De diuinatione daemonum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Quodam die in diebus sanctis octauarum, cum mane apud me fuissent multi fratres laici christiani et in loco solito consedissemus, ortus est sermo de religione christiana aduersus praesumptionem et tamquam miram et magnam scientiam paganorum: quem recordatum atque conpletum litteris mandandum putaui non expressis personis contradicentium, quamuis christiani essent et magis contradicendo quaerere uiderentur, quid paganis responderi oporteret. cum ergo de diuinatione daemonum quaereretur et affirmaretur praedixisse nescio quem euersionem templi Serapis, quae in Alexandria facta est, respondi non esse mirandum, si istam euersionem templis et simulacris suis inminere daemones et scire et praedicere potuerunt sicut alia multa, quantum eis nosse et praenuntiare permittitur.
Et cum mihi referretur: non ergo sunt malae diuinationes [*]( 2 Incipit Bci Augostini de diuinatione demonum (oZ. 136x Ch Serino sci Augustini epi de diuinatione doemonum foil. 1 C Incipit liber eiusdem de diuinatione demonum fol. 53* F Incipit eiusdem sci Augustini liber de diuinatione demonum fol. 52b V Incipit liber sci Augustini de diuinatione demonum fol. 143b W Incipit liber Aurelii Augustini de diuinatione dgmonum fol. 7Sb B Incipit de diuinatione demonum fol. 158* Y Liber Augustini de diuinatione demonum fol. 77 M Incipit liber sci Augustini epi de diuinatione dfmonum fol. 115b 7 3 octauarum om. W mane om. C 4 essent WM adessent BeMSVYrbd 6 aduersum B 7 atqug Ch 8 mandari WM non-personis om. S contradicentium personis bd 9 bii quamuis S 10 respondere Ch respondi S 11 daemonum diuinatione S 12 quam 01 serapis (e supra a) Ch 14 templi BCFMWJEYfbd et om. ME simulacri d sui d doemones C 15 praedicare ChxS 16 permitteretur 7 17 referreretur ECk* malaE )
Et cum e contrario diceretur non quidem esse dubitandum, quod omnipotens et iustus sit deus, sed haec humana peccata, quae contra societatem hominum fierent, non eum curare, dum fierent ■— propterea posse fieri: quae utique fieri non possent, si omnipotens non siuisset; illa uero, quae ad ipsum religionis cultum pertineant, nullo modo ab eo credendum esse contemni. ac per hoc fieri non potuisse, nisi ei placuissent. et ideo mala ea putari non oportere — ad hoc quoque respondi: nunc ergo ei displicent, cum templa et simulacra euertuntur et illa gentium sacrificia, si facta fuerint. puniuntur. sicut enim dicitur non ea fieri potuisse, nisi deo placuissent, et ideo bona putanda, quoniam iusto placent, ita dici potest non ea prohiberi, euerti, puniri potuisse, nisi deo [*]( 1 domino S 2 ita Y permitteretur M esset M 3 uideri] fieri Ch quod sineret B ea om. Y permittis Chl permittat T om. B 4 deus et iustiasimus S iustus WM 5 mamiestissimp Cia et ante iniuste in Br iniusta BCFMSVWYfbd permittit fieri WM fieri permittit Y fieri resp (resp s. l. m. 2) S homicida F\' furta adulteria W 7 sunt CFMWbd displiceant sine dubitatione C 8 iudicii om. WM utique non S 9 dampnationem CFY 11 diceretur obiectio S 12 et om. S sit om. 81 hec Ch 13 que Chl 14 curare (c tu. 2 add,) Ch ea posse bd 15 siuisset] fuisset 81 16 pertinent VMbd 17 contempni CV non 8. I. S posoisse 51 18 placuisset S ea om. Y ea mala Vbd mala ea putari] male aptari V oporteret M quoque Ch 19 ei] et V displicet S displiceijt Y 21 sicut] si autem S si M ea dicitur W ea om. i1\' 23 non] in F\' prohibere ChW et puniri CFYECh* potuissent ChS )
Contra hoc dictum est iniusta quidem esse nunc ista, non tamen mala, et ideo iniusta, quia contra leges, quibus prohibentur, fiunt, ideo autem non mala, quia, si mala essent, numquam deo utique placuissent; porro si numquam placuissent, numquam facta essent illo non sinente, qui omnia potest et qui talia non contemneret, quando tam magna sunt, ut contra ipsam religionem, qua deus colitur, fierent, si male fierent. hic ego, si propterea, inquam, mala non sunt, quia deo placere hinc probantur, quod ea fieri sinit omnipotens, quomodo erit bonum, quod fieri prohibentur et euertuntur? si autem hoc bonum non est, quod euertuntur, quae deo placent, hoc fieri non sineret omnipotens, quia et hoc contra religionem fit, qua colitur deus, si ea, quae deo placent, ab hominibus euertuntur. si autem hoc, cum male fiat, permittit omnipotens, non ideo putanda sunt illa bona, quod ea fieri permisit omnipotens.
Dictum contra est concedendum esse nunc ista recte non fieri, immo ideo prorsus iam non fieri, quod omnipotenti nunc displicent, uerumtamen placuisse, cum fierent; nos enim nescire, unde tunc placuerint, nunc autem unde displiceant, [*](1 placerent S 2 hinc placere W ostendebatur CS quod-sinebantur om. ChBy fieri om. WM 4 iubeat S 5 ista esse nunc W 6 mala] illa Ch ideo om. WM 8 numquid W utique deo W porro-placuissent om. C deo placuissent M 9 numquam] numquid W et facta FYbd fuissent B non sinente] nolente (len supra ras. m. 2) Ch omnia potens I omni.potens B .11 ipsv 81 sj-fierent om. 11 mala Bf 12 hinc FM ergo OhFSIW mala inqaam FY 13 quia M sinet S 14 quo B prohibuntur M euertantur 81 15 hoc om. FMVWYybd non om. SB euertantur 81 16 hoc um. M siniret Ch 17 euertantur ab hominibus quae deo placent S 18 cum] ut FMWYbd quod S fiant S 19 permisit fieri W 21 esse] est S 22 ideo onl. M 23 nunc] non Ch placuissent V 24 nec scire Ch tunc unde W unde unde Chy )
Haec cum dicta essent, concessum est non ideo putandum aliquid iuste ac bene fieri, quia id deus, cum haec prohibenda curet, fieri tamen sinit, fatendumque esse etiam illa mala, quae contra religionem, qua deus colitur, fiunt, et dis-. plicere deo iusto et ratione iudicii eius ab omnipotente permitti; sed aliud iam esse tractandum, unde sint diuinationes uel daemonum uel quilibet illi sint, quos deos pagani uocant; uidendum enim esse, ne forte non quidem propterea haec bona putanda sint, quia ea fieri permittit omnipotens, sed ideo, quia tam magna sunt, ut nonnisi dei potentiae, tribuenda esse uideantur. ad hoc me postea responsurum esse promisi, quoniam tunc hora prodeundi ad populum iam nos urguebat, nec distuli, cum spatium datum est scribendo, et illa retexere et ista subtexere.
Daemonum eam esse naturam, ut aerii corporis sensu terrenorum corporum sensum facile praecedant, celeritate etiam propter eiusdem aerii corporis superiorem mobilitatem non solum cursus quorumlibet hominum uel ferarum, uerum etiam uolatus auium inconparabiliter uincant. quibus duabus rebus, quantum ad aerium corpus attinet, praediti, hoc est acrimonia sensus et celeritate motus, multo ante cognita praenuntiant uel nuntiant, quae homines pro sensus terreni tarditate [*]( 2 id (hic Ch) deus cum haec prohibenda curet ehBCSVETr: deus id licet sit iustus et omnipotens F, (in mg. m. 2) Y, om. WM hoc omnipotens quamuis ei displiceat bd 3 sunt T cegt. S etiam esse V 4 quae contra religionem om. y1 colitur deus MSW 5 permittuntur M 7 uel om. SV doemonom (sic plerumque) C sunt F deus M 8 est Ch 9 sunt CMW qui Chl non permittit 8 permisit JBa omnipotens deus W 11 uidentur W postea me V 12 nunc Mora Fl prouidendi S non surgebat V urgebat praet. ChF 13 scribendQ V scribendi EYS2bd illa] alia F retegere W 14 subtegere W 15 ea Vbd om. Bf est natura bd aeri MV corporjlis V 16 corporum om. S fncili C cpleritate Ch etiam] et M 17 eius W om. B aeri MV in corporis V nobilitatem M 18 cnrsum S 19 abium Ch duobus Ch 20 erium Fl pertinet WM agrimonia Chl 21 sceleritate W multa b cogitata T 22 uel nuntiant om. ChM terre S )
Illam uero tertiam daemonum potentiam, quod diuturna rerum experientia quemadmodum praenoscant atque praenuntient multa didicerunt, ita contemnunt, qui haec uigilanter curant a uerissimae lucis ueritate discernere, ut nec malos senes plura expertos et ob hoc quasi doctiores ideo probi adulescentes sibi antecellere existiment nec medicos nec nautas nec agricolas,, quos prauae uoluntatis et iniquis moribus uiderint, ideo putent sibi esse praeferendos, quod illi de ualitudinibus, illi de tempestatibus, illi de arbustorum [*]( 1 salutis ChBCMW saluti. S 2 eorum FMWYlbd laedantur] laudantur M 3 9? experiendo S cauere] canere W didicerat V 4 qyp (8, I. qm) S 5 quantum ChBf aereis M acrior esse MWbd. 7 consentit MW 8 haec ChYS1 hanc W praescientia Sl praecellentia 82 9 etiam et S a multis etiam BCFV Yj 10 in om. F blumbei y 11 sunt V haec animantium genera sibi C 12 manauefaciendis S et mansuefaciendis r 13 commodoque V regendis CSE 14 ui] sui V imperitant BFSVJ:rlbd important W 15 demonum tcrtiam W 16 experienti W quR admodum F 17 didicerint M haee-ucritate om. S 18 discernere nor (nor 8. 1. m. 2) S 19 doctorea W 20 proui VCh1 adolescentes eBFSVWMY\'(bd liec] ut nec BCFSVWYf nec ut M . modicos V 21 iniquos CE 22 sibi patent BMVWbd praeponendos esse B 23 ualetudinibus SVfbd illi pr. om. V )
Quod uero non solum quaedam daemones futura praedicunt, uerum etiam quaedam mira faciunt, pro ipsa utique sui corporis excellentia, cur non contemnatur a prudentibus, cum plerique iniqui ac perditi homines ita exerceant corpora sua tantaque diuersis artibus possint, ut ea qui haec nesciunt nec aliquando uiderunt, etiam narrata ut credant? quam multa funiambuli ceterique theatrici artifices, quam multa opifices maximeque mechanici miranda fecerunt? num ideo meliores sunt bonis et sancta pietate praeditis hominibus? quae ideo commemoraui, ut qui haec sine peruicacia et sine uana resistendi animositate considerat, simul cogitet, si de subiacenti crassiore materia uel sui quisque corporis uel terrae et aquae, lapidum atque lignorum metallorumque uariorum tanta quidam homines possunt, ut eos illi, qui haec non possunt, plerumque stupendo in sui comparatione diuinos uocent, cum quidam illorum sint artibus potentiores, quidam istorum moribus meliores. quanto maiora et mirabiliora pro subtilissimi corporis, hoc est aerii facultate ac facilitate daemones possint, cum tamen sint prauitate uoluntatis maximeque [*](1 fructumque TS1 frugumque FMWYbd ita] ia F itaque 3f esrc S 2 diuinare] admirandi F 8 daemones quaedam CBSYjbd 4 qaaedam-utique om. Ch \' 5 corporis sui Y sui om. W quur Ch non s. I. m. 2 Ch contemnantur S 6 plerumque FWMbd pIeronque Y 8 nec] uel S uix] bis Chx credunt 81 credantur TT quam] quia F quod M 9 funambuli KaBCFMWYfbd ceteri Ch theatri Bf teatrici MY teatri W quam] quia F quod M 10 apifices T maximeque om. M mecanici Sl moechanici Y num] non FMWF 12 commememoraui ell, commemorauimus B2y hoc M peruicaci Ch peruicia Fl 13 uitia uana M 14 subiacente MJVbd crassiori FMWYE 15 et aquae] atque V lapidis M 16 qiiidem BFSVYx hominis V hoc M 17 stupendjo F studendo W 18 cmn om. S 19 meliora et maiora By et mirabiliora om. JBy mirabilia S 20 hoc id Bbd aerei M aeri C facillitate C 21 possunt S tamen om. Ch prauae (pre m. 1 Ch) uoluntatis ChF uoluntatis prauitate bd maximoque Y )
Quae cum ita sint, primum sciendum est, quoniam de diuinatione daemonum quaestio est, illos ea plerumque praenuntiare, quae ipsi facturi sunt. accipiunt enim saepe potestatem et morbos inmittere et ipsum aerem uitiando morbidum reddere et peruersis atque amatoribus terrenorum commodorum malefacta suadere, de quorum moribus certi sunt, quod sint eis talia suadentibus consensuri. suadent autem miris et inuisibilibus modis per illam subtilitatem corporum suorum corpora hominum non sentientium penetrando et se cogitationibus eorum per quaedam imaginaria uisa miscendo, siue uigilantium siue dormientium. aliquando autem non quae ipsi faciunt, sed quae naturalibus signis futura praenoscunt, quae signa in hominum sensus uenire non possunt, ante praedicunt. neque enim quia praeuidet medicus, quod non praeuidet eius artis ignarus, ideo iam diuinus habendus est. quid autem mirum, si quemadmodum ille in corporis humani uel perturbata uel modificata temperie seu bonas seu malas [*](,1 inuidentiae] euidenti yb «euidenti* (in ras.) B malitiffi F 2 nalet V 4 mutandaJ muranda Ch uersandaj pertenda V 5 et ex quo Ch uelJ qui ea uel (qui 8. I. m. 2) S considerant S occurant S 6 est om. W 7 illas W plerumque om. W 8 pronuntiare S quae ipsi] quasi (S1 que si S1 9 potestates S ipsum om. V uitanda F 10 peruersit Chl 11 malefacta-quorum om. Ch mortibus Ch morbus V 12 eis om. y1 concessuri V concSsi TT 13 insensibilibus S illam u (autem er.) Ch sublimitatem S suorum corporum MWbd 14 corpora-eorum om. Y1 sentiendum Tr et se] t? 5Q (s. 1. m. 2 et se) F seseque MWbd 15 maginaria W 17 futura om. W 19 quod] quo F non om. Y uidet Y praeuidere nescit Br 20 eius] huius B om. r artis huius y ignotus Ch2 est habendus Y cst om. FMW 21 quemainmodum Ch ille om. W 22 perturbato W turbata CS modificato 11x temperia S tempore W tempori V futuras om. C)
Hac atque huius modi facultate multa daemones futura praenuntiant, cum tamen ab eis longe sit altitudo illius prophetiae, quam deus per sanctos angelos et prophetas operatur. nam si quid de illa dei dispositione praenuntiant, audiunt. ut praenuntient; et cum ea praedicunt, quae inde audiunt, non fallunt neque falluntur; ueracissima enim sunt angelica et prophetica oracula. sic autem indignanter accipitur, quod aliqua etiam talia daemones audiant et praedicant, quasi aliquid indignum sit, ut quod ideo dicitur, ut hominibus innotescat, hoc non solum boni, uerum etiam mali non taceant. [*](6 cf. Retract. II 30 et contra Acad. I 6. 7 ) [*]( 1 ualetudinis V ualetudines BSbd si W in om. S effectione Ch 2 ordine MW 3 dispensationes SCh1 uoce om. F 4 latas Sl cognitione M cum signa] Csignat W signat F quaedam) quae dum W quaedam (s. fin. a pos. v) F 5 facillitate C facultate W 6 etiam] et M alis Ch 7 ita M 8 concitatua S ut om. V 9 forinsecus aliquid S agitur om. S 10 non esse M sic St 11 per om. M obtusos Ch obtunso CBSY obtonBO F 13 Hic W sic M futura om. MWYbd 14 praenuntient Chl 15 quamj quod MW angelos suos bd operatur] ordinauit S 16 dispensatione V audiunt ut praenuntient om. MWS 17 qui F 18 neque falluntur om. B 19 si M indignante recipitur Ch quod] ut C ut quod E 20 et audiant M praedicunt V 21 sint V innotescant S 22 bonis S malis S )
Quid ergo mirum, si iam inminente templorum et simulacrorum euersione, quam prophetae dei summi tanto ante praedixerant, Serapis daemon alicui cultorum suorum [*]( 2 cf. Matth. 8, 26 ) [*]( 1 aliquis WYbd praedixisset WYbd cui] cum Rf 3 agricula Ch fraclificaturam illo anno W fruc: sequentia usque ad p. 613, 20 quis absunt a cod. V fructificat (s. ţ m. 2 re) rara S fructiferam M 4 aliquam om. M natura CE itaque W 5 numero C\'j numeros BFMSWYEbd callens] colles M 6 intemperies (in 8. 1. m. 2) Y aliquo iusso W penitentioris (s. 1. m. 2 at potentioris) Ch 7 ita] qua M praesentiam 81 pracdictionemque] etiam predictionem M 8 daemonum om. C usitatoribus WM causa 81 9 et occultioribus om. M 10 inuid.a Ch inuidia CX1 inuidie S 11 uoluptate 82 quia y om. S errore] et more F nec 51 13 signorum CM culpa M 14 vel om. F decoepti C post mentiti haec sequuntur: "nonnumquam uero ipsi maligni spiritus et illusores hominum atque inuasores salutis eorum solent praedicare defectum culturae suae et idolorum ruinam quatenus (quatinus B) praescii uideantur quod in singulis regnis aut locis uenturum sit et quod (quid 1 aduersi suae factioni contingere possit quod etiam illi qui gentilium historias legunt non ignorant" in mg. m. 2 B et in jb 15 si iam] sui Sf iam om. FMWY in mente Ch1 temporum F et simulactorom om. Ch et] aut Wbd 16 dei summi prophetae M 17 dixeraot M promiserant S sedapis Ch1 )
Fugantur enim isti uel etiam iussis superioribus conligati abstrahuntur et alienantur a locis suis, ut de rebus, quibus dominabantur quibusque colebantur, fiat uoluntas dei, qui hoc tanto ante per omnes gentes futurum esse praedixit et, ut per suos fideles fieret, imperauit. cur autem hoc non sineretur daemon praedicere. cum sibi iam praenosceret inminere, cum haec praedictio et prophetis adtestaretur, a quibus sunt ista conscripta, et prudentibus daretur intellegi, quam uigilanter esset daemonum cauenda fallacia cultusque fugiendus? qui cum ante per tam longum tempus in templis suis haec futura tacuissent, quae per prophetas praedicta ignorare non possent, posteaquam adpropinquare coeperunt, uoluerunt ea quasi praedicere, ne ignari uictique putarentur. cum igitur tam longe ante praedictum esset atque conscriptum, ut alia interim taceam, illud, quod Sophonias propheta dicit: praeualebit dominus aduersus eos et exterminabit omnes deos gentium terrae, et adorabunt eum unusquisque de loco suo, omnes insulae gentium, aut non credebant ista sibi euentura, qui in templis gentium colebantur, et haec ideo per suos uates ac fanaticos [*](17 Sophon. 2, 11 ) [*](1 hoc om. W prodit FY recidens y 3 enim] etiam S uel om. M etiam] et M 4 abs.trahuntur Ch abstruduntur S 5 in quibus Br dominabantur quibusque om. Bf quibusque colebantur om. Ch dei om. M 6 tantu Chl gentes om. S 7 fideles suos C non hoc W 8 praedicare W praenoscereyt S 9 ex prophetis S a prophetis MCh2b adtestarentur corr. m. 2 Ch a om. M 10 sunt om. S ctlsripta F et om. M datur (ur in ras.) Ch daret CFSEf quam] quod MW 11 essent S cauenda om. C 12 qui] quod M per tam] porta 81 13 futura-praedicta om. Ch per 8. l. m. 2 y 14 possint Bf appropinquante W propinquare Ch 15 putarentur] uiderentur S cum] cur M 16 tam] cause M 17 interim] iterum M praeualeuit Ch 18 eos] eos omnes MW eas 81 exterminauit Ch 21 uentura MW 22 hoc ideo M ideo haec bd phates M anatico Chi ) [*](39*)
aut ergo ista sibi, quae per prophetas praedicta nouerant, posse accidere daemones, hoc est potestates aeriae, dubitabant et propterea praedicationem eorum celebrare noluerunt — et hinc intellegendum est quales sint — aut, cum ea uentura certissime scirent, ideo per sua templa tacuerunt, ne iam tunc inciperent ab hominibus intellegentibus deseri atque contemni, quod de templorum et simulacrorum suorum futura euersione eis prophetis adtestarentur, qui eos coli prohibebant. nunc uero, posteaquam tempus aduenit, quo conplerentur uaticinia prophetarum dei unius, qui istos falsos deos dicit et. ne colantur, uehementissime praecipit, cur non hoc etiam ipsi completum praedicere sinerentur, unde clarius adpareret eos haec antea uel minime credidisse uel suis cultoribus enuntiare timuisse, in fine autem, tamquam nihil amplius habentes [*](5 Verg. Aen. 10, 630-632 ) [*]( 1 aoluerunt M 2 iupiter BSMWYbd 3 aeria potestas C aerea MSl aerie Ch dicatur Ch 5 insontem manet M; post insontein seqq. in M: quod ut ex primo libro uirgilQ cd eQ potius formidine falsa laudaret 6 quo C utj tu C ut o] tute Ch post W formidinf falsa SW 7 ludar et] luderet ChCE daret qui W iudiret Fl laudaret 51 qui om. W reflectes S 8 sibi ista C quae om. S 9 aut posse M accidere posse W accedere Ch potestatis Ch aereae SM dubitant Fl 10 praedictionem BCFMSWYbd celebr Cfc1 celare C et-sint om. f, del. assig. ira B 12 certissima T 14 et] atque Sbd futurft euersionS ChCE 15 prophete Cb a prophetis B attestaretur W attestaregtur Bf prohibeant M 16 postea quomodo MW 17 ds Ch deos falsos Cbd dicit et] essc docens F docens Y 18 pracepit FY . quur Ch et M 19 completunT compertum CBMSWYEbd cQpertum F unde] ut inde BOFMSWYEjbtl apparerent MW 21 habentes amplius MWbd )
- nunc manet insontem grauis exitus, aut ego ueri
- uana feror. quod ut o potius formidine falsa
- ludar et in Melius tua, qui potes, orsa reflectas! —
Quod autem dicunt reliqui eorum cultores etiam suorum quibusdam libris haec praecognita contineri, quamquam ex rebus inpletis conficta putanda sint, quae in eorum templis tam longo antea tempore populis eorum, si uera essent, innotescere debuerunt, sicut nostra non solum in ecclesiis nostris, uerum etiam — quod ad grauius testimonium contra omnes inimicos ualet — in iudaeorum synagogis antiquissima et notissima recitantur: tamen nec ipsa ista, quae ab eis uix raro et clanculo proferuntur, mouere nos debent, si cuiquam daemonum extortum est id prodere cultoribus suis, quod didicerat ex eloquiis prophetarum uel ex oraculis angelorum, quod cur non fieret, cum et ista non sit oppugnatio, sed adtestatio ueritatis? illud enim, quod solum ab eis flagitandum est, nec umquam antea protulerunt nec umquam postea nisi forte confictum proferre conabuntur, aliquid deos suos per uates suos contra deum Israhel ausos fuisse praedicere aut dicere. de quo deo doctissimi eorum auctores, qui omnia illa legere ac nosse potuerunt, magis quaesierunt, quis deus esset quam deum negare potuerunt. porro autem deus iste, quem nullus eorum negare ausus est uerum deum, qui [*]( 1 ibi etiam MW suam om. M ostentare BCFMSWYEybd diainationem] diuinitatem B\'( 2 diuinationem Br 5 completis S confecta Br 7 essent om. W nostra] e contra (e a. I. m. 2) S 8 testamentum C 9 sinagogis ChCFM 10 ista ipsa BCZSPWYfbd istis Sl 11 eis] his Y clangulo Ch t pronuntiantur S moere Ch 12 exortum CMWS1 prouidere MW 13 angelorum ex oraculis MW 14 non pr. om. S oppugnatio] opinatio FMWY 15 adtestatio] altercatia (8. l. m. 2) B, 7 ab ipsis fanaticis flagitandum est Bfb 16 est om. C flumquam S antea—umquam om. CE 17 conferre S deoe) eos S 18 suos om. S per uates suos s. l. Ch dominum S ausas Ch praedicere fuisse bd 19 aut] ac S aut dicere s. I. al. m. Ch actores W doctores M quia M W 20 put#uerunt Ch magis-potuerunt in mg. m. ant Ch, om. W queaiuernnt BeFYr cum uoce quis incipit cod. V 21 quem Ch deum om. Ch 22 iatum S qui et] quia CV quia et FSEj )
Quod autem ipsum essent culturae gentes exterminatis diis falsis, quos antea colebant, a prophetis eius esse praedictum paulo ante commemoraui et nunc repeto. praeualebit, inquit, dominus aduersus eos et exterminabit omnes deos gentium terrae, et adorabunt eum unusquisque de loco suo, omnes insulae gentium. neque solae insulae, sed ita omnes gentes, ut etiam omnes insulae gentium, quandoquidem alibi non insulas nominat, sed uniuersum orbem terrarum dicens: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium, quoniam domini est [*]( 13 Sophon. 2, 11 19 Ps. 21, 28. 29 ) [*]( 1 negarent Ch subiacere V penis V 2 certis Onl. M efiuinceretur F effectibus BCFMWYbd iste] ille V ipse m. 2 ex inse Ch 3 morum ut dixi S illorum (il ex h ?) Ch ausus est negare bd 4 simulagra Cti1 post simulacra add. et sacra BCFMV WY\';bcl 6 aperta-praecepit in mg. m. 2 Ch poteste Ch 7 quis usque] quisque S desipiet S desipit V et potius ell, potius eum M gpotius S 8 nolendum Ch colendus ut S prohibunt M et colebat bd et colebant MW colebant Y 9 ceperiut M utique om. M 10 coliturus S colet Ch 11 coliturae S 12 dis Ch1 ante S eeeius ee (exp. m. 2) S 14 inquid Ch et om. 81 erterrainauit Chl 17 neque-gentium in mg. B neque enim BCFSVYEf ita on. S 18 quandoquidem alibi non om. W 19 nominanit C 20 comteriantur B 21 adorabunt eum CE eos C uniuers W omnes (e ex i m. 2) Ch 22 patriae] familie patriae F fame (e a. I.) W est] et M )
Eant nunc isti et adhuc contra christianam religionem, contra uerum dei cultum uanitates pristinas defensitare audeant, ut cum strepitu pereant. nam et hoc de illis praedictum est in Psalmis dicente propheta: sedisti super thronum, qui iudicas aequitatem. increpasti gentes, et periit inpius; nomen eorum delesti in aeternum et in saeculum saeculi. inimici defecerunt frameae in finem, et ciuitates eorum destruxisti: periit memoria eorum cum strepitu. et dominus in aeternum manet. necesse est ergo, ut inpleantur haec [*]( 7 Ps. 21, 28 18 Ps. 9, 5-8 ) [*]( 3 dominus-tu in mg. m. 2 B 4 postola Chl 5 terminos] fines BS 7 conuertuntur r 8 his atque] hisque 7 10 implere 81 impletum M 11 unum] unum deum V deum uerum tfW ipsa om. C 12 appellatur C 13 deos falsos FY 14 amolirentur Ch moliretur V aboleretur S amoueretur CE demoliretur bd amoue\' (i fine u.) M 15 isti orn. MW adhuc om. MW 16 et contra bd dm CA1 dei cultum] deum V defensare V 17 audeant ut om. M ut 01»..FIFX illis] his C hoc praedictum F 18 psalmo MVfbd 20 delisti Ch 22 framea ChlCVE eorum om. CIayBCFSMYYE 23 periet Ch eorum om. CE strepitu] sonitu S 24 permanet BMSWYfbd )
De diuinatione daemonum pag. 608, 3-5.
Retract. II 30. In eius autem quodam loco, ubi dixi daemones aliquando et hominum dispositiones non solum uoce prolatas, uerum etiam cogitatione conceptas, cum signa quaedam ex animo exprimuntur in corpore, tota facilitate perdiscere, rem dixi occultissimam audaciore asseueratione quam debui. nam peruenire ista ad notitiam daemonum per nonnulla etiam experimenta compertum est; sed utrum signa quaedam dentur ex corpore cogitantium illis sensibilia, nos autem latentia, an alia ui et ea spiritali ista cognoscant, aut difficillime potest ab hominibus aut omnino non potest inueniri.