De Fide et Operibus
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Si ergo ita quisque ueniat ad sancti lauacri petitionem, ut profiteatur se ab idolorum sacrificiis non recessurum nisi forte postea, quando placuerit, baptismum tamen iam iamque deposcat templumque dei uiui se fieri flagitet non solum cultor idolorum, uerum etiam in aliquo tam nefario sacerdotio perseuerans, quaero ab istis, utrum eum faciendum uel catechumenum censeant: quod procul dubio fieri non debere clamabunt; neque enim aliud de illorum corde sentiendum est. reddant itaque rationem secundum testimonia scripturarum, quae sic intellegenda putant, quo modo huic audeant contradicere nec admittendum esse confirment reclamantem atque dicentem: didici et ueneror Christum crucifixum, credo filium dei esse Christum Iesum; non me ultra differas, nihil amplius iam requiras. quos per euangelium generabat apostolus, nihil eos nosse tunc amplius quam Christum crucifixum uolebat; post uocem spadonis, qua se credere Iesum Christum filium dei esse respondit, continuo Philippus eum baptizare non distulit. quid me ab idolorum cultu prohibes nec ad sacramentum Christi admittis, priusquam inde discessero? illud a pueritia didici, consuetudine ibi grauissima premor: faciam, cum potuero, cum commodum fuerit; quod etsi non faciam, non tamen sine Christi sacramento hanc uitam finiam, ne deus exigat animam meam de manibus tuis. quid huic respondendum existimant? an placet, ut admittatur? absit; nullo modo crediderim in tantum eos [*]( 4 ab a. 1. P 6 iam Otn. SM templumque (que 8. I. m. 2) M templam NP 7 cultor idolorumj cultorideorum SMRBA1 cultor. deorum N 8 sacerdotio] scelere P sacerdotio sacrilego SMBRNA 9 cathecuminum CRSM catecuminum NP 10 enim om. SM 18 mittendum CIZ 15 iesum xpm SMRBA non me] nonne SMRB1 nonnfi NAl 17 uenerabat 1Z 18 nolebat I 20 ab] ad SMR 21 priusquam] prius SMRBNA 22 disceasore R puerititia S 23 praemor SMR potų.ero B 24 etsi] et I sine om. SM )