Hinc iam Iohannes aliam commemorat sui demonstrationem a domino discipulis factam post dies octo, ubi erat et Thomas. qui prius eum non uiderat. [*]() et post dies octo, inquit, iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis; uenit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit: pax uobis. [*]() deinde dicit Thomae: infer digitum tuum huc et uide manus meas et adfer [*]( 4 cf. Iob. 14, 26; 15, 26 10 cf. Luc. 24, 50 et 51 13 cf. Act. 1. 2-9 14 cf. Ioh. 20, 24; cf. Luc. 24, 33 22 *Ioh. 20, 26-29 ) [*]( 1 mittoj mittam Xw rael uos sec. om. lsl Z aeaetej aaa. m ciuitate (-tem H2) NsQ H\'JE2 γχωedd. quo usque V g uirtate FN pgralv 4 quam] quod BlR 5 iohannee CP 7 adteatentur (att. 0) BB 0 BP y p, adtestantur (att. CPN) cet. 10 coniungitur D r 11 sequantnr HAJPL ae 12 surrexit r 16 unos erat p g inueuerunt E2 i 18 antecum JB1 20 alia B 25 infert Qt 26 ditum ElL aufer Bl, adfert QI, affers HAWL )
377
manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus, sed fidelis.
[*]() respondit Thomas et dixit ei: dominus meus et deus meus.
[*]() dicit ei Iesus: quia uidisti, credidisti; beati qui non uiderunt et crediderunt. hanc secundam domini uisionem erga discipulos factam, id est quam secundo loco Iohannes commemorat, aput Marcum possemus agnoscere breuiter eam, sicuti adsolet, perstringentem, nisi moueret, quod ibi ait: nouissime recumbentibus illis undecim apparuit, non ideo quia Iohannes tacuit recumbentes - potuit enim hoc praetermittere —, sed quia iste dixit: nouissime, quasi ultra iam non eis apparuerit, cum adhuc Iohannes tertiam sit eius narraturus demonstrationem ad mare Tiberiadis; deinde, quod dicit idem Marcus, exprobrans illis incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his qui uiderant\' eum resurrexisse non crediderant, illis uidelicet duobus, quibus in uillam euntibus apparuit, posteaquam resurrexit, et Petro, cui primitus eum apparuisse aput Lucam inuestigatum est, fortasse et Mariae Magdalenae et aliis mulieribus, quae cum illa erant, quando eis et ad monumentum apparuit et\' inde redeuntibus in itinere occurrit. nam ita contexit narrationem idem Marcus, cum commemorasset breuiter de duobus illis, quibus apparuit in uillam euntibus, quod nuntiassent ceteris nec illis creditum esset:
[*]() nouissime, inquit, recumbentibus illis undecim apparuit et exprobrauit
[*](8 Marc. 16. 14 10 cf. Ioh. 21, 1 14 *Marc. 16, 14 18 cf. Lac. 24, 35 24 *Marc. 16, 14 ) [*]( 1 meum om. Bl nolij non B 2 dicit] dixit l 4 uidiBti BR (uerc. uind. al. JRtv.), nidisti me cet., edd., v, add. thoma V1 v 5 haec secundum Bl 7 poesimus BtQ, possumus BD C2P g cognoscere Bl ea CP 9 XI C 10 enim om. BAWL g 11 ultrum Bl 12 eie non BD pr 14 et ezprobrauit (om. illis) g eorum r v 15 hi HAlElL uiderant (a s. u) B 16 crediderunt g 17 quibus om. Bl euntibus in uillam BD r II e l 18 uestigatum CPFlONQ HAHPL ael 19 quae] qui Bt AelL 20 monimentum B 21 occurrerit BD 22 cum] unum Bl 28 in] et B1 nuntiantes Bt 25 et exprobrauit] exprobrans HAesL ael ) 378
incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his qu-l uiderant eum resurrexisse non crediderant. quomodo ergo n\'ouissime, quasi iam ultra eum non uiderint nouissimum quippe illud est, quo dominum apostoli in terra. uiderunt, quando ascendit in caelum, quod factum est quadragensimo die post eius resurrectionem. num quidnam tunc . exprobraturus erat, quod non credidissent eis qui eum uiderant resurrexisse, quando iam et ipsi post resurrectionem totiens eum uiderant et maxime ipso die resurrectionis eius, id est una sabbati iam circa noctem, sicut Lucas Iohannesque commemorant? remanet igitur, ut intellegamus eundem diem resurrectionis eius, id est unam sabbati, quando eum post diluculum uidit Maria et aliae cum illa mulieres, quando etiam Petrus, quando et illi duo, quorum erat unus Cleopas. quos uidetur etiam idem Marcus commemorare, quando iam circa noctem illi undecim praeter Thomam et qui cum eis erant, quando eis et isti quod uiderant narrauerunt, nunc etiam Marcum more suo breuiter commemorare uoluisse et ideo dixisse nouissime, quia ipso die hoc nouissimum fuit iam incipiente nocturno tempore, posteaquam illi de castello, ubi eum in fractione panis agnouerant, redierunt in Hierusalem et inuenerunt. sicut dicit Lucas, illos undecim et eos qui cum illis erant iam conloquentes de resurrectione domini et quod uisus fuerit Petro, quibus et ipsi narrauerunt quod in uia gestum erat et quomodo eum agnouerunt in fractione panis. sed erant ibi
[*]( .5 cf. Act. 1, 9 10 cf. Luc. 24, 1; c\'f. lolt. 20, 1 22 cf. Luc. 24, 33-35\' ) [*]( 1 illorum] eorum ■/ edd. praeter g, v hi HAlElL 2 crediderunt g 3 uiderent CP g 4 quo] quod RD HAelL gal 7 eis om. AlElL 8 resurreiionem B 9 totiens om. BD resurrexionis B 14 unus erat ptfelm 15 iam] apparuit iam rael 16 illis rael thoma B 17 marcue HAEIL, eu.m g 19 iam] nam Ell. 21 agnouerunt CP, cognouerant BD t 23 cum loquente3 B, loqu. OHEtL 25 agnoQeruntBl. -rint B2BD, cognouerunt CPV p g, cognouerint cd. fractionem B - utique ibi HAEL 7 -. ) 379
utique non credentes, unde uerum est quod Mareus dicit: nec illis crediderunt. his ergo iam, sicut Marcus dicit, discumbentibus et adhuc inde, sicut Lucas dicit, loquentibus stetit in medio eorum dominus et ait illis: pax uobiscum, sicut Lucas et Iohannes. fores autem clausae erant, cum ad eos intrauit, quod solus Iohannes commemorat. uerbis itaque domini, quae tunc eum locutum esse discipulis Lucas Iohannesque dixerunt, interponitur et illa exprobratio, de qua Marcus dicit, quod non crediderint eis qui eum resurrexisse uiderant.
Sed hoc rursus mouet, quomodo discumbentibus undecim dicit apparuisse Marcus, si illud tempus est diei dominici iam noctis initio, quod Lucas Iohannesque meminerunt. aperte quippe Iohannes dicit non cum eis tunc fuisse apostolum Thomam, quem credimus exisse inde. antequam dominus ad eos intraret, posteaquam illi duo redeuntes de castello cum ipsis undecim conlocuti sunt, sicut aput Lucam inuenitur. sed Lucas in sua narratione dat locum, quo possit intellegi, dum haec loquerentur, prius inde exisse Thomam et postea dominum intrasse. Marcus autem, qui dicit: nouissime recumbentibus illis undecim apparuit, etiam Thomam illic fuisse cogit fateri. nisi forte quamuis uno absente undecim tamen uoluit appellare, quia eadem tunc apostolica societas hoc numero nuncupabatur, antequam Matthias in locum Iudae subrogaretur. aut si hoc durum est sic accipere, illud ergo accipiamus, post multas demonstrationes eius, quibus per dies quadraginta discipulis praesentatus est, eum etiam [*]( 2 Marc. 16, 13 3 «f. Morc. 16, 14 4 *Lac. 24, 86: *Ioh. 20, 26 11 cf. Marc. 16, 14; cf. Luc. 24, 29; 36; cf. Ioh. 20, 19 19 Marc. 16, 14 23. cf. Act. 1, 26.,\' ) [*]( 4 aobiacumj uobis Sl χψω raelmv (cf. supra) o sicutj add. refe. runt V, add. dicunt χψω r ael iohannes] add. commemorant B1, add. dicunt p g 6 introintrauit B 7 locatus CP iohannes diaeruntq. Bl 11 dicit] ait HAEL y apparuisse] dominum apparliisse V Im 14 ad eos dominus RD 18 loquentur B thomo B 21 cogitat B nisi forte om. Bl 22 hoc] ac B. 36 \'XL- lIEL.- )
380
nouissime recumbentibus illis undecim apparuisse, id est ipso quadragensimo die, et quoniam iam erat ab eis ascensurus in caelum. hoc eis illo die maxime exprobrare uoluisse, quia his qui uiderant eum resurrexisse non crediderant, antequam ipsi eum uiderent, cum utique post ascensionem suam praedicantibus illis euangelium etiam gentes quod non uiderunt fuerant crediturae. post illam quippe exprobrationem secutus ait idem Marcus:
[*]() et dixit eis: euntes in mundum uniuersum praedicate euangelium omni creaturae.
[*]() qui crediderit et baptizatus fuerit saluus erit; qui uero non crediderit condemnabitur. hoc ergo praedicaturi. quoniam qui non crediderit condemnabitur, cum id utique non crediderit quod non uidit. nonne ipsi primitus fuerant obiurgandi, quod, antequam dominum uidissent, non crediderunt eis quibus prius apparuisset?
Hanc autem nouissimam fuisse corporaliter in terra praesentationem domini apostolis etiam illud admonet, ut credamus. quod ita sequitur idem Marcus: [*]() signa autem eos qui crediderint haec sequentur: in nomine meo demonia eicient. linguis loquentur nouis; [*]() serpentes tollent et, si mortiferum quid biberint, non eos nocebit; super aegrotos manus inponent, et bene habebunt. deinde subiungit: [*]() et dominus quidem, postquam locutus est eis, adsumtus est in caelum et sedit a dextris dei. [*]() illi autem profecti praedicauerunt ubique domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus [*]( 8 Marc. 16, 15 et 16 18 »ib. 17—20 ) [*]( 2 caelis B 3 hi HSAEKL 4 uiderant] derant B1 resurrexissel add. a mortuis BD r crediderunt Bl D 5 niderunt Bl, -rint CP. -rant g 6 quod] que p uiderant B2 11 hoc-condemnabitur bis Bl 12 id om. RD 18 crediderint r uidet CP, (om. non) uiderant r, uiderat ael ipse B 16 praesentationem BlBDM, repr. cet., edd. 17 apostolus HAlEL Y admonetur CPV (amm. V) 20 ecient B linquis B loquuntar B 21 berint B, uiuerint H eos] eis B2 Xy paelmv 22 aegros (egr.) Q w edd. praeter m, r 23 quidem] add. Iesus VE1 γϰψω raelv 24 sedet V N A2E2 y pgrv a] ad JB 26 sermone B )
381
signis. cum ergo dicit: et dominus quidem, postquam locutus est eis, adsumtus est in caelum, satis uidetur ostendere nouissimum cum illis in terra hunc eum habuisse sermonem, quamuis non omni modo ad id coartare uideatur. non enim ait \'postquam haec locutus est eis\\ sed: postquam locutus est eis, unde admittit, si necessitas cogeret, non istam fuisse nouissimam locutionem nec istum fuisse nouissimum diem, quo eis in terra praesens fuit, sed ad omnia quae cum eis omnibus illis diebus locutus est posse pertinere quod dictum est: postquam locutus est eis, adsumtus est in caelum. sed quia ea quae supra diximus magis suadent hunc nouissimum diem fuisse, quam ut intellegantur undecim, qui Thoma absente decem fuerunt, ideo post hanc locutionem, quam Marcus commemorat, adiunctis etiam consequenter illis uerbis uel discipulorum uel ipsius, quae commemorantur in actibus apostolorum, credendum est adsumtum dominum in caelum, quadragensimo scilicet die post diem resurrectionis eius.
Iohannes autem, quamuis fateatur multa se praetermisisse quae fecit Iesus, uoluit tamen etiam tertiam eius repraesentationem discipulis post resurrectionem factam commemorare ad mare Tiberiadis, septem scilicet discipulis, Petro, Thomae, Nathanaheli, filiis Zebedaei et aliis duobus quos nominatim non expressit, cum piscarentur, quando iussu eius retia mittentes in dextram partem extraxerunt magnos pisces centum quinquaginta tres, quando etiam Petrum ter interrogauit, utrum [*]( 16 cf. Acfc. 1, 4-8 19 cf. Ioh. 21, 25 22 cf. ib. 1-24 ) [*]( 1 diceret RD 3 eum om. RD 4 omni modo] omnino HAEL αγ g 5 ait om. Bl 6 mamittit B, innuit r cocere Bl 7 nouissimam] ultimam r necis tum B1 nou.] ultimum r 8 fuis Bl 9 illis diebus om. B 13 thomam CPlQ absentem Q \'X\' Q 14 quam] cum B adinntis BC1 19 se om. p 20 quae f. i. om. g tertiam otn. B 22 suis discipulis petro scilicet p et thomae p g 23 filiis] et filiis HElL g 24 iusso CP retiam B 25 in dextra parte CP dexteram NM p l centum quinta tres ait cum Bl (sit cum del. B2). CLIII CPQ, CLlII. (eras. I) M 26 utrum] urum B )
382
ab illo amaretur, et ei pascendas commendauit oues suas et de eius ipsius passione praedixit et de ipso Iohanne ait: sic eum uolo manere, donec ueniam. ad hoc Iohannes euangelium suum terminauit.-
Iam nunc quaerendum est, quando primum uisus sit a discipulis in Galilaea, quia et hoc quod tertio narrat Iohannes in Galilaea factum est ad mare Tiberiadis, quod facile uidet qui recolit illud miraculum de panibus quinque, quod ita narrare incipit idem Iohannes: post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae Tiberiadis. ubi autem putari potest primum a discipulis post resurrectionem uideri debuisse nisi in Galilaea. si recolantur uerba illius angeli, qui secundum Mattheum uenientibus ad monumentum mulieribus ita loquitur: [*]() nolite timere uos; scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis; non est hic, surrexit enim, sicut dixit; uenite, uidete locum, ubi positus erat dominus. \'et cito euntes dicite discipulis eius, quia surrexit; et ecce praecedit uos in Galilaeam; ibi eum uidebitis. ecce dixi uobis, item secundum Marcum: siue ipse sit angelus siue alius: [*]() nolite, inquit, expauescere. Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum; surrexit, non est hic: eccelocus, ubi posuerunt eum. [*]() sed ite, dicite discipulis [*]( 2 Ioh. 21, 23 5 cf. Ioh. 21. 19-23 8 cf. Ioh. 6, 5-13 9 *Ioh. 6, 1 13 *Matth. 28, 5 b —7 20 Marc. 16, 6 b et 7 ) [*](2 ipBius om. p sic libri omnes. si l (έάν), cf. infra 3 ad] ab R (quaeren)dum est quando primum uieus laesa membrana exciderunt in B 6 quia-galilnea om. B 7 est ad mare tiberi(aiis) perierunt in B uidit CP 8 reculit illu B quinque panibus XłD edd. praeter g 9 hoc r 10 galilacae tiberiadis BZX CPF ONxMQx HAelL (-leae RAEL. tibiriadee C . galilaeaettiberiadis Bx (galilaeat et tib. brix., cf. Ulf.). galilaeae quod est tiberiadis DVN2Q2E2 γχψω tdd. praeter m, v (τη̄ς γαχιαίας τιβεριάδος, sed Mosc. τη̄ςy. xol t. T.), cf. 201. 6 14 i. queritis crucifixum p 16 uidete] et nidete D CPf M ϰψ gaelmv (cf. supra) 17 eiusj add. et petro cL r 18 praecedet RD CsP NA- x\'f edd. praeter m 19 dixit B, aicut dixit p. praedixi V HAEL y gael 21 nazareum pg 22 ite] add. et FONQ< p )
383
eius et Petro, quia praecedit uos in Galilaeam; ibi eum uidebitis, sicut dixit uobis? haec uerba ita uidentur sonare, quod Iesus non erat se demonstraturus post resun-ectionem discipulis nisi in Galilaea. quam demonstrationem nec ipse Marcus commemorauit, qui eum dixit mane prima sabbati apparuisse primo Mariae Magdalenae et illam nuntiasse discipulis his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus, illos autem non credidisse, post haec deinde duobus ex his apparuisse euntibus in uillam et illos ceteris nuntiasse, quod factum est, sicut Lucas et Iohannes coattestantur, in Hierusalem eodem ipso die resurrectionis iam noctis initio: deinde uenit ad illam eius manifestationem, quam nouissimam dicit, recumbentibus illis undecim; post hanc dicit eum adsumtum in caelum. quod factum scimus in monte oliueti non longe ab Hierusalem. nusquam igitur commemorat Marcus conpletum quod ab angelo praenuntiatum esse testatur. Mattheus uero nihil aliud dicit nec ullum alium locum omnino commemorat uel ante uel postea, ubi discipuli. posteaquam resurrexit, uiderint dominum nisi in Galilaea secundum angeli praedictionem. denique cum insinuasset. quid ab angelo mulieribus dictum sit. et illis abeuntibus subiecisset, quid de corruptis ad mentiendum custodibus gestum sit, continuo, tamquam nihil aliud sequeretur — quia et re uera sic erat dictum ab angelo: surrexit et ecce praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis, ut nihil aliud sequi debuisse uideatur —:
[*]() undecim autem,
[*]( 10 cf. Luc. 24, 33; cf. loh. 20, 19 21 cf. Matth. 28, 12-15 23 *Matth. 28, 7 b 25 ib. 16-20 ) [*]( 1 praecedet R2D NA2 edd. praeter l m 2 dixi CV tl 3 consonare ral ae om. CP 4 discipnlis] add. suis 1 5 cum dixit manere B\' prima mane HAelL primi p 7 qui—lugenti(bus) et autero-post laesa membr. exciderunt in B 11 initio iam noctis HAEL 13 eum om. R 14 montem BD OMQ1 17 ullom] illum Bl antea AE r rael 19 in angelilaea B* praedicationem BRD FQ HAEL i 20 deinde x r quod BRD HAES y ab om. Bl 21 abentibus B quod BAEIL 23 ab angelo-ibi eum om. Bl 24 et om. CPV praecedet O2NA2 edd. praeter Im (cf. 352, 14) ) 384
inquit, discipuli abierunt in Galilaeam in montem. ubi constituerat illis Iesus.
[*]() et uidentes eum adoraueruut; quidam autem dubitauerunt.
[*]() accedens accedens Iesus locutus est eis dicens: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra.
[*]() euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti,
[*]() docentes eos seruare omnia quaecumque mandaui uobis. et ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. ita Mattheus clausit euangelium suum.
Ac per hoc, si aliorum consideratae narrationes ad diligentiorem inquisitionem non conpellerent, nihil aliud arbitraremur nisi dominum post resurrectionem nusquam praeter in Galilaea primum esse a discipulis uisum. item, si Marcus de illa praenuntiatione angeli tacuisset, posset cuiquam putari Mattheus ideo dixisse discipulos abisse in Galilaeam in montem adque ibi adorasse dominum, ut impletum uideretur quod ipse per angelum mandatum ac praenuntiatum esse narrauerat. nunc autem et Lucas ac Iohannes satis dilucide manifestantes ipso die resurrectionis eius uisum esse dominum in Hierusalem a discipulis suis, unde ita longe est Galilaea, ut uno die ab eis utroque loco uideri non posset, et Marcus illam quidem praedictionem angeli similiter narrans, in Galilaea uero uisum a discipulis dominum post resurrectionem nusquam commemorans uehementer cogunt quaerere, quemadmodum [*]( 14 cf. Marc. 16, 7 19 cf. Luc. 24, 33; cf. Ioh. 20, 13 ) [*]( 2 ibi Bl uidentes] add. ihs Bl 6 patri Bl 7 fili Ex eos om. AelL seruareJ sermone B1 8 mandare B et om. Bl 9 sum om. ClP 12 non-resurrectionem om. Bl conpellarent B2. conplerent (comp. L) HAE1L arbitremur HAelL 13 preterquam r galileam CP1 Nl AEXL 14 a] ad B 15 c. putari] aliquis putare p 17 angelum] euangelium HAE1L 19 ac BBD CP MQ HEL pgr, et cet. deluci CP manifestamtes B, manifestant HAEXL 21 galilaeaaut B utroque loco ab eis MQ r 22 utroque] aut utroque B, utrumque CP 23 praedicationem DVO HAEXL p )
385
dictum sit: ecce praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis. nam et ipse Mattheus si omnino non diceret undecim discipulos abisse in montem in Galilaeam, ubi constituerat eis Iesus, et illic eum uidisse adque adorasse, nihil ex hac praedictione conpletum ad litteram putaremus, sed totum figurata significatione praedictum, sicut illud secundum Lucam: ecce hodie et eras eicio demonia et sanitates perficio et tertia die consummabor, quod ad litteram certum est non esse conpletum. item si angelus dixisset: (praecedit uos in Galilaeam, ibi primum eum uidebitis\' aut \'ibi tantum eum uidebitis\' aut \'nonnisi ibi eum uidebitis*, ceteris euangelistis Mattheus sine dubio repugnaret; cum uero dictum est: ecce praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis, nec expressum est, quando id futurum esset, utrum quam primum, antequam alibi ab eis uisus esset, an, posteaquam eum alicubi etiam praeter Galilaeam uidissent, idque ipsum, quod discipulos Mattheus dicit isse in Galilaeam in montem, non exprimit diem nec narrandi ordinem ita contexit, ut necessitatem ingerat nihil aliud intellegendi quam hoc primitus factum, non aduersatur quidem narrationibus ceterorum et dat eis intellegendis adque accipiendis locum. uerum tamen quod dominus non ubi
[*]( 1 Matth. 28, 7; Marc. 16, 7 6 *Luc. 13, 32 8 cf. supra lib. 2, cap. 75, n. 145 ) [*]( 1 praecidit Cl, praedicit B, praecedet C-NA2 edd. praeter l m galilea ElL 2 ipae] prae Bl 4 praedicatione DFON1 HAJElL f p 6 hocdic B1 7 sanitatis 01 facio HAetL tertio HAWL, tertiam Ql 8 die BRD E2 i (ueron. brix. al. Big. Dbl. Eg. Rw. al.), om. cet., edd. (ὴμέρᾳ Vat.) consummor E2 f edd. praeter pg (cf. 249, 4 et 21) 9 praecidit BxCl, praecedet NA2 χψω edd. praeter l m 10 eum] cum B ibi tantum ibi Bl 11 eum ibi CP bideaitis B\' 12 repugnaret] add. et CP praecedet NA2 yco edd. praeter Im 14 id om. Bl esse (utrum-esset om.) M quam om. Q, exp. V, an HAEXL g a 15 praeter in galilea χω a, praeterquam in galilaea relm 16 idque] id est p matthei Bl 17 isesse B1 19 a-luersari a 20 etJ sed QE1 f 21 percipiendis HAEL 1 g non om. C ibi g ) [*]( XXXXIU Ang. Sect. III pars 4. ) [*]( 25 ) 386
primum se demonstraturus erat, sed in Galilaea, ubi necessario postea uisus est, se uidendum mandauit et per angelum dicentem: ecce praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis, et per se ipsum dicens: ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam, ibi me uidebunt, quemuis fidelem facit intentum ad quaerendum, in quo mysterio dictum intellegatur.
Sed prius considerandum est, quando etiam corporaliter in Galilaea uideri potuerit dicente Mattheo: [*]() undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem, ubi constituerat eis dominus, l\'let uidentes eum adorauerunt. quidam autem dubitauerunt. quia enim non ipso die. quo resurrexit, manifestum est; nam in Hierusalem uisum esse eo die initio noctis Lucas et Iohannes apertissime consonant, Marcus autem non aperte. quando ergo uiderunt dominum in Galilaea? non secundum id quod dicit Iohannes ad mare Tiberiadis — tunc enim septem fuerunt et piscantes inuenti sunt —, sed secundum id quod dicit Mattheus, ubi erant undecim in monte, quo eos secundum praedictionem angeli Iesus praecesserat. nam ita narrare apparet, quod illic eum reppererint, quia utique secundum constitutum praecesserat. non ergo ipso die, in quo resurrexit, neque in consequentibus octo diebus, post quos dicit Iohannes discipulis apparuisse [*]( 3 Matth. 28, 7 et 10 9 *Matth. 28, 16 et 17 13 cf. Lnc. 24, 33; cf. Ioh. 20, 13 16 cf. loh. 21, 1 ) [*]( 1 se om. p demoDstraturus (e s. u.) B, monstraturus g galileam RDQ HAEL necessarium CP 2 se] sed B\' 3 praecedet NAedd. praeter l m 4 (om. dicecs i)te Bl 5 quamuis RDN p 6 intentum (e 8. a) B adq.pendum Bl 7 intellegaturj add. uideri g 9 poterit B dicentem B 11 eis BIRD, illis cet., edd., v dominus Bl, iesus cet., edd., v adosaberunt Bl 12 enim] uero p 13 manifestum est om. RD 14 eo die om. HA&L 15 operte Bl dominum om. AIE1L 16 secundum] sicut FON 18 sed om. BD 19 praedicationem BD VFOL p (ef. 383, 19; 384, 23) 20 apparent BRD illi RD 21 repperint B\', reppererunt R, repereunt D, repperieri.nt (-int radendo ex -unt) H. reperierint AelL g, receperint p conatitum B 22 in quo BRD, quo cet., edd. )
387
dominum, ubi eum primo uidit Thomas, qui eum non uiderat die resurrectionis eius. nam utique si intra eosdem octo dies eum in monte Galilaeae iam illi undecim uiderant, quomodo post octo dies eum primum uidit Thomas, qui in illis undecim fuerat? nisi quis dicat non illos undecim, qui iam tunc apostoli uocabantur, sed discipulos illic undecim fuisse ex multo numero discipulorum. soli quippe adhuc uocabantur apostoli illi undecim, sed non soli erant discipuli. potest ergo fieri, ut non omnes, sed aliqui eorum ibi fuerint, alii uero discipuli cum eis ita, ut undecim conplerentur, ac sic non ibi fuisse Thomam. qui post illos dies octo primo dominum uidit. Marcus quippe, quando illos undecim memorauit, non utcumque undecim, sed illis, inquit, undecim apparuit. Lucas etiam: regressi sunt, inquit, Hierusalem et inuenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant. et iste ostendit illos undecim, hoc est apostolos fuisse. nam cum adiunxit: et eos qui cum ipsis erant, satis utique declarauit eminentius illos undecim appellatos, cum quibus erant ceteri, ac per hoc illi intelleguntur qui iam uocabantur apostoli. hoc proinde fieri potuit, ut ex numero apostolorum et aliorum discipulorum undecim discipuli conplerentur, qui uiderent intra illos octo dies in Galilaeae monte Iesum.
Sed occurrit aliud quod obsistat. lobannes enim, quando commemorauit non in monte ab undecim, sed ad mare Tiberiadis a septem piscantibus uisum esse dominum, hoc iam tertio. inquit, manifestatus est Iesus discipulis, cum resurrexisset a mortuis. si autem acceperimus intra illos octo [*]( 13 Marc. 16, 14 14 *Luc. 24, 38 25 *Ioh. 21, 14 ) [*]( 1 primo eum CPV FONMQ pgr 5 nisi] nisi forte V l 8 (om. potest e. f. u. n. o. sed ali) qui 221 10 sicj si HlAel 11 fuiaset Bl primus BI, -mum M 12 commemorauit HAEL pg 14 in hierusalem RD pgv 18 declarauitj add. et HElL 19 intellegentur B 21 discipulij apostoli B 22 uiderent BRD C2FONMQ xy<t«u, -rant p g l,-runt rae, -rint cet., vi 24 tiberiadsi B1 25 septem om. BIRD 26 discipulis] add. suis QE* y* m v ) [*]( 25* )
388
dies, antequam Thomas eum uidisset, ab undecim quibusque discipulis dominum uisum, non erit hoc ad mare Tiberiadis tertio manifestatum esse, sed quarto. quod quidem cauendum est, ne quis existimet tertio Iohannem dixisse, tamquam tres solae factae fuerint manifestationes eius; sed hoc intellegendus est ad numerum dierum rettulisse, non ad numerum ipsarum manifestationum nec continuorum dierum, sed per interualla, sicut idem ipse testatur. nam primo ipso die resurrectionis suae, excepto quod a mulieribus uisus est, id est quod in euangelio claret, ter se manifestauit, semel Petro, iterum duobus illis, quorum erat unus Cleopas, tertio plurimis iam inde conloquentibus noctis exordio, sed hoc totum Iohannes ad unum diem referens semel conputat; iterum autem, hoc est alio die, quando eum uidit et Thomas; tertio uero ad mare Tiberiadis, hoc est tertio die manifestationis eius, non tertia manifestatione. ac per hoc post haec omnia cogimur intellegere factum esse. quod eum in monte Galilaeae secundum Mattheum undecim discipuli uiderunt, quo eos secundum constitutum praecesserat, ut inpleretur etiam ad litteram quod et per angelum et per se ipsum praedixerat.
Inuenimus itaque aput quattuor euangelistas deciens commemoratum dominum uisum esse ab hominibus post resurrectionem: semel ad monumentum mulieribus, iterum eisdem regredientibus a monumento in itinere, tertio Petro, quarto duobus euntibus in castellum, quinto pluribus in Hierusalem [*]( 23 cf. Ioh. 20, 14-18; cf. Marc. 16, 9-11 cf. Matth. 28, 9 et 10; cf. Luc. 24, 9-11 24 cf. Luc. 24, 34 cf. Luc. 24, 15-33 25 cf. Ioh. 20, 19-24; cf. Luc. 24, 36-43 ) [*]( 1 eum thomas RD 4 iohannen CP 5 sola factae B, soli facti CP 6 est] add. iohannes V g 7 mauifestationis Bl per om. Bl 8 idem om. RD p 10 claret ter] clariter BRD p 11 unus erat x04 edd. praeter pg 13 in alio 01 14 bero B 17 undecim discipuli BRD, discipuli undecim cet., edd. 21 inuenimus] incipit Eug. Exc. nonum 22 hominibus] omnibus H1 AE1 L 28 mulieribus-monumento om. Bx mulier.] a m. p 24 egredientibus D (Eug. Vat. Mediom.) im (pro \'IIII\') quarto B 25 in castello HAelL \'V\' quinto et sic \'VI\' seito B )
389
ubi non erat Thomas, sexto ubi eum uidit Thomas, septimo ad mare Tiberiadis, octauo in monte Galilaeae secundum Mattheum, nono, quod dicit Marcus, nouissime recumbentibus, quia iam non erant in terra cum illo conuiuaturi, decimo in ipso die, non iam in terra, sed eleuatum in nubem, cum in caelum ascenderet, quod Marcus et Lucas commemorant, Marcus quidem post illud, quod eis discumbentibus apparuit, ita continuans, ut diceret:
[*]() et dominus quidem postquam locutus est eis, adsumptus est in caelum, Lucas autem praetermissis omnibus quae per quadraginta dies agi ah illo cum discipulis potuerunt illi primo diei resurrectionis eius, quando in Hierusalem pluribus apparuit, coniungit tacite nouissimum diem, quo ascendit in caelum, ita narrans:
[*]() eduxit autem illos foras in Bethaniam et eleuatis manibus suis benedixit eis.
[*]() et factum est, cum benediceret eis, recessit ab eis et ferebatur in caelum. uiderunt ergo eum praeter quod in terra uiderant, etiam cum ferretur in caelum. totiens ergo in euangelicis libris commemoratus est ab hominibus uisus, antequam ascendisset in caelum: in terra scilicet nouiens et in aere semel ascendens.
Sed non omnia scripta sunt, sicut Iohannes fatetur. crebra enim erat eius cum illis conuersatio per dies quadraginta, [*]( 1 cf. loh. 20, 26-29 cf. Ioh. 21, 1—24 2 cf. Matth. 28, 16 et 17 3 cf. Marc. 16, 14-18 5 cf. Marc. 16, 19; cf. Luc. 24, 50 et 51; cf. Act. 1, 4 8 *Marc. 16, 19 14 *Luc. 24, 50 et 51 22 cf. Ioh. 20, 30; cf. Ioh. 21, 25 ) [*]( 1 septimo] VII\' B 2 -VIII- octauo et VIIII nono et \'X\' decimo B 4 quia] qui AlL (Eug. Verc), quod p 5 nube RD М2Q2 edd. praeter g (Eug. Par. Verc.) 6 aacenderet] add. et CP 8 et om. B\' quidemj add. iesus E* r v 10 XL- Eug. codd. 11 potuerint Bl die B p . 14 foris CP (colb. Eug. Vat.) deleuatis Bl 15 suis om. AlElL (Evg. Vere.) eis] eos Eug. Vat. Vere. 17 caelo CP (ui)derunt B1 18 cum BIRD rael, dum cet. fereretur HAE1L toties m (Eug. Verc.) 19 commemoratus (om. est) Eug. codd., commemoratur r (Eug. Verc.) hominibus] omnibus Bl 22 iohannis CP )
390
priusquam ascendisset in caelum. non tamen eis per omnes quadraginta continuos apparuerat. nam post diem primum resurrectionis eius alios octo dies interuenisse dicit Iohannes, post quos eis rursus apparuit, tertio autem ad mare Tiberiadis. fortassis continuo consequenti die — nihil enim repugnat — et deinde, quando uoluit, constituens eis, quod et ante praedixerat, ut eos in Galilaeae montem praecederet, adque omnino per illos quadraginta dies, quotiens uoluit, quibus uoluit. quemadmodum uoluit; sicut Petrus dicit, quando eum Cornelio et his qui cum illo fuerant praedicabat: qui simul, inquit, manducauimus et bibimus cum illo, posteaquam resurrexit a mortuis, per dies quadraginta, non quod cotidie per dies quadraginta cum illo manducassent et bibissent; nam erit contrarium Iohanni, qui octo dies illos interposuit, quibus eis uisus non est, ut tertio manifestaretur ad mare Tiberiadis. inde iam etiam si cotidie illis uisus et cum illis conuiuatus est, nihil repugnat. et fortasse ideo dictum est: per quadraginta dies, qui quater deni sunt in mysterio uel totius mundi uel totius temporalis saeculi, quia et illi primi decem dies, in quibus erant illi octo dies, a parte totum possunt more scripturarum non dissone conputari.
Conferatur ergo et quod ait apostolus Paulus, utrum nihil adferat quaestionis. [*]() resurrexit, inquit, tertio die [*]( 1 cf. Act. 1, 3 4 cf. Ioh. 20, 26-29 5 cf. Ioh. 21, 1-24 10 *Act. 10, 41 28 *I Cor. 15, 4—8 ) [*]( 1 ascenderet rael 2 continuos Otn. Bl, continuo B2 (Evg. Verc.), continuis FN1, dies continuos VQ* χψ edd. praeter g 3 iohanne CP 5 repugnat om. CP 6 praedixit Bl, praedixerat cet., edd. 7 ut om. Eug. praecedere Eug. 8 XL CP (sic infra) 10 iis Im illos Bx erant g praedicebat HAeaL 11 manducabimus B cum illo om. AelLS 12 per dies quadraginta] δι\' ὴμερω̄νΤsoaapaxovta Laudian. Ox. 14 dies illos B, illos dies cet., edd. 16 sic octo die B\', sicuti die CP2, sicut de P1, sequenti die g 17 et om. B HAE1L (Eug. Ambr. 1) 18 dies om. p quater deni] quaterni C1 19 quia] qui HAWL 20 decem diem B 21 dissine B, dissione itf1, cum dissensione M2 22 paulus om. B (Eug. Verc.) )
391
secundum scripturas
[*]() et apparuit Cephae. non dixit l\'primo apparuit Cephae,\' nam esset contrarium, quod primo mulieribus apparuisse in euangelio legitur. postea, inquit, duodecim quibuslibet, qua hora libet, ipso tamen resurrectionis die.
[*]() deinde apparuit plus quam quingentis fratribus simul, siue isti cum illis undecim erant congregati clausis ostiis propter metum Iudaeorum, unde cum exisset Thomas, uenit ad eos Iesus, siue post octo illos dies quando libet, nihil habet aduersi.
[*]() postea, inquit, apparuit Iacobo, non tunc autem primum accipere debemus uisum esse Iacobo, sed aliqua propria manifestatione singulariter. deinde apostolis omnibus, nec illis tunc primum, sed iam ut familiarius conuersaretur cum eis usque ad diem ascensionis suae.
[*]() nouissimo autem omnium, inquit, quasi abortiuo apparuit et mihi, sed hoc iam de caelo post non paruum tempus ascensionis suae.
Nunc iam uideamus, quod distuleramus, cuius mysterii gratia secundum Mattheum et Marcum resurgens ita mandauerit : praecedam uos in Galilaeam, ibi me uidebitis, quod etsi conpletum est, tamen post multa conpletum est, cum sic mandatum sit — quamquam sine praeiudicio necessitatis —, ut aut hoc solum aut hoc primum expectaretur fieri debuisse. procul dubio ergo, quoniam uox est ista non euangelistae narrantis, [*]( 1 cf. Luc. 24, 34 et 36 2 cf. Marc. 16, 9; cf. Matth. 28, 9 et 10 6 cf. Ioh. 20, 19-28 8 cf. ib. 26 13 cf. Act. 9, 3-9 18 Matth. 26, 32; Marc. 14, 28\' ) [*]( 3 duodecim] XI Q x p (Eug. Ambr.), undecim XOJ l v 5 deinde] inde BIB \'D\' MQ 9 aduerso Al, aduerso ElL 10 autem] iam HAE1L (om. Eug. Vere.) primo AEL r p l 12 sed iam-ad diem om. Bl, sed die suppl. B2 familiaribus AelL 13 ascenrioni B snae] eius p \' nouiesime \'ł pgmv (eoxatov), Eug. 14 abortibo Bl apparuit] uisus est Q p 15 non post HAEL r g, post (om. non) p parum Bl 18 et om. B mandauerit (i a. a) B, mandauerit dominus E* Y 19 et om. B sic CP, si ita a 20 tamen p. m. conpletum est om. HAEL sic om. HAE1L 21 sit] sic B quamquam] tamquam BRD N2EJ T r (Eug. Vere.) 22 solum aut hoc om. B primum] proximum Eug. Vat. Mediom. 23 ergo] add. est p qaoniam] quod CP )
392
quod ita factum sit, sed angeli ex mandato domini et ipsius postea domini, euangelistae autem narrantis, sed quod ita ab angelo et a domino dictum sit, prophetice dictum accipiendum est. Galilaea namque interpretatur uel \'transmigratio\' uel \'reuelatio.\' prius itaque secundum transmigrationis significationem quid aliud occurrit intellegendum praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis, nisi quia Christi gratia de populo Israhel transmigratura erat ad gentes? quibus apostoli praedicantes euangelium nullo modo crederentur, nisi eis ipse dominus uiam in cordibus hominum praepararet; et hoc intellegitur: praecedit uos in Galilaeam. quod autem gaudentes mirarentur disruptis et euictis difficultatibus aperiri sibi ostium in domino per inluminationem fidelium, hoc intellegitur: ibi eum uidebitis, id est ibi membra eius inuenietis, ibi uiuum corpus eius in his qui uos susceperint agnoscetis\'. secundum illud autem quod Galilaea interpretatur :\'reuelatio\' non iam in forma serui intellegendum est, sed in illa in qua aequalis est patri, quam promisit aput Iohannem dilectoribus suis, cum diceret: et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi. non utique secundum id quod iam uidebant et quod etiam resurgens cum cicatricibus non
[*]( 6 Matth. 28, 7; Marc. 16, 7 17 cf. Philipp. 2, 6 et 7 19 *Ioh. 14, 21 b ) [*]( 1 sit om. Rug. Vat., est Eug. Verc. mando B, mandatu 01W, -tum N1 2 quod ita sed Eug. Vat. quod] quo HAetL 3 propheticae B, -tiae AtElL dictum alt. om. r 4 namque] autem g 5 significationem] add. quod intellegitur per misterium transmigrationiB patet g 6 intellegendum] add. quid intellegatur per myBterium (mist. C) transmigratio patit (-tet C3) CP, add. aut quid intelligitur per misterium transmigrationis p praecedet VNQ2 edd. praeter m (Eug. Verc.) 7 uideuitis B 8 a quibus apostolis praedicantibus euangelium n. m. crederetur mg. F5 9 crederetur e l 10 praeparet N\'Q 11 praecedet RVN edd. praeter m (Eug. Verc.), -dam D 12 dirruptis F1N1Q1 (Eug. codd. praeter Par. Verc.), dirupt. Q1 y p a e 1 uictis AlElL, eu. cunctis E2 7 aperire CP (Eug. Yerc.) 14 eius membra edd. praeter pg 15 iis Im 16 cognoscetis B, agnoscitis CP autem illud HAEL i 21 et om. B ) 393
solum uidendum sed etiam tangendum postmodum ostendit, sed secundum illam ineffabilem lucem, qua inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, secundum quam lucet in tenebris et tenebrae eum non conprehendunt illuc nos praecessit, unde ad nos ueniens non recessit et quo nos praecedens non deseruit. illa erit reuelatio tamquam uera Galilaea, cum similes ei erimus; ibi eum uidebimus sicuti est. ipsa erit etiam beatior transmigratio ex isto saeculo in illam aeternitatem, si eius praecepta sic amplectamur, ut ad eius dexteram segregari mereamur. tunc enim ibunt sinistri in conbustionem aeternam, iusti autem in uitam aeternam. hinc illuc transmigrabunt et ibi eum uidebunt, quomodo non uident inpii. tolletur enim inpius, ut non uideat claritatem domini, et inpii lumen non uidebunt. haec est autem, inquit, uita aeterna, ut cognoscant te unum uerum deum et quem misisti legum Christum, sicut in illa aeternitate cognoscitur, quo seruos perducet per formam serui, ut liberi contemplentur formam domini.
[*]( 1 cf. Luc. 24, 39 2 cf. Ioh. 1, 9; ib. 1, 5 7 cf. I loh. 3, 2 11 cf. Mattb. 25, 46 13 Es. 26, 10 15 Ioh. 17, 3 18 cf. Philipp. 2, 6 et 7 ) [*]( 1 oetendit] add. se r 2 lucem om. B quam B 4 eum libri (wind. mon.), eam v (Eug. Vat. Vere.) 5 unde] add. et E2 Y 6 illa bis R erat ClP reuera HElL 7 eis erimius B 8 erat CP 9 amplectatur B eius alt. om. 01 10 dextram Q r a e (Eug. codd.) 11 hinc] in B 15 unum om. p, solum v 16 misit B 17 cognoscetur DCP edd. praeter p g 18 domini] add. religi CP (finit Eug. Exc. non.) AMEN-, EXPLICIT- LIBER QUARTUS DE CONSENSU- EUANGE I LISTARUM B, AMEN\' EXPL- LIBER TER- TIUS INCIPIT LIBER QUARTUS R, EXPLICIT LIBR TERCIUS- IN- , CIPIUNT QUAESTIONES LIBRI QUARTI D; AYR- AGUSTINl EPI DE CONCORDIA EUANGELISTARU FIN LIB- III- INCIP- IIII- PRAE- CEDENTIB- KAP- QUAES- C, EXPLIC* LIB- III- INCPIT LIB- IIII- PRAECEDENTIBUS CAP* QUKSTION- P, EXPLICIT LIBER- III- INCIPIT LIBER QUARTUS F, EXPLICIT LIBER TERTIUS ( III- O) INCIPIT LIBER QUARTUS DEO GRATIAS (add. AMEN N) ON, subscr. om. (sed spat. uac. rel.) MQ. EXPL- Llb- III- INCIPIT LIBER QUARTUS ( IIII- H) HAELS ) 394