Hoc si ita est, fatemur istos laudabili caritate conari, ut omnes indiscrete admittantur ad baptismum, non solum adulteri et adulterae contra sententiam domini falsas nuptias praetendentes, uerum etiam publicae meretrices in turpissima professione perseuerantes, quas certe nulla etiam neglegentissima ecclesia consueuit admittere nisi ab illa primitus prostitutione liberatas. sed ista ratione cur non omni modo admittantur, omnino non uideo. quis enim non malit eas posito fundamento, licet ligna et fenum et stipulam congerant, aliquanto certe diuturniore igne purgari quam in aeternum perire? sed falsa erunt illa, quae obscuritatem ambiguitatemque non habent: si habeam omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum, et: quid proderit, fratres mei, si fidem [*]( 24 I Cor. 13, 2 26 Iac. 2, 14 ) [*]( 1 enim domini PA*fib declarauit SM quia in] quis P 2 quales R qualis P 3 manserit P 4 superaedificabit SMBP acceperit SM 5 autem om. P asserit SB 7 quod quidam bd 10 fenum ligna SMRBNAbd faenum C foenum SMR eadem SMPR1 11 penas 81 12 posse 8. l. S 15 adnltere MN sententiam] scientiam SM 17 etiam nulla bd 18 ammittere SMRNB1 amittere A 19 liberatus 1Z 21 pposito P fundamento om. N et post ligna om. bd faenum CRN congregent P 23 sed] si R ambiguitatemquae BIBI 24 habe«nt I ) [*]( XXXXI Aug. Sect V pan III. ) [*]( 5 )
66
quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides saluare eum? falsum erit et illud: nolite errare; neque fornicatores neque idolis seruientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque auari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum dei possidebunt. falsum et illud: manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, inmunditiae, luxuria, idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentionesaemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comessationes et his similia, quae praedico uobis, sicut et praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum dei non possidebunt. falsa erunt haec. si enim tantummodo credant et baptizentur, quamuis in malis talibus perseuerent, salui erunt per ignem, atque ideo in Christo baptizati etiam qui talia agunt, regnum dei possidebunt. frustra autem dicitur: haec quidam fuistis, sed abluti estis, quando et abluti haec sunt. inaniter etiam illud a Petro dictum uidebitur: sic et uos simili forma baptisma saluos facit, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio, siquidem et habentes pessimas conscientias omnium flagitiorum et scelerum plenas nec eorum malorum
[*]( 3 I Cor. 6, 9. 10 7 Gal. 5, 19-21 17 I Cor. 6, 11 19 I Petro 3, 21-) [*]( 1 dicat se quis habere SMRBXAbd 2 erat M1 3 idoli P 4 neque fures neque auari leguntur post aeruientes in Xbd 5 con- cubitor*«es S concubitorum est (est tw ras.) R 7 falsum est SMBBKP 8 fornicatio A post inmunditiae add. impudicitia bd 9 luxoriae SM luxoria BR ueneficia om. CZ 10 dissentiones IZ discensiones P 11 hereaes SMNP hebrietates SlR commeasationea SMRBN comesa- tiones CIZ 12 et alt. om. SMRBNPA 14 enim om. P 15 erunt om. A 17 dei om. A 1 autem om. P et haec SMBBNAbd 18 quidem SMRBIZaNAX$b 20 uos fratres kmi P similis MS2 fecit P 21 depositium RS 22 et om. Z1 ) 67
paenitentia mutatas tamen baptisma saluos facit; propter fundamentum enim quod in eo baptismate ponitur, licet per ignem, salui erunt. illud quoque non uideo, cur dominus dixerit: si uis uenire ad uitam, serua mandata, et commemorauit ea, quae ad bonos mores pertinent, si etiam his non seruatis ad uitam ueniri potest per solam fidem, quae sine operibus mortua est. illud deinde quomodo uerum erit, quod eis, quos ad sinistram positurus est, dicet: ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius? quibus non increpitat, quia in eum non crediderunt, sed quia bona opera non fecerunt. nam profecto ne sibi quisquam de fide, quae sine operibus mortua est, uitam promittat aeternam, propterea omnes gentes segregaturum se dixit, quae permixtae eisdem pastoribus utebantur, ut adpareat eos illi dicturos: domine, quando te uidimus illa et illa patientem, et non ministrauimus tibi? qui in eum crediderant, sed bona operari non curauerant, tamquam de ipsa fide mortua ad uitam perueniretur aeternam. an forte ibunt in ignem aeternum, qui opera misericordiae non fecerunt, et non ibunt, qui aliena rapuerunt uel corrumpendo in se templum dei in se ipsos inmisericordes fuerunt? quasi opera misericordiae prosint aliquid sine dilectione dicente apostolo: si distribuam omnia mea pauperibus, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest, aut diligat quisquam proximum sicut se ipsum, qui non diligit se ipsum. qui enim diligit, inquit, iniquitatem, odit animam
[*]( 4 Matth. 19, 17 5 cf. Matth. 19, 18. 19 7 Iac. 2, 17 8 Matth. 25, 41 15 Matth. 25, 44 23 I Cor. 13, 3 26 Ps. 10, 5 1 paenitentiae SMN mutatos P baptiema? R baptismus SM baptisma. A 2 enim om. P eodem Pbd 5 si] sed SMR 6 uenire SMA1 . 8 dicet-paratus est om. IZ 9 praeparatus P 10 quos Z$bd. om. X increpat MPXSabd 12 promittat uitam aeternam SMRBNA promittft P 14 pastoribus] pascuis SMRBN PAXfibd eos om. SMR illi dicturos 8. I. C 15 dicturos] daturos SM et] uel P 23 distrubuam B 25 diligunt I 26 inquit om. SMRBNPAXbd ) [*]( 5* ) 68
suam. neque illud hic dici poterit, in quo nonnulli se ipsos seducunt [dicentes], ignem aeternum dictum, non ipsam poenam aeternam. per ignem quippe, qui aeternus erit, transituros arbitrantur eos quibus propter fidem mortuam per ignem promittunt salutem, ut uidelicet ipse ignis aeternus sit, conbustio uero eorum, hoc est operatio ignis, non sit in eos aeterna, cum et hoc praeuidens dominus tamquam dominus sententiam suam ita concluserit dicens: sic ibunt illi in conbustionem aeternam, iusti autem in uitam aeternam. erit ergo aeterna conbustio, sicut ignis; et eos in illam ituros ueritas dixit, quorum non fidem, sed bona opera defuisse declarauit.