De bono coniugali

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Sed quoniam ex multis animis una ciuitas futura est habentium animam unam et cor unum in deum — quae unitatis nostrae perfectio post hanc peregrinationem futura est, ubi omnium cogitationes nec latebunt inuicem nec inter se in aliquo repugnabunt — propterea sacramentum nuptiarum temporis nostri sic ad unum uirum et unam uxorem redactum est, ut ecclesiae dispensatorem non liceat ordinari nisi unius uxoris uirum. quod acutius intellexerunt, qui nec eum, qui catechumenus uel paganus habuerit alteram, ordinandum esse censuerunt. de sacramento enim agitur, non de peccato. nam in baptismo peccata omnia dimittuntur. sed qui dixit: si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit uirgo non peccat, et: quod uult faciat. non peccat, nubat, satis declarauit nuptias nullum esse peccatum. propter sacramenti autem sanctitatem sicut femina, etiamsi catechumena fuerit uitiata, non potest post baptismum inter dei uirgines consecrari, ita non absurde uisum est eum. qui excessit uxorum numerum singularem, non peccatum aliquod commisisse, sed normam quandam sacramenti amisisse. non ad uitae bonae meritum, sed ad ordinationis ecclesiasticae signaculum necessariam. ac per hoc sicut plures uxores antiquorum patrum significauerunt futuras nostras ex omnibus gentibus ecclesias uni uiro subditas Christo, ita noster antistes [*]( 1 cf. Act. 4, 32 7 cf. I Tim. 3, 2; Tit. 1, 6 12 I Cor. 7, 28.36 ) [*]( 1 animabus NH2 ciuitas una N 3 peregrinatione P 4 latebant A1 latebaunt (sic) E 5 in om. H aliqua re pugnabant D 7 ordinare Fbd esse s. l. A, om. D 8 unus P1 uirum om. H acutius (t 8. I.) A 9 cathecumenus Cl cathecnminas IfBG\'=a catechumenus (chu ex cho) P catecuminus AHDMENXf1 caticuminus 12 10 sacramento (sa s. l.) P agitur enim ADa. 11 omnia peccata ABDMENX 14 nubat] si nubat (si s. I. m. 2) A, aHaBDMENXabd declarabit (ra 8. l.) K 15 sacramentQ DX sanctitatem om. PlD 16 cathecumena ClPl cathecumina CZKBa catecumina HAfMXDEN 17 eum om. AD 18 singularem (e supra u m. 1) P aliquot T 19 sed— amisisse in mg. H 20 ad fin. om. E 21 necessarium B hac K 23 uiro? C christo om. B antestes Cl )

215
unius uxoris uir significat ex omnibus gentibus unitatem uni uiro subditam Christo, quae tunc perficietur, cum reuelauerit occulta tenebrarum et manifestauerit occulta cordis, ut tunc laus sit unicuique a deo. nunc autem sunt manifestae, sunt latentes dissensiones etiam salua caritate inter eos, qui unum et in uno futuri sunt: quae tunc utique nullae erunt. sicut ergo sacramentum pluralium nuptiarum illius temporis significauit futuram multitudinem deo subiectam in terrenis omnibus gentibus, sic sacramentum nuptiarum singularum nostri temporis significat unitatem omnium nostrum subiectam deo futuram in una caelesti ciuitate. itaque sicut duobus pluribusue seruire, sic a uiuo uiro in alterius transire conubium nec tunc licuit nec nunc licet nec umquam licebit. apostatare quippe ab uno deo et ire in alterius adulterinam superstitionem semper est malum. nec causa ergo numerosioris prolis fecerunt sancti nostri, quod Cato dicitur fecisse Romanus, ut traderet uiuus uxorem etiam alterius domum filiis inpleturam. in nostrarum quippe nuptiis plus ualet sanctitas sacramenti quam fecunditas uteri.

Si ergo et illi, qui propter solam generationem, propter quam sunt institutae nuptiae, coniunguntur, non conparantur patribus multo aliter ipsos filios quam isti quaerentibus — quandoquidem filium immolare iussus Abraham intrepidus ac deuotus, quem de tanta desperatione susceperat, unico non pepercit, nisi eo prohibente manum deponeret, quo iubente [*]( 3 cf. I Cor. 4, 5 17 cf. Plut. Cato min. cap. 25 ) [*]( 1 uir om. E 3 manifesta erit N occulta] cogitationes PKyHAF RDMEXabd cogitatio N 4 manifestae sunt 76 ŞŲt)ţ (exp. m. 2) C om. KFMEN 5 sunt om. yb 6 sunt om. N 8 significat AD 10 singularium PKfADMENXat unitatem et B nostrorum C 11 unam AD caelestis B caelestem (em ex i) A, D ciuitatem AD 12 uiro uiuo Bbd 13 nunc om. E 14 ire (i a. l. m. 2) P transire D reqgipp? (8. I. cidere) A 15 malum est D nec] hec N 17 ninus] unius D 19 uentris uteri K 21 coniuguntur B non om. C 22 aliter] aQ N istis r 23 intrepiduip (8. m add. s) A 24 deuotivs (v a. I.) A disperatione KA )

216

leuauerat - restat, ut uideamus, utrum saltem continentes nostri coniugatis illis patribus conparandi sint; nisi forte iam isti praeferendi sunt eis, quibus nondum quos conferamus inuenimus. maius enim bonum erat in illorum nuptiis quam est bonum proprium nuptiarum, cui procul dubio bonum continentiae praeferendum est, quia non tali officio quaerebant illi filios ex nuptiis, quali ducuntur isti ex quodam sensu naturae mortalis successionem decessioni requirentis. quod quisquis bonum negat, ignorat deum omnium bonorum a caelestibus usque ad terrena, ab inmortalibus usque ad mortalia creatorem. hoc autem sensu generandi nec bestiae penitus carent et maxime alites, quarum in promptu est cura nidificandi et quaedam coniugiorum similitudo ad simul procreandum atque nutriendum. sed illi homines istum naturae mortalis adfectum, cuius in suo genere castitas accedente dei cultu, sicut quidam intellexerunt, in tricenario fructu ponitur, longe sanctiore mente superabant, qui de suis nuptiis filios propter Christum quaerebant ad genus eius secundum carnem distinguendum ab omnibus gentibus, sicut deo disponere placuit. ut hoc prae ceteris ad eum prophetandum ualeret, quod praenuntiabatur, ex quo etiam genere et ex qua gente esset in carne uenturus. ualde ergo nostrorum fidelium castis nuptiis amplius bonum erat, quod pater Abraham in suo femore [*]( 16 cf. de sancta uirginitate c. 45 ) [*]( 1 saltim KMEXr continentęm (supra ę add. al. m. s) P 2 coniugatis (s paetie er.) C iam forte a 7 quales MENXa dicnntur DFIENa 8 decessione C discessioni D de successione B decessionis KMENX discessionis a requirentes KFAENoq* 9 qui. (s er.) H bonum om. MENXa a 8. I. Ay caelestibus (bus ex um) i 10 usque om. MENXa a D immortalitatibus H immortalia ADa. 11 paemtua jiy 12 quorum H promptum C promtu KH 13 coniugatorum B 14 atque nutriendum om. D adque C nutriendum) procreandum A mortalis om. EX. 15 caritas MENXa. 16.trigl.\'genario Bx 17 mentes K 18 secundum carnem. in mg. M destinguendum PHl distenguendum K 20 profetandum PH ualuerit E quod om. a 21 genere etiam B qua (a s. i pos) H 23 habraham B )

217
nouerat, cui manum subdere famulum iussit, ut de uxore, quae a filio esset ducenda iuraret. ponens enim manum sub femore hominis et iurans per deum caeli quid aliud significabat nisi in ea carne, quae ex illo femore originem duceret, deum caeli esse uenturum? bonum ergo sunt nuptiae, in quibus tanto meliores sunt coniugati, quanto castiores ac fideliores deum timent, maxime si filios, quos carnaliter desiderant, etiam spiritaliter nutriant.

Nec quod purificari lex hominem et post coniugalem concubitum iubet, peccatum esse declarat, si non est ille, qui secundum ueniam conceditur, qui etiam nimius inpedit orationes. sed sicut multa lex ponit in sacramentis et umbris futurorum, quaedam in semine quasi materialis informitas, quae formata corpus hominis redditura est, in significatione posita est uitae informis et ineruditae: a qua informitate quoniam oportet hominem doctrinae forma et eruditione mundari, in huius rei signum illa purificatio praecepta est post seminis emissionem. neque enim et in somnis peccato fit; et tamen etiam ibi praecepta est purificatio. aut si et hoc peccatum quisquam putat, non arbitrans accidere nisi ex aliquo huius modi desiderio, quod procul dubio falsum est, numquid et solita mensuum peccata sunt feminarum? a quibus tamen eas eadem legis uetustas praecepit expiari non nisi propter [*]( 1 cf. Gen. 24, 2. 3 23 cf. Leu. c. 15 ) [*]( 1 cui] cO KDMENa. manu E ut de] unde fF uxorS F 2 que (e in ras. m. 2) C a om. PKjAFJJMENXa enim] ei PjDH, (I. I.) A ergo N 4 illo] eo D ducere E 5 bone By2 6 ac] et D 8 spiritaleter Y1 9 Ne KN et om. EX iugalem ),1 11 qui] cui PAaHFBDx secQdQ (dQ 8. I.) H 12 lex multa X 13 quaedam ergo (ergo s. 1. m. al.) P, HÂFRDNr materiales K 14 quo X in] sic in a signifioationein MENXa 15 informis 10 supra i add.) H inheruditae H 16 quoniam) quia KMENXa. doctrinae] doctrina et KMENXa 18 enim om. N peccatum H7MENXb 20 putet KMENXa accedere Kti - 22 mensuum CaPaAaRIVF menstroum KMXENa mensium A2H2BD menstraa bd peccata (ta s. I.) B tamen] tunc ENX 23 praecipit KMENa )

218
ipsam materialem informitatem, quae facto conceptu tamquam in aedificationem corporis additur. ac per hoc cum informiter fluit, significari per illam lex uoluit animum sine disciplinae forma indecenter fluidum ac dissolutum, quem formari oportere significat, cum talem fluxum corporis iubet purificari. postremo numquid et mori peccatum est aut mortuum sepelire non etiam bonum opus humanitatis est? et tamen purificatio et inde mandata est, quia et mortuum corpus uita deserente non peccatum est, sed peccatum significat animae desertae a iustitia.

Bonum, inquam, sunt nuptiae et contra omnes calumnias possunt sana ratione defendi. nuptiis tamen sanctorum patrum non quas nuptias, sed quam continentiam conparem quaero, immo non nuptias nuptiis — nam par in omnibus munus est mortali hominum naturae datum — sed homines, qui nuptiis utuntur, illis hominibus qui longe aliter nuptiis usi sunt quos conferam quoniam non inuenio, quinam continentes illis coniugatis conferendi sint requirendum est. nisi forte Abraham continere se non posset a nuptiis propter regnum caelorum, qui unicum prolis pignus, propter quod nuptiae carae sunt, potuit intrepidus immolare propter regnum caelorum.

Continentia quippe non corporis, sed animi uirtus [*]( 8 cf. Num. 19, 11 ) [*]( 1 ipsam] illam ipsam KMENa illam X infinnitatem Åt conceptum C 2 additus EX cum] quod MEXaN 4 forma om. E incedenter B\' fluuidam HÅBIJr desolutum K 6 mortuum om. KMENXa 7 et indej exinde H2B2MENXa. etiam inde bd 8 quia et] quae C que B1 9 non om. CB peccatum non bd a om. ADM 10 iustitiam K iustiti§ D 11 et contra] et e contra MN calumnig N columnias Hl 14 Duptias] nuptiis GB, (i fin. s. ras.) A nuptias AB nonuptiis i om. D pari nominibus PDj1 paribus nominibus Å par in nominibus Fl par in hominibus FJH pari in omnibus R 15 mortalitl Nf2 homini X 16 illis] aliis KFDbd 17 u*si H 18 sunt KMENa 19 se om. y 20 quod om. K 23 continentiae K anime AD )

219
est. uirtutes autem animi aliquando in opere manifestantur, aliquando in habitu latent, sicut martyrii uirtus eminuit apparuitque tolerando passiones. sed quam multi sunt in eadem uirtute animi, quibus temptatio deest, qua id, quod intus est in conspectu dei, etiam in hominum procedat nec tunc esse incipiat, sed tunc innotescat! iam enim erat in Iob patientia, quam nouerat deus et cui testimonium perhibebat, sed hominibus innotuit temptationis examine; et quod latebat intrinsecus, per ea, quae forinsecus inlata sunt, non natum, sed manifestatum est. habebat utique et Timotheus uirtutem continendi a uino, quam non ei abstulit Paulus monendo, ut uino modico uteretur propter stomachum et frequentes suas infirmitates — alioquin perniciose docebat, ut propter salutem corporis fieret in animo damnum uirtutis — sed quia poterat ea uirtute salua fieri quod monebat, ita relaxata est corpori utilitas bibendi, ut maneret in animo habitus continendi. ipse est enim habitus, quo aliquid agitur, cum opus est; cum autem non agitur, potest agi, sed non opus est. hunc habitum circa continentiam quae fit a concubitu non habent illi, quibus dicitur: si se non continent, nubant ant. hunc uero habent, quibus dicitur: qui potest capere, capiat. sic usi sunt perfecti animi bonis terrenis ad aliud necessariis per hunc habitum continentiae, quo eis non obligarentur et quo possent eis etiam non uti, si non opus esset. nec quisquam eis bene utitur, nisi qui et [*]( 7 cf. Iob c. 1 12 cf. I Tim. 5, 23 20 I Cor. 7. 9 21 Matth. 19, 12 ) [*]( 1 autem om. CB 2 habitum P1 emicuit C2γF2N2bd 3 tollerando KH 4 uirtutem P1 qu.a (i er.) P 6 tunc alt. om. B 8 omnibus E 10 nominatum B manifestum D et om. N 11 thimotheus (h alt. s. I.) CB, N ei] et KMEXa 12 monendo om. N modico uino N 13 sthomacum C, (h s. I.) K istomachum P stomacum BN 14 ut om. X corpori, P 15 sed-ita om. AD 17 anima a est om. N quod C 18 potem Hl agi s. I. R 20 de quibus MEX si-dicitur Otn. N 22 usi] ut si K animo B 24 possint AD 25 non om. AD qui et] et qui KMENXa )
220
non uti potest. multi quidem facilius se abstinent, ut non utantur, quam temperant, ut bene utantur; nemo tamen potest sapienter uti, nisi qui potest et continenter non uti. ex hoc habitu et Paulus dicebat: scio et abundare et penuriam pati. penuriam quippe pati quorumcumque hominum est; sed scire penuriam pati magnorum est. sic et abundare quis non potest? scire autem abundare nonnisi eorum est, quos abundantia non corrumpit.

Verum ut apertius intellegatur, quomodo sit uirtus in habitu, etiamsi non sit in opere, loquor de exemplo, de quo nullus dubitat catholicorum christianorum. dominus enim noster Iesus Christus quod in ueritate carnis esurierit ac sitierit, manducauerit et biberit, nullus ambigit eorum, qui ex eius euangelio fideles sunt. num igitur non erat in illo continentiae uirtus a cibo et potu, quanta erat in Iohanne Baptista? uenit enim Iohannes non manducans neque bibens, et dixerunt: daemonium habet. uenit filius hominis manducans et bibens, et dixerunt: ecce uorax et uinaria, amicus publicanorum et peccatorum. numquid non talia dicuntur in domesticos eius, patres nostros, ex alio genere utendi terrenis, quantum ad concubitum pertinet: ecce homines libidinosi et inmundi, amatores feminarum et [*](4 Phil. 4, 12 15 Matth. 11, 18. 19 ) [*]( 1 se om. EXa. non om. N 2 bene utantur N quem C\' temperent CaRBMENXabd non utantur N potest CB: eis potest PKfAFBMENXabd potest eis HD 3 sapienter—potest inter lin. add. P 4 habundare KHAMENXa paenuriam (ae etiam in seqq.) i 6 habundare ENXa quis non A1 quisquam A* 7 et abundare bd et habundantia M habundantia HD 10 habitum Cl 11 kathoHcorum EX 12 ac] et B 13 manducauero H1 et] ac KEN eorum ambigit a ambiget AE 14 in om. B illi B 16 enim iohannia K 17 daemonium-dixerunt om. B demonum X 18 et mandncans bd uorax] homo uorax KrAFBDMENXa. bonus uorax (8. nus add. mo) H 19 uinaria] uinarius BH*A2b potator nini FMENXa potatur uini (ni 8. t.) K et amicus a 20 domeaticos (o fin. ex u m. 2) C 21 utendo CB 22 lascibiorum Cl lasciuiorum BC1 )

221
lasciuiarum? et tamen sicut in illo illud non erat uerum — quamuis uerum esset, quod non sicut Iohannes abstineret a manducando et bibendo; ipse enim apertissime uerissimeque ait: uenit Iohannes non manducans neque bibens. uenit filius hominis manducans et bibens - sic nec hoc in illis patribus uerum est, quamuis uenerit modo apostolus Christi non coniugatus nec generans, quem dicant pagani: magus erat; uenerit autem tunc propheta Christi nuptias faciens et filios procreans, quem dicant Manichaei: mulierosus erat. et iustificata est sapientia a filiis suis quod dominus ibi subiecit, cum de Iohanne ac de se illa dixisset, iustificata est, inquit, sapientia a filiis suis, qui uident continentiae uirtutem in habitu animi semper esse debere, in opere autem pro rerum ac temporum oportunitate manifestari, sicut uirtus patientiae sanctorum martyrum in opere apparuit, ceterorum uero aeque sanctorum in habitu fuit. quocirca sicut non est inpar meritum patientiae in Petro, qui passus est, et in Iohanne, qui passus non est, sic non est inpar meritum continentiae in Iohanne, qui nullas expertus est nuptias, et in Abraham, qui filios generauit. et illius enim celibatus et illius conubium pro temporum distributione Christo militauerunt; sed continentiam Iohannes et in opere, Abraham uero in solo habitu habebat.

Illo itaque tempore, cum et lex dies patriarcharum subsequens maledictum dixit, qui non excitaret semen [*]( 9 Matth. 11, 19 24 cf. Dent. 25, 5-10 ) [*]( 1 illud om. r 2 essent N non om. N o si K 6 quamuis]. quam X 7 magnus PKyHAFD 9 dicunt E manichei coddr 10 est inquit HRbd 11 ibi] sibi KHBMEXa om. N se] sede N 12 inquam PKfHAFDMENXa 14 autem er. in K ac temporum] acceptorum (o mut. in a) A, D o*portunitate C opportunitate Pbd 15 patientiae (pati m. 1 ex sapi) P sapientiae B in om. D 16 sanctorum om. X 17 sicut om. y petro apostolorum principe qui seqq. N 18 prim. est om. B 21 pro] propter B distributionS B 22 mili- . tarunt Xbd et er. KA om. D 23 habitu 8. 1. m. al. P 24 et om. X lex om. D patriarcarum C1 . )

222
in Israhel, et qui poterat non promebat, sed tamen habebat; ex quo autem uenit plenitudo temporis, ut diceretur: qui potest capere, capiat, ex illo usque adhuc et deinceps usque in finem qui habet operatur, qui operari noluerit, non se habere mentiatur. ac per hoc ab eis, qui corrumpunt bonos mores conloquiis malis, inani et uana uersutia dicitur homini christiano continenti et nuptias recusanti: tu ergo melior quam Abraham? quod ille cum audierit, non perturbetur nec audeat dicere: melior, nec a proposito dela batur — illud enim non uere dicit, hoc non recte facit - sed dicat: ego quidem non sum melior quam Abraham, sed melior est castitas celibum quam castitas nuptiarum: quarum Abraham unam habebat in usu, ambas in habitu. caste quippe coniugaliter uixit; esse autem castus sine coniugio potuit, sed tunc non oportuit. ego uero facilius non utor nuptiis, quibus est usus Abraham, quam sic utor nuptiis, quemadmodum est usus Abraham; et ideo melior sum illis, qui per animi incontinentiam non possunt quod ego, non illis, qui propter temporis differentiam non fecerunt quod ego. quod enim ego nunc ago, melius illi egissent, si tunc agendum esset; quod autem illi egerunt, sic ego non agerem, et si nunc agendum esset. aut si talem se iste sentit et nouit, ut salua et permanente in habitu animi sui uirtute continentiae, si ad usum nuptiarum [*]( 2 cf. Gal. 4, 4 3 Matth. 19, 12 6 cf. I Cor. 15, 33 ) [*]( 1 et in mg. K tamen] tunc MEXa dii N 2 plenitudo temporis uenit D 3 adhuc] huc AD 4 operare K 5 hac K 6 mores bonos PK-(HARDMENXa 8 habraham HB 9 melior sum H*MENXu nec B dilabatur KDMENXaAigz delebatur Hl 10 non alt. om. N fecit B 11 dicit FD abraam Cx 12 celibjum (i exp. m. 2) C abraam C 13 unum B 14 caate PyHAFRDB2 castitas Bt 15 uero] autem X om. r nane est N 16 abraam C quam-Abraham oni. MEXa. qua tam tgpant utar ut abrahi N utar Bbd usus est D 17 abraam C non sum abraham sed melior sum illis seqq. N continentiam D 19 diffirentiam K ago (a supra e) PH 20 essept A 21 egerunt] gerunt K aut] et KMENXa 22 se ante talem in A, om. D iste om. AD )
223
ex aliquo religionis officio descendisset, talis maritus et talis pater esset. qualis fuit Abraham, audeat plane respondere illi captioso interrogatori et dicere: non sum quidem melior quam Abraham, in hoc dumtaxat genere continentiae, qua ille non carebat, etsi non apparebat; sed sum talis non aliud habens, sed aliud agens. dicat plane ista, quia et si uoluerit gloriari, non erit insipiens; ueritatem enim dicit. si autem parcit, ne quis eum existimet super id quod eum uidet aut audit aliquid ex illo, auferat a persona sua nodum quaestionis et non de homine, sed de re ipsa respondeat et dicat: qui tantum potest, talis est, qualis fuit Abraham. potest autem fieri, ut minor sit continentiae uirtus in animo eius, qui non utitur nuptiis quibus est usus Abraham; sed tamen maior est, quam in animo eius, qui propterea tenuit coniugii castitatem, quia non potuit ampliorem. sic et femina innupta. quae cogitat ea quae sunt domini, ut sit sancta et corpore et spiritu, cum audierit inprudentem illum percontatorem dicentem: tu ergo melior quam Sarra? respondeat: ego melior sum, sed his, quae uirtute huius continentiae carent, quod de Sarra non credo. fecit ergo illa cum ista uirtute, quod illi tempori congruebat, a quo ego sum inmunis, ut in meo etiam corpore appareat quod illa in animo conseruabat.

Res ergo ipsas si comparemus, nullo modo [*]( 6 cf. II Cor. 12, 6 15 cf. I Cor. 7, 34 ) [*]( 1 relegionis K discendisset KH 2 est DAl abraam C 3 aptioso Hl melior quidem MNXa quidam Al om. E 4 qual quam PHl quo KMENXa. 6 iste ENXa. uoluero D 8 uidit C aliquis N 9 aufero 01 nopduxn 01 no.dum A non om. D, s. L A de\' de y 11 non minor (non 8. l.) A 13 usus est N abraam C1 maior] minor AD est in opere eius KMENXa. 14 coniugi KN 17 inprudentem CB: inpadentem PKrHAFRDMENXa.bd percantatorem 01 percfitatorem P percunctatorem a 18 sara FRBMENXabd melior sara non sum NK2, A in mg. 19 hiis K2F2 qui AD uişrtute P continentia huius N 20 credat (sic) i 21 illi] illo N a om. KMENXa. eo (s. I. J sic: ut in meo) A 22 apareat N obseruabat a construebat PjHAFRD 23 si] non EX )

224
dubitandum est meliorem esse castitatem continentiae quam castitatem nuptialem, cum tamen utrumque sit bonum; homines uero cum comparamus, ille est melior, qui bonum amplius quam alius habet. porro qui amplius eiusdem generis habet, et id quod minus est habet; qui autem tantummodo quod minus est habet, id quod est amplius non utique habet. in sexaginta enim sunt et triginta, non in triginta sunt et sexaginta. non operari autem ex eo, quod habet, in distributione officiorum positum est, non in egestate uirtutum, quia nec bono misericordiae caret, qui non inuenit miseros, quibus possit misericorditer subuenire.

Huc accedit, quia non recte conparantur homines hominibus ex uno aliquo bono. fieri enim potest, ut alius non habeat aliquid quod alius habet, sed aliud habeat quod pluris aestimandum est. maius enim bonum est oboedientiae quam continentiae. nam conubium nusquam nostrarum scripturarum auctoritate damnatur, inoboedientia uero nusquam absoluitur. si ergo proponatur uirgo permansura, sed tamen inoboediens, et maritata, quae uirgo permanere non posset, sed tamen oboediens, quam meliorem dicamus? minus laudabilem quam si uirgo esset, an damnabilem, sicut uirgo est? ita si conferas ebriosam uirginem sobriae coniugatae, quis dubitet eandem ferre sententiam? nuptiae quippe et uirginitas duo bona sunt, quorum alterum maius; sobrietas autem et ebriositas, sicut oboedientia et contumacia, illa bona sunt, haec mala. melius est autem [*](3 conparemus Bla. 4 alius A1 5 qui-habet om. CB 6 id] et id CB amplius est E non om, B 7 sexagenta 01 sexaginta] quadraginta AD 8 quod quis (quis 8. I.) A 9 neque E 10 bono (0 fin. ex u) K bonQ MXE 14 habet] habeat KMENXa. habet şęq. atipd babeat aUq?i«i qŲC;)(Į ę.Įjųş babet sed P habet AD plures K 15 magis A maius est M est enim bonum EXa est om. MN 17 auctoritatS K damnantur B 18 sic P sic H 19 non] b er. D possit MENa tamen om. X «obediens (fi er.) D 21 an] ac N est] esset N 22 coniugatae sobriae AD dubitet et C dubitat 7 ferre] forte C 24 ebrietas MENX 25 contumacia (ac supra er. 2 litt. m. 2) B contumacitas (tae in ras.; m. 2 ad tas add. i) 7 sunt om. N mala sunt MENXa autem est D est om. PaF. s. I. A )

225
habere omnia bona uel minora quam magnum bonum cum magno malo, quia et in corporis bonis melius est habere Zachaei staturam cum sanitate quam Goliae cum febre.

Recte plane quaeritur, non utrum omnimodis inoboediens uirgo coniugatae oboedienti, sed minus oboediens oboedientiori conparanda sit, quia et illa nuptialis castitas est et ideo bonum est, sed minor quam uirginalis. tanto ergo minor in bono oboedientiae, quanto maior in bono castitatis, si altera alteri conparetur, quae praeponenda sit iudicat qui primo ipsam castitatem et oboedientiam conparans uidet omnium uirtutum quodam modo matrem esse oboedientiam. ac per hoc ideo potest esse oboedientia sine uirginitate, quia uirginitas ex consilio est, non ex praecepto. oboedientiam uero illam dico, qua praeceptis obtemperatur. ideoque oboedientia praeceptorum sine uirginitate quidem potest, sed sine castitate esse non potest. ad castitatem namque pertinet non fornicari, non moechari, nullo inlicito concubitu maculari: quae qui non obseruant, contra praecepta dei faciunt et ob hoc extorres sunt a uirtute oboedientiae. uirginitas autem propterea potest esse sine oboedientia, quia potest femina consilio uirginitatis accepto et custodita uirginitate praecepta contemnere: sicut multas sacras uirgines nouimus uerbosas, curiosas, ebriosas, litigiosas, auaras, superbas: quae omnia contra praecepta sunt et sicut ipsam Euam inoboedientiae crimine occidunt. quapropter non solum oboediens inoboedienti, sed oboedientior coniugata minus oboedienti uirgini praeponenda est. [*]( 2 corporis C1?1 corporibus C2.(2KFMENXa corporalibus D corpores B\' bonia (a in ras.) C 3 zachei (h a. I.) C, fHABMENa zacchei PK sanitatem K febrR X 5 oboedientiori] obedienti K 6 sint a 7 minus pr. K 8 maior] minor N altera] alter KBN 9 altero (o in ras. m. 2) C, B iudicet D 11 hac K 14 quf B obtemperat CB optemperatur K 17 moecari C mechari AEX 18 praeceptum NEX 20 et consilio a 21 continere Nl 22 sacras om. D 23 litigosas HlMx praeceptum EX 24 et om. KNa Euamj etiam N crimina A*IPDMNX occiderant MENXa ) [*]( XXXXI Aq. Sect. V part 111. ) [*]( 15 )

226

Ex hac oboedientia pater ille, qui sine uxore non fuit, esse sine unico filio et a se occiso paratus fuit. unicum enim non inmerito dixerim, de quo audiuit a domino: in Isaac uocabitur tibi semen. quanto ergo citius, ut etiam sine uxore esset, si hoc iuberetur, audiret! unde non frustra saepe miramur nonnullos utriusque sexus ab omni concubitu continentes neglegenter oboedire praeceptis, cum tam ardenter adripuerint non uti concessis. unde quis dubitat et excellentiae sanctorum illorum patrum atque matrum filios generantium non recte conparari mares et feminas nostri temporis, quamuis ab omni concubitu inmunes in uirtute oboedientiae minores, etiamsi illis hominibus et in habitu animi defuisset, quod in istorum opere manifestum est? sequantur ergo agnum pueri cantantes canticum nouum, sicut in Apocalypsi scriptum est, qui cum mulieribus se non contaminauerunt, non ob aliud nisi quia uirgines permanserunt. nec ideo se arbitrentur meliores esse primis patribus sanctis, qui nuptiis, ut ita dicam, nuptialiter usi sunt. earum quippe usus ita se habet, ut, si quid in eis per carnis conmixtionem, quod excedat generandi necessitatem, quamuis uenialiter factum fuerit, contaminatio sit. nam quid expiat uenia, si omnino non contaminat illa progressio? a qua contaminatione mirum si inmunes essent pueri sequentes agnum, nisi uirgines permanerent.

Bonum igitur nuptiarum per omnes gentes atque [*]( 2 cf. Retr. II 22, 2 3 Gen. 21, 12 15 cf. Apoc. 14, 4 ) [*]( 1 hac autem a 2 sine (ne s. I.) C occiso] oti«ao 7 8 a] in (s. Z. t a) M isa*ac C ysaac EX 5 essent N 6 nonnnllo y1 7 neglienter NX tamen N om. B 8 ot A 10 et] şę4 (s. l. vel) A 12 et] etiam N 13 ergo] antem A om. D 14 apokalypsi M apocalipsi YBDNXa 15 non se D non contaminauerunt Be N couquinauerunt A inquinauerunt D 16 nisi om. C 17 meliores (es s. 1. i H 18 eorum B 19 commixtione K 20 excedit E 21 sit om. Y 22 post progressio sequ. 227, 1 quod autem-sanctitate; tum u. 22 a qua-fide castitatis quod autem in p. 227, 1 sqq. AD )

227
omnes homines in causa generandi est et in fide castitatis; quod autem ad populum dei pertinet, etiam in sanctitate sacramenti, per quam nefas est etiam repudio discedentem alteri nubere, dum uir eius uiuit, nec saltem ipsa causa pariendi: quae cum sola sit qua nuptiae fiunt, nec ea re non subsequente propter quam fiunt soluitur uinculum nuptiale nisi coniugis morte. quemadmodum si fiat ordinatio cleri ad plebem congregandam, etiamsi plebis congregatio non subsequatur, manet tamen in illis ordinatis sacramentum ordinationis; et si aliqua culpa quisquam ab officio remoueatur, sacramento domini semel inposito non carebit, quamuis ad iudicium permanente. generationis itaque causa fieri nuptias apostolus ita testis est. uolo, inquit, iuniores nubere. et quasi ei diceretur: ut quid? continuo subiecit: filios procreare, matres familias esse. ad fidem autem castitatis illud pertinet: uxor non habet potestatem corporis sui, sed uir; similiter et uir non habet potestatem corporis sui, sed mulier. ad sacramenti sanctitatem illud: uxorem a uiro non discedere; quodsi discesserit, manere innuptam aut uiro suo reconciliari, et uir uxorem non dimittat. haec omnia bona sunt,propter quae nuptiae bonum sunt: proles, fides, sacramentum. nec prolem autem carnalem iam hoc tempore quaerere ac per hoc ab omni tali opere inmunitatem quandam perpetuam retinere atque uni uiro Christo [*]( 12 I Tim. 5, 14 15 I Cor. 7, 4 18 I Cor. 7, 10. 11 ) [*]( 1 generanda X in causa fide X 2 autem om. H 3 discedente CPHRFDf discedente (8. 1. t intercedente) A discendente Bl discindente B2 4 saltem] alterim (s. i m. 2 add. v) C aterâ B saltim ΚΗγ1 om. 2V ipsam PDrI ipsam A causS 1Jr1 5 sit propter qui (propter s. I.) A quil D ea re] care (supra e add. itate) H subsequenter KMXEa 6 n soluitur (ñ 8. I.) A mortem C 8 tamen om. i 11 ad om. AD iudicio (o in ras.) A, D permanentS EXa. 14 continua EX 15 autem om. K 16 similiter autem X 17 et om. H 19 discesj.cesserit A innnptam manere (manere 8. I.) H innupta K 20 uxorem suam A non] ne PKHFBf 21 haec (h ex n) H nec K bonum] bonae ARBDbd 24 quandam] quandoque (que s. 1.) H ) [*]( 15* )
228
spiritaliter subdi melius est utique et sanctius; si tamen ea uacatione sic utantur homines, quomodo scriptum est, ut cogitent quae sunt domini, quomodo placeant deo, id est, ut perpetuo cogitet continentia, ne quid minus habeat oboedientia: quam uirtutem tamquam radicalem atque, ut dici solet, matricem et plane generalem sancti antiqui patres in opere exercuerunt, illam uero continentiam in animi habitu tenuerunt, qui profecto per oboedientiam, quia iusti et sancti erant et ad omne opus bonum semper parati, etiamsi ab omni concubitu abstinere iuberentur, efficerent. quanto enim facilius possent uel iussione uel exhortatione dei non concumbere, qui prolem, cui uni propagandae concumbendo seruiebant, oboediendo poterant inmolare!

Quae cum ita sint, haereticis quidem, siue Manichaeis siue quicumque alii patribus ueteris testamenti de pluribus calumniantur uxoribus, hoc esse argumentum deputantes, quo eorum conuincant incontinentiam, satis superque responsum est: si tamen capiunt non esse peccatum, quod neque contra naturam committitur, quia non lasciuiendi, sed gignendi causa illis feminis utebantur; neque contra morem, quia illis temporibus ea factitabantur; neque contra praeceptum, quia nulla lege prohibebantur. illos uero, qui inlicite feminis usi sunt, uel arguit in scripturis illis diuina sententia uel nobis lectio iudicandos atque uitandos, non adprobandos imitandosue proponit. [*]( 3 cf. I Cor. 7, 32 ) [*]( 2 uocatione PKrHAFRtDMENXa. homines sic utantur MENXa. 3 deo] domino PyHAFBDMENXa 5 ut om. a 6 ita dici P ita dici rA generalem om. E sancti antiqui] sanctitatiqui PF;1 sancti.... qui (a. I. anti) A sancti..... H sanctitati D sancti et antiqui (et, n s. l.) R 7 continentia K animi] Qil (in fine u.) Y 8 quia] quia B qua PKfHAFJRDMNEXabd 10 enim] ergo N 11 possent A exortatione (pr. t s. I.) A, KHE exoratione D dei Otu. C 12 seruiebat E 13 poterat D 14 sunt Cl hereticis CPKDM sine om. H manicheis codd. 15 ueteris] uestris Cl 16 argumentum (um in ras.) H putantes H 21 ea om. E 22 inlicitae P inliciti K inlicitis MENXa 23 illa KENXa 24 adque C )

229

Nostros autem qui coniuges habent, quantum possumus, admonemus, ne secundum suam infirmitatem de illis sanctis patribus audeant iudicare, conparantes, ut ait apostolus, semet ipsos sibimet ipsis et ideo non intellegentes, quantas uires habeat animus iustitiae contra libidines seruiens, ne carnalibus huiusce modi motibus adquiescat eosque in concubitum ultra generandi necessitatem prolabi aut progredi sinat, quantum ordo naturae, quantum morum consuetudo, quantum legum scita praescribunt. hoc quippe ideo de illis patribus homines suspicantur, quia ipsi per incontinentiam uel nuptias elegerunt uel coniugibus intemperanter utuntur. at uero continentes uel mares, qui defunctis uxoribus, uel feminae, quae defunctis uiris, uel utrique, qui pari consensu continentiam deo uouerunt, sciant sibi quidem mercedis amplius deberi, quam coniugalis castitas poscit; sed sanctorum patrum nuptias, qui prophetice coniungebantur, qui neque in concubitu nisi prolem neque in ipsa prole nisi quod in carne uenturo Christo proficeret requirebant, non solum prae suo proposito non contemnant, uerum etiam suo proposito sine dubitatione praeponant.

Pueros quoque ac uirgines integritatem ipsam deo dicantes multo maxime commonemus, ut tanta norint humilitate tuendum esse, quod in terra interim uiuunt, quanto magis caeli est quod uouerunt. nempe scriptum est: quanto [*]( 4 cf. II Cor. 10, 12 24 Eccli 3, 18 ) [*]( 1 nostros] nos nostros D habent om. B 2 ammonemus PyHRK DMXEa. 3 comparentes HxRl 6 aeruientes Cl seruientis BG1 nec C litteris cemodi incipit codex 16860 = T acquiescant B 7 concubitu PHAFBD 8 fi sinat T sinant B ainat H 9 seita (s. P add. m. 2 c) B ideo quippe N 10 ipse K incontentiam Al 12 ad (}IX incontinentes a 13 quae] qui K consenBO* C 14 uouerunt (u init. ex n) E 16 prophetic«e A propheticae r prophetiae H coniugebantur P 17 ipsa in A 18 reficeret E solo K pro CPKMENXT praeposito y 19 non om. PA 21 quosque B 22 commanemua Bl tanto KJIENX 23 uiont P noaer (in ras.) A )

230
magnus es, tanto humila to in omnibus. nostrum ergo est de magnitudine eorum aliquid dicere, illorum de magna humilitate cogitare. exceptis igitur quibusdam illis coniugatis patribus et matribus sanctis, quibus ideo isti meliores non sunt, quamuis coniugati non sint, quia si coniugati essent, pares non essent, ceteros omnino huius temporis coniugatos, uel post expertum concubitum continentes, a se superari non dubitent, non quantum ab Anna Susanna, sed quantum ambae a Maria superantur. quod ad ipsam pertinet sanctam carnis integritatem, loquor; nam quae alia sint Mariae menta, quis ignorat? mores itaque congruos huic tanto proposito adiungant, ut de praepollenti praemio certam securitatem gerant, scientes sane sibi atque omnibus fidelibus dilectis et electis Christi membris multis ab oriente et occidente uenientibus, etsi inter se distante pro meritis gloriae luce fulgentibus, hoc tamen magnum in commune praestari, ut cum Abraham et Isaac et Iacob recumbant in regno dei, qui non propter hoc saeculum, sed propter Christum coniuges, propter Christum patres fuerunt. [*]( 17 cf. Matth. 8, 11 ) [*]( 1 tanto om. MENXa post tanto er. te in y humila CP humilifca B humilia KfHAFBDMENXTabd 2 est ergo MNXo. aliquid om. MENXa 3 illis om. T 8 susanna om. Pl 9 ambae om. MENXa a] a beata MENXa atte K qui (a. i add. ae) H pertinent (n fin. 8. Z.) H 10 nam quae] namque 01 nam quod J.2Sa non quae D1 lia F aliaę Å alie D sunt B 12 adiungant (n fin. s. I.) A ut de] unde FD 13 sane om. X adque C1 dilectis om. B 14 electis] CPlestis X 15 dsi] et N 16 tamen] tam ENX magno (o in ras.) C prestari C 17 abraam C1 isac C ysaac D 19 Explicit de bono coniugali. Incipit de bono uidnitatis fol. 195b C Explicit liber sci Augustini de bono coniugali fol. 22* P Explicit de bono coniugali. Incipit de sca. uirginitate fol. 77* K Explicit liber sci Augustini de bono coniugali fol. 22• y Explicit liber sci augustini de bono coniugali. Inč eiusdem de sca uirginitate fol. 22* H; a codice A subscriptio abest fol. 14 b; item a codice F fol. 95b Explicit liber sci Augustini de bono coniugali fol. 54 R Nec distuli atque id dei munus est qua magna )
231
et quanta humilitate custodiendam est uno sicut potui .. uolumine ostendi. Explicit Augustini de bcno coniugali. Incipit eiusdem de sca uirginitate fol. 30b D Explicit de bono coniugali fol. 84b B Explicit liber de bono coniugali. Incipit liber de sancta uirginitate fol. 78* M Explicit liber de bono coniugali fol. 45a E subscriptio abest a codd. N fol. 70b , T fol. 4 u, a fol. 106a Explicit liber de bono coniugali. Explicit liber de bono coniugali fol. 70* X

LOCI LIBR. RETRACTATIONVM.

De bono coniugali pag. 210, 21 sqq.; 226, 1. 2.

Retract. II 22. Dixi etiam quodam loco: quod enim est cibus ad salutem hominis, hoc est concubitus ad salutem generis et utrumque non est sine delectatione carnali, quae tamen modificata et temperantia refrenante in usum naturalem redacta libido esse non potest. quod ideo dictum est, quoniam libido non est bonus et rectus usus libidinis. sicut enim malum est male uti bonis, ita bonum est bene uti malis: de qua re alias, maxime contra nouos haereticos Pelagianos, diligentius disputaui. de Abraham quod dixi: ex hac oboedientia pater ille Abraham, qui sine uxore non fuit, esse siue unico filio et a se occiso paratus fuit, non satis approbo. magis enim filium, si esset occisus, resuscitatione sibi mox fuisse reddendum credidisse credendus est, sicut in epistula legitur quae est ad Hebraeos (11, 19)

694