De Beata Vita

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

Quae cum ita sint. arbitror die natali meo. quoniam duo quaedam esse in homine conuenit inter nos, id est corpus atque animam, non me prandium paulo lautius corporibus nostris solum sed animis etiam exhibere debere. quod autem hoc sit prandium, si esuritis, proferam. nam si uos inuitos et fastidientes alere conabor. frustra operam insumam magisque uota facienda sunt. ut tales epulas potius quam illas corporis desideretis. quod eueniet. si sani animi uestri fuerint; aegri enim, sicut in morbis ipsius corporis uidemus, cibos suos recusant et respuunt. — Omnes se uultu ipso et consentiente uoce quidquid praeparassem iam sumere ac uorare uelle dixerunt.