De Bono Viduitatis

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Haec me admonere conpellunt cauendi atque deuitandi quorundam sermunculi, qui per aures ad animas multorum serpere coeperunt, quod cum lacrimis dicendum est, [*]( 1 I Cor. 2, 12 17 I Cor. 4, 7 ) [*]( 1 dixerat C dixit PfHADMENXbd autem] enim MEN huius om. NM 2 accipimus H xpm (supra x add. m. 2 s) B 3 donati Bt multa N 4 dei dona bd a quo] quod CIZB ha»bsent I habeant (a s. l.) H 5 exsistit PrXA extitit M 6 et om. B intra X misteria PE cor s. l. M 8 ammonemur PHfDMEX 10 nostro om. B 11 ammonemur D commemonemur X hoc alt.] et E 12 recordari CIZ recorderis X item IZ: inter CPaHABDMENX intus bd qua sanctione] quas (qua X) sci omnes PjH.ADMk\'NX quii sanctione B quas anctione I 13 etJ »# I 14 et datori] doctori I et doctori Z et datori-accepisti om. 7 habere et accipere D 15 idj sed B 1C et om. CBD 17 impiae C 18 si autem] sautem P 19 acccpisti X 20 ammonere Pт DMX canendi Pl adque C1 21 debitandi Pl ad] et Car DEX animos bd 22 serpe JB1 )

329
inimici gratiae Christi, per quos suadetur, ut nec oratio nobis ad dominum necessaria uideatur, ne intremus in temptationem. sic enim conantur defendere hominis liberum arbitrium, ut eo solo etiam dei gratia non adiuti ualeamus, quod diuinitus iubetur, inplere. ac per hoc sequitur, ut frustra dominus dixerit: uigilate et orate, ne intretis in temptationem, et frustra cotidie in ipsa dominica oratione dicamus: ne nos inferas in temptationem. si enim nostrae tantummodo potestatis est, ne temptatione superemur, ut quid oramus, ne intremus uel inferamur in eam? faciamus potius, quod nostri est liberi arbitrii atque absolutissimae potestatis, et inrideamus apostolum dicentem: fidelis deus, qui non uos permittat temptari super id quod potestis, et resistamus ei dicentes: ut quid peto a domino, quod in mea posuit potestate? sed absit, ut hoc sapiat, qui sanum sapit. proinde petamus, ut det, quod ut habeamus iubet. ad hoc enim quod nondum habemus iubet, ut habeamus, ut admoneat quid petamus et quod nos cum iusserit posse inuenerimus, etiam hoc unde acceperimus intellegamus, ne inflati et elati huius mundi spiritu nesciamus, quae a deo donata sunt nobis. proinde arbitrium uoluntatis humanae nequaquam destruimus, quando dei gratiam, qua ipsum adiuuatur arbitrium, non superbia negamus ingrata, sed grata potius pietate praedicamus. nostrum est enim uelle; sed uoluntas ipsa et admonetur, ut [*]( 6 Matth. 26,41 8 Matth. 6, 13 12 I Cor. 10, 13 24 cf. Rom. 7,18 ) [*]( -1 imici P1 inimicis IZ ut om. P nobis om. CIZB 2 temtationem P 3 si ADjl conatur PaHXADXMENX 6 dominus dominus D 7 cottidie rDEN ipsa om. D 8 temtationem (semper m) P, H 11 liberi est D absolutissime C solutissimae D 13 permittit uos D permittet Mb permittit AENX 15 sapat X sapiat HDENX 16 per hoc X 17 ut admoneat quid petamus om. CBIZ ammoneat HlD 18 quod DN et] ut B cy quod noa iusserit cft E 19 accepimus X ut intellegamus IZBX 20 donati B1 22 quo CPjIZHIAD 23 superbi» f sed grata om. P1 grat.a A 24 enim est MENXbd est om. PjHAlJ et ammonetur CBX etiam monetur Pr HADMEX et monetur N nt ex et m. 2 C )
330
surgat, et sanatur, ut ualeat, et dilatatur, ut capiat, et inpletur, ut habeat. nam si nos non uellemus, nec nos utique acciperemus ea, quae dantur, nec nos haberemus. quis enim haberet continentiam, ut inter cetera dei dona ipsam potius loquar, de qua ad te loquor, quis, inquam, haberet continentiam nisi uolens? quia et nemo acciperet nisi uolens. sed a quo detur, ut nostra uoluntate accipi et haberi possit, si quaeris, adtende scripturam; immo quia nosti, recole quod legisti. cum scirem, inquit, quia nemo potest esse continens nisi deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum. magna ista sunt duo munera sapientia et continentia; sapientia scilicet, qua in dei cognitione formamur, continentia uero, qua huic saeculo non conformamur. iubet autem nobis deus, ut et sapientes et continentes simus, sine quibus bonis iusti perfectique esse non possumus. sed oremus, ut det quod iubet adiuuando et inspirando, qui commonuit quae uelle debeamus praecipiendo et uocando. quidquid hinc dedit, ut conseruet oremus; quod autem nondum dedit, ut suppleat oremus: tamen oremus et gratias agamus de acceptis et quod nondum accepimus eo ipso, quod de acceptis ingrati non sumus, nos accepturos esse fidamus. qui enim dedit coniugatis fidelibus, ut contineant ab adulteriis et fornicationibus, ipse dedit sanctis uirginibus et uiduis, ut contineant ab omni concubitu: in qua uirtute iam proprie uel integritas uel continentia nominatur. an forte ab illo quidem [*](9 Sap. 8, 21 ) [*]( 1 med. et om. CB 4 ut] Unde B dona dei N ipsam Bbd: ipsa CIZ de ipsa PrHADMENX 6 quia—uolens orn. B 9 inquid C esse potest PfHADMENXbd pote.s (n er.) f 11 sciret Bl sunt ista EN 12 qu.a D 14 lubet X deus nos N 15 bonis] donia MENX 17 spirando PfMEN sperando HAD quae] quid PyHA DMENXbd 18 quidquid-oremus om. EX quicquid ABDMENX hic PfHADMN conserueret P 19 expleat PfHADMENX tamen oremus om. Pl 21 fidamus] speramus N 22 dedit om. EX adulteris X 24 uirtute dei MENX propriae A 25 integritatis (ti 8. I.) H continentiae AH (e fin. s. I.) continentia (~ pacne er.) B nomina H )
331
accepimus continentiam, sed a nobis habemus sapientiam? quid ergo est quod Iacobus apostolus. dicit: si quis autem uestrum indiget sapientiam, postulet a deo, qui dat omnibus affluenter et non inproperat; et dabitur illi? sed de hac quaestione et in aliis iam opusculis nostris, quantum adiuuit dominus, multa diximus et alias, quantum per ipsum potuerimus, data oportunitate dicemus.

Nunc inde aliquid ideo dicere uolui propter quosdam fratres nostros amicissimos nobis et dilectissimos nec malitiose quidem errori huic inplicatos, sed inplicatos tamen, qui putant, cum aliquos ad iustitiam pietatemque exhortantur. uires non habituram exhortationem suam, nisi totum illud, quod ut agat homo agunt cum homine, in hominis constituant potestate non adiuta dei munere, sed solo arbitrio liberae uoluntatis exerta — quasi possit esse ad perficiendum opus bonum uoluntas libera nisi dei munere liberata — nec adtendunt id ipsum etiam se ipsos dono dei habere, quod ea facultate exhortantur, ut ad capessendam uitam bonam hominum uoluntates pigras excitent, accendant frigidas, corrigant prauas, auersas conuertant, repugnantes pacificent. sic enim possunt persuadere quod suadent. aut si haec in uoluntatibus hominum non agant, quid agunt? ut quid loquuntur? dimittant eas potius arbitrio suo. si autem in eis haec agunt, itane tandem [*]( 2 Iac. 1, 5 ) [*]( 1 habemus] accipimus I accepimus Z 2 est ergo P(IHADMENbd est om. X dicit (ci 8. 1. m. a1.) P 3 sapientia Pjl\'2HAlHDME\'2Nbd 4 afluenter CP illi] ei PyHADMENX 7 poterimus EX 8 ideo om. MENX dicere aliquid E 9 patres M dtfmos M 10 malitiosae P inplicatus f1 sed inplicatos om. CIZB adplicatos D 11 aliquis CIZ exhortagtur Z exortantur A 12 exortationem A 13 agant MENX potestate A potestatem Cl 14 sola Al 15 exserta bd perficiendum (alt. i 8. I.) P 16 id ipsum] ad ipsum PfH ADEX 17 dei dono bd 18 capessendQ B capescendam MEX 20 sic] si PyADMENX non possunt MENX 21 non agant hominum B 22 agunt MENXbd aguntyr (ur exp. m. 2) B ut] aut MENX locuntur IZADMENX dimittunt y )

332
homo in hominis uoluntate tanta agit loquendo et deus illic non agit aliquid adiuuando? immo uero quantalibet homo sermonis facultate praepolleat. ut sollertia disputandi et suauitate dicendi in hominis uoluntate inserat ueritatem, nutriat caritatem, docendo tollat errorem, exhortando toi-porem, neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus. frustra quippe operarius omnia moliretur extrinsecus, nisi creator intrinsecus latenter operaretur. spero ergo has litteras meas merito uestrae excellentiae cito in manus etiam talium esse uenturas. ideo nonnulla hinc dicenda arbitratus sum; deinde ut tu ipsa et quaecumque aliae uiduae ista legerint uel cum leguntur audierint, noueritis uos ad diligendum et habendum continentiae bonum plus proficere orationibus uestris quam exhortationibus nostris, quoniam, si quid uos adiuuat, quod uobis etiam nostra ministrantur adloquia, totum illius gratiae tribuendum est, in cuius manu sunt, sicut scriptum est, et nos et sermones nostri.

Si ergo nondum deo uouisses continentiam uidualem, exhortaremur profecto, ut uoueres; quia uero iam uouisti, exhortamur ut perseueres. talia mihi tamen uideo esse dicenda, quibus eam diligant et arripiant et quae adhuc nubere cogitabant. aurem igitur inclinemus apostolo. quae -innupta est, inquit, sollicita est ea quae sunt domini, ut sit sancta et corpore et spiritu; quae autem nupta [*]( 5 I Cor. 3, 7 16 cf. Sap. 7, 16 22 I Cor. 7, 34 ) [*]( 1 ait A illi P1 3 prepolleat P sollercia D 5 dicendo C1 6 est est Pf 7 quippe] quide MENX omna Bt 9 sperans B1 excellentiae uestrae PyHADMENXbd 10 nonnulla ideo B ineo H1 hic MENX 11 tui A 12 ista (t 8. I. m. 1) P cum] ubi D om. A 13 et om. B habendum que (que s. I.) B plus om. X 14 exortationibus A 15 uos] nos I adiuuat uos D nostro (0 fin. ex a) B om. N ministrantur nostra E alloquia nostra N 16 totum om. P-rHADMENX 17 sicut in mg. m. 2 B 18 nondum] non IZB 19 cxortaremur A uoueres (u init. ex n) I 20 nouisti P exortamur A 22 inclinamus PjHAMENX quae-spiritu om. X 23 inquid C 24 autem om. X I.nupta X )

333
est, sollicita est quae sunt mundi, quomodo placeat uiro. non ait: sollicita est ea quae sunt mundi, ut sancta non sit. sed certe minor est diuina sanctitas ex ea parte curarum, qua mundana cogitatur uoluptas. quidquid itaque intentionis animi etiam his rebus inpenderetur, quibus placendum esset uiro, colligere quodam modo et redigere debet innupta christiana in eam intentionem, qua placendum est domino. et uide, cui placeat, quae domino placet. et utique tanto est beatior, quanto plus ei placet; quanto autem magis cogitat ea quae sunt mundi, tanto minus placet. placete itaque tota intentione specioso forma prae filiis hominum. eius enim gratia illi placetis, quae diffusa est in labiis eius. placete illi ea quoque parte cogitationis, quae occuparetur mundo, ut placeretur uiro. placete illi, qui displicuit mundo, ut placentes ei liberarentur ex mundo. hunc enim speciosum forma prae filiis hominum uiderunt homines in cruce passionis, et non habuit speciem neque decorem, sed facies eius abiecta et deformis positio eius. ex hac tamen deformitate redemptoris uestri manauit pretium decoris uestri, sed decoris interioris; omnis enim pulchritudo filiae regis intrinsecus. hac pulchritudine illi placete; hanc pulchritudinem studiosa cura et sollicita cogitatione conponite. non amat ille fallaciarum fucos, ueris ueritas delectatur; et ille, si quod legisti agnoscis, ueritas uocatur; ego sum, inquit, uia et ueritas [*](11 cf. Pa. 44, 3 16 Es. 58, 2. 3 20 Pa. 44, 14 24 Ioh. 14, 6 ) [*](1 est inquit X sollicita est] cogitat B ea quae EX placent Bl 3 non om. AD diuine AD ea coniugalis bd; diuina sollicitudine uoluntas curarum sqq. B sanctitatia AD 4 uoluntas H quicquid ABMN 5 in hia P.(ADMENX inpediretur CIZ 6 esset et à 8 uideat PfHADMENXb place.t E 9 placet ei bd quanto] quo D 10 fin. placet PjDN 11 specioaus AD 14 placeretur-ut om. Y placet AXD 15 liberarentur (s. l. J liberemini) ZA liberare jpossitis I 16 homines] omnes D 17 subiecta PfHAMEXX 18 positio] portio MENX tamen] enim AD redemtoris P 19 nostri D mananit-nestri om. B uestris E 23 fecos C1 focos Hl delectetur M1 legistis B2 elegisti y 24 agnoscitis (ti 8. l. m. 1) B )
334
et uita. currite ad illum per illum; placete illi ex illo; uiuite in illo cum illo, de illo. adfectibus ueris et sanctissima castitate a uiro tali amate amari.

Audiat haec uirginis etiam sanctae prolis tuae auris interior. uidero, quantum te praecedat in regno regis illius: alia quaestio est. inuenistis tamen, mater et filia, cui contemptis nuptiis, illa omnibus, tu secundis, pulchritudine castitatis simul placere debeatis. certe si mariti essent, quibus placendum esset, iam te fortasse cum filia puderet ornari; nunc non pudeat agere quibus simul ornemini, quia non est criminosum, sed potius gloriosum, ut ab illo uno simul amemini. simulatum autem candorem ac ruborem et pigmentis inlitum non adhiberetis, etiamsi uiros haberetis, non putantes dignos, quos falleretis, nec uos, quae fallere deberetis. nunc ergo illi regi, qui unicae sponsae, cuius membra estis, speciem concupiuit, ueraciter simul placete. simul inhaerete, illa integritate uirginali, tu continentia uiduali, ambae pulchritudine spiritali. in qua pulchritudine etiam illius auia, socrus tua, quae iam certe senuit, est pulchra uobiscum. uigorem quippe huius pulchritudinis dum extendit in anteriora caritas, rugam in ea non facit annositas. habetis uobiscum anum sanctam et in domo et in Christo, quam de perseuerantia consulatis, quomodo cum illa uel illa temptatione pugnandum sit, quid agendum ut facile superetur, quod munimentum sumendum, ne facile [*]( 2 cum illo, in illo bd adfectibus ueris] morum in ras. m. 2 C neris om. H aan...ssima Z 4 audiant A 2 D uirgines AD sanctae (in mg. filig) B prolis om. B 5 uideo AD yi<fcr? B uide»o I quantum uero (uero s. I.) B regia] regni IZ 6 ali P1 quescio Hl qua scio H2 et om. D cui] tuis (s m. 2 add.) B 7 Uta B (in mg. illQ p) tu] cui B secundum CPB secandi IZ pulchriituding B pulchritudinis IZ 8 debetis P1 10 augere D 11 uno] non y ememini H 15 illi ergo B regi (gi add. m..2) P 16 ueratiter E 17 tu] tQ E pulchritudinem 01 18 spirituali EN 20 anterio E rogam (0 in ras.) X 21 non facit in ea XMN 22 in pr. om. P1 23 uel illa] bella PjtHl contra bella H*MENXb belua D bello y2 temtatione P temptationum MENXH* tentationS Hl 24 ut] uel CIZ superatur CIZ monimentum IZ )

335
rursus insidietur; et si quid huius modi est, docet uos diuturnitate iam certa, amore beniuola, pietate sollicita, aetate secura. tu praecipue, tu consule in talibus eam, quae experta est quod experta es. nam proles uestra illud canticum cantat, quod in Apocalypsi nisi uirgines cantare non possunt. pro ambabus tamen uobis sollicitius orat quam pro se ipsa; sed magis pro nepte sollicita est, cui uincendarum temptationum spatium plus restat annorum: te autem uidet aeuo suo uiciniorem et eius filiae matrem, quam si nuptam, quod iam non licet atque absit, uidisses, puto quod parere cum illa erubuisses. quantum est ergo quod iam tibi periculosae restat aetatis, quae ideo non diceris auia, ut sanctarum cogitationum et operum fetibus cum filia possis esse fecunda? non itaque inmerito magis pro illa sollicita est auia, pro qua et tu mater, quia et maius est quod uouit et totum ei restat quod modo coepit. exaudiat dominus preces eius, et sancte obsequamini meritis eius, quae carnem uiri tui in iuuenta peperit, cor filiae tuae in senecta parturiit. omnes itaque pariter atque concorditer uniuiro unius coniugis, in cuius corpore uno spiritu uiuitis, placete moribus, instate orationibus.

Praeteritus dies non reuertitur in futurum, et post hesternum pergit hodiernus, et post hodiernum perrecturus est crastinus: et ecce omnia tempora et temporalia transeunt, [*]( 5 cf. Apoc. 14, 3. 4 17 cf. Hier. ep. 8 ) [*]( 1 donet I 2 pietatate H sollicitate B aetate om. B et aetate H 8 tu om. PrHAVMENX praeciptue A quod experta ea om. PfHADMENX 5 apocalipsi B apocalipsin D apokalipei E apokalypsi M 6 uobis om. E sollicitus A t quam 8. I. D 7 neppte T uindarum 71 uiucendorum 1Z temptationg IZ spatii B 8 uide I uide. Z euo P1 9 nupta EX 10 uidisaet PjHAMENX erubuisset D(x 11 periculosae tibi E 12 foetibus IZ fetibus AB 13 esse possis N f$cunda AB 15 nouit IZ restat ei X cepit BM cepit E 16 praeces Cт et] ut C2BDbd sanctae CZAH sanctis MENX om. B 17 in iuuenta] iuuenta (in mg. t iuuentute) A in iuueotute D in senecta om. N 18 parturiuit X parturit IZHEbd 21 rcuertatur C 22 perresurrecturus A perrectus E )

336
ut ueniat mansura promissio, et qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. si mundus iam perit, nupta cui parit? aut corde paritura et carne non paritura cur nubit? si autem adhuc duraturus est mundus, cur non magis amatur per quem factus est mundus? si iam deficiunt inlecebrae saeculares, non est, quod christianus animus cupiditate conquirat; si autem adhuc manebunt, est, quod sanctitate contemnat. horum duorum in altero spes nulla libidinis, in altero maior est gloria caritatis. quot aut quanti sunt ipsi anni, quibus uidetur uigere flos carnalis aetatis? nonnullae feminae nuptias cogitantes et ardenter optantes, dum spernuntur aut differuntur, repente senuerunt, ut eas iam nubere puderet amplius quam liberet. multae autem nuptae recentissima sua coniunctione in longinqua profectis uiris suis reditum eorum expectando grandaeuae factae sunt et tamquam cito uiduatae aliquando nec remeantes saltem senes suos anus suscipere meruerunt. si ergo uel spernentibus uel tardantibus sponsis . uel peregrinantibus maritis carnalis concupiscentia potuit contineri, ne stuprum aut adulterium committeretur, cur contineri non potest, ne sacrilegium committatur? si repressa est, cum ferueret dilata, cur non opprimitur, cum friguerit amputata? plus enim ardentem ferunt libidinem, quae non desperant eiusdem libidinis uoluptatem. quae autem innuptarum castitatem deo [*]( 1 Matth. 10, 22 ) [*]( 1 ueniat (t add. m. 2) C 2 periit PyADMENX 3 par«*ritura C quur CBl 4 duraturns] <Įę.ţų.rųş (8. l. amandus) A amaturus D quur C1 5 iam] autem X defitiunt B 7 manebunt B jij sanctitate P contempnat A contemnatur MN 8 in om. Pl 9 castitatis B claritatis IZ quot aut] quod autem CIZNBb quod aut H quot autem E quanta H sit H ipsa I 10 uideretur IZB1 femiginae A 11 optanter (r in ras.) I 12 nubere* P iam puderet om. Pl, fHA DMN iam puderet nubere E 14 coniuntione Bl redditum H 15 exspectando y grandeuaa PrAM 16 remeando N saltim IAMj 19 aut] uel N ulterium B tineri P1 21 quur C obprimitur 7 refriguerit D 22 ardenter N sperant AD 23 libidinis om. 1\\HA DMENX )
337
uouent, ipsam spem subtrahunt, qui fomes amoris est. unde facilius concupiscentia refrenatur, quae nulla expectatione succenditur: contra quam nisi oretur, ut superetur, ipsa inlicita exoptatur ardentius.

Deliciae igitur spiritales deliciis carnalibus in sancta castitate succedant: lectio, oratio, psalmus, bona cogitatio, bonorum operum frequentatio, spes futuri saeculi et cor sursum, atque de his omnibus gratiarum actio patri luminum, a quo sine ulla dubitatione omne datum optimum et omne donum perfectum scriptura teste descendit. nam quando pro deliciis nuptarum, quas in carne uirorum habent, aliarum carnalium deliciarum tamquam in solacio usus adsumitur, quid ego dicam, quae sequantur mala, cum breuiter apostolus dixerit uiuentem mortuam esse uiduam, quae in deliciis uiuit? absit autem a uobis, ut diuitiarum cupiditate capiamini pro cupiditate nuptiarum et in cordibus uestris nummus uiri amori succedat. intuentes enim hominum conuersationem saepe experti sumus in quibusdam lasciuia compressa creuisse auaritiam. nam sicut in ipsis sensibus corporis acutius audiunt qui non uident et tangendo multa discernunt nec tanta uiuacitate tangunt, qui oculis utuntur — ubi intellegitur ex uno aditu, id est luminum repressa intentione sentiendi eam se in alios sensus promptiorem dinoscendi [*]( 9 cf. Iac. 1, 17 14 cf. I Tim. 5, 6 ) [*]( 1 spem epe* subtrahnnt D quae BDbd amaris IZ 3 auccendatur X contra quamJ cum ex com H quam] quam tamen Pr IZ HADMENXbd 4 ezoptat IZB 5 delitiae IZ1 delitii. Dx 6 succe»dant T lecto E 7 frequentio Pl 8 adque 01 atque ex autquft H 11 diliciis Z nuptiarum 7 AD carnalibus B quas] quasi PMENX uiuorum habent y uiroe habentium H2MENX 12 solatium bd 13 asumitur C 16 capi animi E 17 nummus] &«»minus N uiro Pr amore PyXAME amorS HB succendat yB (in, mg. uiri amori succedatur) enim] autem MENX 20 et (t add. m. al.) P 21 tanta] tamen AD uicacitate Pl uibucitate H1 22 aditu] auditu AD 23 sentiendo PjHADMENX se om. P.(HADMENX alio HB2 promtiore PH promptiore fADMEXN disnoscendi D ) [*]( XXXXI Aug. Seet. V pars III. ) [*]( 22 )

338
acumine exerere, tamquam ex altero conetur inplere, quod negatur in altero — ita etiam saepe carnalis cupiditas a concumbendi uoluptate cohibita maioribus uiribus in pecuniae se porrigit adpetitum et illinc auersa huc se inpetu ardentiore conuertit. in uobis autem amor diuitiarum simul frigescat cum amore nuptiarum, et pius usus rerum, quas possidetis, ad spiritales delicias conferatur, et liberalitas uestra magis ferueat adiuuandis egenis quam ditandis auaris. in thesaurum quippe caelestem non mittuntur dona cupidorum, sed elemosynae pauperum, quae in inmensum modum orationes adiuuant uiduarum. ieiunia quoque ac uigiliae, in quantum ualetudinem non perturbant, si orando, psallendo, legendo et in lege dei meditando insumantur, in delicias spiritales etiam ipsa quae uidentur laboriosa uertuntur. nullo enim modo sunt onerosi labores amantium, sed etiam ipsi delectant, sicut uenantium, aucupantium, piscantium, uindemiantium, negotiantium, ludo aliquo sese oblectantium. interest ergo quid ametur. nam in eo, quod amatur, aut non laboratur aut et labor amatur. et uide, quam pudendum et dolendum sit, si delectat labor, ut fera capiatur. ut cupa et sacculus inpleatur, ut pila iaciatur, et non delectat. ut deus adquiratur.

In omnibus sane spiritalibus deliciis, quibus [*]( 1 ex.erere Z exercere N 2 a* I concombendi Bx 3 uoluptateadpetitum om. I porrigat A 4 illip?g (exp. m 2) B illic r aduersa B ba.c 1 hac Z se om. PyHADMENX appetitu (ti 8. l.) li conuertitnr H 6 qua B 7 delitias A dilicias y et] ut PiHADMENXbd nestri B nostra N in adiuuandis D 8 thensaurum P thesauros (os in ras.) A tesauros D thensarum Hl celestes AD caeleste Pr H 9 aelemosinae CB elemosynae IZH aelimosinae A elemosinae PfDEMN elemosine X pauperorum C 10 quae er. A adiubant Cx 11 ualitudinem flZHABDMENX 12 domini MEXN 13 insumatur CIZB1 sumantur PaHADMENX ipsa om. Pl uidentur (ui s. l.) D dentur A 14 modo enim Pr HAMENXbd modo sunt enim D 15 animantium Z a..mantium 1 16 piscantium om. CIZB se aliquo N 17 se PaHAMEX in eo] ideo A in ea Hl 19 si] di P1 diu yADMNXP* rapiatur N 20 s§culus I saculus E pilaciatur H 22 diliciis H )

339
fruuntur innuptae, sancta earum conuersatio cauta etiam debet esse, ne forte, cum mala uita non sit per lasciuiam, mala sit fama per neglegentiam. nec audiendi sunt siue uiri sancti siue feminae, quando reprehensa in aliquo neglegentia sua, per quam fit, ut in malam ueniant suspicionem, unde suam uitam longe abesse sciunt, dicunt sibi coram deo sufficere conscientiam, existimationem hominum non inprudenter solum, uerum etiam crudeliter contemnentes, cum occidunt animas aliorum, siue blasphemantium uiam dei, quibus secundum suam suspicionem quasi turpis quae casta est displicet uita sanctorum, uel etiam cum excusatione imitantium non quod uident, sed quod putant. proinde quisquis a criminibus flagitiorum atque facinorum uitam suam custodit, sibi bene facit; quisquis autem etiam famam, et in alios misericors est. nobis enim necessaria est uita nostra, aliis fama uestra. et utique etiam quod aliis ministramus misericorditer ad salutem, ad nostram quoque redundat utilitatem. unde non frustra apostolus, prouidemus, inquit, bona non solum coram deo, uerum etiam coram hominibus; item dicit: placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo, non quaerens quod mihi utile est sed quod multis, ut salui fiant. in quadam etiam exhortatione dicit: de cetero, fratres, quaecumque sunt uera, quaecumque sancta, quaecumque iusta, quaecumque casta, [*](17 II Cor. 8, 21 19 I Cor. 10, 33 22 Phil. 4, 8. 9 ) [*]( 1 innuptaram (arum in ras.) A sanctarum ea CIZB1 sanctarum D sancta eorum HMENX sancta A 2 ne] no Hl lasciuia 6n 3 neglegenciam D sanctij siue sancti N 4 repraehensa C 5 uitam suam NX 7 eiistimatione C1 solum inprudenter D 8 continentes N 9 plasphcmantium DX suspitionem T 11 uel] siue JPyfl ADMNEXbd non quod non uident D 12 a—quisquis om. I atque om. Pl 14 etiam om. y fama ME et in] et CZX etjftrri in B ad IZ1 15 utque P1 17 prouideamus D 18 uerum] sed NX 21 utili H 22 exortatione .A 23 sunt uera quaecumque om. N sunt sancta BN 24 quaecumque carissima om. MEX ) [*](22* )
340
quaecumque carissima, quaecumque bonae famae, si qua uirtus, si qua laus, haec cogitate: quae didicistis et accepistis et audistis et uidistis in me. cernis, quemadmodum inter multa, quae exhortando commonuit, non neglexerit ponere: quaecumquae bonae famae, duobusque uerbis cuncta concluserit, ubi ait: si qua uirtus, si qua laus. ad uirtutem namque pertinent, quae antea memoraui bona, fama uero ad laudem. puto, quod non laudem hominum pro magno sumebat apostolus alio loco dicens: mihi autem minimum est ut a uobis diiudicer aut ab humano die, et alibi: si hominibus placerem, Christi seruus non essem, et iterum: nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. sed illorum duorum, id est bonae uitae et bonae famae uel, quod breuius dicitur, uirtutis et laudis, unum propter se ipsum sapientissime retinebat, alterum propter alios misericordissime prouidebat. sed quoniam quantalibet humana cautela suspiciones maleuolentissimas non potest omni ex parte uitare, ubi pro existimatione nostra quidquid recte possumus fecerimus, si aliqui de nobis uel mala fingendo uel male credendo famam nostram decolorare conantur, adsit conscientiae solacium planeque etiam gaudium, quod merces nostra magna est in caelis, etiam cum dicunt homines mala multa de nobis, pie tamen iusteque uiuentibus. illa enim merces tamquam stipendium est [*](9 I Cor. 4, 3 11 Gal. 1, 10 12 H Cor. 1, 12 22 cf. Matth. 5,11.12 ) [*]( 1 castissima PjH.Â.D om. N famae bonae IZ fame fE 2 hoc A et didiciqtia PfHADMENXbd 3 carnis H 4 quemammodum PH exortando AB 5 bonae om. MEX 7 namque] quippe 7 perlinet N memorauit IZbd 8 fame AD 9 apostalus H in alio MENX 10 nobis N iudicer PjHADMENX 14 famae ut H 15 uirtus A 17 quoniam er. A inaliuolentissimaa IZH7DMENX malinolentis*** A 18 omnia I 19 quicquid ADM aliquid te:rp. m. 2) y 20 uel om. Pl male P AHr MENXb figendo E male om. EX 21 canantur H aasit DMENX planaeque Cl 22 magna est merces nostra MENX et iam H 24 enim] tamen PfHAD om. MENX )
341
militantium per arma iustitiae non solum dextra, uerum et sinistra, per gloriam scilicet et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam.

Agite itaque cursum uestrum et perseueranter currite, ut conprehendatis; et exemplo uitae exhortationisque sermone rapite in eundem cursum uestrum quascumque potueritis. non uos ab hoc studio, quo multas ad imitandum excitatis, frangat querella uanorum, qui dicunt: quomodo subsistit genus humanum, si omnes fuerint continentes? quasi propter aliud retardetur hoc saeculum, nisi ut inpleatur praedestinatus numerus ille sanctorum, quo citius inpleto profecto nec terminus saeculi differetur. nec illud uos retardet ab studio persuadendi aliis bonum uestrum, si dicatur uobis: cum et nuptiae bonae sint, quomodo erunt omnia bona in Christi corpore, et maiora scilicet et minora, si omnes continentiae laude atque amore mutentur? primo, quia conando, ut omnes sint continentes, tunc erunt uel paucae; neque enim omnes capiunt uerbum hoc. sed quoniam scriptum est: qui potest capere. capiat, tunc capiunt quae possunt, si nec illis quae non capiunt taceatur. deinde nec timere debemus, ne forte omnes capiant et aliquid de minoribus bonis, id est coniugalis uitae, Christi desit in corpore. si enim omnes audierint et omnes ceperint, intellegere debemus hoc ipsum fuisse praedestinatum, ut coniugalia bona in illorum [*]( 1 II Cor. 6, 7. 8 17 Matth. 19, 11. 12 ) [*]( 1 dextera fENXbd et] etiam y om. PHADMENX 2\' scilicet om. Y per] et per D 5 comprehendatis (hendatis add. m. 2) D rxempla Df2 exhortationesque PjD exhortationis*** H 6 in sermone PyAW nostram DAl 7 ab] ad 01 ob D 8 querela H querela yABDMENXbd subsistet bd subsistat B 10 hoc saeculum om. CIZB praedistinatus HA 12 differatur B duos Al BUOB A2 16 laudem atque amorem b mntentnr] utentur 7 mittentur DNl imitentur bd 18 hoc uerbum E 21 capiunt A coniugalibus B 22 nita Bd 23 coeperint CPflHAB 24 praedistinatum A predistinatum H numero membrorum PjHÂDMENXbd )

342
membrorum numero etiam sufficiant, quae tam multa ex hac uita transierunt. neque enim nunc, si omnes fuerint continentes, honorem continentium daturi sunt eis, qui tricenarium fructum. si in coniugali bono ipse intellegitur, iam dominicis horreis intulerunt. habebunt ergo illic omnia ista bona suum locum, etiamsi deinceps nulla uelit nubere uel nemo ducere uxorem. secure itaque instate quibus potestis, ut fiant quod uos estis; et\' orate uigilanter atque feruenter, ut adiutorio dexterae excelsi et abundantia misericordissimae gratiae domini et perseueretis in eo quod estis et proficiatis ad id quod eritis.

Deinde obsecro uos per illum, a quo hoc donum accepistis et huius doni praemia speratis, ut me quoque orationibus uestris memineritis inserere cum tota domestica uestra ecclesia. ordinatissime quippe prouenit, ut matri uestrae iam grandaeuae de oratione epistulam scriberem — ad ipsam quippe maxime pertinet orando concertare pro uobis, quae de se minus sollicita est quam de uobis — et ut ad te potius quam ad illam hoc de continentia uiduali opusculum facerem, quia tibi superare adhuc restat, quod iam aetas illius superauit. uirgo autem sancta proles uestra, si aliquid de sua » professione desiderat ex laboribus nostris, habet grandem librum de sancta uirginitate, quem legat. de quo legendo etiam te commonueram, quoniam multa continet [*]( 3 cf. Matth. 13, 8 15 cf. Ep. ad Probam (130) 22 de s. uirg. ) [*]( 1 etiam] iam HAMbd tam] etiam B 2 nec EX continentes honorem om. Pl 3 continentiam] continent AHl continen. D continentie H2MEXX 4 si-intellegitur om. I si in] sunt C 5 ergo] enim N omnia] communia PjHADMENX bona ista N 6 etiam IZ 7 securae PHAB itaque H in*state P state f 8 adiutoria PdH\'; t dextre EX 9 habundantia HAENXB1 dei E etfin.]ntHl llhocj et hoc yHADMENXbd et hoc (hoc add. m. al.) P 13 nostra D om. MENX 14 eclesia C uenit B 15 grandeu.e y graudeuae PM grande A epistulam om. N scribere EX ipsO. EX 16 pertinent PfAH1 17 se 8. l. C minxus C 18 illa Pr A facererem B facere EX 20 professione sua MENX 23 te om. yHADM ENX communueram Cy1 continent 7 )

343
utrique necessaria castitati, hoc est uirginali atque uiduali, quae hic propterea partim tenuiter adtigi, partim omnino praetermisi, quia ibi copiosius disputaui. perseueres in gratia Christi amen. [*]( 1 utreque ADN adque 01 2 huic A bac B attigi tenuiter partim N partim om. N post omnino er. non in P 3 disputauit JB1 perseueres-Christi om. NEX perseuerans (n s. I.) A, D 4 amen om. IZBMENXbd Explieit liber sci Augustini de bono uiduitatis 219b C, fol. 95x B Explicit sci Augustini de bono uiduitatis fol. 9sb L fol. 67* Z Explicit liber sci Augustini de bono uiduali fol. 67* P, fol. 7sb H, fol. 123b M Explicit liber de bono uiduali fol. 7P E, fol. 119* X Explicit liber sci Augustini de sca uiduitate fol. 5sb D; subscriptio abest a codd. Y fol. 62 b, N fol. 106", A fol. 62". )