dedignetur.

Ac primum illud firmissime teneamus animae naturam nec in naturam corporis conuerti, ut quae iam fuit anima, fiat corpus, nec in naturam animae inrationalis, ut quae fuit anima hominis, fiat pecoris, nec in naturam dei, ut quae fuit anima, fiat quod est deus, atque ita uicissim nec corpus nec animam inrationalem nec substantiam, qua deus est, conuerti et fieri animam humanam. illud etiam non minus certum esse debet animam non esse nisi creaturam dei. quapropter, si neque de corpore neque de anima inrationali neque de se ipso deus animam fecit hominis, restat, ut aut de nihilo eam faciat aut de aliqua spiritali, tamen rationali creatura. sed de nihilo fieri aliquid consummatis operibus, quibus creauit omnia simul, uiolentum est uelle monstrare et, utrum perspicuis documentis obtineri possit, ignoro. nec exigendum est a nobis, quod uel conprehendere homo non ualet uel, si iam ualet, mirum, si persuadere cuiquam potest, nisi tali, qui etiam nullo homine docere conante potest etiam ipse tale aliquid intellegere. [*]( 1 dubitare PR 2 sentiam P nonciscamur P 4 ne] non b 5 saltim PR 7 rectam P 8 perspicue EP praespicuae 8 9 praesumptio PRSbd fecerit b 11 flrmissimae R ę.ųimJl.ę animae E 12 natura E fuerat 8 13 inrationabilis 8 14 peccoris 8 15 corpos (sup. fin. 0 m. 1 u superscr.) R 16 inrationabilem S qua] quae bd 18 si nequae R 19 inrationali] rationali S 20 hominis fecit PRSbd 21 tamen rationali om. P 22 quibus om. R1 23 praespicuis S 24 optineri S 25 conpraehendere ElPR si] se P ualet] ualeat PRSbd 26 tali. (a eras.) P 27 conante docere S ipse etiaip aliquid tale (etiam exp. m. 1) S )

301
tutius est igitur de huius modi rebus non humanis agere coniecturis, sed diuina testimonia perscrutari.

Quod ergo ex angelis tamquam parentibus deus creet animas, nulla mihi de canonicis libris occurrit auctoritas. multo minus itaque ex mundi corporeis elementis; nisi forte illud mouet, quod apud Ezechielem prophetam, cum demonstratur resurrectio mortuorum, redintegratis corporibus ex quattuor uentis caeli aduocatur spiritus, quo perflante uiuificantur, ut surgant. sic enim scriptum est: et dixit mihi dominus: propheta super spiritum, propheta, fili hominis, et dic ad spiritum: haec dicit dominus: a quattuor partibus uentorum caeli ueni et inspira in mortuos hos, et uiuant. et prophetaui, sicut praecepit mihi dominus, et introiuit spiritus uitae in eos, et reuixerunt et steterunt super pedes suos, congregatio multa ualde. ubi mihi uidetur prophetice significatum non ex illo tantum campo, ubi res ipsa demonstrabatur, sed ex toto orbe terrarum resurrecturos homines, et hoc per flatum quattuor mundi partium fuisse figuratum. neque enim etiam flatus ille ex corpore domini substantia erat spiritus sancti, quando sufflauit et ait: accipite spiritum sanctum, sed utique significatum est sic etiam ab ipso procedere spiritum sanctum, quomodo ab eius corpore flatus ipse processit. sed quia mundus non ita deo coaptatur ad unitatem personae, sicut caro illa uerbo eius unigenito filio, non possumus dicere ita esse animam de substantia dei, quemadmodum flatus ille a quattuor uentis de natura mundi factus est; sed tamen [*]( 9 Ezech. 37, 9. 10 21 Ioh. 20, 22 ) [*]( 1 totius J21 coniecturas Pl 2 praescrutari S 3 creet deus animas 8 6 cfezechielem hiezechielem PS demonstratis E1demonstra*»tur P 7 retintegratis E1 8 perflante (1 ex r m. 1) E uiuificentur PRSbd 9 scribtum EiP 10 profeta flli E 12 spira Blb 13 hos 8. l. m. 1 R 14 introiit PBS 15 pedes s. I. m. 1 R 16 propheticae EB significatur E1 18 per hoc flatum S 21 suflanit E 22 sic] sič b 23 ipse] ille PRbd 24 coaptatur (u corr. m. 2) B 26 ita] id S quemammodum EP quem a.modum (d eras.) R )

302
aliud eum fuisse, aliud significasse puto, quod exemplo flatus ,<x corpore domini procedentis recte intellegi potest, etiamsi Ezechiel propheta illo loco non resurrectionem carnis, qualis proprie futura est, sed inopinatam desperati populi reparationem per spiritum domini, qui repleuit orbem terrarum, figurata reuelatione praeuidit.

Illud ergo iam uideamus, cuinam potius sententiae diuina testimonia suffragentur: eine, qua dicitur unam animam deum fecisse et dedisse primo homini, unde ceteras faceret, sicut ex eius corpore cetera hominum corpora, an ei, qua dicitur singulas singulis facere, sicut illi unam, non ex illa ceteras. illud enim, quod per Esaiam dicit: omnem flatum ego feci, cum hoc eum de anima dicere quae sequuntur satis ostendant, ad utrumque accipi potest. nam siue ex una primi hominis anima siue ex aliquo suo secreto omnes procul dubio animas ipse facit.

Et illud, quod scriptum est: qui finxit singillatim corda eorum, si nomine cordium uoluerimus animas intellegere, neque hoc repugnat cuiquam duorum, de quibus nunc ambigimus. siue enim ex una illa, quam flauit in faciem primi hominis, ipse utique singulas fingit, sicut etiam corpora, siue singulas uel fingat et mittat uel in eis ipsis, quibus miserit, eas fingat, quamquam hoc non mihi uideatur dictum, nisi ex eo, quod per gratiam nostrae animae ad imaginem dei renouatione formantur. unde dicit apostolus: gratia enim salui facti estis per fidem et hoc non ex uobis, sed dei donum est; non ex operibus, ne forte quis [*]( 5 cf. Sap. 1, 7 12 Es. 57, 16 17 Ps. 32, 15 25 Ephes. 2,8—10 ) [*]( 1 eum aliud 8 3 hiezechiel PS ezechihel B 4 propriae BS inopinata El 6 reuelatio nepraeuidit B 8 animam unam Rbd 9 homine P1 10 de qua S 11 singulas] singula E 12 esiam S Isaiam d omne PR 13 sequntur E1 secuntur S 14 ostendant] osdant P 15 aliquo (qu 8. I. m. 1) R 16 fecit b 17 singulatim P 21 finxit 81 fingit-singulas om. Pl 25 reuocatione (n in ras. m. 2) B 27 dunum dei Bbd\' )

303
extollatur. ipsius enim sumus figmentum creati in Christo Iesu in operibus bonis. non enim per hanc gratiam fidei corpora nostra creata uel ficta possumus intellegere, . sed sicut in psalmo dictum est: cor mundum crea in me, deus.

Hinc esse etiam illud puto: qui finxit spiritum hominis in ipso; tamquam aliud sit factam animam mittere, aliud in ipso homine facere, id est reficere ac renouare. sed etiam hoc si non de gratia, in qua renouamur, sed de natura, in qua nascimur, intellegamus, ad utramque sententiam duci potest, quia uel ex una illa primi hominis tamquam semen animae adtractum ipse fingit in homine, ut uiuificet corpus, siue spiritum uitae non ex illa propagine, sed aliunde corpori infusum ipse itidem fingit per mortales sensus carnis, ut fiat homo in animam uiuam.

Illud sane de libro Sapientiae, ubi ait: sortitus sum animam bonam et, cum essem magis bonus, ueni ad corpus incoinquinatum, diligentiorem considerationem flagitat. magis enim uidetur adtestari opinioni, qua non ex una propagari, sed desuper animae uenire creduntur ad corpora. uerum tamen quid est: sortitus sum animam bonam? quasi aut in illo animarum fonte, si ullus est, aliae sint animae bonae, aliae non bonae, quae sorte quadam exeunt, quaenam cui homini tribuatur, aut alias deus ad horam conceptorum uel nascentium faciat bonas, alias non bonas, quarum quisque habeat sorte, quae acciderit. mirum, si hoc eos saltem adiuuat, qui credunt animas alibi factas singillatim mitti a [*]( 4 Ps. 50, 12 6 Zacb. 12, 1 16 Sap. 8, 19. 20 ) [*]( 1 creati] creatum PRbd; cf. 250, 19 S fincta EPBS* figmenta 81 6 etiam illud esse bd 9 renouamur (m retract. m. 2) R 11 ila P1 17 essem P1 18 inquoinquinatUm P 20 desuper (d s. I. m. 2) R 22 aut] ut P1 fontes (s ras.) S si ullus] inllus 8 animae sint aliae S 23 bone (bis) S sortxe P exeant bd 24 aut ex ad m. 1 E horam (h 8. I. m. 1) E oram R 26 sortem P sortemque b quae om. b accederet S saltim PRS 27 adiubat ElPR1 singilatim P1 )

304
deo singulis quibusque corporibus hominum, ac non illos potius, qui pro meritis operum, quae ante corpus egerunt, in corpora mitti animas dicunt. secundum quid enim aliae bonae, aliae non bonae uenire ad corpora possunt putari nisi secundum opera sua? neque enim secundum naturam, in qua fiunt ab illo, qui omnes naturas bonas facit. sed absit, ut contradicamus apostolo, qui dicit nondum natos nihil egisse boni aut mali, unde confirmat non potuisse se ex operibus dici, sed ex uocante: maior seruiet minori, cum de geminis ageret adhuc in Rebeccae utero constitutis. sequestremus ergo . paululum hoc de libro Sapientiae testimonium; neque enim neglegendi sunt, seu errent seu uerum sapiant, qui hoc specialiter et singulariter de anima illa dictum putant mediatoris dei et hominum hominis Christi Iesu. quod, si necesse fuerit, quale sit postea considerabimus, ut, si Christo conuenire non potuerit, quaeramus, quemadmodum id accipere debeamus, ne contra apostolicam fidem ueniamus putantes habere animas aliqua merita operum suorum, priusquam incipiant in corporibus uiuere.

Nunc illud uideamus quemadmodum dictum sit: auferes spiritum eorum, et deficient et in puluerem suum conuertentur. emittes spiritum tuum, et creabuntur; et innouabis faciem terrae. pro illis enim, qui arbitrantur animas ex parentibus sicut corpora creari, hoc uidetur sonare, cum sic intellegitur, ut spiritum eorum propterea dixerit, quod eum homines ex hominibus acceperint: qui cum mortui fuerint, non eis poterit ab hominibus reddi, ut resurgant, quia non rursus quemadmodum, quando nati sunt, a parentibus ducitur, sed deus [*]( 9 cf. Rom. 9, 12. 10 20 Ps. 103, 29. 30 ) [*]( 3 secundo R enim quid S 7 dicit] sit 81 8 se om. PRSbd 9 seruiat PR 10 reueccae E1 11 paulolum S 12 sunt om. 81 14 homini christo S 15 considerauimus E1 16 quemammodum EP 17 ueniamus fidem PRSbd 18 inquipiant E1 20 cap. X E quemammodum E aufer PRlb 21 puluerem] terram S suam S 22 reuertentur Sb emittis S emitte Rb 23 renouabis S 25 intellegatur PRbd 28 quemammodum E )

305
eum reddet, qui resuscitat mortuos. ae per hoc eundem spiritum dixit eorum, cum moriuntur, dei autem, cum resurgunt. quod possunt illi, qui non ex parentibus, sed deo mittente animas uenire adserunt, pro sua opinione sic intellegere, ut eorum dixerit spiritum, cum moriuntur, quia in eis erat et ab eis exit, dei autem, cum resurgunt, quod ab ipso mittitur, ab ipso redditur. proinde etiam hoc testimonium neutri eorum aduersatur.

Ego uero arbitror melius intellegi hoc dictum de gratia dei, qua interius renouamur. omnium enim superborum secundum terrenum hominem uiuentium et de sua uanitate praesumentium quodammodo aufertur spiritus proprius, cum exuunt se ueterem hominem et infirmantur, ut perficiantur expulsa superbia, dicentes domino per humilem confessionem: memento, quia puluis sumus, quibus dictum erat: quid superbit terra et cinis? per oculum quippe fidei contuentes dei iustitiam, ut non uelint constituere suam, semet ipsos despiciunt, sicut Iob dicit, et distabescunt et aestimant se terram et cinerem; hoc est enim: et in puluerem suum conuertentur. accepto autem spiritu dei dicunt: uiuo autem iam non ego, uiuit autem in me Christus. sic innouatur facies terrae per noui testamenti gratiam numerositate sane. torum.

Illud etiam, quod apud Ecclesiasten scriptum est: et conuertatur puluis in terram, sicut fuit, et spiritus reuertatur ad deum, qui dedit eum, neutri sententiae [*]( 1 ef. II Mach. 7, 23 14 Ps. 102, 14 15 Eccli. 10, 9 16 cf. Bom. 10, 8 19 Pe. 103, 29 20 Gal. 2, 20 24 Eccle. 12, 7 ) [*]( 2 dlxerit S resurgant Sl 8 mittenti P 4 uenire (i ex e m. I) E asвenmt E intelligere P 6 exiit b 7 hoc etiam Rbtl nentris PESbd 9 hoc (c I. I. m. 1) 8 10 qu.a P renouamus S 12 quodjjdmmodolll (corr. m. 1) P se] seu S 13 inftrmatur El perflcientur P perficiantar (a corr. fII. 2; u tvp. ras.) B saperaia P 16 saperbis b 17 nonj nolentes b aellint PBl despiciant Bl decipiant (iri mg. al despiciunt) b 20 dei s. I. M. 1 S 24 aput ,E\'P acribtum EtP. ) [*]( XXVIII. Ang. sect. III pui 1. ) [*]( t:U )

306
contra alteram suffragatur, sed inter utramque consistit. cum enim isti dixerint hinc probari non a parentibus, sed a deo animam dari, quod conuerso puluere in terram suam, id est carne, quae de puluere facta est, reuerteretur spiritus ad deum, qui dedit illum, respondent illi: utique ita est. redit enim spiritus ad deum, qui eum dedit homini primo, quando in eius faciem sufflauit conuerso puluere, id est humano corpore, in terram suam, unde primitus factum est. neque enim ad parentes erat spiritus rediturus, quamuis inde sit creatus ex illo uno, qui homini primo datus est, sicut nec ipsa caro post mortem ad parentes reuertitur, a quibus eam constat certe esse propagatam. quemadmodum ergo caro non redit ad homines, ex quibus creata est, sed ad terram, unde primo homini formata est, ita et spiritus non redit ad homines, a quibus transfusus est, sed ad deum, a quo primae illi carni datus est.

Quo testimonio sane satis admonemur ex nihilo deum fecisse animam, quam primo homini dedit, non ex aliqua iam facta creatura sicut corpus ex terra; et ideo, cum redit, non habet. quo redeat, nisi ad auctorem, qui eam dedit, non ad eam creaturam, ex qua facta est, sicut corpus ad terram. nulla est enim creatura, ex qua facta est, quia ex nihilo facta est, ac per hoc ad factorem redit, quae redit, a quo ex nihilo facta est. non enim omnes redeunt, quoniam sunt, de quibus dicitur: spiritus ambulans et non reuertens. ,

Quocirca difficile est quidem omnia de hac re [*](7 cf. Gen. 2, 7 8 cf. Gen. 3, 19 25 Ps. 77,. 39 ) [*]( 1 alterum PR sufragatur Et 2 iste P ; diierit P1 3 quo ES 4 carnem PRl puluereip (m exp. m. 1) P reuertetur PBSbd 5 ilium] eum S responderunt b 6 dedit eum S 7 suflauit E1 8 suam om. PBbd 10 que P primo homini S 11 reuertetur 8 certe constat PRSbd 12 propagato. S1 quemammodum E- 14 formata (ta 8. l: m. 1) P ad homines om. Sl 15 carne 22 \'17 ammonemur PR cum uoce ex incipit cap. XII E . 22 ac] hac B 23 factorem suam b 26 omnia (n s. 1.) B hac (h 8. I. m. 1) P )

307
scripturarum sanctarum testimonia conligere: quod etsi fieri possit, ut non solum commemorentur sed etiam pertractentur, in magnam sermonis longitudinem pergunt; sed tamen, nisi aliquid tam certum proferatur, quam certa proferuntur, quibus ostenditur, quod deus animam fecerit uel quod eam primo homini dederit, quonam modo per diuini eloquii testimonium ista quaestio soluatur ignoro. si enim scriptum esset, quod similiter sufflauerit deus in faciem formatae mulieris et facta fuerit in animam uiuam, iam quidem plurimum lucis accederet, qua cuique formatae carni hominis non ex parentibus dari animam crederemus, adhuc tamen expectaretur, quid proprie teneretur in prole, qui nobis modus usitatus est hominis ex homine. prima uero mulier aliter facta est, et ideo adhuc dici posset animam propterea non ex Adam diuinitus Euae datam, quia non ex illo tamquam proles orta est. si autem homini, qui primus ex illis natus est, commemoraret scriptura non ex parentibus ductam, sed desuper animam datam, illud iam in ceteris etiam tacente scriptura oporteret intellegi.

Nunc itaque et illud consideremus, utrum neutram confirmet sententiam, sed utrique possit adcommodari, quod scriptum est: per unum hominem peccatum in hunc mundum intrauit et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt; et paulo post: sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, ita et per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem uitae. sicut enim per inoboedientiam unius hominis [*](21 Rom. 5, 12. 18. 19 ) [*](1 conligere El posset b 5 primi R 6 cap. XIII E eloqui P 7 questio PS solbatur P scribtum ElP 8 suflauerit El 10 carnis S 11 propriae BS 14 potest P possit S 15 ex illo (ex s. I. m. 1) B prolis S 16 prius P1 scribtura EP 17 in ceteris om. S 18 scribtura EP scriptura de ceteris oporteret S 19 cap... Xini E et om. P1 eras. R considerjpmus (a exp. m. 1) P 20 sed] an S 21 scribtum EP intrauit in hunc mundum S 23 pertran siit 22 25 in] ad PRSbd condempnationem E28 ) [*](20* )

308
peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboedientiam iusti constituentur multi. ex his enim uerbis apostoli qui defendunt animarum propaginem sententiam suam sic adstruere moliuntur: si secundum solam carnem, inquiunt, potest intellegi peccatum uel peccator, non cogimur in his uerbis ex parentibus animam credere; si autem quamuis per inlecebram carnis non tamen peccat nisi anima, quomodo accipiendum est, quod dictum est : in quo omnes peccauerunt, si non ex Adam etiam anima sicut caro propagata est? aut quomodo per illius inoboedientiam peccatores constituti sunt, si tantum secundum carnem in illo, non etiam secundum animam fuerunt?

Cauendum est enim, ne uel deus uideatur auctor esse peccati, si dat animam carni, in qua eam peccare necesse sit, uel possit esse anima praeter ipsius Christi, cui liberandae a peccato non sit christiana gratia necessaria, quia non peccauit in Adam, si omnes in eo peccasse secundum carnem tantum, quae de illo creata est, non etiam secundum animam dictum est: quod usque adeo contrarium est ecclesiasticae fidei, ut parentes ad percipiendam gratiam sancti baptismi etiam cum paruulis atque infantibus currant, in quibus si hoc uinculum peccati soluitur, quod tantummodo carnis, non etiam quod animae est, merito quaeritur, quid eis obesset, si in illa aetate de corpore sine baptismo exirent. si enim per hoc sacramentum corpori eorum consulitur, non et animae, deberent et mortui baptizari; at cum uideamus hoc uniuersaliter ecclesiam retinere, ut cum uiuentibus curratur et uiuentibus succurratur, ne, cum mortui fuerint, nihil fieri possit quod prosit, non uidemus, quid aliud possit intellegi, nisi unumquemque [*]( 3 qui (i tup. e supertcr. m. 1) P 4 astrnere PRSbd 6 cogimnr (i ex e m. 1) It 6 ex] sex S 10 quomodo s. I. m. 1 B 11 sant, sij sant malti: si b 18 cap. XV E ne] ęeeine E 15 posset S liueranda P1 21 parbolis P 22 solbitur P non & 1. m, 1 B 24 ex*i*rent (e eras.) Jt 25 corpori eorum et non animae consulitor b 26 aecleaiam E 27 curratur] wccurratar E 28 possit fieri bd 29 intelligi P parbalam P1 )

309
paruulum non esse nisi Adam et corpore et anima et ideo illi Christi gratiam necessariam. aetas quippe illa in se ipsa nihil egit uel boni uel mali; proinde ibi anima innocentissima est, si ex Adam propagata non est. unde quomodo possit iuste ire in condemnationem, si de corpore sine baptismo exierit, quisquis istam sententiam de anima tenens potuerit demonstrare mirandus est.

Uerissime quippe ac ueracissime scriptum est: caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem; sed tamen carnem sine anima concupiscere nihil posse puto quod omnis doctus indoctusque non dubitet. ac per hoc ipsius concupiscentiae carnalis causa non est in anima sola, sed multo minus est in carne sola. ex utroque enim fit: ex anima scilicet, quod sine illa delectatio nulla sentitur, ex carne autem, quod sine illa carnalis delectatio non sentitur. carnem itaque concupiscentem aduersus spiritum dicit apostolus carnalem procul dubio delectationem, quam de carne et cum carne spiritus habet aduersus delectationem, quam solus habet. solus quippe habet, ni fallor, illud desiderium non cum carnis uoluptate uel carnalium rerum cupiditate conmixtum, quo desiderat et deficit anima in atria domini; solus habet etiam illud, de quo ei dicitur: concupisti sapientiam: serua mandatum, et dominus praebebit illam tibi. nam cum spiritus imperat membris corporis, ut huic desiderio seruiant, quo solus accenditur, uelut cum [*](8 Gal. 5, 17 21 cf. Ps. 88, 8 22 Eccli. 1, 26 ) [*](1 anima. (m eras.) R 2 gratia necessaria PRl 8 ibi (i fin. s. I. m. 1) P 4 iustae P1 iuste (e in ras.) B 5 exierat PRl exigerit S 7 mirandus 4iiş (diis exp. m. 1) P est s. I. m. 1 It 8 cap. XVI E ueracissimae B scribtum E1 P 11 indoctusque] et indoctus b dubitat 8 12 anima (ni s. l. m. 1) 8 13 enim 8. I. m. 1 S 18 et cum carne om. P1 . habet (t s. l. m. 2) P 19 habet s. l. m. 1 S ni] nisi (si B. l. m. 1 ezp.) E nisi PSSbd 20 uoluptatem P1 cupiditate (di B. I. m. 1) R 21 quo] quod P quo. 2J 22 ei om. S 23 mandatum Hl praebebit (bi s. J. m. 2) E (ebit in ras. m. 2) S praebet ElPSbd 25 qui S asumitur PR )

310
adsumitur codex, cum aliquid scribitur, legitur, disputatur, auditur, cum denique panis frangitur esurienti et cetera humanitatis ac misericordiae praestantur officia, oboedientiam caro exhibet, non concupiscentiam mouet. his atque huius modi bonis desideriis, quibus sola anima concupiscit, cum aduersatur aliquid, quod eandem animam secundum carnem delectat, tunc dicitur caro concupiscere aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem.

Sic enim dicta est caro in eo, quod secundum ipsam facit anima, cum ait: caro concupiscit, quemadmodum dictum est: auris audit et oculus uidet, quis enim nescit, quod anima potius et per aurem audiat et per oculum uideat? ita loquimur et cum dicimus; manus tua subuenit homini, cum aliquid porrecta manu datur, quo cuiquam subueniatur. quodsi de ipso etiam fidei oculo, ad quem pertinet credere, quae per carnem non uidentur, dictum est: uidebit omnis caro salutare dei, non utique nisi de anima, qua uiuit caro, cum etiam per ipsam carnem nostram Christum pie uidere, id est formam, qua indutus est propter nos, non pertineat ad con-r cupiscentiam, sed ad ministerium carnis, ne forte aliquis ita uelit accipere, quod dictum est: uidebit omnis caro salutare dei: quanto congruentius dicitur caro concupiscere, quando anima non solum carni animalem uitam praebet, uerum etiam secundum ipsam carnem aliquid concupiscit, quod in potestate non est, ne concupiscat, quamdiu inest peccatum in membris, id est uiolenta quaedam carnis inlecebra in corpore mortis huius, ueniens de uindicta illius peccati, unde propaginem ducimus, secundum quam omnes ante gratiam filii sunt irae. contra quod peccatum militant sub gratia [*]( 16 Luc. 3, 6 29 cf. Ephes. 2, 8 ) [*]( 1 codix JJ1 8 prestantor E 4 atsque R 5 aduersagtur (n expm. 1) P 7 et 8 aduersQ S 10 quemammodum E 11 animo S 12 adiat 221 18 et cum] etiam cum b 14 gubueniatur E Bubuenitur S 17 dei] dni S 18 piae S 19 pertinet S 22 concupiscit S 25 quandiu (u ex 0) P 29 filii-gratia in mg, suppl. tn. 1 P )

311
constituti, non ut non sit in eorum corpore, quamdiu ita mortale est, ut et mortuum iure dicatur, sed ut non regnet. non autem regnat, cum desideriis eius, id est his, quae secundum carnem contra spiritum concupiscuntur, non oboeditur. proinde apostolus numquid ait: non sit peccatum in uestro mortali corpore — sciebat quippe inesse peccati delectationem, quam peccatum uocat, deprauata scilicet ex prima transgressione natura - sed, non, inquit, regnet peccatum in uestro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius, nec exhibeatis membra uestra arma iniquitatis peccato?

Secundum hanc sententiam nec rem absurdissimam dicimus, quod caro sine anima concupiscat, nec Manichaeis consentimus, qui cum uiderent non posse carnem sine anima concupiscere aliam quandam animam suam ex alia natura deo contraria carnem habere putauerunt, unde concupiscat aduersus spiritum. nec alicui animae non esse necessariam Christi gratiam dicere cogimur, cum dicitur nobis: quid meruit anima infantis, unde illi perniciosum sit non percepto christiani baptismi sacramento exire de corpore, si nec proprium aliquod peccatum commisit nec ex illa est, quae in Adam prima peccauit?

Non enim de pueris grandiusculis agimus, quibus quidem peccatum proprium nolunt adtribuere quidam nisi ab anni quarti decimi articulo, cum pubescere coeperint. quod merito crederemus, si nulla essent peccata, nisi quae membris genitalibus admittuntur. quis uero audeat adfirmare furta, mendacia, periuria non esse peccata, nisi qui -talia uult inpune committere? at his plena est puerilis aetas, quamuis in eis [*]( 8 Rom. 6, 12. 13 ) [*]( 1 non ante ut s. Z. m. 1 S quandiu P 6 peccati inesse S 7 transgresBionem (m exp. m. 1) P 8 inquid R* 11 hanc (n 8. l. m. 1) JB sententiam] senten in fine uersus S absurdiasimam (d in ras.) jB 12 manicheis EPMS 16 contraria. (m eras.) R contraria b concapiscant P 24 cum pubescere] conpubescere S 25 membris 8. l. m. 1 S 26 aramittuntur P221 27 pe.iuria (r 8. Z. m. 1 eras.) E 28 pueralis E )

312
non ita ut in maioribus punienda uideantur, quod sperentur annis accedentibus, quibus ratio conualescat, posse praecepta salutaria Melius intellegere eisque libentius oboedire. sed nunc de pueris non agimus, quorum carnalem ac puerilem uoluntatem uel corporis uel animi si ueritas et aequitas obpugnauerit, quibus possunt uiribus dictorum atque factorum repugnant. pro qua? nisi pro falsitate et iniquitate, quae suffragan uidebitur eis uel ad percipienda, quae alliciunt, uel ad uitanda, quae offendunt. de infantibus loquimur, non quia nascuntur plerumque de adulteris; neque enim in prauis moribus naturae dona culpanda sunt, aut propterea non debuerunt germinare frumenta, quod ea seuit furantis manus. aut uero ipsis parentibus obfutura sit iniquitas sua, si se ad deum conuertendo correxerint? quanto minus filiis, si recte uixerint!\'

Sed illa aetas uehementem quaestionem monet, cuius anima, cum peccatum nullum habeat de proprio uoluntatis arbitrio, quaeritur quomodo possit iustificari per illius unius hominis oboedientiam, si per alterius unius inoboedientiam rea non est. haec uox eorum est, qui animas hominum ex hominibus parentibus creatas uolunt non quidem nisi a creatore deo, sed sicut etiam corpora. non enim et haec parentes creant, ac non ille, qui ait: priusquam te formarem in utero, noui te.

Quibus respondetur animas quidem corporibus hominum deum nonas singillatim dare ad hoc, ut in carne peccati de originali peccato ueniente recte uiuendo carnalesque [*]( 22 Hier. 1, 5 ) [*]( 4 uoluptatem EPPBSbd 5 si ueritas] seueritas S 7 falsiętate (e exp. m. 1) E eufragari E Buffragare P 9 quia] qui E 10 adulteris] adulteriis PR*sbd 11 germinari Bb 12 seruit E1 seruerit S aeuerit PMbd 13 offutura b correxerint] corripuerint b 15 illa] illud (ud in ras.) 12 aetaa] aetas si P (si eras.) B aetas sic b aetas hic d 16 propria (a exp. m. 1; , sub e pos. m. 2) E propriae S 17 iustificare PRX 18 hominis om. Bl oboedientiam] inoboedientiam B ai-inoboedientiatn om. R 20 creatore (a 8. I. m. 1) P 21 hoc 6 26 singillatim E1 )

313
concupiscentias sub dei gratia subigendo meritum conparent, quo cum ipso corpore in melius transferantur tempore resurrectionis et in Christo in aeternum cum angelis uiuant; sed necesse esse, ut, cum membris terrenis atque mortalibus maximeque de peccati carne propagatis miro modo coaptantur, ut ea primitus uiuificare, post etiam aetatis accessu regere possint, tamquam obliuione praegrauentur. quae si esset quodammodo indigestibilis, creatori tribueretur; cum uero paulatim ab huius obliuionis torpore anima resipiscens possit conuerti ad deum suum eiusque misericordiam et ueritatem primo ipsa pietate conuersionis, deinde seruandi praecepti eius perseuerantia promereri, quid ei obest illo uelut somno paululum inmergi, unde paulatim euigilans in lucem intellegentiae, propter quam rationalis anima facta est, potest per uoluntatem bonam eligere uitam bonam ? quod quidem non poterit, nisi adiuuerit gratia dei per mediatorem. hoc si neglexerit homo, non tantum secundum carnem, uerum etiam secundum spiritum erit Adam; si autem curauerit, erit Adam secundum carnem tantummodo; secundum spiritum autem recte uiuens illud etiam, quod de Adam culpabile tractum est, mandatum a labe peccati recipere merebitur illa conmutatione, quam sanctis resurrectio pollicetur.

Sed antequam per aetatem possit secundum spiritum uiuere, necessarium habet mediatoris sacramentum, ut, quod per eius fidem nondum potest, per eorum, qui eum diligunt, fiat. eius enim sacramento soluitur etiam in aetate infantili originalis poena peccati, a quo nisi adiutus etiam iuuenis carnalem concupiscentiam non domabit nec ea subiugata aeternae uitae [*]( llubigendo] subiciendo 8 merito 221 8 uibant E1 4 maximaeq; (q; B. I. m. 2) JR mazime P b propagatis şi (si exp. m. 1) P cooptantur P ea (in mg. ai eam) P 8 creatorig E cum] quem 8 cum voce uero derttUt quaternio XX; quaternio XXI totus deeideratur id quod in in/er. parte fol. 156* m.$adnotatum est: hic minus est unus quaternio E 9 torpore] corpore S anime S 11 persenerantift PR 12 panlolum PJRlS imergi P inmergi R* 14 & rationalis (& exp. m. 1) S elegere PR 16 neclexerit P 20 culpabili Rlb )

314
meritum adprehendet nisi eius dono, quem promereri studet. ideo uiuus oportet etiam infans baptizetur, ne obsit animae societas carnis peccati, qua participata fit, ut nihil possit anima infantis secundum spiritum sapere. ipsa quippe adfectio grauat etiam corpore exutam, nisi, cum in corpore est, per unicum sacrificium ueri sacerdotis expietur.

Quid ergo, ait aliquis, si hoc non curauerint sui uel infidelitate uel neglegentia? hoc quidem etiam de maioribus dici potest. possunt enim uel repente emori uel apud eos aegrotare, ubi eis, quo baptizentur, nemo subueniat. sed illi, inquit, habent etiam propria peccata, quorum indigeant remissione, quae si dimissa non fuerint, nemo eos recte dicet inmerito plecti pro his, quae in sua uita sua uoluntate commiserint; illa uero anima, cui quaedam contagio tracta de . carne peccati, si de illa prima anima peccatrice non creata est, nullo modo inputari potest - neque enim ullo peccato, sed natura, qua sic facta est, et deo dante carni data est — cur alienabitur ab aeterna uita, si baptizando infanti nemo subuenerit? an forte nihil oberit? quid ergo prodest ei, cui subuenitur, si nihil obest, cui non subuenitur?

Hic pro sua causa quid respondere possint, qui secundum scripturas sanctas, uel quod apud eas inueniatur uel quod eis non aduersetur, conantur adserere animas nouas non de parentibus tractas corporibus dari, nondum me audisse uel uspiam legisse fateor. non ideo sane absentium negotium deserendum est, si quid mihi, quo adiuuari uideatur, occurrerit. possunt enim adhuc dicere deum praescium, quomodo quaeque anima uictura esset, si diutius in corpore uiueret, ei procurare lauacri [*]( 1 adpraehendet P 3 posset b 6 sacrificium] sacrificium mediatoris d ueri om. 81 7 non 8. l. m. 1 S 9 mori 8 10 egrotare RS 11 inquid R 12 dicit S 13 iis d 14 cui (ui 8. l. add. m. 2) P 15 peccatrice PlB! 16 peccatoj pacto P 17 dante] donante S 18 quur PB 22 scribtura? P uel-inueniatur repetitum del. m. 1 P 24 tractas (c s. l. m. 2) P 25 disserendum S 26 quod S adiunare P1 occur»»rit S 27 quae qui animam (m exp. m. 1) P 28 uictura esset] uicturae scio P1 corpore] carne S eique b procuraret S salutaris lauacri S labacri P )

315
salutaris ministrationem, cuius futuram fuisse praeuidet pietatem, cum ad annos fidei capaces ueniret, si nunc eum oporteret propter aliquam occultam causam morte praeueniri. occultum itaque est atque ab humano uel certe ab ingenio meo remotissimum, cur nascatur infans uel continuo uel cito moriturus; sed hoc ita occultum est, ut neutros adiuuet, de quorum nunc sententiis disceptamus. illa enim explosa opinione, qua putantur animae pro ante actae uitae meritis in corpora detrudi, ut ea citius solui meruisse uideatur, quae non multa peccauerat, ne contradicamus apostolo nihil nondum natos boni uel mali egisse testanti, nec illi, qui animae traducem adfirmant, possunt pro se ostendere, cur aliorum mors acceleretur, retardetur aliorum, nec qui eas dari nouas uolunt singulis singulas. occulta ergo ista causa est et utrisque pariter, quantum existimo, nec suffragatur nec aduersatur.

Proinde qui de infantium mortibus urgebantur, cur omnibus sit necessarium baptismi sacramentum, quorum animae non ex illa ductae sunt, cuius inoboedientia peccatores constituti sunt multi, cum respondent peccatores quidem omnes constitui secundum carnem, secundum animam uero nonnisi eos, qui eo tempore male uixerunt, quo et bene potuissent, omnes autem animas, hoc est et infantum, ideo habere necessarium baptismi sacramentum, sine quo ex hac uita etiam in illa aetate emigl-are non expedit, quia contagio peccati ex carne peccati, qua obruitur anima, cum his inseritur membris, [*](10 cf. Rom. 9, 11 ) [*](1 cuius (s m. 1 s. I.) P 2 nenerit P ueniret (i ex e m. 1) R nunc) non bd 3 praeuenire (sup. fin. e superacr. m. 1 i) P 4 fin. ab] a 8. I. m. 1 S meo ingenio S 5 remotis..mum (si add. in ing.) P quur R ti sedj si 8 8 anteactae (tae 8. I. add. m. 2) P anteacte S corpora (a a. I. add. WI. 1 sup. e) 8 9 uideantur S 12 afirmant P ■ quur PR 13 retardtur Pl retarditur Rl nobus Pl nolunt nonas S singulas singulis b 14 utriusque P2R 15 extimo P 16 urguebantur RS quur R 17 omnium S necessarium om. S quorum] necessarium quorum S 19 constitutoa omnesfe 20 constituij constitutiPJS1 21 petuerunt (sup. add. m. 1 issent) S 22 et om. Bib 23 baptismi (i fin. s. l. m. 1) P 24 aetate] aeternitate S niigraretf ex carne peccati om.P1 25 obruitP1 )

316
oberit ei post mortem, nisi, cum adhuc in ipsa carne est, sacramento mediatoris expietur, eique diuinitus hoc auxilium procurari, quam deus praesciit, si usque ad annos fidei congruos hic uiueret, pie fuisse uicturam, quam propter aliquid, quod ipse nouit, et nasci uoluit in corpore et cito extraxit e corpore: cum ergo haec respondent, quid eis contradici potest. nisi incertos nos eorum salutis fieri qui hac uita bene gesta in ecclesiae pace defuncti sunt, si non solum secundum id, quod quisque uixit, uerum etiam secundum id, quod uicturus esset, si amplius uiuere potuisset, quisque iudicandus est? quandoquidem ualent apud deum merita mala non tantum praeteritorum, sed futurorum etiam delictorum, a quorum reatu nec mors liberat, si, antequam fuerint commissa, pro uenerit, nec aliquid ei praestitum est, qui raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius. deus enim praescius illius futurae malitiae cur non eum secundum ipsam potius iudicaturus est, si moriturae animae infantis, ne obesset ei ex corpore peccati participata conluuies, ideo subueniendum iudicauit per baptismum, quia praesciuit eam, si uiueret, pie fideliterque fuisse uicturam?

An ideo potius refelli hoc inuentum potest, quia meum est, illi autem, qui de hac sententia certos se esse confirmant, alia fortasse proferunt uel testimonia scripturarum uel documenta rationum, quibus hanc auferant ambiguitatem uel certe ostendant non esse contra id, quod sentiunt, illud apostoli, quo gratiam, qua salui efficimur, magna intentione commendans dicit: sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in [*]( 14 Sap. 4, 11 27 I Cor. 15, 22 ) [*]( 1 ei] enr S po..at (te eras.) B 2 eiqui (i fin. tupertcr. m. 1 mp. e) P 3 procuraii (i sup. e a m. 1) P praescit 8 9 uiiet (swp. e add. m. 1 i) P quod (d s. l. m. 1) P 10 quisque] qui P1 16 miliciae S qaur PB 18 conlubies PRl 19 piĮe (a m. 1 exp.) P 20 fldeliter quae R fuisse eras. R 21 refelli (f sup. u WI. 1) P quia meum est in mg. m. 1 P 22 sententiam P1 28 scribttmruin P 26 salui (s m. 2 retr.) R commendat S 27 dicit] ait bd )

317
Christo omnes uiuificabuntur, et: sicut per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, sic per oboedientiam unius hominis iusti constituentur multi, eosdemque multos peccatores non quibusdam exceptis, sed omnes intellegi uolens superius ait de Adam: in quo omnes peccauerunt? unde utique infantum animas non posse secerni et eo, quod dictum est "omnes" et eo, quod eis per baptismum subuenitur non absurde credunt, qui animas ex unius traduce sapiunt, nisi aliqua manifesta. et liquida uel ratione* quae scripturis sanctis non repugnet, uel earum ipsarum scripturarum auctoritate redarguantur.

Iam itaque uideamus, quantum suscepti huius operis necessitas patitur; quale etiam illud sit, quod paulo ante distulimus. scriptum est enim in libro Sapientiae: puer autem eraming.eniosus et sortitus sum animam bonam. et cum essem magis bonus, ueni ad corpus incoinquinatum. cum enim uideatur illos adiuuare hoc testimonium, qui non ex parentibus creari, sed uenire ad corpus uel descendere deo mittente animas dicunt, rursus hoc inpedit eorum sententiam, quod ait: sortitus sum animam bonam, cum procul dubio uel ex uno fonte manare quodammodo tamquam riuulos uel pari natura fieri animas credunt, quas deus mittit in corpora, non autem alias bonas uel magis bonas et alias non bonas uel minus bonas. unde enim bonae aut magis bonae seu non bonae aut minus bonae animae, nisi uel moribus secundum liberum uoluntatis arbitrium uel differentia temperaturae corporum, dum aliae magis, aliae minus [*](1 Rom. Õ, 19. 12 14 Sap. 8, 19. 20 ) [*](1 et om. b 8 per] et per b constitaentnr (e ex u tn. 1) S constitnnntQr (u flied. iri ras.) 8 6 infantium b 9 qui] quia S traduce nnius S 10 ration? quae] ratio neque 8 ratione quae (ne et quae m ras.) B ratione que P scribturis P 11 scriptorarum ipsarum S Bcribtnrarum P 12 huius] hnis P1 14 scribtum P 16 inquoinqui- Datum B 18 ex om. 8 22 ribnlos P animas credant fieri S credant sd 28 uel minus malas et alias non bonas vel minus bonas S 25 bone (pr. et sec.) S 27 temperatur,|ae P )

318
grauantur corpore, quod corrumpitur et adgrauat animam? sed neque actio erat aliqua singularum quarumque animarum, qua earum mores discernerentur, antequam uenirent ad corpora, nec ex corpore minus grauante potuit iste dicere animam suam bonam, qui ait: sortitus sum animam bonam. et cum essem magis bonus, ueni ad corpus incoinquinatum. accessisse enim dixit bonitati, qua bonus erat, sortitus uidelicet animam bonam, ut etiam ad corpus incoinquinatum ueniret. aliunde ergo bonus, antequam ueniret ad corpus; sed utique non differentia morum, quia nullum ante uitae gestae meritum, non differentia corporis, quia prius bonus, quam ueniret ad corpus. unde igitur?

Hoc autem illis, qui ex traduce animae illius praeuaricatricis animas creari adserunt, quamuis pro eis sonare non uideatur, quod dictum est: ueni ad corpus, tamen in ceteris non incongrue coaptatur, ut, cum dixisset: puer autem eram ingeniosus, id ipsum explicans quibus causis ingeniosus esset, continuo subiungeret: et sortitus sum animam bonam, uidelicet ex paterno ingenio uel corporali temperamento. deinde, cum essem, inquit, magis bonus, ueni ad corpus incoinquinatum: quod si maternum intellegatur, ne hoc quidem, quod dictum est: ueni ad corpus, huic opinioni refragabitur, cum ex anima et corpore paterno uenisse ad maternum corpus accipitur incoinquinatum, uidelicet uel a cruore menstruo — dicuntur enim ex hoc ingenia grauari — uel a contaminatione adulterina. ita et haec uerba libri huius aut magis eis fauent, qui animarum traducem loquuntur, aut, si et isti ea possunt pro se interpretari, inter utrosque alternant. [*]( 1 cf. Sap. 9, 15 5 Sap. 8, 19. 20. ) [*]( 1 corpora P1 grauat P 2 anÜp\'::marum (pr. ma in fine uerstu del. m. 1) P quae S 4 corpore (por B. J. m: 1) P 7 qua] qui P qu.a JR qnja (i exjp. m. 1) S quia b aortitus (us a. l. add. m. 2) P 8 ad (d 8. l. add. m. 1) P inquoinquinatum P 10 defferentia JR1 differentiam S m::orum P horum S antea RSbd geste S 11 dif- ferentiam PB prior P 13 ifiiua] alius S 14 asserunt PJRZ) 1ssubiungereP 20 inquidPJJ 24 uedelicetB1 27 fabent P qui animarum] quia nimirum P qui animarum (alt. a corr. m. 2) 22 28 interpraetari PRS )

319

Quae si de domino secundum humanam, quae a uerbo adsumta est, creaturam uelimus accipere, sunt quidem in eadem circumstantia lectionis, quae illi excellentiae non conueniant; maxime illud, quia idem ipse, qui haec in eodem libro loquitur, aliquanto superius, cum ista uerba, de quibus nunc agimus, diceret, confessus est ex semine uiri se in sanguine coagulatum: a quo nascendi modo utique alienus est uirginis partus, quam non ex uiri semine carnem concepisse Christi nullus ambigit christianus. sed quia et in Psalmis, ubi ait: foderunt manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea; ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me. diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestem meam miserunt sortem, quae proprie illi uni congruunt, ibi etiam dixit: deus, deus meus, respice me; ut quid me dereliquisti? longe a salute mea uerba delictorum meorum, quae rursus ei non conueniunt, nisi transfiguranti in se corpus humilitatis nostrae, quoniam membra sumus corporis eius, et quia in ipso euangelio, puer proficiebat aetate et sapientia, si possunt etiam ista, quae circum hanc sententiam in libro sapientiae leguntur, propter humilem formam serui et unitatem corporis ecclesiae cum capite suo, eidem ipsi domino coaptari, quid ingeniosius illo puero, cuius in annis duodecim seniores sapientiam mirabantur ? et quid illa anima melius, quae, etiamsi uincant non 15 certando, sed probando, qui animarum traducem adfirmant, non erit consequens, ut etiam ipsa ex illius praeuaricatoris [*]( 6 cf. Sap. 7, 2 10 Ps. 21, 17. 18. 19. 2 18 Luc. 2. 40 23 cf. Luc. 2, 42. 47 ) [*]( 1 uerbo] beruo P 2 adsumpta PRS nelim Pl 8 lectionis] locutionis S 4 hoc b 5 cum] quam BSd 6 ae ex semine uiri d 7 coaculatam R coagolatum S 8 uiri (i fin. m. 1 sup. e superacr.) P .. semine uiri bd 9 et] est P 10 pedes] pedes meos Sb denumerauerunt PR 11 ipsi (i fin. ex e ». 1) 8 12 cons pexemnt B 18 propriae ES 14 congruit S respice in me bd 15 de..reliqui!tti R saiute (a tx u) S 16 dilectorum P . 20 circa b legantur S 21 aecclesiae P 22 eidem] idem P1 coaptare P1 28 illi b 24 uincat S )

320
traduce uenisse credenda sit, ne per illius hominis inoboedientiam etiam ipse peccator constituatur, per cuius unius oboedientiam ab illo reatu liberati iusti constituuntur multi? et quid incoinquinatius illo utero uirginis, cuius caro, etiamsi de peccati propagatione uenit, non tamen de peccati propagatione concepit, ut ne ipsum quidem corpus Christi ea lex seuerit in utero Mariae, quae in membris posita corporis mortis repugnat legi mentis? quam sancti patres coniugati refrenantes non quidem nisi quousque licebat in concubitum relaxarunt nec tamen tantummodo quousque licebat eius inpetum pertulerunt. proinde corpus Christi quamuis ex carne feminae adsumtum. est, quae de illa carnis peccati propagine concepta fuerat, tamen, quia non sic in ea conceptum est, quomodo fuerat illa concepta, nec ipsa erat caro peccati, sed similitudo carnis peccati. non enim accepit inde reatum moriendi, qui adparet in motu carnis non uoluntario, quamuis uoluntate superando, aduersus quem spiritus concupiscit, sed accepit inde, non quod contagioni praeuaricationis, sed quod exsoluendae indebitae morti et ostendendae promissae resurrectioni sufficeret: quorum unum nobis ad non timendum, alterum ad sperandum ualeret.

Denique si a me quaeratur, unde acceperit animam Iesus Christus, mallem quidem hinc audire meliores atque doctiores; sed tamen pro meo captu libentius responderim "unde Adam* quam de Adam". si enim puluis adsumtus ex terra, in qua nullus hominum fuerat operatus, meruit diuinitus animari, [*]( 18 cf. Gal. 5, 17 ) [*]( 2 ipse (ip 8. I, m. 1) P S multi om. 81 Ó propagine Sd propagine Sbd 6 concoepit 8 seauerit S 9 in-licebat om. 81 concnbito P1 relaxaneront b 12 aMomptnra P1 15 accipit R 16 apparet PBbd quamois] quam P 17 concupiscit (n - o m. 1) JS concupiscet 8 18 contagione PB exoluendae P exsolnende S 19 indeoita P indebite S oBtendende S pronuaee S resurrectionis 8 22 queratnr S 24 unde] non de b 25 qui ex qu, tIL 1 S quam de Adam oi». Pl adsnmpt 81 ex] et PS e* (x eras.) S )

321
quanto magis corpus adsumtum ex carne, in qua itidem nullus hominum fuerat operatus, sortitum est animam bonam, cum illic erigeretur casurus, hic descenderet leuaturus! et fortasse ideo ait: sortitus sum animam bonam — si tamen hoc de illo oportet intellegi — quia solent quae sorte dantur diuinitus dari. aut, quod fidenter dicendum est, ne uel illa anima aliquibus operibus praecedentibus ad tantum apicem subuecta putaretur, ut cum ea uerbum caro fieret et habitaret in nobis, ad auferendam suspicionem praecedentium meritorum sortis nomen accessit.

Est in epistula, quae inscribitur ad Hebraeos, locus quidam diligenti consideratione dignissimus. cum enim per Melchisedech, in quo huius rei futurae figura praecesserat, discerneret sacerdotium Christi a sacerdotio Leui, uidete ergo, inquit, qualis hic est, cui et decimam partem Abraham dedit de primitiis patriarcha. et hi quidem, qui de filiis sunt Leui, sacerdotium accipientes mandatum habent a decimis populi secundum legem, hoc est a fratribus suis, quamuis et ipsi ex lumbis Abrahae exierunt. qui autem non est ex genere eorum decimauit Abraham et habentem promissionem benedixit. sine ulla autem contradictione qui minor est a maiore benedicitur. et hic quidem decimas morientes homines accipiunt, ibi autem qui testificatur se uiuere. et, sicut oportet dicere, propter Abraham et Leui accipiens decimam decimatus est; adhuc enim in lumbis patris sui fuit. si ergo etiam hoc ualet ad istam distantiam, quantum praeemineat sacerdotio Leuitico sacerdotium Christi, [*]( 4 Sap. 8, 19 8 cf. Ioh. 1, 14 14 Hebr. 7, 4-10 ) [*]( 1 adsnmptum PS assumptum Rbd 2 sortitflg (corr. m. 1) S sortitus b 6 dicendum est om. S 7 precedentibus B 8 fierit P 9 suapitionemJB 10 accessit S1 11 epistola B scribitur S hebreos liS 14 discenieretur b sacerdotium-a om. Pl 15 inquid P 16 primiciie P ii d 17 flli,ęs (ae exp. m. 1) P 20 exierint BSd 22 minor (mi add. m. 2) P 23 quidS (dg 8. I. m. 1) P 28 lenitico sacerdotium in mg. add. m. 1 P ) [*]( XXVIII. Aug. leet. III pan 1. ) [*]( 21 )

322
quod sacerdos Christus per illum praefiguratus est, qui decimauit Abraham, in quo et ipse Leui decimatus est, profecto Christus ab eo non est decimatus. at si propterea decimatus est Leui, quia in lumbis erat Abrahae, propterea non est decimatus Christus, quia non erat in lumbis Abrahae. porro autem, si non secundum animam, sed tantum secundum carnem accipimus Leui fuisse in Abraham, ibi erat et Christus, quia et Christus secundum carnem ex semine est Abrahae; et ipse itaque decimatus est. quid est ergo, quod adfertur pro magna differentia sacerdotii Christi a sacerdotio Leui, quod Leui decimatus est a Melchisedech, cum esset in lumbis Abrahae, ubi et Christus erat, unde pariter decimati sunt, nisi quia necesse est intellegamus secundum aliquem modum ibi Christum non fuisse? quis autem neget eum secundum carnem ibi fuisse? ergo secundum animam ibi non fuit. non est igitur anima Christi de traduce praeuaricationis Adae, alioquin etiam ipsa ibi fuisset.

Hic existunt illi, qui traducem animarum defendunt, et dicunt confirmatam esse sententiam suam, si Leui constat etiam secundum animam fuisse in lumbis Abrahae, in quo eum decimauit Melchisedech, ut possit ab eo Christus in ista decimatione discerni: qui quoniam decimatus non est et tamen in lumbis Abrahae secundum carnem fuit, restat, ut secundum animam ibi non fuerit, et ideo sit consequens, ut ibi Leui secundum animam fuerit. hoc ad me non multum adtinet, qui utrorumque conlationem adhuc audire sum paratior quam utrorumlibet iam confirmare sententiam. interim Christi animam ab origine huius traducis per hoc testimonium secernere uolui. inuenient isti, quid eis pro ceteris fortasse respondeant, [*](3 at si prop in ras. ttl. 1 P 4 erat in lumbis bd et propterea b 5 erat] est 8 6 animam sed tantum secun add. m. 2 in mg. P; syllaba dum uocabuli secundum prorsus deest 8 quia et xps om. Pl habrahae P 9 itaque] utique b adfertur] differtur S 10 sacerdotii om. P 11 melchisech S et om. PR 16 traduc..e P 18 hinc b exsistunt P 24 ibi non a. I. m. 1 R leni (u s. I. m. 1) S 26 ul,trorumque P 29 quid] qui Rbd )

323
et dicant, quod etiam me non parum mouet, quamuis nullius hominis anima sit in lumbis patris sui, secundum carnem tamen in lumbis Abrahae constitutum . Leui decimatum et ibi constitutum secundum carnem Christum non decimatum. secundum rationem quippe illam seminalem ibi fuit Leui, qua ratione per concubitum uenturus erat in matrem, secundum quam rationem non ibi erat Christi caro, quamuis secundum ipsam ibi fuerit Mariae caro. quapropter nec Leui nec Christus in lumbis Abrahae secundum animam, secundum carnem uero et Leui et Christus; sed Leui secundum concupiscentiam carnalem, Christus autem secundum solam substantiam corporalem. cum enim sit in semine et uisibilis corpulentia et inuisibilis ratio, utrumque cucurrit ex Abraham uel etiam ex ipso Adam usque ad corpus Mariae, quia et ipsum eo modo conceptum et exortum est. Christus autem uisibilem carnis substantiam de carne uirginis sumsit; ratio uero conceptionis eius non a semine uirili, sed longe aliter ac desuper uenit. proinde secundum hoc, quod de matre accepit, etiam in lumbis Abrahae fuit.

Ille est ergo decimatus in Abraham, qui, licet secundum carnem tantum, sic tamen fuit in lumbis eius, quemadmodum in sui patris etiam ipse Abraham, id est qui sic est natus de patre Abraham, quemadmodum de suo patre natus est . Abraham, per legem scilicet in membris repugnantem legi mentis et inuisibilem concupiscentiam, quamuis eam casta et bona iura nuptiarum non sinant ualere, nisi quantum ex ea [*]( 1 me om. 81 cum ttoce quamuis incipiunt Eugippii Excerpta p. 193-195 ed. Knoll nullus It 3 leuui (alt. u a. l. m. 1) S 5 quippe] uero S ibi] ubi S 7 quamuis (uia 8. l. m. 1) S 8 leuui et u- (alt. u 8. l. m. 1) S 9 animamam P et] nec 81 10 leni 8. xpi P 12 corpolentia S 13 cucurrit] concurrit b habraham P 14 quia] qui PR 15 carnis*** p)9 (car eras.) P 17 uirili] uiri S 18 in] de P in — 324, 4 abrahae om. 221 20 ergo] igitur bd 22 est fin. 8. l. m. 1 8 23 de] ex S patre] patre ipso P quemadmodum] id est quemadmodum P 24 in membris om. JRl 26 sinant (n fin. 8. 1. m. 1) S. ) [*]( 21* )

324
possunt generi substituendo prospicere . non autem et ille ibi decimatus est, cuius caro inde non feruorem uulneris, sed materiam medicaminis traxit. nam cum ipsa decimatio ad praefigurandam medicinam pertinuerit, illud in Abrahae carne decimabatur, quod curabatur, non illud, unde curabatur. eadem namque caro non Abrahae tantum, sed ipsius primi terrenique hominis simul habebat et uulnus praeuaricationis et medicamentum uulneris: uulnus praeuaricationis in lege membrorum repugnante legi mentis, quae per omnem inde propagatam carnem seminali ratione quasi transcribitur; medicamentum autem uulneris in eo, quod inde sine opere concupiscentiali in sola materie corporali per diuinam conceptionis formationisque rationem de uirgine adsumtum est propter mortis sine iniquitate consortium et sine falsitate resurrectionis exemplum. quapropter quod anima Christi non sit ex traduce animae illius primae praeuaricatricis, puto, quod etiam ipsi, qui animarum traducem defendunt, consentiant — per semen quippe concumbentis patris transfundi etiam semen animae uolunt, a quo genere conceptionis Christus alienus est — et quod in Abraham, si secundum animam fuisset, etiam ipse decimatus esset; non esse autem decimatum scriptura testatur, quae hinc quoque sacerdotium eius a Leuitico sacerdotio distinguit.