De Fide et Operibus

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Erit ergo et seruus ille securus nec inter pigros damnabitur, quod dominicum talentum noluerit erogare, quandoquidem illi noluerunt quod erogabat accipere. propter illos enim haec similitudo proposita est, qui nolunt suscipere in ecclesia dispensatoris officium, desidiosam praetendentes excusationem, nolle se rationem reddere de peccatis alienis, qui audiunt 1 et non faciunt, id est accipiunt et non reddunt. cum uero dispensator fidelis et diligens in erogando paratissimus et lucrorum dominicorum auidissimus dicit adultero: \'noli esse adulter, si uis baptizari; crede Christo, qui hoc quod facis dicit esse adulterium, si uis baptizari; noli esse membrum [*]( 6 cf. Matth. 10, 11 15 cf. Matth. 25, 15 sqq. 25 cf. I Cor. 6, 15 ) [*]( 1 intromisi S apparent Ax 2 quamdam C 3 hii N Bt ii bd 4 et om SMRBNPA 5 praedicandum ad euangelium P 6 ut om. N quacumque RNPJi1 ciuitate N 9 Buorum ciuium SMRBNPAXbd 11 quia et illi] et quia et illi SMR 12 recu*Bant R 15 damnatur SMRNAB1 16 quod] cum j3 noluit SMRB quandoquidam I 17 hoc P 19 desidiosam] dispendiosam P 20 de om. P 21 non facimjt 8 reddent Sl uero om. P 22 et fin. om. P 23 lucrorum-auidiseimus om. P lucrum SMRB1 audissimus M 24 adulter«* S crede—baptizari om. II quid P quod om. β 25 adulterum SM baptizare N )

77
meretricis, si uis fieri membrum Christi\', ille autem respondet: \'non oboedio, non facio\\ ipse non uult ueram pecuniam dominicam accipere, sed suam potius adulterinam uult thesauris dominicis inportare. si autem se facturum profiteretur nec faceret nec postea quolibet modo corrigi posset, inueniretur. quid de illo fieret, ne aliis inutilis esset, si sibi utilis esse non posset, ut, si intra retia domini bona malus piscis esset, non tamen pisces domini sui malis retibus inretiret, hoc est, ut, si haberet in ecclesia uitam malam, non tamen illic institueret doctrinam malam. cum enim tales facta sua talia defendunt uel in eis se perseueraturos apertissime profitentes admittuntur ad baptismum, nihil uidetur aliud praedicari, nisi fornicatores et adulteros etiam usque in uitae huius finem in ea nequitia permanentes regnum dei possessuros et merito fidei, quae sine operibus mortua est, ad uitam aeternam salutemque uenturos. haec sunt mala retia, quae cauere debent praecipue piscatores: si tamen illa euangelica similitudine piscatores episcopi uel inferioris ordinis ecclesiarum praepositi intellegendi sunt, quia dictum est: uenit, et faciam uos piscatores hominum. retibus enim bonis capi possunt pisces et mali et boni; retibus autem malis capi non possunt pisces boni, quoniam in bona doctrina et bonus potest esse, qui audit et facit, et malus, qui audit et non facit; in doctrina [*]( 15 cf. Iac. 2, 17 19 Matth. 4, 19 ) [*]( 1 si uis om. SMR 2 uult om. SM 3 suum N adulterium N 4 nec faceret om. CJZ 5 facere SMRA1 corripi SM 6 illo] illo quod N si] qui bd om. SMRBNA utiles C 7 potcst SMB retiam SM piscis maloB SMBBNAXbd 8 suis SMRB1ZNPA$inretiret (iret add. m. 2) M 9 illic orn. SMRBNA 10 talia SMRB 11 se perseueraturos] semper seueraturos SM 12 ammittuntur SMR amittuntur N uidentur N praedicere SMRB pdicare A 14 possesaros 8 16 aut S 17 piscotores Sl ille 2Tl euangelice Zl 18 ordines R 19 qu.a N et om. P 20 capi. S 21 boni et mali SMRBNPAXbd et boni-boni om. A I 22 doctrina bona Xbd bonus] bonis P )
78
uero mala et qui eam ueram putat, quamuis ei non obtemperet, malus est et qui obtemperat, peior est.