De Cura pro Mortuis Gerenda ad Paulinum Episcopum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Narrantur uisa quaedam, quae huic disputationi non neglegendam uideantur inferre quaestionem. feruntur quippe mortui nonnulli uel in somnis uel alio quocumque modo adparuisse uiuentibus atque ubi eorum corpora iacerent inhumata nescientibus locisque monstratis admonuisse, ut sibi sepultura quae defuerat praeberetur. haec si falsa esse responderimus, contra quorundam scripta fidelium et contra eorum sensus, qui talia sibi accidisse confirmant, inpudenter uenire [*]( 1 iinpepdirentur K exoptataj exobtata IZrr exportata MEAK (s. I. f expectata) F experta (erta in ras.; in mg. pectata) T 2 ullaj aliqua E 3 eorum-7 in mortuorum in mg. inf. m. 2 T 4 exibeatur Ef fidelibug <p quur AM ergo om. V qui] cQ V 5 saule V saul FE et-sepelierunt om. V$filium eius TRbd sepeliendo E 6 et] sed et F sed TMA1 om. E ob] ex BFYTMEA pio rege V;i 7 quando et a (om. F) dolentibus pro mortuorum corporibus nondumque (que om. F) alienis illo affectu sqq. EF; quando et adolentift (8. l. I ea dolent B) mortuorum BTAKM et ea dolentium Y dolent non fieri mortuorum <p in] et Z 8 umquamj tamquam N 9 relicti nolunt EF quod (s. I. m. 2) uolunt A in corporibus EF 10 que o exiberi E 11 suntj possunt BM non om. MA1 exibere TE dum om. A1 ipsi om. BTIZAMY, er. in f 12 narratur Y quaedam om. TV 13 neglegenda FY inferre 8. I. m. 2 N inserere FY quaestionem om. F 14 nonnulli mortuorum T 15 corpora eorum F eorum om. E tacerent Bl iaterent M 16 ammonuisse NY 17 praeberent IZ praeberet Y esse om. V 19 sensum <p qui taliaJ qualia Y sibi talia p )

640
uidebimur. sed respondendum est non ideo putandum esse mortuos ista sentire, quia haec dicere uel indicare uel petere uidentur in somnis. nam et uiuentes adparent saepe uiuentibus dormientibus, dum se ipsi nesciant adparere, et ab eis haec quae somniauerint audiunt dicentibus, quod eos in somnis uiderint agentes aliquid uel loquentes. si ergo me potest aliquis in somnis uidere sibi aliquid quod factum est indicantem uel etiam quod futurum est praenuntiantem, cum id ego prorsus ignorem et omnino non curem, non solum quid ille somniet, sed utrum dormiente me uigilet, an uigilante me dormiat, an uno eodemque tempore uigilemus ambo siue dormiamus, quando ille somnium uidet, in quo me uidet: quid mirum, si nescientes mortui nec ista sentientes tamen a uiuentibus uidentur in somnis et aliquid dicunt, quod euigilantes uerum esse cognoscant? angelicis igitur operationibus fieri crediderim, siue permittatur desuper siue iubeatur, ut aliquid dicere de sepeliendis corporibus suis uideantur in somnis, cum id penitus nesciant, quorum illa sunt corpora. id autem aliquando utiliter fit siue ad uiuorum qualecumque solacium, ad quos pertinent illi mortui, quorum adparent imagines somniantibus, siue ut his admonitionibus generi humano sepulturae commendetur humanitas, quae, licet defunctis non opituletur, culpanda tamen inreligiositate [*]( 1 uidemur N 2 quia-indicare om. K qui (3 dicere om. A 3 sompnis V 4 ipsis M apparerere Y 5 quae] qui BNTIZÃFEf Eug. sompniauerint V somniauef p dicentes Bl somnis agentes aliquid uel loquentes uiderint bd 6 aliquis potest g 8 etiam] etiam id Eug 9 prorsus ego i3 ergo B e.go IT omnino] prorsus E omnino prorsus o 10 illi Z dormientg IZ me om. IZ euigilet IZ uigilantem I 11 me om. I edormiat I dormit BAl dormiet V 12 somnum Tl sumpnium V uidit Kl in quo] et in quo Eug. 13 quid] quod Tl ita N sapientes F 14 et] sed 1" 15 cognoscantur IZ 16 crederim Y crediderint <p permittantur 1\' 17 suis corporibus p 18 paenitus BM 19 id] ita F qualelJlcum. que B quale.cumque M 20 pertinet Bt 21 hiis Y ammonitionibus NKVY 23 opituleretur cp opitulentur TY in religione Y )
641
neglegitur. aliquando autem fallacibus uisis homines in magnos mittuntur errores, quos talia perpeti iustum est. uelut si quisquam uideat in somnis, quod Aeneas uidisse apud inferos poetica falsitate narratur, et ei cuiuspiam non sepulti adpareat imago loquaturque talia, qualia fertur locutus illi fuisse Palinurus, et cum euigilauerit, ibi corpus eius inueniat, ubi iacere inhumatum, cum somniaret, audiuit, admonitus et rogatus, ut sepeliret inuentum, et quia id uerum esse comperit, credat ideo mortuos sepeliri, ut eorum animae ad loca transeant, unde insepultorum animas inferna prohiberi lege somniauit: nonne ita credens plurimum a tramite ueritatis exorbitat?

Sic autem infirmitas humana sese habet, ut, cum mortuum in somnis quisque uiderit, ipsius animam se uidere arbitretur, cum autem uiuum similiter somniauerit, non eius animam neque corpus, sed hominis similitudinem sibi adparuisse non dubitet. quasi non possint et mortuorum hominum eodem modo nescientium non animae, sed similitudines adparere dormientibus. pro certo, cum Mediolani essemus, [*]( 5 cf. Verg. Aen. 6, 337 sqq.\' ) [*]( 1 fallatibus T1 fallaciis F nisis] suis his B suis hi FM uisis hig T uisis hii A 2 mittantur A talia perpeti] tali delusione appeti (delasione a. I.) F uelud Y 3 eneas NAEFYq 4 poetica] poetica usus (usus in ras.) B, IZM poetica 1134 T poetice causa EF falsitatis E et] et ut TIZEAKIMF eius NT\'MF non sepulti] insepulti F ó loquaturque] et loquatur EF loquatur Y loquatur qui T talia om. EFYA1 qualia om. TB1 refertur NIZBlf illi locutus bd locutus illis F locutus ille p locutus fuisse illi E pallinurus (in mg. polidorus) K 6 inueniatur Y 7 somniared Y ammonitus NKY 8 inuentumj uiuentum V 9 sepelire V 10 prohiberi inferna F prohibere KL 11 nonne (ne s. I. m. 2) K ita] ista NTKVfyd Eug a] ad Y exorbitatur f exhorbitat V 13 Sic] si TMFBlAa se M esse FAl cum] quem BTMKYEAFCh que F 14 mortuum post uiderit habent NlZVMfobd quemque EF arbitretur animam se uidere E anima Y 15 arbitratur V autem uiderit similiter uiuum E somniauerit om. E 16 neque] nec V homines in similitudinem F sibi similitudinem N 19 pro certo] porro Vf \' porro certe EF ) [*]( XXXXI Ang. Sect. V par. Iir. ) [*]( 41 )

642
audiuimus, quod cum debitum repeteretur a quodam defuncti patris cautione prolata, quod filio nesciente a patre iam fuerat persolutum, contristari homo grauissime coepit atque mirari. quod ei pater moriens non dixerit, quid deberet, cum fecisset etiam testamentum. tunc ei nimis anxio adparuit idem pater eius in somnis et ubi esset recautum, quo illa cautio uacuata fuerat, indicauit. quo inuento iuuenis atque monstrato non solum falsi debiti calumniam propulsauit, sed etiam paternum recepit chirographum, quod pater non receperat, quando est pecunia persoluta. hic utique putatur anima hominis curam gessisse pro filio et ad eum uenisse dormientem, ut docens. quod ignorabat, magna molestia liberaret. sed eodem ipso ferme tempore, quo id audiuimus, id est nobis apud Mediolanum constitutis Carthaginis rhetor Eulogius, qui meus in eadem arte discipulus fuit, sicut mihi ipse, posteaquam in Africam remeauimus, retulit, cum rhetoricos Ciceronis libros discipulis suis traderet, recensens lectionem, quam postridie fuerat traditurus, quendam locum offendit obscurum, quo non intellecto uix potuit dormire sollicitus. qua nocte somnianti [*]( 3 grauissime homo coepit p \'coepit grauissime E mirari] minari JI 4 quod deberet Eug 5 ei om. TKAEFMVYBa nimis om. Eug ancxio Y 6 eius om. Fj3 essent V recautum] reuocatum MAFE1, (in mg. m. 2) T recantum V quod TIZABaM uacua M euacuata Eug 7 fuerit EFIJ( 8 falsi solum E paternum om. F 9 cyrographum NVY cirographum BFa1 T* cirografum ETX chirografum IZ chyrographum <p chiragraphum M1 10 persoluta pecunia bd pecuniag persoluta (soluta Y) Υβ itaque BTMKYEAFRVCksf anima hominis putatur Y animam T 11 pro om. 1 filioli T dormiente YT* 12 a magna ITVbd magnam ? magna eum EFVBabd molestiam o liberaretur Eug terme ipso E 13 quo id] quod I id est] id A item bd om. Er\'Yp mediolanium HZ 14 cartaginis K cartagini* p rethor ZKE retor MA Y rhetor Eulogiusl rhetoricus cp 15 ipse mihi NTFayEug mihi om. A postea ipse T 16 affricam (af add. 8. 1. tn. 2) T, E} africa Yy rettulit NP rethoricos BTKAEM 17 dispulis Tl posttriduo IZ post tridufl F post diem NEVfa Eug post tridue A postero die K post tridie BM postremo (in mg. tridig m. 2) T 18 offendit] ostendit V 19 quadi T somniante TAF. )
643
ego illi quod non intellegebat exposui, immo non ego, sed imago mea nesciente me et tam longe trans mare aliquid aliud siue agente siue somniante et nihil de illius curis omnino curante. quomodo fiant ista nescio; sed quomodolibet fiant. cur non eodem modo fieri credimus, ut in somnis quisque uideat mortuum, quomodo fit, ut uideat et uiuum? ambobus utique nescientibus neque curantibus, quis uel ubi uel quando eorum imagines somniet.

Similia sunt autem somniis nonnulla etiam uisa uigilantium, qui turbatos habent sensus, sicut phrenetici uel quocumque furentes modo. nam et ipsi loquuntur secum, quasi uere praesentibus loquantur, <loquuntur> etiam cum absentibus quam praesentibus, quorum imagines cernunt siue uiuorum siue mortuorum. sed quemadmodum hi, qui uiuunt, ab eis se uideri et cum eis se colloqui nesciunt — neque enim re uera ipsi adsunt aut ipsi sermocinantur, sed turbatis sensibus homines talia uisa imaginaria patiuntur — eo modo et hi, qui ex hac uita migrarunt, sic affectis hominibus uidentur quasi praesentes, cum sint absentes et, utrum aliquis eos imaginaliter uideat, omnino nescientes. [*]( 1 illi ego E quae M quod non] ut A et immo E 2 et trans E B curis om. Eug 4 cnrente BxMl ista fiant V quomodolibet fiant] sicut hec fiunt F quomodouiuet (do uiuot in ras.) M 5 fiant om. A quur M credimus fieri BTMAFV$6 mortuumuideat in mg. m. 2 T uideat eum N Eug 7 uel ubi om. V \'8 quorum Vj} 9 somnis MAtp sompniis V in somnis F 10 frenetici BTIZAEFMYfo 11 modo furentes T nam et ipsi locuntur saepe cum uere praesentibus, locuntur etiam cum absentibus quorum imagines sqq. Eug secum quasi] saepe cum NVWp 12 quorum loquantur et tam cum absentibus quam praesentibus lincola subducta delenda assignantur in K loquantur] locuntur Noj locuntur addidi etiam J et tam Kbd 13 quam praesentibus om. <p quam] quasi cum EFR tamquam N quasi p quam cum VlJd si uiuortt Kl 14 sed] sed et o at EF quomodo EF hii AB 15 eis om. g se colloqui] quos F colloqui] cQloqui IZTIM conloqui K loqui AEVfc Eug nesciunt putant F 16 assunt V sunt tp turbati AFTEMB1 18 liii BA affectibus EFM affectus T hominum EF 19 quasi om. Y eos aliquis Pp aliqui Nz Eug 20 eos om. A eorum T Eug uideant © ) [*]( 41* )

644