De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

Quia enim haec euertit nisi deus IsraheL? ipsi enim populo dictum est per diuinas uoces factas ad Moysen: audi Israhel, dominus deus tuus dominus unus est. non facies tibi idolum neque cuius quam similitudinem, neque quae in caelo sursum neque quae in terra deorsum. ut autem etiam euertat ista, ubi potestatem acceperit, sic ei praecipitur: non adorabis deos illorum, sed neque seruies eis: non facies secundum opera ipsorum, sed deponendo depones et confringendo confringes simulacra eorum. quis autem dicat Christum adque Christianos non pertinere ad Israhel, cum Israhel nepos fuerit Ab ahae, cui primo et deinde Isaac filio eius et deinde ipsi Israhel nepoti eius dictum est quod iam commemoraui: in semine tuo benedicentur omnes gentes? quod fieri iam uidemus in Christo, cum inde exorta sit illa uirgo, de qua propheta populi Israhel et dei Israhel cecinit dicens: ecce uirgo concipiet et pariet [*]( 7 *Deut. 6, 4 8 *ib. 5, 8; *Exod. 20, 4 11 *Exod. 23. 24 18 *Gen. 22, 18; cf. ib. 26, 4; 28, 14 (cf. supra 20, 7; 88, 13) 21 *Esai. 7, 14 ) [*]( 2 disipiendo C1P iactant BTD 3 gentium Dl AXEL αϒπ superistitio B 6 uertit M1 AXEL y 7 mosen M 8 tuos Cl, noster v dominus unus BRTD ONMQ H v, unus o r a e, deus unus GPVF AELSU r pglm (ef Marc. 12, 29 v) faciena ClP 9 neque quae in c. s. neque quae in t. BBTD, neque in c. e. neque in t. cet., edd. 10 caolus C1, -los CsP terram C 11 etiam om. p acciperit C1P, accepit p 12 illorum] alienos HAELU aq g (cf. Ex. 20, 3). eorum v eis om. Ol 13 facias el ipsorum] eorum y g 14 confringendo (fr in ras.) B confringes (f in ras.) B 16 nepus PNlQL 17 isuac Bl nepote CtPF1 18 iam om. CPV in] et in RD (cf. supra 20, 7; 38, 13) semini D1L 19 iam fieri BTD 20 de s. I. B 21 uirgo] add. in utero A2U g (cf. Matih 1, 23) et OIR. Bx )

41
filium, et uocabunt nomen eius Emmanuhel. interpretatur autem Emmanuhel \'nobiscum deus). deus ergo Israhel. qui prohibuit alios deos coli, qui prohibuit idola fabricari, qui praecepit euerti, qui per prophetam praedixit gentes ab extremo terrae dicturas: uere mendacia coluerunt patres nostri simulacra, in quibus non est utilitas, ipse per Christi nomen et Christianorum fidem istarum omnium superstitionum euersionem iussit, promisit, exhibuit. frustra ergo miseri, quia blasphemare Christum etiam a dis suis, hoc est demonibus, nomen Christi metuentibus prohibiti sunt, uolunt ab eo doctrinam istam facere alienam, qua Christiani contra idola disputant easque omnes falsas religiones, ubi potuerint, eradicant.

De deo Israhel respondeant, quem docere ista et iubere non tantum Christianorum, sed etiam Iudaeorum libri testantur, de ipso consulant deos suos, qui Christum blasphemari prohibuerunt, de deo Israhel, si audiant aliqua contumeliosa, respondeant. sed quos consulant? aut ubi iam consulant? libros suorum legant. si deum Israhel Iouem putant, sicut Varro scripsit, interim ut secundum eorum opinionem loquar, cur ergo Ioui non credunt idola esse delenda? si Saturnum putant, cur eum non colunt? aut cur non sic colunt, quemadmodum se coli per eos uates praecepit, per quos ea quae praedixit impleuit? cur ei non credunt simulacra euertenda esse et alios [*]( . 1 cf. Matth. 1, 23 5 *Hierem. 16, 19 19 cf. Varr. r. diu. 1, 58 b (p. 164). ) [*]( 1 uocabnnt Bl, uocabitar rv emanuhel bta CP, emmanuel RTD AE Y pgram, emanuel χ e l interpraetetur 01 2 autem] enim r nouiscam Bl iar. ergo X r S qui pr.] om. RTD 5 patria Cl 6 in quibus non est] et non est in illis supra 39, 18 ipsi DFlN2L 10 est] add. a χω rael m 11 qua] quia A1 EL T christi AlELl 12 relegiones HAEL 15 etiam BBTD, om. CP l, et cet. 16 blaspheniare AEL 7 e l 17 audiant L, audeant B1M1 AEU ϒ, audent cet., edd. alique L 19 si] sed Bl 20 scribait BBl, scribit TD ut interim clm 21 credant CP V putant] deum putant ael 22 sic non Q g 28 praecipit ClP g quos] cus B1 )

42
deos colendos non esse? si nec Iouis nec Saturnus est — quia, si unus eorum esset, contra sacra Iouis et Saturni eorum tanta non diceret —, quis ergo est, qui propter deos alios solus ab istis non colitur et euersis dis aliis tam euidenter efficit, ut solus colatur, humilata omni superba altitudine, quae se aduersus Christum erexerat pro idolis persequens interficiensque Christianos? nunc certe quaerunt, ubi se abscondant, cum sacrificare uolunt, uel ubi deos ipsos suos recludant, ne a Christianis inueniantur adque frangantur. unde hoc nisi a timore legum adque regum, per quos deus Israhel suam exserit potestatem iam subditos Christi nomini, sicut longe ante promisit dicens per prophetam: et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes seruient illi?

Nempe iam impletur quod per prophetam identidem canitur, quod remissurus esset impiam plebem suam — non quidem totam, quia multi ex Israhelitis crediderunt in Christum; nam inde erant et apostoli eius —, et humilaturus omnem superbum adque iniuriosum, ut ipse solus exaltaretur, id est solus altus et potens hominibus manifestaretur, donec proicerentur a credentibus idola et a non credentibus absconderentur, cum eius timore terra confringitur, id est terreni homines timore franguntur, timendo legem uel ipsius uel eorum qui [*]( 12 Ps. 71, 11 ) [*]( 1 non 8. I. B iupiter y I 2 quia sij qu*si (eras. a) Bl, qui si B2 unus] u.nuI (eras. e) B esset om. A1EL 3 eorum] horum g, eos a, om. e l non diceret tanta g, t. n. dicerent a 4 alienos r uersis Bl 5 effecit RD MQ IPAEL f r a humiliata codd. praeter B1 omnia Bl AlL superbia BINIL 6 se om. AEL ϒπ se erexerat E* y* 8 abscondeant HElL ipsi g 9 recludant BlRTD rae, retrudant (retrodant H1) cet. (rJ. Cie. Verr. II 1,7) a om. A*EXL unde] add. enim rae 11 eIerit (eras. r) B, erexit QL ym prae, exercet Dg nomine C\'PFt 01 13 eum om. A1E1L seruiant Bl, aeruiunt L 14 illi] ei BTD v 15 impletur] completur CPVF pgrm idem Q 17 quia] quoniam RD ex] et B; et ex B2 CPF pm israheliticis HAELSU αϒ 18 humiliaturus codd. praeter Bl 20 solus] add. et I proficerentur AxElL, destruerentur E1 fk 22 confringatur g. )

43
credentes in eum gentibusque regnantes talia sacrilegia prohiberent.

Haec enim, quae ut facilius intellegerentur breuiter praelocutus sum, propheta sic dicit: *Et nunc tu, -domus Iacob, uenite, ambulemus in lucem domini. \'remi sit enim plebem suam, domum Israhel, quoniam repleta est sicut ab initio regio eorum auguriis sicut alienigenarum, et filii multi alienigenae nati sunt illis. \'repleta est enim regio eorum argento et auro, nec erat numerus thensaurorum illorum. et repleta est terra equis, nec erat numerus currum illorum. et repleta est terra abominationibus operum manuum ipsorum, et adorauerunt ea quae fecerunt digiti eorum. \'et inclinauit se homo et humilauit se uir, et non remittam illis. "et nunc intrate in petras et abscondite uos in terra a facie timoris domini et a maiestate uirtutis eius, cum surrexerit confringere terram. "oculi enim domini excelsi, homo autem humilis. et humilabitur altitudo hominum, et exaltabitur dominus solus in illa die. "Dies enim domini sabaoth in omnem iniuriosum et superbum et supra omnem altum et elatum, [*]( 5 *Esai. 2, 5-21; cf. Euseb. demo eu. 2, 3 et 4 ) [*]( 1 gentibus g regnandis AlEL 9 8 ut] et CPF1 prolocutus r 5 ambulemus BRTD, et atnbulemus cet., edd., v 6 lucem C\'PYF ONMQ H1A1EL ϒϰψ pr ae I, luce BTD 02 H2A2U g m, lumine B v liomus B7D C\'PF ON EL T ga. dominus r 8 ipsoruni Q augoriis C", angustiis r 10 thesaurorum codd. praeter B 12 currum BCl, currnum cet. et repl. est terra alt. loco om. AXEL 14 adorabernnt B inclinabit B A1E1L 15 humilianit codd. praeter Bl hnmiliatus est nir V 16 dimittam g petris CPY, petram N r" et om. N 18 resurrcierit g 20 autem] enim C hnmiliabitur codd. 21 ezultabitnr Gn in die illa HAELU αϒπν 22 in] om. ElL, supra A1E2 αϒ m omnem om. AlEL ar 23 et superbum om. p supra] super \\ p g elatum BRTD H2A2U, helatum S, eleuatum 8, exaltatum a, hnmiiiatum CPVF ONMQ H1A1E (L2 in ras.) ϒϰχψω edd., humiliatum et elatum g )

44
qui humilabuntur, "et super omnem cedrum Libani excelsorum et elatorum et super omnem arborem balani Basan, uet super omnem montem et super omnem collem altum, et super omnem nauem maris et super omne spectaculum nauium decoris. "et humilabitur et cadet contumelia hominum, et exaltabitur dominus solus in illa die.

"Et manibus fabricata omnia abscondent in speluncis et in scissuris petrarum et in cauernis terrae a facie timoris domini et a maiestate uirtutis eius, cum exsurrexerit confringere terram. illa enim die proiciet homo abominationes aureas et argenteas, quae fecerunt ut adorarent superuacuanea et noxia, ut intrent in foramina solidae petrae et in scissuras petrarum, a facie timoris domini et a maiestate uirtutis eius, cum exsurrexerit comminuere terram.

Quid dicunt de isto deo sabaoth, quod interpretatur \'deus uirtutum) uel \'exercituum\', quia illi seruiunt uirtutes et exercitus angelorum? quid dicunt de isto deo Israhel, quia deus est illius populi, de quo uenit semen, in quo benedicerentur [*]( 1 qui] quia HTEPSU αϒ2ARF3, et Y1 v hamiliabuntur codd. praeter B (et sic infra) super BRD g, supra cet. 2 excesorum E1L, excelsam ξπψ p r α e l, excelsum F7 X elatam ξπψ prael, elatum F1 X super] supra F aelm 3 balani BLBT ON1 Q, libani cet., edd. montem e. s. o. c. a. e. s. omnem om. BL 4 altum om. RTD et super omnem nauem maris] (uers. 15 ϰαὶ ἐπὶ πάντα πύρϒον ύψηλόν, ϰαὶ ἐπὶ πᾱν τεῑχος ύψηλόν om.) xal ἐπὶ nav πλοι̃ον ϑαλάοσης 5 omnem BCLP 6 cadent B 7 solua dominus r 9 in is∗is∗uris BL 11 eius om. CPF p exsurrexerit BRTD F m, exurr. pgrael, surrexerit CPV ONMQ HAELSU 7* v 18 quas N2 adorent BT rae 14 superuacuanea CAAU ϒ1, superuacua inania C2P, superuacvanea (v 8. I. add.) H, auperuacua YF N PG r, supernacanea BRTD OM EL y aelm, superuaganea Q, superuacancia 8 foramine 01 HAE1LU Y 15 scissuria H a faciam BX 17 exurrexerit DQU a pgrael, surrexerit CPY v 19 uirtutis CLP et orn. AEL γπ 20 quia (a 8. I.) N 21 est om. DA1E benedicentur RT r )

45
omnes gentes? cur solum non colunt, qui omnes deos colendos esse contendunt? cur ei non credunt, qui alios deos falsos et ostendit et euertit? audiui quendam eorum dicere se legisse aput nescio quem philosophum, quod ex his quae Iudaei in suis sacramentis agerent intellexisset, quem deum colerent: praepositum, inquit, istorum elementorum, quibus iste uisibilis et corporeus mundus extructus est, cum scripturis sanctis prophetarum eius aperte ostendatur illum deum colendum praeceptum esse populo Israhel, qui fecit caelum et terram et a quo est omnis uera sapientia. sed quid opus est hinc diutius disputare, cum ad id quod ago sufficiat quod illi qualibet praesumtione opinantur de illo deo, quem deum esse negare non possunt? si enim praepositus est elementorum, quibus mundus iste consistit, cur non potius solus ipse colitur quam Neptunus, qui solius maris praepositus est, quam denique Siluanus, qui solorum agrorum adque siluarum, quam Sol, qui solius diei uel etiam uniuersi caelestis caloris, quam Luna, quae solius noctis uel etiam humoris potestate praefulget, quam Iuno, quae solum aerem tenere perhibetur ? certe enim isti partium praepositi, quicumque sunt, necesse est, ut sub illo sint qui omnium elementorum et uniuersae huius molis praeposituram gerit. at iste illos omnes coli prohibet. cur ergo isti contra praeceptum maioris illorum non solum eos colere uolunt, sed propter istos illum [*]( 1 cf. Gen. 22, 18; supra 20, 7; 38, 13; 40, 18 6 Numenius, ut oidetur; cf. Euseb. praep. eu. 7, 3; 11; 11, 9; 10 9 cf. Gen. 1, 1 10 cf. Eccli. 1, 1; 15, 10; Sap. 7, 15-17; 25 14 cf. de ciu. d. 4, 10 ) [*]( 2 credant CP et om. B1BT 3 auertit H 4 nescio apud qa. Y, ap. qo. neacio p philoaopbam ClP quod] cum BlR eis CPY, is Bl, is L, hiie xrłw, iis p l m quae.. B, que ipsi r 5 saeris r intellexit s. I. B, intellexissent HAELS p 8 in scripturis F2 χpraelm apert JB1 ostendantur B 11 hic D r deutius Bl cam] quam B 12 quo illi CPF1 13 si* (c eras.) B 14 potius solus ipse BRTD r, ipse potius cet. 16 solum L 17 solus CP 18 quam om. CPFX quae] qui CXP umoris BCl 19 praefulgit ClP 20 quaecumque ClP 22 uniuersi CXP iste] certe r 24 non] hs non (hs dtl.) Bl illum nolant] non (eras.) B1, illum nolint s. 1. B7 )
46
nolunt? adhuc non inueniunt, quid de isto deo Israhel constanter liquidoque pronuntient, nec umquam inuenient, donec eum inueniant deum solum uerum, a quo creata sunt omnia.

Proinde quidam Lucanus magnus eorum in carmine declamator, credo et ipse diu quaerens siue per suas cogitationes siue per suorum libros, quisnam esset Iudaeorum deus, et, quia non pie quaerebat, non inueniens, maluit tamen incertum deum, quem non inueniebat, quam nullum deum dicere, cuius tam magna documenta sentiebat. ait enim: et dedita sacris incerti Iudaea dei. et nondum deus iste sanctus et uerus deus Israhel, nondum per Christi nomen tanta in omnibus gentibus fecerat, quanta usque in hodiernum diem post Lucani tempora consecuta sunt. nunc uero quis tam durus non flectatur? quis tam torpidus non ignescat, cum impletur quod scriptum est, quia non est qui se abscondat a calore eius? quando iam clarissima luce manifestantur quae in eodem psalmo, unde uersiculum istum commemoraui, tanto ante praedicta sunt? caelorum enim nomine apostoli Christi significati sunt, quod in eis deus praesideret, ut euangelium nuntiarent. iam ergo caeli enarrauerunt gloriam dei, et opera manuum eius adnuntiauit [*]( 10 Lucan. 2, 592 aq. 16 Ps. 18, 7 21 cf. Ps. 18, 1-7 ) [*]( 2 liquideque 02MQ r inueniant A&LU donec eum inueniant om. L 4 quidem lucanus H, luc. quidem r eorum magnus Y g declarator CP, declamator (-clamator i ras.) 0 7 tamen om. RT incertum (deum om.) BT 8 cuius] quia eius (a del,) H, qui eius AELU 9 ait] at AelL 10 dedit ElLS 12 nondumj ∗∗∗ (eras. non) B 13 per christi n. t. i. o. g. f. q. usque om. Bl omn.] hominibua T2 gentibus om. BT 14 usque om. RT diem om. Bl consequata Bl 15 quis tam] quisquam C\'P turpidus (b 8. p (P) CPFQ, tepidus Y πψω pael 16 ignuscat Cl, ignoscat PFl, agnoscat DC2Q. igniscatg 17 iam om. CP 18 manifesta Fl psalmo (p 8. I.) B 19 praedicata BlQ 21 ut] et BT, om. 01 nuntiarent BtBTD, adnuntiarent cet., edd. 22 narrau. L manum Bl, cf. supra 43, 13 annunciat p )

47
firmamentum. dies diei eructuauit uerbum, et nox nocti adnuntiauit scientiam. iam non sunt loquellae neque sermones, quorum non audiantur uoces eorum. iam in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum. iam in sole, hoc est in manifestatione, posuit tabernaculum suum, quod est ecclesia ipsius, quia, ut hoc faceret, ipse, sicut ibi sequitur, tamquam sponsus processit de thalamo suo, id est: coniugatum uerbum carni humanae processit de utero uirginali, iam exultauit ut gigans et cucurrit uiam, iam a summo caeli facta est egressio eius et recursus eius usque ad summum caeli. et ideo rectissime sequitur uersus, quem paulo ante commemoraui: et non est qui se abscondat a calore eius. et adhuc isti fragiles contradictiunculas garrientes eligunt isto igne sicut stipula in cinerem uerti quam sicut aurum a sorde purgari, cum et deorum falsorum iam fallacia monumenta frustrata sint et illius incerti dei ueracia promissa certa iam facta sint!

Desinant ergo dicere mali laudatores Christi, qui nolunt esse Christiani, quod Christus non docuerit deos eorum deseri et simulacra confringi. deus enim Israhel, de quo praedictum [*]( 1 cf. en. in ps. 18, II 6; Eus. eclog. proph. 2, 10 12 Ps. 18, 7 14 cf. Esai. 47, 14 15 cf. Prou. 17, 3; Sap. 3, 6; Eccli. 2, 5 20 cf. Deut. 7, 6; Esai. 54, 5 ) [*]( 1 eructuat CP, eructauit T ONM1 y* gr aelm, eructat w p v adnuntiauit] indicauit x, indicat p p 2 loquille ClP 4 eziuit edd. 6 quod est ecclesia] hoc est ecclesiam (ccl. C) CPV 7 talamo Bl 9 gigans BRr CPF* ONlMQ HlAWL (gyg. C, n eras. FN, exp. HE, del. A), gigas cd. et currit Al, ad currendam Hlv 10 egressio eius facta est V facta est] om. RTD v, factus est B eius pr. J om. CP 11 caeli] eius rv -14 eligont] add. magis rael igne] in genesi A1E1L istipulam B 15 cum] quam BlClP, quom C2, non p iam] tam CPV p fallatia CPN1, falacia (-tia JEP) ElL, falsa B 16 munumenta EI, monim. E2 y, munim. p a, molimenta r sunt r neracia om. CF p 17 certa iam] certata (ta alt. exp. C, erat. P) CP, certa V, iam r sunt r 18 designant BlL ergo om. Cl 19 deaeri] desiere ClP 20 simulacra om. R fringi 01 )

48
est quod deus uniuersae terrae uocabitur, et deus uniuersae terrae iam uocatur, hoc per prophetas futurum praedixit, hoc per Christum congruo tempore impleuit. certe enim si iam deus Israhel deus uniuersae terrae uocatur, necesse est, ut fiat, quod iussit, quando qui iussit innotuit. quia uero per Christum et iri Christo innotuit, ut ecclesia eius per orbem diffunderetur et per ipsam deus Israhel uniuersae terrae uocaretur, paulo superius aput eundem prophetam legant qui uolunt, immo et a me commemoretur. neque enim ita longum est, ut oporteat praetermitti. dicuntur enim multa de praesentia et humilitate et passione Christi et corpore eius. cui caput est, id est ecclesia eius, cum appellatur tamquam sterilis, quae non pariebat. per multos enim annos ecclesia. quae futura erat in omnibus gentibus in filiis suis, hoc est in sanctis suis, non apparuit nondum Christo adnuntiato per euangelistas eis, quibus non est adnuntiatus per prophetas, et dicitur plures filios desertae futuros quam eius, quae habet uirum, cum uiri nomine significata est lex uel rex, quem. accepit primus populus Israhel, nec acceperant gentes legem eo tempore, quo propheta loquebatur, neque rex Christianorum apparuerat adhuc, ei quibus tamen gentibus longe fertilior et numerosior sanctorum multitudo prouenit. ita ergo dicit Esaias [*]( 11 cf. Esai. 54, 1; Gal. 4, 27 14 cf. Cypr. test. 1, 20 17 cf. Esai. 54, 1 22 cf. Cypr. test. 1, 23 ) [*]( 2 futurum] nenturum V 3 implebit B iam] idem D r 4 est -8. l. E r 5 qui] que ElL, quod AU 6 christo] christum PF p horbem Bl 7 disfunderetur B 9 et] etiam g a eras. A me om. dEL a me om. g, ab illis E2, ab illo E3 commemorentur QE1 y g enim om. AEL y 10 de] et de g 12 cui] cuius 02 ecclesia BlF, declesia 01, de ecclesia cet., edd., cum] quam Bl 15 christus CP adnuntiato p. e. e. q. n. est om. CPF1 16 adnuntiatus] add. est s. I. C2 17 filias d. futuras Y futurus ClP quam (a 8. I.) B 18 cum] cuius pram 19 acceperunt Bl g 20 eo tempore legem (-ge ClP) CPV quod Bl AlExL propbetae loquebantur rae neque] add. enim Y 21 apparuit OQ HAEL 7 adhuc] add. gentibus ONMQ H raelm 22 numerosior] nuerior BI, uberior BTD ita] ideo p )
49
incipiens ab humilitate Christi et se postea conuertens ad adloquendam ecclesiam usque ad eum uersum, quem commemorauimus, ubi ait: et qui eruit te ipse deus Israhel uniuersae terrae uocabitur:

"Ecce, inquit, in intellectu erit puer meus et exaltabitur et honorificabitur uehementer. "quomodo multi mirabuntur super te, sic tamen et inhonesta uidebitur ab hominibus species tua et honor tuus ab hominibus. "ita enim mirabuntur gentes multae super eum et continebunt reges os suum, quoniam quibus non est nuntiatum de illo uidebunt et qui non audierunt intellegent.

\'Domine, quis credidit auditui nostro? et bracchium domini cui reuelatum est? \'nuntiauimus coram illo ut puer, ut radix in terra sitienti; non est species illi neque honor. et uidimus illum, et non habuit speciem neque decorem; \'sed uultus eius abiectus et deformis positio eius ab omnibus hominibus. homo in plaga et qui sciat ferre infirmitates, propter quod et auertit se facies eius, iniuriata est nec magni aestimata est.

*Hic infirmitates nostras portat et pro nobis in doloribus est. et nos existimauimus illum in [*](1 cf. Ens. eclog. proph. 4, 27 3 *Esai. 54, 5 5 *Esai. 52. 13-15; cf. de ciu. d. 18, 29 13 *Esai. 53, 1-12 28 cf. Matth. 8, 17 ) [*]( 1 ad ClP ab hnmilitatem F, ab humanitate ael ad om. AEIL 2 loquendam F 3 ipse] ipse est Q 5 in intellectu erit BRTD 2PMQ HS2 X graelm, intellectum erit ClPO a, intellectu erit VNl AELS1 ϒω, intellectam intellegit F, intellectum intelliget ψ p, intelleget C (ouvaaet) 7 inhonestam CP 8. hominibus pr.] omnibus FN1, χψω praelm tuus om. e I 11 illo] eo g uiderant H 13 credit H 14 rebellatum Bl nuntiabimus B 15 ut alt.] et V AELU g 18 omnibus om. RT HAEL T g, »omnibus (eras. h) F, hominibus Q 19 plaga] flagella HAELU a-f ae quis (a eras. A, exp. E) AEL g 20 et om. p 21 magna Nl, magis p etistinata p est om. Y 22 inflrmitatis 01 23 aestimauimus (-bimus D) STD r ) [*]( XXXXIII Auf. Sect. III para 4. ) [*]( 4 )

50
doloribus esse et in plaga et in poena. ipse autem uulneratus est propter peccata nostra et infirmatus est propter iniquitates nostras. eruditio pacis nostrae in eum, liuore eius sanati sumus. "omnes ut oues errauimus et dominus tradidit ilium pro peccatis nostris. et ipse quoniam male tractatus est, non aperuit os; ut ouis ad immolandum ductus est, et ut agnus ante eum qui se tonderet fuit sine uoce, sic non aperuit os suum.

In humilitate sublatum est iudicium eius. generationem eius quis enarrabit? quoniam tolletur de terra uita eius. ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem. sepulturam ergo malos propter sepulturam eius et diuites propter mortem eius, ob hoc quod iniquitatem non fecerit nec dolum in ore suo. dominus uult purgare illum de plaga. si dederitis uos ob delicta uestra animam uestram, uidebitis semen longissimae uitae. et uult dominus auferre a doloribus animam eius, "ostendere illi lucem et figurare per sensum, iustificare iustum bene seruientem pluribus, et peccata illorum ipse sustinebit. "propterea ipse hereditabit complures et fortium partietur spolia, propter quod tradita est ad mortem anima eius et inter iniquos aestimata est, et ipse peccata multorum sustineuit et propter iniquitates eorum traditus est. [*]( 4 sancti B 5 omnes] CJdd. qui HAEL y, add. quasi g errabimus B 9 sum B1 10 «blatum Bl iudicium eius aublatam est V 11 enarrauit B Q HElL, ennarrauit Ml, ennarrabit CP1 13 est om. C malus B pro sepultura RTD r 14 diuitem B pro morte JRTD MQ r 15 fecerint ElL in om. CPVF1 HAEL y, exp. B1 19 a doloribua om. CPF p eius] add. et p 20 ct om. p iustificari B 22 ipse pr.] om. V, ille p hereditauit BMX 23 cumplurea CXP, cum pluribus C2, plures V patietur 01 AlEL 26 austineoit Engelbrecht, sustinebit BlRTJD, sustenuit ElL, sustinuit cet., edd. iniqu. eor.] peccata illorum p )

51

\'Delectare sterilia, quae non paris, exsulta et clama, quae non parturis, quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum. dixit enim dominus. \'dilata locum tabernaculi tui et aulas tuas confige; non est, quod parcas. porrige longius funiculos et palos ualidos constitue. etiam adque etiam in dextram adque sinistram partem extende. semen enim tuum hereditabit gentes, et ciuitates quae desertae erant inhabitabis. non est, quod metuas, praeualebis enim, nec erubescas, quod detestabilis fueris. confusionem enim in perpetuum obliuisceris. ignominiae uiduitatis tuae non eris memor, \'quoniam ego sum dominus qui facio te, dominus nomen ei, et qui eruit te ipse deus Israhel uniuersae terrae uocabitur.

Quid contra hanc eaidentiam expressionemque rerum et praedictarum et impletarum dici potest? si de Christi diuinitate discipulos eius putant esse mentitos, numquid de Christi passione dubitabunt? resurrexisse non solent credere; at illa omnia ab hominibus humana perpessum etiam libenter credunt, quia hominem tantummodo credi uolunt. ille itaque sicut ouis ad immolandum ductus, ille inter iniquos deputatus, [*]( 1 *Esai. 54, 1-5 21 cf. Esai. 53, 7 et Matth. 26, 63; Act. 8, 32 et 33 22 cf. Esai. 53, 12 et Marc. 15, 28; Luc. 22, 37 ) [*]( 1 dilatare C2, laetare epiat. 105, 4, 15; de ciu. d. 18, 29; Cypr. test. 1, 20 isterilis B, sterelis C\'NHL pares Cl exsulta BR Q, exulta T CF NM HAEL, et exulta 0, exalta r, erumpe ep. 105 2 exclama R quoniam] quia χψω edd. v (Gal. 4, 27) 3 habit 01 4 enim] antem V deus g 5 auleas tuas C2, aules t. F1, clauos tuos D* (cf. v), caulas tuas a ael, aalaeas t. epist. 105, aulaearum tuarum de ctu. d. 18, 29 configo CtP, confringe 0 6 funioulus Bl, f. tuos g v et om. p constituae B, confirma ep. 93, 9, 29; 105, 4, 15; conforta de ciu. d. 18, 29; consolida v 7 dexteram CPV NQ edd. sinistram] in sin. ONMQ HE r r, ad laeuam o (εἰς ta άριιστερά Alex. Sin.) 8 hereditauit B 10 nec] ne I 11 confusione. M, -ne AL 18 quia CPF pg sum OHi. m 15 iarahel] add. deus N2 rael 19 at om. RTD 20 etiam] etiam cum B2 22 oues CPlElL ) [*]( 4x )

52
ille uulneratus propter peccata nostra, cuius liuore sanati sumus, cuius facies iniuriata. est nec magni aestimata, palmis caesa et sputis inlita, cuius deformis in cruce positio, ille ab iniquitatibus populi Israhel ductus ad mortem, ille qui non habebat speciem neque decorem, quando colaphis percutiebatur, quando spinis coronabatur, quando pendens inridebatur, ille qui, sicut agnus coram tondente non habet uocem, sic non aperuit os suum, cum ei diceretur ab insultantibus: prophetiza nobis, Christe. nempe iam exaltatus est, iam honorificatus est uehementer. nempe iam mirantur gentes multae super eum. iam continuerunt reges os suum, quo aduersus Christianos leges saeuissimas promulgabant. nempe quibus non est nuntiatum de illo, iam uident, et qui non audierunt, iam intellegunt. quoniam gentes, quibus non nuntiarunt prophetae, magis ipsae uident, quam uera nuntiata sint per prophetas. et qui non audierunt ipsum Esaiam loquentem, iam in litteris eius, de quo ista sit locutus, intellegunt. nam in ipsa gente Iudaeorum quis credidit auditui prophetarum, aut bracchium domini, quod est ipse Christus, qui per eos adnuntiabatur, cui reuelatum est, quando manibus suis ea scelera in Christo admittebant, quae futura praedixerant prophetae quos habebant? nempe iam hereditate possidet multos [*]( 1 cf. Esai. 53, 5 a et Rora. 4, 25; 1 Cor. 15, 3 cf. Esai. 53, 5b et Matth. 26, 67; Marc. 14, 65; Luc. 22, 63 et 64; I Petro 2, 22-24: I Ioh. 3, 5 2 cf. Esai. 53, 3 et Marc. 9, 11; Ioh. 19,18 8 Matth. 28, 68; cf. Marc. 14, 65; Lnc. 22, 64 9 cf. Esai. 52, 18-15 13 cf. Rom. 15, 16—21 18 cf. Esai. 53, 1 et Ioh. 12, 37 et 88; Bom. 10, 16 ) [*]( 3 et om. AEL r in crucis ElL 5 ispeciem B 7 tondentem BlD Ml habebat F2 p grael 9 exultatus ClP 11 continent p regis et legis C1 quo] quod BD CPF1 ONl HAlEL, qui U r aeI 12 promulgabant (n exp.) C. prouulgabant ALU1 14 intellegent BsRTD O1N1M A1E1L quia RTD nuntiarunt B F ONQ, nuntiauerunt cet., annuntiauerunt m 17 iam] tamen Al de (om. quo) A1E1L, unde A2U, quid de E1; 18 nam] nam et D F* ONMQ edd. in om. Bl 19 christus ipse F elm 22 hereditate] in hereditate I )
53
et fortium partitur spolia, cum ea quae diabolus et demones possidebant per ecclesiarum suarum fabricas et quoslibet necessarios usus illis expulsis proditisque distribuit.

Quid ergo ad haec dicunt peruersi laudatores Christi et Christianorum obtrectatores? numquid, ut ista per prophetas tanto ante praedicerentur, Christus magicis artibus fecit aut discipuli eius ista finxerunt? numquid, ut delectetur ecclesia diffusa per gentes quondam sterilis, nunc in pluribus filiis quam illa synagoga, quae legem siue regem tamquam uirum acceperat, numquid, ut sic dilatet locum tabernaculi sui omnes nationes et linguas occupans, ut longius, quam Romani imperii iura tenduntur, usque in Persas et Indos aliasque barbaras gentes funiculos porrigat, ut in dextram per ueros Christianos et in sinistram per fictos Christianos in tam multis populis nomen eius extendatur, ut semen eius herodite gentes, ut ciuitates, quae a uero dei cultu et a uera religione desertae fuerant, iam nunc inhabitet, ut non timuerit hominum minas et furias, quando in sanguine martyrum tamquam honore purpureo uestiebatur, ut praeualeret tam multis tamque uehementibus et potentibus persecutoribus suis, ut non erubesceret quod detestabilis fuerit, quando magnum erat crimen fieri uel esse Christianum, ut confusionem in perpetuum obliuiscatur, [*]( 1 cf. Esai. 53, 12 2 cf. epiat. 47, 3; en. in ps. 80, n. 4 10 cf. Esai. 54, 2 . ) [*]( 1 eam quae B1, eo quem HAE1, eos quos E* y 2 suarum] add. et Bl fabricas et] fabricaret Nl, fabricas ad N*, fabricasset 0 8 per- ditisque p 4 hoc rae dicant p praeuersi Cl 6 praedicarentur D CP p magis EXL 7 eius om. p numquid om. p, numquit B dilectetur L, dilatetur (PPVF χψ pgrael 9 Biue regem] uel prophetam AEL 10 acciperat C\'lp dilataret X rael 11 nationis 01 13 dext*ram P, dexteram pgaelm, dextra HAEL r 14 sinistra Clp HAEL r per finctos AlElL, perfectos SlTNl 15 simen 01 hereditent g. et ciuitates Q 16 ciuitatis Cl 17 timeret p hominus A1E1L1 hominis A2U 18 sanguinem Ml HElL 20 erubiscerit C1P, eruberet A1E1L 21 uelle esse B1 22 confusione AE1L in pertaum B, imperpctuum p g )

54
quia, ubi abundauerat peccatum, superabundauit gratia, ut ignominiae uiduitatis suae memor non sit, quia paululum derelicta et obprobriis obiecta tam eminenti gloria reflorescit? numquid postremo, ut dominus, qui fecit eam et a dominatu diaboli et demonum eruit eam, ipse deus Israhel uniuersae terrae iam uocetur, discipuli Christi finxerunt, quod prophetae, quorum libri nunc in manibus inimicorum Christi habentur, tam longe ante quam Christus filius hominis fieret praedixerunt?-

Hinc ergo intellegant, quod ne tardissimis quidem adque obtunsissimis obscurum dubiumue relinquitur, hinc, inquam, intellegant Christi peruersi laudatores et christianae religionis exsecratores etiam Christi discipulos contra deos eorum ea didicisse adque docuisse quae doctrina continet Christi, quia deus Israhel, qui haec omnia, quae isti colere uolunt, abominanda adque euertenda in libris prophetarum praecepisse inuenitur, ipse deus uniuersae terrae, sicut tanto ante promisit, per Christum et Christi ecclesiam iam uocatur. si enim Christum mira dementia suspicantur deos eorum coluisse ac per hos eum tanta potuisse, numquid et deus Israhel deos eorum coluit, qui de se per omnes gentes colendo et de illis abominandis adque euertendis per Christum quod promisit [*]( 1 cf. Rom. 5, 20 17 cf. Esai. 54, 5 21 cf. Deut. 7, 5 ) [*]( 1 habnndauerat CPV OQ H, -uerit N, abnndauerit Fl, abundauit RD2F2 p. habundauit TDl auperabundabit B, superhabundauit (-bit D1) TD CPVF NQ p gratia] et gratia r ael 2 ignominia H9E1LU uiduaetatis CP, uiduitans uiduitatia E1L 3 direlecta 01 et om. CP obprobriac GIP, obprobrio C2V m, obprobrii F, opprobriis M subiecta CPVF1 gm tam om. Q 4 a domin.] abhominatu ElL 5 daemonium B 6 profaetae JB1 7 quarum B 8 fierit ClP . 10 intellegunt ClP 11 optunsisBimia M, obtundissimis Sl g, obtusissimis w edd., obt. etiam HAELSU 7 g dubium ut D, dubium p relinquetur CPF1, relinquatur D1 16 praecipisse CP 17 sicut tanto (t med. s. I.) B, sicut (om. tanto) Jf1 pael, sic (om. t.) r 18 et] a g ecclesia AEL g e 19 chriatum om. AIEL 20 boc NzQ et om. AEL f rae 21 de sc per] desuper CP ilIis om. p )

55
impleuit? ubi sunt di eorum? ubi uaticinia fanaticorum et diuinationes pythonum? ubi auguria uel auspicia uel haruspicia uel oracula demonum? cur non profertur ex huius modi antiquis libris admonitum aliquid et praedictum contra christianam fidem et contra prophetarum nostrorum expressam iam in omnibus gentibus tam perspicuam ueritatem? offendimus, inquiunt. deos nostros et deseruerunt nos, ideo aduersus nos Christiani praeualuerunt et humanarum rerum felicitas defessa ac deminuta dilabitur. hoc sibi certe per Christianos fuisse euenturum legant ex libris uatum suorum, sed ea legant, ubi si non Christus, quia eum deorum suorum uolunt fuisse cultorem, saltem deus Israhel inprobatus et detestatus sit, quem constat istorum euersorem. sed numquam hoc proferent, nisi quod modo forte confiuxerint. quod cum protulerint, apparebit eo ipso certe, quod tanta res tam ignota profertur, quae utique debuit, antequam hoc quod praedictum est accidisset, in deorum templis omnium gentium recitari, ut praestruerentur --et praemonerentur qui nunc nolunt esse Christiani.

Deinde quod de felicitatis rerum humanarum deminutione [*]( 18 cf. de ciu. d. 18, 28 ) [*]( 1 ubi-pythonum om. Q uacinia ElL 2 diuinationis ClP phytonum BF p, phyth- N, phith- M, phitonum HAELTJ f pgr augoria Cl haruspicia B CP e l, haruspicina (ar. D) RTD, aruspicia cet. oracola B 3 huius modi BBTD, istiua m. cet. 4 admonimentum T aliquit det Bt, a. dent B1 5 nostrorum om. p expr.—perspicuam om. p in om. e 6 perspiciuam B 8 preualent p rerum om. CPF1 defensft C\'P ψ, deffensa Mx, depressa V l diminuta BTD V HAELSU ϒψ1 pgrael 9 uenturum RT, euentorum ClP 11 qui eum NWElL, quem N2E2 ϒπ, quia cum 01PF1 13 euersorum &PF1 HA haec e l proferrent QA7 g, proferant E quod del. N2, quo CT pe forte quo p 14 finxerint RTD, confixerint HAE1, coofixerunt L, confincxerint Q protu.lerint (eras. 1) B 15 ipse ClPNi m tanta rea om. Y res tam om. CPF1 quae] quod V 16 quod om. C1PM1 accidisse MlQ, accedisset HEXL 17 templis dforum g omnium] auribus omnium R TD r peratruerentur B, praestarentur Q 18 nunc om. ELS a e nolent ClP, uolunt πψ p r m 19 diminutione (-nem T) RTD 02 AE2LU p grael )

56
per christiana tempora conqueruntur, si libros philosophorum suorum legant ea reprehendentium quae nunc eis etiam recusantibus et murmurantibus subtrahuntur, tum uero magnam laudem repperient temporum christianorum. quid enim eis minuitur felicitatis, nisi quod pessime luxurioseque abutebantur in magnam creatoris iniuriam? nisi forte hinc sunt tempora mala, quia per omnes paene ciuitates cadunt theatra, caueae turpitudinum et publicae professiones flagitiorum, cadunt et fora uel moenia, in quibus demonia colebantur. unde enim cadunt nisi inopia rerum, quarum lasciuo et sacrilego usu constructa sunt? nonne Cicero eorum cum Roscium quendam laudaret histrionem, ita peritum dixit, ut solus esset dignus qui in scaenam deberet intrare, ita uirum bonum, ut solus esset dignus qui eo non deberet accedere? quid aliud apertissime ostendens nisi illam scaenam esse tam turpem, ut tanto minus ibi homo esse debeat, quanto fuerit magis uir bonus? et tamen di eorum tali dedecore placabantur, quale a uiris bonis remouendum esse censebat. est etiam hinc eiusdem ipsius Ciceronis aperta confessio, ubi ait sibi Floram matrem ludorum celebritate placandam. in quibus ludis tanta exhiberi > turpitudo consueuit, ut in eorum conparatione ceteri honesti sint, a quibus tamen etiam ipsis agendis uiri boni prohibentur. quae ista est Flora mater, qualis dea est, quam celebrior et [*]( 12 locas non exstat, sed cf. Cic. pro Rosc. com. 17 20 cf. Cic. in Verr. II õ, 14, 36 23 cf. Cypr. quod idola dii n. 8. 4 ) [*]( 1 suorum philos, p 2 reprehentiumS 3 murmorantibus CP magnum B 4 repperientem HxElL 5 quo B AlL 6 magui BT cretoris Bl hic AE1L sint pal 7 caueae om. RT 8 flagitiosorum RTD x prael 10 incopia P et om. H1 sacrileg#o (eras. i) A uso C\'P 11 cycero TCP p rastiam C1P, ruscium F, rostium CW1 g, rvati(c)um N- 12 strionem Ael, stritionem L, istrionem HE1 r 13 uirum] uero CP eo] in scenam A2U g 15 in tanto HAE1 16 homo esse BRTD, esse homo cet. fnit p uir] suis N 17 quali CP a om. M1 18 ueris ClPl censebant B2PF ONMQ HAEL p 20 placantiam Bl exhibere CXP 21 honesti] homines isti HAetL U, homines honesti 9 22 etiam om. RT, et in Q 23 est ista CV g, ista (om. est) AlEL T )
57
habenis effusioribus laxata conciliat et propitiat turpitudo? quanto iam honestius in scaenam Roscius intrabat, quam Cicero deam talem colebat? si deminuta rerum copia, quae in haec celebranda funduntur, di gentium offenduntur, apparet, quales sint qui talibus delectantur. si autem ipsi irati ista minuunt, utilius irascuntur quam placantur. quapropter aut philosophos suos arguant, qui talia in luxuriosis hominibus reprehenderunt, aut deos suos frangant, qui talia de suis cultoribus exegerunt, si tamen iam inueniunt uel quos frangant uel quos abscondant; Christianorum uero temporibus defectum rerum secundarum, quo in turpia et noxia diffluebant, blasphemando inputare desistant, ne magis nos unde amplius Christi potestas laudetur admoneant.

Multa hinc dicerem, nisi me iam librum istum concludere adque ad propositam intentionem redire suscepti operis necessitas cogeret. cum enim euangelicas quaestiones, ubi uidentur quibusdam quattuor euangelistae non inter se constare, soluere adgrederer, ut potui expositis intentionibus singulorum primo mihi discutiendum occurrit, quod nonnulli quaerere solent cur ipsius Christi nulla scripta proferamus. ita enim uolunt et ipsum credi nescio quid aliud scripsisse quod diligunt nihilque sensisse contra deos suos, sed eos potius magico ritu coluisse, et discipulos eius non solum de illo fuisse mentitos dicendo illum deum, per quem facta sunt omnia, [*]( 1 concilia Q propitia BD Q 2 inhonestiua RTD rostius N1, rustias NJ incrabat B1 3 diminnta R TD 9 r ael in om. AE 4 hac El, hoc g 5 qualis ClP istam DON r, isti ClP 6 minuunt] inneniont RT uti*lius (eras. 1) B irascantur CP placabantar r aut] ad AE1L 8 enltoribus] fautoribus H 9 exigerunt WPQ g iam om. r inuenerint p, inueniant g 11 aecundarium B quo BWTD CPYF ONl HElLU p g, quod B1Q, quibus N2ME* ϒπ raelm in torpia ClP, inter pia AlElL, inter impia E2 ϒπ diffluebant BRT ONM H, defluebant cet., edd. blasfem. BB 12 desinant HAELU αϒπ g nec g 13 laudaretur B 14 hicp dicere C\'PO 17 consonare N* 18 expoBitis om. Q 19 discutiendo Fl quaerere] credere A* 22 eos om. p 23 situ Bx fuisse se HAelL fuisse mentitos de illo V p. )

58
cum aliud nihil quam homo fuerit quamuis excellentissimae sapientiae, uerum etiam de dis eorum non hoc docuisse quod ab illo didicissent. unde factum est, ut eos de deo Israhel potius urgeremus, qui per ecclesiam Christianorum ab omnibus gentibus colitur et istorum sacrilegas uanitates ubique iam euertit, sicut per prophetas suos tanto ante praedixit et per Christi nomen, in quo benedici omnes gentes promiserat, ea quae praedixit impleuit. ex quo intellegere debent nec Christum aliud de dis eorum uel nosse uel docere potuisse, quam deus Israhel per prophetas iussit adque praedixit, per quos ipsum Christum promisit et misit, in cuius nomine secundum pollicitationem, quam patribus fecit, cum benedicerentur omnes gentes, factum est, ut et ipse deus Israhel uniuersae terrae uocaretur, nec discipulos eius a sui magistri doctrina deuiasse, cum deos gentium coli prohibuerint, ne uel insensatis simulacris supplicaremus uel societatem cum demoniis haberemus uel creaturae potius quam creatori religionis obsequio seruiremus.

Quapropter, cum sit ipse Christus sapientia dei, per quam creata sunt omnia, cumque nullae mentes rationales siue angelorum siue hominum nisi participatione ipsius sapientes fiant, cui per spiritum sanctum, per quem caritas in cordibus [*]( 1 Ioh. 1, 5 7 cf. Gen. 22, 18; cf. supra 40, 18; 44, 21 9 cf. Esai. 54, 5; cf. supra 54, 5; 17 17 cf. Rom. 1, 25 19 cf. Cypr. test. 2, 1; 9; 10 21 cf. supra 34, 16 22 cf. Rom. 5, 5 ) [*]( 2 etiam] et r 3 didicisset C\'P 4 urgueremns (-mur D) RTD F M, urguerimus P, argueremus HAELU f g 5 sacrilega JB1 6 uertit B et om. Bl et in ciisti nomine.g 8 dixit CPY 9 aliquid RT 10 prophetas] add. suos AELU ϒπ gaelm per quos om. Bl 11 christum om. Bl et misit om. Ol nomen RT 13 et om. HAEL fit pg dñs deus r iarahel] add. deus T ael, add. et r 14 uocabatur Q eius discipulos g discipuli e. a. a. m. d. deuiassent El ϒπ 15 prohiberent F p m 16 daemonibus (dem. Y p) CPV re p 19 quapropter] incipit Eug. exc. prim. quam] quem HEL r r a elm 20 creata] facta Y mente Bl, mentis ClP rationabiles MQ rael (Eug. codd. praeter Tell.) 21 bominum] etiam hominum Y )

59
nostris diffunditur, inhaeremus, quae trinitas unus deus est, consultum est diuina prouidentia mortalibus, quorum temporalis uita in rebus orientibus et occidentibus occupata tenebatur, ut eadem ipsa dei sapientia ad unitatem personae suae homine adsumto, in quo temporaliter nasceretur, uiueret, moreretur, resurgeret, congrua saluti nostrae dicendo et faciendo, patiendo et sustinendo fieret et deorsum hominibus exemplum redeundi, qui sursum est angelis exemplum manendi. nisi enim et in animae rationalis natura temporaliter aliquid oreretur, id est inciperet esse quod non erat, numquam ex uita pessima et stulta ad sapientem adque optimam perueniret. ac per hoc, cum rebus aeternis contemplantium ueritas perfruatur, rebus autem ortis fides credentium debeatur, purgatur homo per rerum temporalium fidem, ut aeternarum percipiat ueritatem. nam et quidam eorum nobilissimus philosophus Plato in eo libro, quem Timaeum uocant, sic ait: quantum ad id quod ortum est aeternitas ualet, tantum ad fidem ueritas. duo illa sursum sunt, aeternitas et ueritas, duo ista deorsum, quod ortum est et fides. ut ergo ab imis ad summa reuocemur adque id quod ortum est recipiat aeternitatem, per fidem ueniendum est ad ueritatem. et quia omnia quae in contrarium pergunt per aliquid medium [*]( 16 Plato Tim. p. 29 c; cf. Cic. Tim. 3 ) [*]( 1 inherimuB C 2 est om. Bl 4 dei] deus Bl 5 nasceretur om. 01 6 et moreretur et B, moriretur T salotis AEL docendo T g et om. VH1 7 patiendo et oni. Hl flerit ClP, fecerit F ψ et om. B g, ut VN1 deorsum] add. praeberet V hominicus ElL 8 redenndi] add. et eius ClPF, et eis C2 π edd. sureum eat] eursum sunt CPF n edd. 9 anima CP, animae** AE, an. et L rationabilis w naturae CJ 10 oretur O1, operaretur N2, oriretur BKD C2 02 H1 A2E2U edd. (Eug. codd. pl. praeter Tell.) 11 etj atque V 13 ortis in ras. A, mortis EaL purgatur] crcdatur r 15 uirtatem CP nonuilissimus Bl 16 timacum (c exp. C) CP. tiweum Bx, tymeum B2D uocant (n exp.) N, uocat FAELU 7 p 17 ad id] addidit Bl 18 fidem] add. et e ueritatis L aeternistas Bl 20 reuocaremur ONMQ id] ad id E1, ut id E3 7 21 et om. CPF p 22 peragunt p aliquod p g )
60
redducuntur, ab aeterna iustitia temporalis iniquitas nos alienabat, opus ergo erat media iustitia temporali, quae medietas temporalis esset de imis, iusta de summis, adque ita se nec abrumpens a summis et contemperans imis ima redderet summis. ideo Christus mediator dei et hominum dictus est inter deum inmortalem et hominem mortalem deus et homo, reconcilians hominem deo, manens id quod erat, factus quod non erat. ipse est nobis fides in rebus ortis qui est ueritas in aeternis.

Hoc magnum et inenarrabile sacramentum, hoc regnum et sacerdotium antiquis per prophetiam reuelabatur, posteris eorum per euangelium praedicatur. oportebat enim, ut aliquando in omnibus gentibus redderetur, quod diu per unam gentem promittebatur. proinde qui prophetas ante descensionem suam praemisit, ipse et apostolos post ascensionem suam misit. omnibus autem discipulis suis per hominem, quem adsumpsit, tamquam membris sui corporis caput est. itaque cum illi scripserunt quae ille ostendit et dixit, nequaquam dicendum est, quod ipse non scripserit, quandoquidem membra eius id operata sunt, quod dictante capite cognouerunt. quidquid enim [*]( 5 cf. de ciu. d. 9, 15; 11, 2 7 cf. I Tim. 2, 5; cf. retract. 1, 11, 1; en. in ps. 29, II 1; 90, II 1; 134, 5; serm. 47, 12, 21; 121, 5; 293. 7; confess. 10, 43, 68 ) [*]( 1 redducnntnr BM ab] et ab 7 elm 2 medio N* temporalis BIBTDC2Q, temporale ClPl 3 mediaetas B iusta] iustitia A* (del. vl3) 82 g iusta de] miita et el 4 ne A1E1L contemporans CP 5 mediatur 01 6 et hominem mortalem] om. Hx, add. quid interest H2AE*LU g, quod ipse est E*, quo ipso est (sed eras) r et alt. om. r 8 factus] add. est id p 10 inennarrabile CP1, ioennarrabile. M, in inenarrabile B2 11 rebelabatur Bi, reuellab. CP posteri..s (eras. ta) B 12 aliquando] quandoque RTD 13 reddetur B quo diu per AlElLl, quod nuper L2, quod iam diu per H7A7U g 14 desensionem B\', discensionem PQ HAE1, disceasionem L suam om. VH1 15 ascensionem (a pr. 8. l.) B misit s. l. B, finii Rug, exc. prim. 16 suis C AelL 17 illis AlElL 19 ipse om. CP 20 quidquid] et quicquid g )

61
ille de suis factis et dictis nos legere uoluit, hoc scribendum illis tamquam suis manibus imperauit. hoc unitatis consortium et in diuersis officiis concordium membrorum sub uno capite ministerium quisquis intellexerit, non aliter accipiet quod narrantibus discipulis Christi in euangelio legerit, quam si ipsam manum domini, quam in proprio corpore gestabat, scribentem conspexerit. quamobrem illa potius iam uideamus qualia sint quae putant euangelistas sibimet scripsisse contraria — quod pirum intellegentibus uideri potest —, ut his quaestionibus dissolutis ex hoc quoque appareat illius capitis membra non solum idem sentiendo, uerum etiam conuenientia scribendo in corporis ipsius unitate germanam seruasse concordiam. [*]( 1 et dictis om. Bl 2 imperabit B, mandauit V 3 diuisis A2U2 concordia H 4 ministcriurn] diuisis id misterium g 5 quam si] quam quasi RD 7 scribente CP illam Bl 8 sibimet] sibi CPVF p, sibimet ipsis Migne 9 uidere CP 11 conuenientiam HAWL 12 conscribendo RTD unitatem BHl concordia C1P, add. ipso adiuuante qui uiuit et regnat in ecJa srforum CzP 13 EXPL. LIBER T CONCOR- DIA EUANG. INCIP. INDICULUM QUESTIONUM EUANGELIORUM LIBRI SECUNDI. B, EXPL LIBER PRIMUS. INCIPIUNT SECUNDI TERTII QUARTI LIBRI INDICULA B, EXPLICIT LIBER PRIMUS (sequ. linea uacua) T, EXPL. LIB. PR. INCIPIUNT QUESTIONES LIBRI SECUNDI D, EXPLICIT AURELII AUGUSTINI DE CONSENSU EUANGIJ LIBER T INCIPIT LIBER SECUNDUS DO GRATIAS AMEN INCIPIUNT QUAESTIONES SIUE CAPITULA LIBRI SECUNDI O.EXPLICIT AVRELII AGVSTINI DE CONSESV EVANGELISTARVM LIBER -I- INCIPIT LIBER SECVNDVS DO GRATIAS AM. INCIPIVNT QVESTIONES SIVE CAPITVLA LIBRI SECVNDI N, DE CONSENSU EUANGELISTARUM LIB I EXPLICIT: INCIPIUNT QUESTIONES SIUE CAPITULA LIBRI SECUNDI AMEN M, EXPLI. DE CONSENSV EVANGELISTARVM LIBER PRIMVS (duae lineae uacuae) Q, A VR AGVSTINI EPI DE CONCORDIA fcVANGELISTARV FINIT LIBER PRIMVS. INCP LIB SECVNDVS PRAECEDENTIBVS CAPITVL QVAESTIONVM C, FINIT LIBER PRIMVS INCPT LIBER SE-CO PRAECEDENTIBUS CAPITUL QUESTIONU P, EXPLIC AVRELII AVGVSTINI DE CONSENSV EVANGELISTARV. LIBER T INCIPIVNT QVESTIONES SIVE CAPITVLA LIBRI II F, AURELI AGUSTINI EPI DE CONSENSU QUATTUOR EUANGELISTARUM EXPLICIT).
62
LIBER PRIMUS: INCIPIT LIBER SECUNDUS AELS (corr. AU- RELII IPS2, AVGUSTINI JS1), AVRELIIAVGVSTINI EPI DE- CONSENSU EUANGELISTARUM EXPL LIB -I- INCIP. LIBER II- H, quaestiones librorum II., III., IV. omnes praem. ante librum primum fol. 1-4; inscr. INCIPIUNT CAPITULA QVAESTIONUM LIBRI SECUNDI H: