De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

LXXIII. Sequitur ergo Mattheus et dicit: [*]() Pharisaei autem audientes, quod silentium inposuisset Sadducaeis, conuenerunt in unum, [*]() et interrogauit eum unus ex eis legis doctor temtans eum: magister, quod est mandatum magnum in lege? [*]() ait illi Iesus: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua. [*]() hoc est maximum et primum mandatum. [*]() secundum autem simile est huic: diliges proximum tuum sicut te ipsum. [*]() in his duobus mandatis uniuersa lex pendet et prophetae. hoc et Marcus commemorat eundem ordinem seruans. nec moueat, quod Mattheus dicit temtantem fuisse illum, a quo dominus interrogatus est, Marcus autem hoc tacet et in fine ita concludit, quod ei dominus sapienter respondenti dixerit: non longe es a regno dei. fieri enim potest, ut, quamuis temtans accesserit, domini tamen responsione correctus sit. [*]( 1 cf. Marc. 12, 13—27; cf. Luc. 20. 20-40 10 Matth. 22, 34-40 14 cf. Deut. 6, 5 17 cf. Leu. 19, 18 20 cf. Marc. 12. 28—34 24 Marc. 12, 34 ) [*]( 4 praeparantibus insid. in qu. d. est r aeI quos] quo AelL quae] quam e l 5 hii BRT CPV Hg 8 tributa AEIL 9 prorsus] pro suo AetL 11 quod] quo AIEiL sadduch. R N*, saduc. AEL 13 legislator l 14 magnum om. CP diligis RT Cl Q ElL 15 ei BRTD pv, in cet. (ueron. colb. clar., opt. codd. Vulg., iv) in] ei p 16 in] ex p, om. e 18 diligis ClF Q EXL 22 marcus H2 x gtn, lucas cet. 23 ita] itaque OM, utique N, marcus r, marcus ita D a e, ita marcus l 24 es longe v potuit raeI )

245
aut certe ipsam temtationem non accipiamus malam tamquam decipere uolentis inimicum, sed cautam potius tamquam experiri amplius uolentis ignotum. neque enim frustra scriptum est: qui facile credit leuis corde minorabitur.

Lucas autem non hoc ordine, sed longe alibi tale aliquid interponit. utrum autem hoc recordetur, an alius ille sit, cum quo similiter de duobus istis praeceptis dominus egerit, prorsus incertum est. hinc autem etiam recte uidetur alius esse, non solum propter ordinis multam differentiam, sed quia etiam ipse dicitur respondisse domino interroganti et in sua responsione commemorasse duo ista praecepta; et cum ei dixisset dominus: hoc fac, et uiues, ut illud faceret quod magnum esse in lege ipse responderat, secutus euangelista ait: ille autem uolens se iustificare dixit: et quis est mihi proximus? tunc dominus nan-auit de illo qui descendebat ab Hierusalem in Hierichum et incidit in latrones. unde quia et temtans praedictus est et duo praecepta ipse respondit et post admonitionem domini dicentis: hoc fac, et uiues, non bonus commendatur, cum dicitur de eo: ille autem uolens se iustificare, iste autem quem pari ordine Mattheus Marcusque commemorant tam bene commendatus est, ut ei diceret dominus: non longe es a regno dei, probabilius creditur hunc alium esse, non illum.

Sequitur Mattheus: [*]() congregatis autem Pharisaeis interrogauit eos Iesus [*]() dicens: quid uobis uidetur de Christo? cuius filius est? dicunt ei: Dauid. [*]() ait illis: quomodo ergo Dauid in spiritu uocat eum dominum [*]( 4 *Eccli. 19, 4 5 cf. Luc. 10, 25-37 13 *Lnc. 10, 29 18 ib. 28 24 Matth. 22, 41-46 ) [*]( 1 accipimus l 4 credidit B corde] add. est et edd. praeter g, v minurabitur B, minoratur Ol, inhonorabitur ^ 5 hanc E2 f 7 erigit GIP, egit V 8 etiam] et r 10 interrogati Bl 11 et om. HEKL 12 uiuei Bl ut] et R facere ClP HAelL 14 mihi] meus cL edd., v (nou) 16 in pr.] ad CF H hierichum ij, hiericum J31, hierico F, ierico H, hiericho (ier.) cet. 18 bonus] bene N1 24 farisaeis B )

246
dicens: [*]() dixit dominus domino meo, sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? [*]() si ergo Dauid uocat eum dominum, quomodo filius eius est? [*]() et nemo poterat respondere ei uerbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare. hoc consequenter et eodem ordine Marcus quoque commemorat. Lucas etiam tantum modo de illo tacet qui interrogauit dominum, quod esset mandatum primum in lege; hoc autem praetermisso eundem etiam ipse ordinem seruat, et hoc de Christo, quomodo sit filius Dauid, quaesisse a Iudaeis dominum pariter narrat. nec interest ad sententiam, quod secundum Mattheum, cum interrogasset Iesus, quid eis uideatur de Christo, cuius esset filius, illi responderunt: Dauid, tum demum intulit, quomodo eum Dauid diceret dominum; secundum illos autem duos, Marcum et Lucam, nec interrogati esse nec respondisse inueniuntur. intellegere enim debemus post eorum responsionem sententiam ipsius domini a duobus euangelistis insinuatam, quomodo ab illo dicta sit, his audientibus quos uolebat suo magisterio utiliter informare et ab scribarum alienare doctrina, qui de Christo illud solum sapiebant, quod secundum carnem factus erat ex semine Dauid, non eum autem intellegebant deum, propter quod erat dominus ipsius Dauid. ideo tamquam de illis errantibus dominus ad istos sermonem faciens quos uolebat ab illorum errore liberari secundum hos duos euangelistas commemoratur, ut quod illis dictum est: quomodo dicitis, sicut [*]( 7 cf. Marc. 12, 35-37 cf. Lnc. 20, 41-44 ) [*]( 1 ad dextris MT N1 EL 2 scabillum C ElL peduum B 4 ei respondere xlji edd. praeter g, v 9 in lege] intellege B etiam] tamen etiam g 11 quaesisie Bl, quesiuisse g 13 uideatur] uideretur N* w m, uidetur p 14 tunc NlQ xX r ael dauid om. Q dominum diceret HAEL 17 enim] autem p 20 abj ad Ml, a M* x lm, om. C doctrinam B 21 illum HlAelL 22 deum] dominum B, om. Tl 23 illis om. p 24 sermones AelL quos (s in ras.) E, om. L 26 quo:mo B )
247
Mattheus narrat, sic accipiatur, non tamquam ad illos, sed tamquam de illis ad eos potius dictum sit, quos uolebat instruere.

Sequitur Mattheus ita narrationis ordinem tenens: tunc Iesus locutus est ad turbas et discipulos suos dicens: super cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisaei; [*]() omnia. ergo quaecumque dixerint uobis seruate et facite; secundum opera uero eorum nolite facere. dicunt enim et non faciunt, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() non me uidebitis amodo, donec dicatis: benedictus qui uenit in nomine domini. similem sermonem habuisse dominum aduersus Pharisaeos et scribas legisque doctores Lucas quoque commemorat, sed in domo cuiusdam Pharisaei, qui eum uocauerat ad conuiuium. quod ut narraret, digressus erat a Mattheo circa illum locum, ubi ambo commemorauerant quod dictum est a domino de signo Ionae trium dierum et noctium et de regina Austri et de Nineuitis et de spiritu inmundo, qui redit et inuenit mundatam domum. post quem sermonem dicit Mattheus: adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei. Lucas autem in eo sermone domini commemoratis etiam quibusdam quae Mattheus dixisse dominum praetermisit ab ordine, quem cum Mattheo tenuerat, ita digreditur: [*]() cum loqueretur, inquit, rogauit illum [*]( 4 Matth. 23. 1-3 10 ib. 39 11 cf. Luc. 11, 37-52 15 cf. Luc. 11, 29-36; cf. Matth. 12, 39—45 19 Matth. 12, 46 24 Lac. 11, 37-39 ) [*]( 1 ab illoa 12, ad alios Q, ab illo r sedamquam B 2 eos] istos r 4 texens pra 5 iesus om. tu r et] et ad N*M E3 yx pmv 8 serbate B, obseruate HAEXL uero opera Nl MlAEL edd. (uero om. p) eorum] ipsorum CPVF ψ 12 farisaeos B 14 farisaei R. principis D 15 a om. C1 PF1 mattheum CzP 17 niniuetis T AJPL, niniuitis Dt C2F N2 E1 edd. 18 rediit B2 21 loqui om. Bl, add. post ei B2 23 praetermisitJ ipsaetermisit Bl, ipsae intermisit B2 mattheum B 24 disgr. p cum BRTD, et cum cet., edd. illumj eum M )

248
quidam Pharisaeus, ut pranderet aput se, et ingressus recubuit. [*]() Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium. [*]() et ait dominus ad illum: nunc uos Pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis. adque hinc iam cetera in eosdem Pharisaeos et scribas et legis doctores talia dicit qualia Mattheus hoc loco, quem nunc considerandum suscepimus. quamquam ergo ita ista Mattheus commemoret, ut, quamuis domum illius Pharisaei non nominet, non tamen locum exprimat, ubi dicta sint, quo repugnet aliquid illi domui, tamen quia iam uenerat dominus in Hierusalem a Galilaea et post eius aduentum ita superiora usque ad hunc sermonem contexuntur. ut probabiliter accipiantur in Hierusalem gesta, Lucas autem illud narrat, cum adhuc dominus iter ageret in Hierusalem, uidentur mihi similes duo esse sermones, quorum ille alterum. alterum iste narrauit.

Sane considerandum est, quomodo hic dictum sit: non me uidebitis amodo, donec dicatis: benedictus qui uenit in nomine domini, cum secundum eundem Mattheum iam hoc dixerint. et Lucas enim dicit hoc esse responsum a domino illis qui eum monuerant, ut iret inde, quoniam uellet eum Herodes occidere. ibi etiam aduersus ipsam Hierusalem ea prorsus uerba ab illo esse dicta commemorat, quae hic Mattheus. sic enim narratur secundum Lucam: [*]() in ipsa die [*]( 6 cf. Lnc. 11, 37-52 17 Matth. 23, 39 19 cf. Matth. 21, 9 24 *Lnc. 13, 31—35 ) [*]( 1 farisaeis Bl et ingressus recubuit om. HEaL ingressus] add. domum CPVF 4» edd. praeter em 2 farisaens et infra farisaei B coepit] quepit Bl, querit B* 3 et om. B 4 illud Bl 8 suscipimus Q commemoraret BRTD, commemorat Q 9 nomineet B 13 probabilins Q 14 ita regaret Bl 15 duo om. B p 16 unum ille g iste alterum r 17 hic om. B, hoc r me] tamen Bx 18 amo B 19 eundem om. M g matheum eundem Q 20 dixerit RTlD et om. X edd. praeter gm 2L eum] ut B monerant Bmouerant AEHJ. inde iret M xχ. r a elm uellit C\'P, uelit F 22 ea proraus ea B 23 dicta om. HEL y 24 lucan CP )

249
accesserunt quidam Pharisaeorum dicentes illi: exi et uade hinc, quia Herodes uult te occidere. [*]() et ait illis: ite, dicite uulpi illi: ecce eicio demonia et sanitates perficio hodie et cras, et tertia consummor. [*]() uerum tamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare, quia non capit prophetam perire extra Hierusalem. [*]() Hierusalem Hierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te, quotiens uolui congregare filios tuos quemadmodum au.is nidum suum sub pinnis, et noluisti! [*]() ecce relinquetur uobis domus uestra. dico autem uobis, quia non uidebitis me, donec ueniat, cum dicetis: benedictus qui uenit in nomine domini. narrationi quidem huic Lucae non uidetur aduersari, quod turbae dixerunt domino uenienti ad Hierusalem: benedictus qui uenit in nomine domini; secundum quippe Lucae ordinem nondum illuc uenerat et nondum dictum erat. sed quia non dicit, quod inde tunc abscesserit, ut non ueniret nisi eo tempore, quo iam illud diceretur — perseuerat quippe in itinere suo, donec ueniat Hierusalem — adque illud quod ait:ecce eicio demonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor, mystice ab illo et figurate dicta intelleguntur — neque [*]( 15 Matth. 21, 9; 23, 39; Luc. 13, 35 20 Luc. 13, 32 24 ib. 33 ) [*]( 2 herodis ClP 3 illi om. CP eicio] ei Bl, eitio B2 demonio Bl 4 tertia] add. die M HAS ϒϰχψ, edd. praeter m, v consumor Q 6 capit] accepit Bl 7 hierusalem bis om. Bl Q, semel om. HAEILS occid.] cecidis Bl 9 aues ClPFl 10 sam Bl pennis C1!* 2i2 E2 edd. noluissti B, noluistis B (uerc. cant. pal. al.), ούϰ ήελήσατε11 ueatra] add. deserta RtD E2 ϒϰχψedd., v antem] enim p 13 narrationem Cl narratioDi-domini om. Fl 14 uidebitur OIPV domino om. AlElL 15 nenienti BT N2MQ E2 y r ael, -nte cet. 16 ordinem] testimonium x 17 quod] quo CP Q E γ pge 18 abcesserit B1 ueniret] add. et B quod iam B. quoniam HAEILSI, quo E2S*, quo*iam (ras. n) M 20 ueniat] add. in RT 21 tertiae B, tertia die M HAEL Y* P g, tertio r, tertio die aeI 22 mystie Bl, mistice (-cae) CPF figurae Bl )
250
enim eo die passus est, qui est ab hoc die tertius, cum continuo dicat: oportet me hodie et cras et sequenti ambulare —, cogit profecto etiam illud mystice intellegi quod ait: non uidebitis me, donec ueniat, cum dicetis: benedictus qui uenit in nomine domini, de illo suo aduentu, quo in claritate uenturus est, hoc significans, ut illud quod ait: eicio demonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor, referatur ad corpus eius, quod est ecclesia. expelluntur enim demonia, cum relictis paternis superstitionibus credunt in eum gentes, et perficiuntur sanitates, cum secundum eius praecepta uiuitur, posteaquam fuerit diabolo et huic saeculo renuntiatum, usque in finem resurrectionis, qua tamquam tertia consummabitur, hoc est ad plenitudinem angelicam per corporis etiam inmortalitatem perficietur ecclesia. quapropter ordo iste Matthei nequaquam putandus est in aliud aliquid esse digressus; sed Lucas magis intellegendus est uel praeoccupasse quae gesta sunt in Hierusalem et recordando interposuisse, antequam eius narratio dominum perduceret Hierusalem, aut eidem ciuitati iam propinquantem talia respondisse monentibus ut caueret Herodem, qualia Mattheus eum dicit etiam turbis locutum, cum iam peruenisset in Hierusalem adque illa omnia peracta essent quae supra narrata sunt.

LXXVI. Sequitur Mattheus et dicit: [*]() et egressus Iesus de templo ibat. et accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei aedificationes templi. [*]() ipse autem respondens dixit illis: uidetis haec omnia? amen dico [*]( 4 Lnc. 13, 35 24 Matth. 24, 1 et 2 ) [*]( 1 ea die g, hodie R ElL 3 quo ait L, quodam B1, quodamodo B1 6 quod B 8 certio B, tertio (-cio) RT r, tertia die M HAELS ϒϰχωP g, tertio die a e l consumor Q 9 expellentur Q reiectis r 10 saperinatitutionibus ClP, super***stitionibus O, supersti«»tionibus X 12 fine B 16 aliquid aliud RTD raelm disgr. p 22 omnia; add. iam HEL 24 et pr. om. Bl 25 access.] add. ad eum g \' discipulis Bl 26 dificationes Bl 27 diiitj ait AEL T amen amen BRT )

251
uobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur. Marcus etiam commemorat hoc eodem paene ordine post £ t aliquantam digressionem ad hoc factam, ut commemoraret de uidua, quae misit duo minuta in gazophylacio, quod cum eo Lucas solus commemorat. nam etiam secundum Marcum, posteaquam illud dominus egit cum Iudaeis, quomodo acciperent Christum filium Dauid, ea narrantur quae dicit de cauendis Pharisaeis et ypocrisi eorum. quem locum Mattheus latissime persecutus est et plura ibi dicta narrauit. adque ideo post eundem locum, quem breuiter perstrinxit Marcus et copiose digessit Mattheus, nihil amplius Marcus intulit, sicut dixi, quam de illa uidua pauperrima et uberrima ac deinde subiunxit ea quibus Mattheo iterum cohaereret dicens de templi futura euersione., Lucas quoque post illud de Christo, quomodo esset filius Dauid, pauca de cauenda ypocrisi. Pharisaeorum commemorat. inde sicut Marcus pergit ad uiduam, quae duo minuta in gazophylacium misit. deinde subiungit de templi futura euersione quod Mattheus et Marcus.

Sequitur Mattheus dicens: [*]() sedente autem eo super montem oliueti accesserunt ad eum discipuli [*]( 2 cf. Marc. 12, 41—44; 13, 1 et 2 4 cf. Luc. 21, 1-4 6 cf Marc. 12, 35-37 7 cf. ib. 38-40 14 cf. Luc. 20, 45-47; 21, 1-4; o et 6 19 Matth. 24, 3-5. ) [*]( 1 relinqueretur B 2 distruatur CI P 4 gazofilacio (-tio R) BR Tl, -filacium (-tium P) T3 CPF M HAEL, -philacium (-tium DVN) D V ONQ pgr 5 solue lucas pra 6 iudaicis R 7 ea narr.] enarrsntur BRT H 8 farisaeis B, fariseis R T ypocrisi (-chr. H) RT CPV HAEL g, ypocrisin Bl, ypocritisin B2, hypocrisi cet. 8 quo locum B\', conloquium B1 9 proaecutus N2 E1 r p ael dic ea narrauit Bl, dicta enarr. B2 12 et uberrima om. AlElL uuerrima BJ, miserrima B3 13 aubiungit gr mattheum C1P mattheohereret (om. iterum co-) B iterum om. AlElL coherret C\\ coheret RTD r, cohaeret a e l 14 factura Bl, -rae B5 15 eiset B ypocrisi BzRT CP, ei Bl, hypocr. cet. 17 gazofilacium (-tium RP) BRT PF M AELS, -philac. OQ, -pbilat. D N H 18 factura B1, -rae B2 marcus] add. secreto discipulis dominum interrogantibus quod signum sui aduentus eeset (esse Cl) CPVFpg (ef. infra 252, 2) 19 eo] illo RT 20 olibeti B1 )

252
secreto dicentes: dic nobis, quando haec erunt et quod signum aduentus tui et consummationis saeculi? [*]() et respondens Iesus dixit eis: uidete, ne quis uos seducat. [*]() multi enim uenient in nomine meo dicentes: ego sum Christus, et multos seducent, et cetera usque ad illud ubi ait: et ibunt hi in supplicium aeternum. iusti autem in uitam aeternam. nunc iam istum prolixum sermonem domini secundum tres euangelistas Mattheum. Marcum et Lucam consideremus. eundem quippe tenentes ordinem pariter ista contexunt. dicunt quidem hic aliqua etiam singuli propria, in quibus nulla est repugnantiae metuenda suspicio; de his autem quae, pariter dicunt necubi sibimet aduersari putentur, uidendum est. neque enim dici potest, si aliquid tale occurrerit, aliud esse adque alibi a domino similiter dictum, quando eodem loco rerum ac temporum omnium trium uersatur narratio. sane quod earundem sententiarum a domino dictarum non eundem omnes ordinem seruant, nihil ad rem pertinet uel intellegendam uel insinuandam, dum ea quae ab illo dicta referuntur non sibimet aduersentur.

Quod ergo Mattheus ait: [*]() et praedicabitur hoc euangelium regni in uniuerso orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc ueniet consummatio, etiam Marcus eodem ordine ita commemorat: in omnes gentes primum oportet praedicari euangelium. non dixit: et tunc ueniet consummatio, sed hoc significat quod ait primum, id est et in omnes gentes primum oportet praedicari euangelium, quia illi de fine interrogauerant. cum ergo dicit [*]( 6 Matth. 25, 46 7 cf. Marc. 13, 4—37; cf. Luc. 21, 7—36 20 Matth. 24, 14 23 Marc. 13, 10 ) [*]( 3 nide ElL (clar.) 4 ueniunt B 5 seducant B 6 hii HT H 9 consideramus B C\'P 10 etiam aliqua y edd. praeter g 13 pntantur B 16 a om. CIPFt 17 serbant B 21 in pr. om. B1 22 etiam] et ral 23 commemoret AlLS in] et in E2 y m v (ef. infra 26 et 253,1) 24 praedicare ClPF* Nl euangelium] add. regni HA..EtL g 25 ait] dixit F p 26 et om. ElL ael praedicare C1P1F127 interrogauerunt B HElL g )

253
primum in omnes gentes oportet praedicari euangelium, significat utique primum \'antequam ueniat consummatio.\'

Item quod Mattheus ait: [*]() cum ergo uideritis abominationem desolationis, quae dicta est a Danihele propheta, stantem in loco sancto, qui legit intellegat, hoc Marcus ita dicit: cum autem uideritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat. in qua mutatione uerbi exposuit eandem sententiam; ideo quippe ubi non debet, quia in loco sancto non debet. Lucas autem non ait: cum uideritis abominationem desolationis stantem in loco sancto, aut: ubi non debet, sed ait: cum autem uideritis circumdari ab exercitu Hierusalem, tunc scitote, quia adpropinquauit desolatio eius. tunc ergo erit abominatio desolationis in loco sancto.

Quod autem ait Mattheus: [*]() tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes, [*]() et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua, [*]() et qui in agro, non reuertatur tollere tunicam suam, totidem paene uerbis hoc etiam Marcus commemorat. Lucas autem: [*]() tunc qui in Iudaea sunt, inquit, fugiant in montes. hoc sicut illi duo, cetera uero aliter. sequitur enim et dicit: qui in medio eius, discedant, et qui in regionibus, non intrent in eam, [*]() quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quae [*]( 4 Matth. 24, 15 7 Marc. 13, 14 13 Luc. 21, 20 17 *Matth. 24, 16-18 21 cf. Marc. 13, 14-16 *Luc. 21, 21 a 23 Luc. 21,21 b et 22 ) [*]( 1 in omnes gentes oportet BRTD, oportet (add. et Q) in omn. gent. cet., edd. praedicare CtPFI 5 danihel D, -ihelo F NQ, -ielo 0 HAelL, -iele E2 edd. 7 dicit ita X r aelm autemj ergo Q 11 cum) cum autem jta r a elm 14 adpropinquabit (appr. CzY edd.) D CPVF HAEL edd.\' praeter m 15 erit ergo D CPF ONMQ raelm 18 in montes BRTD (Fuld. Lchf. Rw. al.), ad m. cet., edd., v (in montibus uerc. ueron. colb. al.) discendat EL, descendant B V pg 20 seuertatur Bl 21 hoc om. CPF 22 sicut] add. et g 28 qui] et qui praelm v 24 discedat I 25 oltionis B1 hii BRT )

254
scripta sunt. satis diuersum uidetur quod illi dixerunt: et qui super tectum, non descendat tollere aliquid de domo, et quod iste dicit: et qui in medio eius, discedant, nisi forte quia perturbatio magna erit tam magno instante periculo, illi quos inclusisset obsidio, quod significat dicendo: qui in medio eius, in tecto erunt adtoniti et uolentes uidere. quid inpendeat uel qua euadendum sit. sed quomodo ait: discedant, quando supra dixit: cum autem uideritis circumdari ab exercitu Hierusalem? nam illud quod sequitur: qui in regionibus, non intrent in eam, uidetur ad congruam pertinere admonitionem, et potest obseruari, ut qui extra sunt non in eam intrent, qui autem in medio sunt. quomodo discedant ab exercitu iam ciuitate circumdata? an hoc est esse in medio eius, quando iam ita periculum urguebit, ut temporaliter ad praesentem uitam tuendam non possit euadi, et quoniam tunc parata debet esse anima ac libera nec carnalibus desideriis occupata et oppressa, hoc significat quod ab aliis duobus dictum est in tecto uel super tectum, ut quod iste ait discedant, id est non iam huius uitae desiderio capiantur, sed in aliam uitam migrare parati sint, hoc illi duo dixerint: non descendat tollere aliquid de domo, id est nullo affectu inclinetur in carnem tamquam aliquid inde commodi percepturus, et quod iste ait: qui in s [*]( 1 cf. Marc. 13, 15 a et Matth. 24, 17 b 19 Luc. 21, 21 ) [*]( 1 illi om. B1, illi duo l m 2 super t. Marc. 13, 15 descendant A1E1Lp 3 domo] add. sua x a el m dixit 2?1 descendant F 4 quia] add. tunc o 11 stante Bl Q 5 illis T C2V Q pgel incluserit r 6 et om. p 7 quid] qui B inpendat BRTD M, impendat CJ 0 HAEL r, impediat F pga 8 cum] quam Bl 10 intret CP 11 ad] an B obseruare ClP 12 qui antem-discedant om. B sunt om. CP g 13 discedent F2 ONM H*S g, discendent AaEtL, excedant J21 14 eius] add. pulchre dicent (-cit F) CPF 15 argueuit Bl 16 ac om. R 17 significata B 18 aliis] illis CPVF M typgm supra p 9 19 tectim B decedant R nitae huius CPV pg 20 aliquam B 21 sunt Bl HAelL duo om. R dixerunt C\'P M BAWL x p gr a 22 in] ad l carne B )
255
regionibus, non intrent in eam, id est qui iam bono cordis proposito extra illam facti sunt non eam rursus carnali cupiditate desiderent, hoc illi dixerint: et qui in agro est non reuertatur retro tollere uestimentum suum, tamquam iterum inuolui curis, quibus erat exutus?

Quod uero ait Mattheus: IOorate autem, ut non fiat fuga uestra hieme uel sabbato, hinc Marcus partem dixit, partem tacuit: orate uero, inquit, ut hieme non fiant. Lucas hoc non dixit, sed tamen dixit aliquid solus, quo mihi uideatur hanc ipsam, quae ab istis obscure posita est, inlustrasse sententiam. ait enim: [*]() attendite autem uobis, ne forte grauentur corda uestra in crapula et ebrietate et curis huius uitae, et superueniat in uos repentina dies illa. [*]() tamquam laqueus enim superueniet in omnes qui sedent super faciem orbis terrae. uigilate itaque in omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt. haec intellegitur fuga, quam Mattheus commemorat, quae non debet fieri hieme uel sabbato. ad hiemem autem pertinent curae huius uitae, quas Lucas aperte posuit, ad sabbatum uero crapula et ebrietas. curae quippe tristes sunt uelut hiems, crapula uero et ebrietas carnali laetitia luxuriaque cor submergit adque obruit, quod malum sabbati nomine propterea significatum est, quia haec erat iam, sicuti et nunc est, Iudaeorum pessima consuetudo illo die deliciis afluere, dum [*]( 6 Matth. 24, 20 8 Marc. 13, 18 11 *Luc. 21, 34-36 ) [*]( 1 qui] quia B 3 dixernnt BB TD F M x edd. praeter m 4 (retro om.) retollere T 6 fiat] deficiat B1 7 sabbato] sublato B 8 uero] autem T, om. r fiat C1, fiant hec X. r 9 Iucas] add. autem D1 HAEL tdd. praeter pg quo] quod CP pael 10 uidetur ,. alII ita enim ait HEL 7 gl attenditet B in nobis g 13 superuenit CP, -niet r 15 orbis om. Q, omnis v (πάσης) 16 in J51 M (cant.), om. cd., edd., v 17 fugire CP AlElL, effugere r uentura p 21 hebrietat Bl trestes C1, snites AtEIL, uitae tristes A2 g 22 carn. laet.] camaliauitia Bl summergit BT ON, subingat p 24 sicut ONMQ 25 aflnere BB CXP H, affl. cet., edd. (ef. Cypr. I 196, 16; 390, 17 H.) )

256
spiritale sabbatum ignorant; aut si aliquid aliud in illis secundum Mattheum et Marcum uerbis intellegendum est, aliquid aliud etiam Lucas dixerit, dum tamen nulla repugnantiae quaestio moueatur. neque enim nunc euangelia exponenda suscepimus, sed a falsitatis uel fallaciae calumniis defendenda. alia uero quae in hoc sermone Mattheus posuit communia cum Marco nihil habent quaestionis, quae autem cum Luca, non in hoc sermone Lucas ea posuit, cuius huic ordo concordat, sed alibi talia uel recordatur adque inserit praeoccupando, ut prius commemoret quae post a domino dicta sunt, uel bis a domino dicta facit intellegi, et nunc secundum Mattheum et tunc secundum ipsum.

LXXVIII. Sequitur Mattheus: xet factum est, cum consummasset Iesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis: [*]() scitis quia post biduum pascha fiet et filius hominis tradetur, ut crucifigatur. huic adtestantur alii duo Marcus et Lucas ab eodem ordine non recedentes. neque hoc tamquam a domino dictum insinuant; hoc enim intimare praetermiserunt. ex sua tamen persona et Marcus dicit: erat autem pascha et azyma post biduum, et Lucas: adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha. sic ergo adpropinquabat, ut esset post biduum, sicut alii duo apertius consonant. Iohannes uero tribus quidem locis commemorauit eiusdem diei festi propinquitatem, cum alia quaedam duobus superioribus locis narraret, tertio autem loco apparet eius narratio circa ipsa uersari tempora, ubi hoc etiam illi tres intimant, id est inpendentis iam dominicae passionis. [*]( 13 Matth. 26, 1 et 2 19 Marc. 14, 1 20 Luc. 22, 1 23 cf. Ioh. 11, 55; 12, 1; 13, 1 ) [*]( 4 nunc om. e 5 suscipimus CP Q a om. Vg 8 huic] hi.c B, hinc g, hic rl 10 commemoratet B, -raxetpg postea raelm 14 iesus om. L 15 uiduum B (sic infra 257, 3 et 7) 16 traditur tn 20 uidum Bl (sic infra 22) 22 sic] hic Bl 23 iohannis C1 94 eius ElL 25 superioribus om. B* narret Bl AEL, narraret et BT 27 res B impendente i. d. p. die rael )

257

Sed hoc uideri potest parum diligenter intuentibus esse contrarium, quod Mattheus et Marcus posteaquam dixerunt pascha post biduum futurum, deinde commemorauerunt, quod erat Iesus in Bethania, ubi de unguento illo pretioso dicitur, Iohannes autem ante sex dies paschae dicit Iesum uenisse in Bethaniam de unguento eadem narraturus. quomodo ergo secundum illos duos post biduum futurum erat pascha, cum posteaquam id dixerunt inueniantur cum Iohanne in Bethania illud de unguento quod ipse narrantes, tunc autem ipse dicat post sex dies futurum pascha? sed qui ita mouentur non intellegunt Mattheum et Marcum illud quod in Bethania de unguento factum erat recapitulando posuisse non post illam de biduo praedicationem suam, sed ante iam factum, cum adhuc sex dies essent ad pascha. non enim quisquam eorum, cum dixisset post biduum futurum pascha. sic adiunxit de illo facto in Bethania, ut diceret \'post haec cum esset Bethaniae\', sed Mattheus quidem: cum autem esset, inquit, Iesus in Bethania, Marcus autem: cum esset Bethaniae. quod utique intellegitur et antequam illa dicerentur quae ante biduum paschae dicta sunt. sicut ergo ex Iohannis narratione colligitur, ante sex dies paschae uenit in Bethaniam, ibi factum est illud conuiuium, ubi de unguento pretioso fit commemoratio, inde uenit Hierosolymam sedens super asellum. deinde postea geruntur ea quae narrant post hunc aduentum eius Hierosolymis gesta. ex illo ergo die, quo uenit in Bethaniam adque illud de unguento factum est, usque ad diem, quo ista omnia gesta adque dicta sunt, intellegimus etiam euangelistis non commemorantibus consumtum fuisse quadriduum, ut [*]( 2 cf. Matth. 26, 6; cf. Marc. 14, 3 5 cf. Ioh. 12, 1 ) [*]( 1 uidere ClP 2 dixerant F1 8 idj hic HAelL, hoc E1 9 tunc] cum e I autem om. RT 11 quod] quando R uethania B, beth. quod R 13 praedictionem M HAEL y. -dic«tionem 0 antea p 17 bethaniae] bethania M x, in bethania D % raelm 20 pascha R7\' iohannea ClP 21 bethania B 22 ibi] et ibi E1 ? 25 hierosolymais BI bethania RT 28 consummatum B ) [*]( XXXXin Ang. Sect, III pars 4. ) [*]( 17 )

258
occurreret dies, quem ante biduum paschae duo definierunt. Lucas autem cum ait: adpropinquabat dies festus azymorum, non expressit biduum, sed hanc propinquitatem, quam commemorauit, in ipso interuallo bidui debemus accipere. Iohannesuero cum dicit: proximum erat pascha Iudaeorum, non hoc biduum uult intellegi, sed sex dies ante pascha. proinde, cum quaedam post hoc dictum commemorasset, tunc iam uolens ostendere quam proximum fuisse pascha dixisset: Iesus ergo ante sex dies, inquit, paschae uenit in Bethaniam, ubi fuerat Lazarus mortuus, quem suscitauit Iesus. fecerunt autem ei cenam ibi. hoc est illud quod commemorant recapitulantes Mattheus et Marcus, cum iam dixissent post biduum futurum pascha. recapitulando ergo ad illum diem redeunt in Bethania, qui erat ante sex dies paschae, et narrant quod Iohannes de cena et unguento, unde uenturus erat Hierosolymam et peractis illic quae narrata sunt peruenturus ad diem, qui erat ante biduum paschae. unde isti digressi sunt, ut recapitulando commemorarent quod ante in Bethania de unguento gestum est, cuius rei peracta narratione illuc iterum redeunt, unde digressi fuerant, id est ut iam sermo domini narretur, quem habuit ante biduum paschae. nam si tollamus de medio quod gestum in Bethania digredientes ab ordine recolendo et recapitulando narrarunt et ipsum ordinem contexamus, ita sermo dirigitur secundum Mattheum dicente domino: [*]() scitis, quia post biduum pascha fiet et filius hominis tradetur, ut crucifigatur. [*]( 2 Luc. 22, 1 5 loh. 11, 55 9 Ioli. 12, 1 et 2 25 *Matth. 26, 2-5 ) [*]( 2 ait om. C1PF1 adpropinquabat] add. autem XW edd. 4 accipere] intelligere r al 5 uero om. B 6 dies sei AEL y 7 deinde B p 8 fuisset RT AEL r dixit ffl r 10 bethania BRT 11 est illud BRD, illud est cet., edd. 14 rediunt C\'P bethania BRTD, -am cet., edd. 15 quod] add. et ael iohannis C3P 16 hierosolyma BT P, hierusolima Cl illis B quae] qui B1 19 deJ ad B 20 digressis B, degressi ClP 23 disgrediendo p 25 quia] quoniam RTD 26 traditur Cl . )
259
[*]() tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caifas, [*]() et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. [*]() dicebant autem: non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. tunc abiit unus de duodecim, qui dicitur ludas Scarioth, ad principes sacerdotum, et cetera. inter illud enim quod dictum est: ne tumultus fieret in populo, et illud quod dictum est: tunc abiit unus de duodecim, qui dicitur ludas, interpositum est illud de Bethania quod recapitulando dixerunt, quo nos praetermisso contexuimus narrationem, ut insinuaremus non repugnare ordinem temporum. secundum Marcum autem eodem Bethaniae conuiuio, quod recapitulando et ipse interposuit, similiter praetermisso ita se ordo narrationis tenet: erat autem pascha et azyma post biduum, et quaerebant summi sacerdotes et scribae, quomodo eum dolo tenerent et occiderent. [*]() dicebant enim: non in die festo, ne forte tumultus fieret populi. [*]() et ludas Scarioth, unus ex duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum, et cetera. etiam hic inter illud quod dictum est: ne forte tumultus fieret populi, et illud quod adiunximus: et ludas Scariothes unus ex duodecim, positum est illud de Bethania quod recapitulando dixerunt. Lucas sane ipsam rem gestam in Bethania praetermisit. haec diximus propter sex [*]( 5 Matth. 26, 14 10 cf. ib. 6-13 14 *Marc. 14, 1 et 2 18 *ib. 10 23 cf. Luc. 22, 1 ) [*]( 4 autem] enim RD 6 iudascarioth B ad principibus ClP 7 ne] ne forte E2 r 10 betbania JB1 11 conteximus (-xem. Cl) CPV 12 autem marcum rael eodem] de AelL ael 13 uetaniae Bl interponit p 15 et (ante azyma) om. BRTD 16 et (ante scribae) om. B 17 enimj autem v in om. B\' 18 in populi Cl, in populo CJPF EL g v scariethes E2 r m, -this ael ex] de RT v 20 iam 01 hic om. p, hinc RT, hoc r 21 in populi Cl, in populo CP-P7 v quod om. ClP 22 iuda B ..scariotbes (eras. is) Cl, scariothiB B2D 02 ON AlElL ael, -tea R, -tis V, scarioth m g exj de T v de] in C 24 dicimus BI ) [*]( 17* )
260
dies ante pascha, quod dixit Iohannes, cum in Bethania rem gestam narraret, et biduum ante pascha, quod Mattheus Marcusque dixerunt, cum post hoc a se dictum illud ipsum in Bethania, quod Iohannes, commemorarent.

LXXVIIII. Sequitur Mattheus ab eo loco, ubi finem feceramus considerandae narrationis, et dicit: [*]() tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caifas, [*]() et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. dicebant autem: non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. [*]() cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi, [*]() accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis, et cetera usque ad illud ubi ait: dicetur et quod haec fecit in memoriam eius. nunc iam de muliere adque unguento pretioso quod in Bethania gestum est consideremus. Lucas enim quamuis simile factum commemoret nomenque conueniat eius, aput quem conuiuabatur dominus — nam et ipsum Simonem dicit —, tamen, quia non est contra naturam uel contra morem hominum, ut, si potest unus homo habere nomina duo, multo magis possint et unum nomen habere homines duo, potius credibile est alium fuisse illum Simonem, non leprosum, in cuius domo [*]( 1 cf. Ioh. 12, 1 6 Matth. 26, 8-7 15 ib. 13 17 cf. Luc. 7, 36—50 ) [*]( 1 quos rem bethaniam Bx 2 narret B mattheus marcusque BRT F E2 r p g, matthens et marcus quae (aeque C7) Clp, matthens et lucas M H, marcus et lucas ONQ AelL, matih. et Marcus cet. 3 illum Bt, illuc B1 ipsnd AlEIL 5 mattheus BlRTD r, ergo m. cet. eo] eodem RD 6 tunc-sacerdotum lin. uac. L 8 caifas BRT 0, caiph. cet. 11 cum autem] incipit Eug. Exc. quintum 13 supra B2B H dicetnr-eius lin. uac. L 18 ei r ae conaiuatur ElLS 19 nam om. Bl 20 est] esse Ml, esset M1 21 dno (om. Nl) habere nomina N* r, nom. h. duo g multi B2 magis om. Bl, s. I. add. B* possint m. magis N 22 hominis ClPF est] add. et JB1 )

261
hoc in Bethania gerebatur. nam nec Lucas in Bethania rem gestam dicit, quam narrat, et quamuis non commemoret ciuitatem aut castellum, ubi factum sit, tamen non uidetur in eodem loco uersari eius narratio. nihil itaque aliud intellegendum arbitror nisi non quidem aliam fuisse tunc mulierem, quae peccatrix accessit ad pedes Iesu et osculata est et lauit lacrimis et tersit capillis et unxit unguento, cui dominus adhibita similitudine de duobus debitoribus ait dimissa esse peccata multa, quoniam dilexit multum, sed eandem Mariam bis hoc fecisse, semel scilicet, quod Lucas narrauit, cum primo accedens cum illa humilitate et lacrimis meruit peccatorum remissionem. nam hoc et Iohannes, quamuis non sicut Lucas quemadmodum factum esset narrauerit, tamen ipsam Mariam commendans commemorauit, cum iam de Lazaro resuscitando coepisset loqui, antequam ueniret in Bethaniam. quod ita ibi narrat: [*]() erat autem quidam, inquit, languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eius. [*]() Maria autem erat, quae unxit dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur. hoc dicens Iohannes adtestatur Lucae, qui hoc in domo Pharisaei cuiusdam Simonis factum esse narrauit — iam itaque hoc Maria fecerat —, quod autem in Bethania rursus fecit, aliud est, quod ad Lucae narrationem non pertinet, sed pariter narratur a tribus, Iohanne scilicet, Mattheo et Marco. [*]( 16 Ioh. 11. 1 et 2 21 cf. Luc. 7, 36-50 22 cf. Ioh. 12, 1-8; cf. Mattb. 26, 6-13; cf. Marc. 14, 3-9 ) [*]( 1 bethaniam BlBT 2 et om. BlBT 5 tunc ante mulierem BIRTD, ante accessit cet., edd. 7 et ante unxit om. Bl 7 cui] cuios Eug. codd. domini Bl 10 fuisse CP cumj quo C, qftm P, quando V 11 bumilitatej add. iam Q 14 quQ 01, qfirn P suscitando Bl 16 inquit quidam V, ibi inquit quidam g lazarus languuns p, lazarus nomine languens r 17 martae BRD Eug. cod. Vat. 19 cuiusj eius B\' 20 docens AEXL attestante B2 21 farisaei B 23 rursum p 24 iohannes BPE1 25 scilicet] add. et BT )
262

Inter istos igitur tres, Mattheum, Marcum et Iohannem, quemadmodum hoc conueniat adtendamus, de quibus non est dubium, quod eandem rem narrent gestam in Bethania, ubi etiam discipuli, quod omnes tres commemorant, murmurauerunt aduersus mulierem tamquam de perditione pretiosissimi unguenti. quod ergo Mattheus et Marcus caput domini unguento illo perfusum dicunt, Iohannes autem pedes, regula illa ostenditur non esse contrarium, quam demonstrauimus, cum de quinque panibus pasceret turbas. ibi enim, quia non defuit qui et quinquagenos et centenos discubuisse commemoraret, cum alius quinquagenos dixerit, non potuit uideri contrarium, potuisset autem, si alius centenos tantum posuisset, sicut alius quinquagenos, et tamen debuit inueniri utrumque factum esse. quo exemplo informari nos oportuit, sicut illic admonui, etiam ubi singula euangelistae commemorant, utrumque factum intellegere. proinde et hic non solum caput, sed et pedes domini accipiamus perfudisse mulierem. nisi forte, quoniam Marcus fracto alabastro perfusum caput commemorat, tam quisque absurdus et calumniosus est, ut aliquid in uase fracto neget remanere potuisse, unde etiam pedes perfunderet. sed cum iste contenderit sic esse fractum, ut nihil ibi residui fieret, nitens aduersus ueritatem euangelii, quanto melius et [*]( 9 cf. supra c. 46, n. 98 cf. Marc. 6, 40; cf. Luc. 9, 14 18 cf. Marc. 14, 3 ) [*]( 1 iohannen ClP 3 narrarent Bl 4 commemorent EtL, -rarent T 5 aduersum ClV g 8 ostendit r contrium J31 10 commemoret H, -raret et BT 11 quinquag.] add. tantum rael uidere ClP 12 potuisse Tl, potuisses R1 alios B 13 inuenire Clp 14 infirmari Bl, informare CXP sicut] add. etiam r 15 admonuit CXP (om. etiaIn) ubi RTD r, ubi etiam HAEL T singula euangelistae BBTD, singuli euang. CPF ONMQ HAetL xtj> pg Eug., singula singuli eu. E2 7. singuli eu. singula V yiu r a elrn 18 alauastro B, alabastrum C1 commemora B 19 tam quisquam g m, quis tam p absurdus om. AlElL est om. Aet L 20 perfnderet C1, perfuderit P 21 contenderet Cl, -dat x esse] fuisse Eug. codd. Vat. Mediorn. 22 fierit Cl, fuerit P nitens—euangelii om. HAWL aduersum BlB )

263
religiosius contendet alius non esse ita fractum, ut totum effunderet, nitens pro ueritate euangelii! ille autem calumniator si tam pertinaciter caecus est, ut euangelistarum concordiam de alabastro fracto frangere conetur, prius accipiat perfusos pedes, antequam illud fractum esset, ut in integro remaneret, unde etiam caput perfunderetur, ubi fractura illa totum , effunderet. a capite quippe nobis ordinate consuli agnoscimus, sed ordinate etiam nos a pedibus ad caput ascendimus.

Cetera facti huius nullam mihi uidentur habere quaestionemquod enim alii dicunt discipulos murmurasse de unguenti effusione pretiosi. fohannes autem ludam commemorat et ideo, quia fur erat, manifestum puto esse discipulorum nomine eundem ludam significatum locutione illa, quam de Philippo in quinque panibus insinuauimus, plurali numero pro singulari usurpato. potest etiam intellegi, quod et alii discipuli aut senserint hoc aut dixerint aut eis Iuda dicente persuasum sit adque omnium uoluntatem Mattheus et Marcus etiam uerbis expresserint, sed ludas propterea dixerit, quia fur erat, ceteri uero propter pauperum curam, Iohannem autem de solo illo id commemorare uoluisse, cuius ex hac occasione furandi consuetudinem credidit intimandam.

Sequitur Mattheus: [*]() tunc abiit unus de [*](10 cf. Matth. 26, 8 et 9; cf. Marc. 14, 4 et 5; cf. Ioh. 12, 4 et 5 13 cf. Ioh. 6. 7 14 cf. supra c. 46, n. 96 22 *Matth. 26, 14-16 ) [*]( 1 contendit CPVF-edd. praeter gr 2 effunderit CXP7, effuderit P1 p, efunderetur g calumniatur ClP, qui calumniatur Q 3 tam] tamen BT Q 7 a om. BT consilia cognoscimus B agnoscemus Ct 8 ad caput om. Eug. cod. Par., a caput C\'P 9 fracti BR 11 autem iudam] quem iudas JB1 et exp. C2N2 12 fur erat] fuerat CP AelL puto] erat Bl 13 signatum p filippo RT, supero BI, philipo B2 14 insinuamuB Bl Eug. cod. Verc. plurale et singulare ClP 15 et om. CP 16 dix.] sibi dixerint VI 18 iuda JRT dixerint R, dixit D 19 coram Bx iohannen ClP 20 id om. g commemoruse HAelL 21 intimandam] finit Eug. Exc. quintum 22 tuncindas spat. uac. L (om. de duo-) decim Bl de] ex Q )

264
duodecim, qui dicitur ludas Scarioth, ad principes sacerdotum [*]() et ait illis: quid uultis mihi dare et ego uobis eum tradam? [*]() at illi constituerunt ei triginta argenteos, usque ad illud ubi ait: [*]() et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et parauerunt pascha. nihil in hoc capitulo contrarium putari potest Marco et Lucae, qui hoc idem similiter narrant. quod enim dicit Mattheus: [*]() ite in ciuitatem ad quendam et dicite ei: magister dicit: tempus meum prope est, aput te facio pascha cum discipulis meis, eum significat quem Marcus et Lucas dicunt patrem familias uel dominum domus, in qua eis cenaculum demonstratum est, ubi pararent pascha.. quod ergo interposuit Mattheus ad quendam tamquam ex persona sua studio breuitatis illum conpendio uoluit insinuare. si enim diceret dixisse dominum (ite in ciuitatem et dicite ei: magister dicit: tempus meum prope est, aput te facio pascha\', tamquam ciuitati dicendum esset, acciperetur. ac per hoc non ex domini, cuius mandatum narrabat, sed ex sua persona interposuit ad quendam iussisse dominum ut irent, ne haberet necesse totum dicere, cum hoc illi ad insinuandam iubentis sententiam sufficere uideretur. nam neminem sic loqui, ut dicat cite ad quendam\\ quis nesciat? si enim diceret cite ad quemcumque\' aut \'quemlibet\', posset esse integra locutio, sed non esset certus homo. ad quem mitterentur, cum eum certum ostendant quamuis tacito eius nomine Marcus et Lucas. sciebat quippe dominus. ad quem mitteret. et ut eum etiam illi quos mittebat inuenire [*]( 4 Matth. 26, 19 5 cf. Marc. 14, 10—16; cf. Luc. 22, 3-13 7 Matth. 26, 18 25 cf. Marc. 14, 13; cf. Lnc. 22, 10 ) [*]( 1 iuda B 2 eum uobis r 3 eum om. M XXX CP EL argenteos] add. et cetera 82 xx<ł edd. praeter g 5 illis constituit g eis J32 6 capiculo B 7 item M 8 ciuitate B ei otn. g 11 dicunt om. ONM domus om. Rl 12 ubi] ut p 13 ibi posuit r 14 brebitatis B illud B 21 ad quendam] πρόςΤΟV δεῑνα 22 quid B1, qui HAelL • nesciat] a. i. add. si quendam nesciat B2 dicerit CXP quemlibet BRT N, ad queml. cet., edd. 23 possit C2 integra -esset om. Rl esset] est HAIPL 24 certum oni. RTD r ostendat Al g 26 et utj ut Q xtu, ut autem r )
265
possent, praemonuit, quod indicium sequerentur, de homine gestante aquae laguenam uel amphoram, ut eum secuti ad domum, quam uolebat, uenirent. cum itaque non hic posset dici dici ad quemlibet\', quod integritas quidem locutionis admittit, sed hoc loco rei huius, quae insinuabatur, ueritas non admittit, quanto minus hic dici potuit cite ad quendam-, quod omnino numquam recta locutione dici potest! sed plane discipulos a domino non ad quemlibet, sed ad quendam hominem, id est ad certum aliquem missos esse manifestum est. quod nobis ex persona sua recte potuit euangelista narrare, ut diceret \'misit eos ad quendam, ut dicerent ei: aput te facio pascha). potuit etiam sic \'misit eos ad quendam dicens: ite, dicite ei: aput te facio pascha\'. ac per hoc cum uerba domini posuisset dicentis: ite in ciuitatem, interposuit ipse: ad quendam, non quia hoc dominus dixerit. sed ut ipse nobis insinuaret tacito nomine fuisse quendam in ciuitate, ad quem domini discipuli mittebantur, ut praepararent pascha. ac sic post hanc ex persona sua interpositionem duorum uerborum sequitur ordinem uerborum domini dicentis: et dicite ei: magister dicit. iam enim si quaeras: cui? recte respondetur: illi cuidam homini, ad quem misisse insinuauit euangelista, cum ex persona sua interposuisset: ad quendam. minus quidem usitata locutio, sed tamen sic intellecta integerrima est; aut si habet aliquid proprietatis Hebraea lingua, qua perhibetur scripsisse Mattheus, ut etiam totum ex persona domini dictum locutionis integritate non careat, uiderint qui [*](25 cf. aupra 1. 1, c. 2, n. 4; 1. 2, c. 66, n. 128 ) [*]( 2 laguenam] laguaenam B, lagoenam CP A2EL, lagynam R, -gin. T. -gen. N1 edd. amforam B ONQ, anf. HAEL 3 uolebant Bl HAEL edd. praeter Im hic non p 6 quod] quomodo R 12 aic] sic essep 13 domini] add. matheus p 14 dicens HAelL 16 ciuitatem CXP 17 ac] hac C\'P 18 interpositione B El 19 sequimur CP, aequeretur rae 20 cui] cur ei RTD, cui ei r responderetur Bl CP, respondeatur N2 21 misisse] add. eum N2 insinuat Q 22 minus] et minus g 23 sic om. Bl 26 uiderent Cl, uiderent.. (eras. ur) P, uideant r )
266
nouerunt. sane ita posset etiam Latine dici, si diceretur ite in ciuitatem ad quendam, quem uobis demonstrauerit homo, qui uobis occurrerit laguenam aquae portans\'. hoc modo iubenti sine ambiguitate posset optemperari, uelut etiam, si diceret <ite in ciuitatem ad quendam qui manet illo aut illo loco, in tali uel tali domo\' cum expressione loci et designatione domus posset intellegi, posset fieri. his autem adque huiusmodi ceteris tacitis indiciis qui dicit ite ad quendam et dicite ei* ideo non potest audiri, quia certum aliquem uult intellegi, cum dicit (ad quendam\' et non exprimit, quomodo dinoscatur. quod si ex persona dictum euangelistae illud interpositum acceperimus, erit quidem necessitate breuitatis subobscura locutio, sed tamen integra. quod uero Marcus laguenam dicit, quam Lucas amphoram, ille uasis genus, ille modum significauit, uterque ueritatem sententiae custodiuit.

Sequitur Mattheus: [*]() uespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis [*]() et edentibus illis dixit: amen dico uobis. quia unus uestrum me traditurus est. [*]() et contristati ualde, coeperunt singuli dicere: numquid ego sum, domine? et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() respondens autem ludas, qui tradidit eum, dixit: numquid ego sum, rabbi? ait illi: tu dixisti. in his [*]( 16 *Matth. 26, 20-22 21 ib. 25 ) [*]( 1 nouerunt] induerunt Qx, transtulerunt s. Z. Q2, nouerint p 2 quem] in domum quam r 3 uobis om. B1 lanquaenam B, langnenam 0, lagoenani CP HA*E*L, -gon. El, -gyn. R, -gin. T, -gen. edd. 4 iubentis B MQ L nambignitate Bl 5 ciuitate B EL manet] add. in PlV 6 uel] add. in D r expresaione] expresso signo RTD 7 autem om. JRTD 9 aliquidquein HAelL 11 dignosc. M elm si om. Bl ClP, cum C1 dictum euangelicae elp, euangelistae dictum elm 12 acciperemus Q brebit. B 13 quod] cura r laguaenam B, lagunam O, -goen. CP RA2EL, -gyn. RT, -gen. edd. 14 quam] quod Bl a, cum B- anforam D ON 15 uterque] add. tamen yat edd. praeter g 16 LXXXI ante uespere num. cap. add. E uespere—duodecim spat. uac. L 17 discipulis] add. suis p v 19 coeperint CXP singuli om. RTD 22 sum om. AEL 7 )

267
quae consideranda nunc proposuimus nihil adferunt quaestionis etiam ceteri euangelistae, qui talia commemorant. [*]( 2 cf. Marc. 14, 17-21; cf. Luc. 22, 14-23; cf. Ioh. 13, 21-27 ) [*]( -2 EXPL- LIBER SECUNDUS I DE CONCORDIA EUANGE I LISTA- RUM INCIPIT LIBER TERTIUS; B, EXPL LIBER \'II\' DE CONC. EUANG- I 1NC- LIB* m DEO GRATIAS- R. EXPLICIT LIBER II* DE CONCRDA- EUVANGLST INC- LIB III- DEO GRATIAS. T, AUR AUGUSTINI EPI DE CONCORDIA EUANGELISTARUM- FINIT LIBER SE CUNDUS- INCIPIT LIBER TERTIUS PRAE i CEDENTIBUS CA- PITULIS QUAESTIONU. C, EXPLICIT! LIBER SECVNDVS x INCPT. LIB- TERTIVS ; PRAECEDENTIBUS CAPITULIS QUAESTIONUM P, Finit liber secundas aurelii augustini epi de concordia eugtistar. Incipit liber tertius praecedentibus capitalis questionum ... Expliciuut capitula. Incipit liber tercins de consensu ęugłistar. V, INCIPIVNT CAPITVLAj LIB- TERT ... INCIP LIBER \'III\' F, duae lineae uacuae in 0, FINIT LIBER SECUN DUS- INCIPIT LIBER! TERTIUS N, Amen. deo gratias AUGUSTINI- DE CONSENSU* EUANGELISTA I RUM\' LIBER II- EXPL-IINCIPIT CAPITULA LIBRI TERTII* | ****IN NOMINE IHU XPI I .... QUESTIONES SIUE CAPITULA LIBRI II- FIJNIUNT- INCIP LIBER- TERTIUS- M, AMEN DEO GRATIASJ AVGVSTINI DE CONSEN I SV EVANGELISTARV LIBRIIJI- EXPLI- INCIPIYNT CA PITVLA LIBRI IIIx IN NOMIjNE IHV XPI ....1 EXPLIC- QVESTIONES SIVE CAPITVLA LIBRI TERTII FINIYNT I INCIPIT LIB III- Q, EXPLICIT LIB II* DE CONCOR: DIA EUUANGELISTA- RUM- INCIPIT LIBER TERTIUS H, EXPLICIT LIBER II. DE CON- CORDIA QVATTVOR EVANGELISTARV- INCIPIT LIBER TERTIVS AELS)