De Fide et Operibus

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Quamobrem et illud, quod dicunt, ueluti probare cupientes, quantum ualeat sola fides, ubi apostolus dicit: quod si infidelis discedit, discedat; non est enim seruituti subiectus frater aut soror in huius modi, id est, ut propter fidem Christi ipsa uxor legitima societate coniuncta sine ulla culpa relinquatur, si cum uiro christiano propter hoc, quia christianus est, permanere noluerit, non adtendunt eo modo illam rectissime dimitti, si uiro suo dicat: non ero uxor tua, nisi mihi uel de latrocinio diuitias congeras aut nisi solita lenocinia, quibus nostram domum transigebas, etiam Christianus exerceas, aut si quid aliud uel facinerosum uel flagitiosum in uiro nouerat, quo delectata uel libidinem explebat uel facilem uictum habebat uel etiam incedebat ornatior. tunc enim ille, cui hoc uxor dicit, si ueraciter egit paenitentiam ab operibus mortuis, quando accessit ad baptismum habetque in fundamento fidem, quae per dilectionem operatur, procul dubio plus tenebitur amore diuinae gratiae quam carnis uxoriae, et membrum, quod eum scandalizat. fortiter amputat. quemcumque autem in hac diremptione dolorem cordis propter carnalem affectum coniugis sustinebit, hoc est detrimentum, quod patietur, hic est ignis, per quem [*]( 5 I Cor. 7, 15 ) [*]( 1 idololatriam (lo semier.) C idolatriam SMRBNPAXfi similia. R 2 quaequi g 4 dico ut (ut in raa.) N 6 seruitutis p 7 aut] uel SMRBJNAPXbd eiusmodi P 8 etiam ipsa SMRBNPAX$bd 10 quia] quod SMRBNA uoluerit SMRPX 11 illa SMR 12 uel om. SMRBNPAX 13 transiebus SMNA1^ transigaB ps 15 facinerosum CBl: facinorosum SMRIZB2NPAX$bd in om. N quod SMRX 16 exple»at S expleat M \' facile SMRXA habeat SM 17 dixit P 20 amore] humore Z 21 uxoriae] luxoriae SMR luxuria N luxurie A luxuriae (1 ins.) P scandalizet SMR 22 quicumque SMR&* quecumque P quecumque A ac Rl hanc NA direptionem BNXAP dire»ptionem I diremptionem R redemptionem SM 24 quam SM )

73
feno ardente ipse saluabitur. si autem iam sic habebat uxorem tamquam non habens, non propter concupiscentiam, sed propter misericordiam, ne forte eam saluam faceret, reddens potius quam exigens debitum coniugale, profecto nec dolebit carnaliter, cum ab illo tale conubium separabitur; neque enim in ea cogitabat, nisi quae sunt dei, quomodo placeret deo. ac per hoc, in quantum aurum, argentum, lapides pretiosos illis cogitationibus superaedificabat, in tantum detrimentum nullum pateretur, in tantum structura eius, quae non erat fenea, nullo incendio cremaretur.