De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

VI. SequiturMarcus et dicit: *°quisquis enim potum dederit uobis calicem aquae in nomine meo, quia Christi estis, amen dico uobis, non perdet mercedem suam. [*]() et quisquis scandalizauerit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur. [*]() et si scandalizauerit te manus tua, abscide illam; bonum est tibi debilem introire in uitam quam duas manus habentem ire in gehennam, ignem [*]( .16 *Marc. 9, 40 (41)-42 (43) ) [*]( 1 illo] illius E* j l m tantam] quantum RD 2 cum om. Bl 3 eoBrum B aderel (b)at B 4 eum om. p facere om. Bl 5 prohibuerant FNM edd. praeter p g 6 prohibere] add. eum g 7 eclesia C1 8 illis] illi Bl 10 sicut] add. et B3 ecclesia catholica AesLS 7 eclesia ut setnper C fecit Bl inprobrans B bertices B1, ereticis B2 12 inprobat] add. et hinc intellegent timentea dominum catholici quia multa toleranda sunt in malis catolicis ne unitas diuidator communionis B improbans et prohibens N2 ac] a B, hac CP 16 dederit potum g (Ept.) 17 aque frigide g (ex Matth. 10, 42) 20 est ei in ras. C, est erga B 21 mari B 24 ignem BlRlD AL r ael (Hub. ValZ. Ken. Lindf. Rw.), in ignem cet., v (tb *5p Sin. corr., Par. Sang. aZ., sed sa to nup codd. opt.) inezinguibilem et exinguitur B )

401
inextinguibilem, [*]() ubi uermis eorum non moritur et ignis non extinguitur, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() habete in uobis salem et pacem habete inter uos. haec Marcus dominum locutum, posteaquam illum qui in nomine eius eiciebat demonia et cum discipulis non eum sequebatur uetuit prohiberi, contextim commemorat aliqua ponens, quae nullus alius euangelistarum posuit, aliqua uero, quae Mattheus quoque posuit, et aliqua itidem, quae et Mattheus et Lucas, sed et illi ex aliis occasionibus et in alio rerum ordine, non hoc loco, ubi de illo suggestum est, qui cum discipulis Christi non eum sequebatur et demonia in eius nomine eiciebat. unde mihi uidetur etiam hoc loco dominus secundum Marci fidem ideo dixisse quae aliis etiam locis dixit, quia satis pertinebant ad hanc ipsam eius sententiam, qua uetuit prohiberi uirtutes in nomine suo fieri, etiam ab illo qui cum discipulis eum non sequebatur. sic enim contexit: [*]() qui enim non est aduersum uos, pro uobis est. [*]() quisquis enim potum dederit uobis calicem aquae in nomine meo, quia Christi estis, amen dico uobis, non perdet mercedem suam. unde ostendit etiam illum, de quo Iohannes suggesserat et unde iste eius sermo exortus est, quod non ita separabatur a societate discipulorum, ut eam [*]( 2 *Marc. 9, 49 (50) 7 cf. Matth. 10, 42 8 cf. Matth. 18, 6; cf. Luc. 17, 2 16 Marc. 9, 39 (40)-40 (41) ) [*]( 1 morietur et extinguetur r 3 inter uos] inter uobis Bl (el. 95, 13 et 101, 23), in nobis eolb. (iv ἁλλὴλοις) hoc p 4 posteacam Bl, postquam NQ p r 6 prohibere CP p commemorans B pones B* 7 aliqua] alia R quoque posuit mn. p 8 alia g itidem om. p et ante Matth. om. p lucas] add. posuerunt p sed et B CP, sed cet., edd. 9 illi] illic B, illis RD occassionib. B in BRD FNMQ HAS xxlfi, edd. praeter m, om. cet. 10 loco] ordine R 12 eiciens Bl 13 quae] quia BIRD 14 eiaB om. HAL a e, etiam r sententia Bl quae uetuit M, quaetui Bl 15 prohibere CPV x uirtutis C1 etiam om. p 17 aduersus R r 18 dedit Bl 19 perdit Cl 20 inde RD r illud BRD HAL 21 iohannis C1P 22 separatur AXL a om. Bl eum t. hereticum g ) [*]( XXXXIII AUIr. Sect. III pars 4. ) [*]( 26 )
402
tamquam hereticus inprobaret, sed sicut solent homines nondum audere Christi suscipere sacramenta et tamen nomini fauere christiano, ita ut Christianos etiam suscipiant et non ob aliud eis, nisi quia Christiani sunt, obsequantur, de qualibus dicit, quod non perdunt mercedem suam, non quia iam tuti adque securi sibi debent uideri ex hac beniuolentia, quam erga Christianos habent, etiamsi Christi baptismo non abluantur nec unitati eius incorporentur, sed quia ita iam dei misericordia gubernantur, ut ad ea quoque perueniant adque ita securi de hoc saeculo abscedant. qui profecto, et priusquam Christianorum numero socientur, utiliores sunt quam hi qui, cum iam Christiani appellentur et christianis sacramentis inbuti sint, talia suadent, ut quibus ea persuaserint secum in aeternam poenam pertrahant. quos membrorum corporalium nomine tamquam manum uel oculum scandalizantem iubet erui a corpore, hoc est ab ipsa unitatis societate. ut sine his potius ueniatur ad uitam, quam cum eis eatur in gehennam. hoc ipso autem separantur, a quibus separantur, quod eis mala suadentibus, hoc est scandalizantibus, non consentitur. et si quidem omnibus bonis, cum quibus eis notitia est, etiam de hac peruersitate innotescunt, ab omnium penitus societate adque ab ipsa diuinorum sacramentorum participatione separantur; si autem quibusdam ita noti sunt, [*]( 15 cf. Marc. 9, 42-49 ) [*]( 1 improbraret p 2 audire CP sacramenta suscipere E* nomina HAlL, nomine A2 4 ob om. Bl ni H õ dicit] deit Bl, dixit a 1 quod om. g, quoniam B perdent N1 mercemdem (m med. exp.) B 6 tuti] ut JB1 debeant p 7 ergo B1 N ipo AL 8 iam ita BDM 9 gnuernantur Bl ad om.. B ea] eam F2N2 ψ prael 10 quo g 11 societur Bl quam hi om. g hii BR, ii E* l m, illi M x 12 imbiti B1 13 quibua] eoa quibus HAerL 7 ael persuaaeruut ClPV in aeternum B 14 poenam] ponant B1, illam penam p membraerum Bl 16 erui] add. et abscindi rael 17 his] iis E* in gehenna B1 18 autem ipso E* reparantur CP 19 eis] de his N 20 omnibus] cum omnibus r cum] de M 21 notitia] societas 00 raelm este B1 de om. Bl hoc Bl omni p 9 )
403
pluribus autem ista eorum est ignota peruersitas, ita tolerandi sunt, sicut ante uentilationem palea toleratur in area, ut neque illis ad iniquitatis communionem consentiatur nec propter illos bonorum societas deseratur. hoc faciunt qui habent in se ipsis salem et pacem habent inter se.

Sequitur Marcus: xet inde exsurgens uenit in fines Iudae ultra Iordanen et conueniunt iterum turbae ad eum et, sicut consueuerat, iterum docebat illos, et cetera usque ad illud ubi ait: 44 omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt, haec uero de penuria sua omnia quae habuit misit, totum uictum suum. in hac tota contextione omnia superiora considerata sunt, ne quid uiderentur habere contrarium, quando cum Matthei ordine ceteros conferebamus; hoc autem de uidua paupercula, quae duo minuta misit in gazophylacium, duo soli dicunt, Marcus et Lucas, sed sine ulla quaestione concordant. hinc iam usque ad cenam domini, unde omnium omnia considerata tractauimus, non dicit et Marcus quod cogat cum aliquo conparari ad inquirendum, ne quid repugnare uideatur.,

Nunc ergo deinceps Lucae euangelium ex ordine per- tractemus exceptis eis quae habet cum Mattheo Marcoque communia, quoniam illa iam omnia pertractata sunt. sic ergo incipit Lucas: Quoniam quidem multi conati sunt [*](6 Marc. 10, 1 9 Marc. 12, 44 16 cf. Marc. 12, 41-44; Luc. 21, 1-4 17 cf. Marc. 13, 1-37 24 *Luc. 1, 1-4 ) [*]( 1 ut pluribus ista eorum sit ignota N* est eorum E* innota b tolerandi] collocandi p 2 paleae BD ral tollatur B, tolerantur BD praI area] horrea p 3 neque] nec p illis ante consentiatur r nec] neque edd. praeter p 4 bonorum om. Es 5 inter se om. p 6 surgens ALS 9 l 7 iudae B, iudaeae cet., edd. conuenerunt p r 8 et om. B1 consuerat B r 9 illos] eos Y p 12 conteiione B 19 eum alicui ral quirendum Bl 21 VIII numerum capitis ante nunc BMQ, ante sic ergo BD CPVF p, ante quoniam quidem NHALS, om. EP 22 eis] eius CP, his AL g, iis E* y 23 illa] in illa AL pertracta BBl 24 lucam Bl ) [*]( 26* )

404
ordinare narrationem, quae in nobis conpletae sunt, rerum, 2 sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi uiderunt et ministri fuerunt sermonis, [*]() uisum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere, optime Theofile, [*]() ut cognoscas eorum uerborum, de quibus eruditus es, ueritatem. hoc principium ad euangelii narrationem nondum pertinet. admonet autem, ut nouerimus eundem Lucam etiam illum librum scripsisse, qui actus apostolorum uocatur. non solum, quia Theofili nomen etiam illic inest — nam posset fieri, ut et alius aliquis Theofilus esset et, si idem ipse esset, ab alio ad illum aliquid scriberetur sicut a Luca euangelium —, sed quia et ibi ita exorsus est, ut diceret: [*]() primum quidem sermonem de omnibus feci, o Theofile, quae coepit Iesus facere et docere [*]() usque in diem, quo apostolos elegit, per spiritum sanctum mandans iussit praedicare euangelium, dedit intellegi, quod iam scripserit euangelii librum unum ex quattuor, quorum est in ecclesia sublimis auctoritas. nec ideo, quia dixit de omnibus se fecisse sermonem quae coepit Iesus facere et docere usque in diem, quo mandauit apostolis, putari debet omnia scripsisse in euangelio suo quae Iesus cum apostolis in terra uersatus fecit et dixit, ne sit contrarium Iohanni, qui ait multa alia fecisse Iesum, quae si scriberentur, mundum totum non potuisse capere illos libros, cum etiam constet ab aliis euangelistis non pauca narrata, quae Lucas ipse [*](14 *Act. 1, 1 et 2 24 cf. Ioh. 21, 2J ) [*]( 4 omnibus codd. (ueron. eant. brix. al., opt. Vulg.), omnia М2Es 7 p r. de omnibus IP, de hominibus r 9 actuum RD 10 theofilo RD 11 ali- \'quiB om. B1 theofilius B 12 a om. B1 lucae (JIP 14 feci de omnibus H.A»L r aelmv 15 et docere BBD IP E* 7 edd., om. cet. usque rOm. p in] ad x r 16 apostolos] apostolos quos CsY N*, apostolis quos Es7 m 17 mandans] add. iesus HA2 iussit pr. eu.] cf. cant. (Aug. c. ep. fund. 9, n. 10; c. Felic. 1, 4; auct. I. de un. eccl. 11, 3T) euangelium] incipit Ns (suppl. saec. XII) 22 apostolis] add. suis Jt* 24 iesum] add. in conspectu eorum N* 25 capire Cl 26 aliis] illis B )
405
narrando non adtigit. de omnibus ergo fecit sermonem eligendo de omnibus, unde faceret sermonem, quae iudicauit apta et congrua sufficere officio dispensationis suae. et quod dicit multos conatos ordinare narrationem, quae in nobis conpletae sunt. rerum. uidetur significare nonnullos, qui non potuerunt hoc susceptum munus implere; ideo autem dicit sibi uisum esse ex ordine diligenter scribere, quoniam multi conati sunt; sed eos debemus accipere, quorum in ecclesia nulla extat auctoritas, quia id quod conati sunt implere minime potuerunt iste autem non solum usque ad resurrectionem adsumtionemque domini perduxit narrationem suam, ut in quattuor auctoribus euangelicae scripturae dignum suo labore haberet locum, uerum etiam deinceps quae per apostolos gesta sunt, quae sufficere credidit ad aedificandam fidem legentium uel audientium, ita scripsit, ut solus eius liber fide dignus haberetur in ecclesia de apostolorum actibus narrantis reprobatis omnibus qui non ea fide, qua oportuit, facta dictaque apostolorum ausi sunt scribere. eo quippe tempore scripserunt Marcus et Lucas, quo non solum ab ecclesia Christi, uerum etiam ab ipsis adhuc in carne manentibus apostolis probari potuerunt.

Sic ergo narrare Lucas incipit euangelium: 6 fuit in die- bus Herodis, regis Iudae, sacerdos quidam nomine Zacharias de uice Abia et uxor illi de filiabus [*](23 *Luc. 1, 5 ) [*]( 1 adtingit M ergo f. s. e. d. omnibus om. BlMx 2 sermo C\'P 3 apta et] apte HAL g 5 bobis Bl rerum quae i. n. c. eunt N\' 9 nulla extat bis Bl existat ClP 10 adimplere N. 11 ascensionemque p ael 13 labore suo N* r a elm haberet om. RD 15 legentiumq. laudentium Bl 17 actibus-apostolorum om. Bl 18 non ea] non a AL, nota RD oportuit] decuit N* 19 eo om. B1 20 ab] iubet Bl 23 VIIII numerum capitis ante fuit BF, om. NB lucas narrare RDN/I 24 iudae BDM HAL (brix., Dubl. Fuld. al.), iudaeae cet., edd. 25 zaccarias B, zacch. D CP Hl auia BIRl illius B2 V )

406
Aaron et nomen eius Elisabeth, et cetera usque ad eum locum, ubi ait: [*]() ut cessauit autem loqui, dixit ad Simonem: duc in altum et laxate retia uestra in capturam. hoc totum non habet ullam repugnantiae quaestionem. Iohannes quidem uidetur simile aliquid dicere, sed illud longe aliud est, quod factum est post resurrectionem domini ad mare Tiberiadis. ibi enim non solum ipsum tempus ualde diuersum est, sed etiam res ipsa plurimum distat. nam retia illic in dextram partem missa centum quinquaginta tres pisces ceperunt, magnos quidem, sed pertinuit ad euangelistam dicere, quod, cum tam magni essent, retia non sunt disrupta, respicientem scilicet ad hoc factum, quod Lucas commemorat, ubi prae multitudine piscium retia rumpebantur. iam cetera similia Iohanni Lucas non dixit nisi circa domini passionem et resurrectionem. qui totus locus a cena ipsius usque ad finem sic a nobis tractatus est, ut omnium conlatis testimoniis nihil eos dissentire doceremus.

X. Iohannes est reliquus, qui iam non restat cui conferatur. quidquid enim singuli dixerunt, quae ab aliis non dicta sunt, difficile est, ut habeant aliquam repugnantiae quaestionem. ac per hoc liquido constat tres istos, Mattheum scilicet. Marcum et Lucam, maxime circa humanitatem domini nostri Iesu Christi esse uersatos, secundum quam et rex et sacerdos est. et ideo Marcus, qui in illo mysterio quattuor animalium hominis uidetur demonstrare personam, uel Matthei magis comes uidetur, quia cum illo plura dicit propter regiam personam, quae incomitata esse non solet, quod in primo [*]( 2 Luc. 5, 4 5 cf. Ioh. 21, 1-11 12 cf. Luc. 5, 6 21 cf. supra 1. 1, c. 3—6 24 cf. Apoc. 4, 6 et 7 ) [*]( 1 elesabeth Bx, helis. RDQ AE* j r e 2 eum] illum HAesL i ait] dixit HAesL y 3 laxa CP (colb. uind., Am. al.) 5 iohannie CP 9 dextram BRD HAEвL i g r, dexteram cet. CLIII Q 11 cum om. Bl tamen B 12 dirrupta QAIL, di*rupta (r eras.) C, dirupta PME* i 14 cera B iohannis Bl 15 ad cenam B 18 X] capihtm numeros om. N* quia B 19 aliis] illis Bl 21 scilicet] add. et HAeaL Y 24 ministerio B 25 personae B )

407
libro commemoraui, uel, quod probabilius intellegitur, cum ambobus incedit. nam quamuis Mattheo in pluribus, tamen in aliis nonnullis Lucae magis congruit, ut hoc ipso demonstretur ad leonem et ad uitulum, hoc est et ad regalem, quam Mattheus, et ad sacerdotalem, quam Lucas insinuat personam, id quod Christus homo est, pertinere, quam figuram Marcus gerit pertinens ad utrumque. diuinitas uero Christi, qua aequalis est patri, secundum quod uerbum est et deus aput deum et uerbum caro factus est, ut habitaret in nobis, secundum quod ipse et pater unum sunt, a Iohanne maxime commendanda suscepta est, qui sicut aquila in his quae Christus sublimius locutus est inmoratur nec in terram quodammodo nisi raro descendit. denique quamuis matrem Christi se nosse plane testetur, tamen nec in eius natiuitate cum Mattheo et- Luca aliquid dicit nec eius baptismum cum tribus commemorat, sed tantum modo ibi testimonium Iohannis alte sublimiterque commendans relictis eis pergit cum illo ad nuptias in Canan Galilaeae, ubi, quamuis ipse euangelista matrem eius fuisse commemoret, ille tamen dicit: quid mihi et tibi est, mulier? non repellens, de qua suscepit carnem, sed suam tunc maxime insinuans diuinitatem aquam conuersurus in uinum, quae diuinitas illam etiam feminam fecerat, non in illa facta erat.

Inde post paucos dies factos in Capharnaum redit ad templum, ubi eum dixisse commemorat de templo corporis [*]( 8 cf. Ioh. 1, 1 et 14 10 cf. Ioh. 10, 30 16 cf. Ioh. 1, 15—86 17 cf. Ioh. 2, 1-11 19 Ioh. 2, 4 24 cf. Ioh. 2, 12-25 ) [*]( 4 ad tert. om. AlL 5 ad om. PM 6 id] ad Bl 7 utramque BD r qua] quae CP Q AL 8 est pr. om. B uerbum-quod om. tIp 9 factus B, factum cet., edd. est om. RD CP MQ m secundum] add. hoc CPV g 10 ad iohanne BMl 12 quodadmodo B 14 neque HAL 16 apte E* y 17 commendat RD pergit] uadit » canan M, chanan N\'Q HAIL, chanaan BR C\'P g, chanam a el, cana F r m, chana V A2Es 7 p, 19 commemoret et BXR 22 in om. Bl AL 23 erat] fuerat p 24 festos Q 25 dixisse commemorat BIB, comm. dix. cet., edd. )

408
sui: soluite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. ubi maxime insinuat non solum, quia deus erat in templo uerbum caro factum, uerum etiam quia eandem carnem ipse resuscitauit non utique nisi secundum id quod unum est cum patre nec separabiliter operatur, cum ceteris locis fortassis omnibus scriptura non dicat, nisi quod deus illum suscitauerit, nec alicubi sic expressum est, quod cum deus resuscitarit Christum, etiam ipse se resuscitauit, quia cum patre unus deus est, sicut hoc loco, ubi ait: soluite templum hoc, et tribus diebus suscitabo illud.