De Continentia
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
De uirtute animae, quae continentia nominatur, satis conuenienter et digne disputare difficile est; sed exiguitatem nostram sub tanti ponderis sarcina ille, cuius haec uirtus magnum munus est, adiuuabit. nam qui eam donat continentibus fidelibus suis, ipse dat sermonem de illa loquentibus ministris suis. denique de re tanta quod ipse dederit locuturi dei donum esse continentiam primum dicimus et probamus. in libro Sapientiae scriptum habemus, nisi deus det, continentem esse neminem posse; dominus de ipsa maiore et gloriosiore continentia, quae coniugali uinculo continetur, ait: non omnes capiunt uerbum hoc, sed quibus datum est. et quoniam ipsa quoque castitas coniugalis nisi contineatur ab inlicito concubitu, non potest custodiri, utrumque apostolus dei donum esse praedicauit, cum de uita utraque, id est et coniugali et ea, quae est sine coniugio, loqueretur dicens: uellem omnes homines sic esse sicut me ipsum; [*](10 Sap. 8, 21 12 Matth. 19, 11 18 I Cor. 7, 7 ) [*](2 Incipit tractatus sancti Augustini epi de continentia T Incipit tractatus beati Augustini de continentia fol. 69* M, A Incipit liber sci Aaguatini epi de continentia fol. 105* D Incipit tractatus sci Augustini de continentia Ch Incipit liber Augustini epi de continentia anim$ fol. 92P C Incipit liber eiusdem de continentia fol. 90* X Incipit tractatus eiusdem de continentia fol. 197b R 6 est munus C 8 tanta in mg. tII. 2 Å 9 esse primum dicimus continentiam R dicimus 4iciipv9 T 10 scribtum TBX dederit DX 11 neminem esse Ch dominus autem DXd 12 quae TBC: qaa MADChBXd a coniugali d coniugale uinculum D2 non continetur C contemnitur DJ 14 quoque post nisi legitur in DX* 16 donum dei MADChBCXRd 18 memet D )
Et ne in sola inferiorum partium carnis libidine continentia necessaria uideatur a domino speranda, etiam in psalmo canitur: pone, domine, custodiam ori meo et ostium continentiae circum labia mea. in hoc autem diuini eloquii testimonio si os intellegamus, sicut intellegere debemus, ibi posita continentia quantum sit dei munus agnoscimus. parum est quippe os corporis continere, ne aliquid inde quod non expedit per sonum uocis erumpat; intus est os cordis, ubi sibi custodiam et ostium continentiae poni desiderauit a domino, qui uerba illa dixit nobisque dicenda conscripsit. multa enim corporis ore non dicimus et corde clamamus; nullum autem procedit rei alicuius ex ore corporis uerbum, cuius est in corde silentium. inde igitur quod non emanat, foris non sonat; quod uero emanat inde, si malum est, etsi non moueat linguam, inquinat animam. ibi ergo ponenda est continentia, ubi et tacentium loquitur conscientia. fit enim per ostium continentiae, ut inde non exeat, quod etiam clausis labiis carnis uitam polluat cogitantis.
Denique ut apertius os interius, quod per illa uerba significauit, ostenderet, cum dixisset: pone, domine, custodiam ori meo et ostium continentiae circum labia mea, continuo subdidit: ne declines cor meum in uerba maligna. declinatio cordis quid est nisi consensio? nondum enim dixit, quisquis in corde occurrentibus suggestionibus quorumque uisorum nulla cordis declinatione consensit. si [*]( 5 Ps. 140, 3 22 Ps. 140, 3. 4 ) [*]( 3 parcium M 4 uideretur MADChE CXRd 6 hofltium DX circum om. C labiis meis C 7 os] oflis C 10 08 est DX est enim d 11 hostium TDX 13 conscribsit T corda M 14 damemus (a. e add. a) A proced..it M ex] et M 16 sonat] sunt MAX est X sonat in ras. D 17 ibi est D 18 est om. DC 19 non inde MADChBXSd non exinde C 20 gj uitam T 22 Qstiyw custodiam T 23 hostium D 24 nec B non A )
Propter quod etiam ipse ore proprio dominus ait: mundate quae intus sunt, et quae foris sunt munda erunt. itemque alio loco cum iudaeorum stultiloquia refutaret, quia calumniabantur discipulis eius non lotis manibus manducantibus, non quod intrat in os, inquit, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. quae sententia si tota de ore corporis accipiatur, absurda est. neque enim quem non coinquinat cibus, coinquinat uomitus. cibus quippe in os intrat, uomitus ex ore procedit. sed procul dubio priora uerba pertinent ad os carnis, [*](16 cf. Maith. 23, 26 20 Matth. 15, 11 ) [*](2 qualibet] qua MACh aliqua C quod tamen] fecit tamen quod bd 3 esse sibi C 4 sensibus absconditus d 5 amisso TMAChB 6 mouisset] misisset Ch 8 ominis T omnes homines C 10 nichil (semper fere ch) CR in om. C 11 quoniam om. C 12 autem om. AChC 13 procedant MX praecedunt Ch in] de DX exterioribus Ch 15 hostium D 16 ait] dicit C 19 calumpniabantur DC 22 accipiatur (alt. a s. I.) T 23 absurdyip (8. yqi add. a) T absurdissima DX inquinat T quoinquinat M quoinquinat M 24 uomitus autem ex DX 25 priora] propria ACh ad os carnis pertinent (hoc ordine in mg.) T )
Ac per hoc illa, quae in genitalibus membris pudicitia refrenatis solet maxime ac proprie continentia nominari, nulla transgressione uiolatur, si superior continentia, de qua iam diu loquimur, in corde seruetur. propterea dominus cum dixisset: de corde enim exeunt cogitationes malae, deinde quid pertineat ad cogitationes malas secutus adiunxit: homicidia, adulteria et cetera. nec dixit omnia; sed quibusdam exempli gratia nominatis et alia intellegenda commonuit. quorum nihil est, quod fieri possit, si mala cogitatio non praecesserit, qua intus instituitur quod foris agitur; et ex cordis ore procedens iam coinquinat hominem, etiamsi nulla facultate permissa foris per membra corporis non agatur. posito igitur ostio continentiae in ore cordis, unde cuncta exeunt, quae coinquinant hominem, si nil tale inde permittatur exire, sequitur munditia, qua possit iam gaudere conscientia, quamuis nondum sit illa perfectio, ubi non luctabitur cum uitio continentia. nunc autem quamdiu caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, sat est nobis non consentire M malis, quae sentimus in nobis. cum autem fit ista consensio, tunc exit ex ore cordis quod coinquinat hominem. cum uero per continentiam consensio non tenetur, malum concupiscentiae carnalis, contra quod pugnat concupiscentia spiritalis, nocere non sinitur.
Sed aliud est bene pugnare, quod nunc est, quando [*]( 7 Matth. 15, 19 19 cf. Gal. 5, 17 ) [*]( 1 quod] qui AChBCED1 3 in om. BD2bd menbra D 4 propriae M 5 superiora T super.a M 8 secutus om. C 9 neque C 10 alia] talia MADChX 12 instatuitur M ore cordis Cd ore] opere T procedens om. C 13 promissa TMAlB 14 hostio D 15 incoinquinant A 16 nihil MDChX nichil C 18 continentia cum uitio DX 19 concupiscit caro Rd 20 spiritus$ut?ip T satis C 21 autem] enim MADChBCXR 22 exiit C 28 concupiscentiae] conscientia MA1 conscientiae AaDaChBCX 24 spiritualis D )
Hanc pugnam non experiuntur in se ipsis nisi bellatores uirtutum debellatoresque uitiorum; non expugnat concupiscentiae malum nisi continentiae bonum. sunt autem, qui legem dei omnino nescientes malas concupiscentias nec in hostibus deputant eisque miserabili caecitate seruientes insuper etiam beatos se putant satiando eas potius quam domando. qui uero per legem cognouerunt eas — per legem enim cognitio [*]( 1 cf. I Cor. 15, 55. 26 10 Rom. 7, 18 16 Rom. 7, 22. 23 25 Rom. 3, 20 ) [*]( 1 contentioni mortis DX continentione T contentione MAChB 6 peccatrix BR pdicatrix D2 et decus] et decus enim TMDX est decus enim 12 et decus eius C et decus est (est s. l.) enim B et deeus.. (enim er.) ACh 8 nos-nihil in mg. add. m. 2 A contra nos C 9 docet Dt doceret X decet D1 contenderet Cb liberet in ras. D detineret Cb 10 repugnare TM lamat T 12 niL uelle C enim om. C 13 cnim] autem ACh potest bonum R 16 cumdelector M 19 semetipsia Cd 20 non] nec MDChXRd concupiscentiap T 22 malis (a. i add. a) M 23 eis C 24 saciando DChCX ) [*]( 10* )
Tales milites apostolica tuba isto sonitu accendit in proelium. non ergo regnet, inquit, peccatum in uestro [*]( 1 Rom. 7, 7 5 cf. Rom. 5, 20 11 I Cor. 15, 56 14 cf. Rom. 10, 3 20 cf. Ps. 84, 13 24 Rom. 6, 12-14 ) [*]( 1 concupiscentia C inquid (semper d) C 3 qui MAChBX om. D qua] quia T 4 non et datur del. assig. Ch et ex ut A da.tur A sed non Ch et uiuunt C 5 pr. per s. 1. m. 2 A 6 habundaret MACh 7 eamque] quae T eam qua Ch inuictam fecit DX 8 non fuit filt. B 9 fin. lege MAl legem X non iuuante gratia Ch 10 insuper facti] semper C super MAX facta IPd 12 est om. T humana infirmitaa MADChBCXJRd 14 dei om. A1 dat deus C 15 construere T 18 pydagogus Al perducat D mittit C 20 delectet Dzd 21 da...t T 22 delet AChX delat M 23 milites om. DX accedi M accedit T 24 plium AC )