De Conjugiis Adulterinis

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Haec autem me de utroque sexu memineris dicere. sed maxime propter uiros, qui propterea se feminis superiores esse arbitrantur, ne pudicitia pares sese dignentur: in qua etiam praeire debuerunt, ut eos illae tamquam sua capita sequerentur. quando autem lex prohibet adulteria, si obtentu incontinentiae carnalis infirmitatis admittatur excusatio, multis sub nomine falsae inpunitatis pereundi aperitur occasio. neque enim carnem non habent feminae, quibus uiri aliquid tale nolunt licere, quasi eis, quia uiri sunt, liceat. sed absit, ut melioris sexus tamquam honori debeatur, quod pudori detrahitur, cum honor iustus uirtuti, non uitio debeatur. quin immo cum a feminis utique habentibus carnem tantam flagitant castitatem, ut, quando ab uxoribus diutissime peregrinantur, uelint eas [*]( 2 effectas M ita om. T moueant V sine coniugiis et om. T illo EM 4 reparata VESN 6 ex ante necessitate OM. YN2bd 7 id] omnino R uel qui J2 8 notum hoc VEMSNI 15 eliguntur T 18 femines Tl 19 sese] esse T2Nbd esse se M 22 amittatur BTl admittitur VEMSN1 24 tale aliquid R 25 absit hoc • meliori eexu ut VEMNlS 26 sexsus T 28 tantam] tamquam MSN1 flagitent R 29 ut] et VEMN1 )

409
ab adulterino concubitu incontaminatas feruorem transigere iuuentutis — et plurimae pudicissime transigunt, maxime Syrae, quarum mariti negotiandi quaestibus occupati iuuenes adulescentulas deserunt et uix aliquando senes ad aniculas reuertuntur — eo ipso euidentius conuincuntur non esse inpossibile, quod se non posse causantur. si enim hoc non posset infirmitas hominum, multo minus id posset sexus infirmior feminarum.

Ynde istos, qui uirilem non putant excellentiam nisi peccandi licentiam, quando terremus, ne adulterinis coniugiis haerendo pereant in aeternum, solemus eis proponere etiam continentiam clericorum, qui plerumque ad eandem sarcinam subeundam capiuntur inuiti eamque susceptam usque ad debitum finem domino adiuuante perducunt. dicimus ergo eis: quid? si et uos ad hoc subeundum populorum uiolentia caperemini, nonne susceptum caste custodiretis officium, repente conuersi ad impetrandas uires a domino, de quibus numquam antea cogitastis? sed illos, inquiunt, honor plurimum consolatur. respondemus: et uos timor multo amplius moderetur. si enim hoc multi dei ministri repente atque inopinate inpositum susceperunt, sperantes se inlustrius in Christi hereditate fulgere, quanto magis uos adulteria cauendo uiuere continenter debetis, metuentes non in regno dei minus lucere, sed in gehenna ignis ardere! haec atque huius modi eis, ut [*](1 intaminatas TB1 feruori (ri in ras.) M transiere M tranauere N 2 iuuentis T et om. VEMSNt plurimae quidem VEMSN1 et maxime TNbd 4 senex Tl 5 reuertuntur at nimis eos desipere dixerim quid id in feminis putant possibile quod se non sqq. VESN- 7 potest VEMSN1 hominum] uirorum EMNS multo om. R potest VEMNS 9 excellentiam non putant Vbd 10 in peccandi R terrenus T1 11 herendo 8 l. T eis om. S etiam proponere S 13 subeundg Tl 17 antea numquam EMN 18 consalatur T 19 respondeamus M uobis Rbd 20 inopinante TNl inopinanter VEMS 21 sperantes] et sperant VEMSN1 sese VES esse MTl 22 uos om. T continenter uiuere T 23 licere (s. i add. u) T 24 itaque T eis om. B possimus N1 possumus eis R )

410
possumus, dicimus, qui quoquo modo a se discedentibus uel propter adulterium dimissis coniugibus suis alias uolunt ducere et. cum prohibentur, infirmitatem nobis carnis obponunt. sed iam liber etiam iste claudendus est et rogandus deus, ut aut eos temptari non sinat separationibus coniugum aut ita sinat, ut timor periclitantis salutis fiat illis amplioris siue probatioris occasio castitatis. [*]( 1 quoquo (pr. quo 8. I. add. m. 2) T 4 etiam om. B 5 coniugii S 6 siue] suae E Explicit liber II ad Pollentium de adnltPrinis coniugiis BY, fol. 74b T, fol. 77* N, fol. 42* iJ, fol. 37* E Eipliciunt libri de coniugiis adulterinis fol. 27* M Explicit liber secandos beati Augustini de adulterinis coniugiis fol. llP P; a codice S fol. 120b BubBcriptio abest Explicit de adulterinis coniugiis liber II t. )
411