De Fide et Operibus

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Ynde nec illa nobis mulier Chananaea praescribit, quia dominus ei quod petebat dedit, cum ante dixisset: non est bonum tollere panem filiorum et mittere canibus, [*](1 cf. I Cor. 7, 29 seqq. 16 cf. I Tim. 1, 10. 11 24 Matth. 15, 26. 28 ) [*]( 1 faeno C foeno NB foena S saluabjtur C salaatur 1$3 forte; S fortem R 4 exiens BiAipi 5 conubio P 7 et lapides Xbd 8 superaedificat SMBBNA 9 in tantum om. p eius structura bd 10 faenea CIZSBNXR3 remaretur P 11 uita tantum SMRBNPA ista homines bd 12 subsecuntur BRPA 13 aborret SMRN1 14 huiuss. M huius P nerumptamen p 15 non mihi P potius om. NA1 eligendO? C eligendum IZ elegendus SM 16 cogitur P 17 patricidia PBl 18 plagiaria NBi periuris C2Ii7SMRIZNAX$bd perinriis P 20 gloriae om. P in om. A 21 xpo SMRPA 23 chananea CRNPMA 24 patebat JB1 dedit et P )

74
quia ille cordis inspector mutatam uidit, quando laudauit. et ideo non ait: o canis, magna est fides tua! sed: o mulier, magna est fides tua! mutauit uocabulum, quia mutatum uidit affectum adque illam correptionem ad fructum peruenisse cognouit. miror autem, si laudaret in ea fidem sine operibus, id est fidem non talem, quae iam per dilectionem posset operari, fidem mortuam et, quod Iacobus dicere minime dubitauit, fidem non christianorum, sed daemonum. postremo si istam Chananaeam nolunt intellegere mutasse perditos mores, quando eam Christus contemnendo et corripiendo redarguit, quoscumque inuenerint tantummodo credere, uitam uero inquinatissimam nec saltem occultare, sed etiam libere profiteri ac nolle mutare, sanent filios eorum, si possunt, sicut sanata est filia Chananaeae mulieris; non tamen eos faciant membra Christi, cum ipsi esse non desinant membra meretricis. illud sane non absurde intellegunt, eum peccare in spiritum sanctum et esse sine uenia reum aeterni peccati, qui usque in finem uitae noluerit credere in Christum, sed si recte intellegerent, quid sit credere in Christum. non enim hoc est habere daemonum fidem, quae recte mortua perhibetur, sed fidem, quae per dilectionem operatur.