De Beata Vita
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.
Manifestum uobis uidetur ex anima et corpore nos esse compositos? — Cum omnes consentirent. Nauigius se ignorare respondit. — Cui ego: Nihilne omnino scis, inquam, an inter aliqua, [*](9 cf. Retr. I 2, 3 ) [*]( 3 plenius] utpleniusw plenius ut JI uel quo pl. p disputationllm] initium (iispntationum m pelagus d. ap 4 euasisse (isse in ras. m2) A 7 donum dei p 11 eosdem ex eiusdem A eosdem ipsos om-M 12 quaeso] q. te Mam 13 no- uembris edd. dies om.Mml 15 cotidie LM ad om.Mml 16 histemporibus M aptius Lm2Mp apius Lml secretusque Mm 19 esse credo Lp 20 triaetiu. LM ciuis ill condiscipulip 21 larcidianum M Lastidianum edd. 22 com- munem sensum M 23 uinlibar Mm1 molebar a 25 amore] animo M quidam Aml adeudatos (u in o corr.) A 27 uidetur .4 s.l. ml 29 nihilne] nihil nihilne m )
Quid ergo anima? inquam; nullane habet alimenta propria? an eius esca scientia uobis uidetur? — Plane, inquit mater, nulla re alia credo ali animam quam intellectu rerum atque scientia. — De qua sententia cum Trygetius dubium se ostenderet: Hodie, inquit illa. tu ipse nonne docuisti, unde aut ubi anima pascatur? nam post aliquantam prandii partem te dixisti aduertisse, quo uasculo uteremur, quod alia nescio qua cogitasses, nec tamen ab ipsa ciborum parte abstinueras manus atque morsus. ubi igitur erat animus tuus, quo tempore illud te uescente non adtendebat? inde, mihi crede, et talibus epulis animus pascitur, id est curis et cogitationibus suis, si per eas aliquid percipere possit. — De qua re cum dubitanter streperent: Nonne, inquam, conceditis hominum doctissimorum animos multo esse quam inperitorum quasi in suo genere pleniores atque maiores ? — Manifestum esse dixerunt. — Recte igitur dicimus eorum animos, qui nullis disciplinis eruditi sunt nihilque bonarum artium hauserunt, ieiunos et quasi famelicos esse. — Plenos, inquit Trygetius, et illorum animos esse arbitror, sed uitiis atque nequitia. — Ista ipsa est, inquam, mihi crede, quaedam sterilitas et quasi fames animorum. nam quem ad modum corpus detracto cibo plerumque morbis atque scabie repletur, quae in eo uitia indicant famem, ita et illorum animi pleni sunt morbis, quibus sua ieiunia confitentur. etenim ipsam nequitiam matrem omnium uitiorum ex eo, quod nequicquam sit, id est ex eo, quod nihil sit, ueteres dictam esse uoluerunt. cui uitio quae contraria uirtus est, frugalitas nominatur. ut igitur haec a fruge, id est a fructu propter quandam animorum fecunditatem, ita illa ab sterilitate, hoc est a nihilo nequitia nominata est; nihil est enim omne, quod fluit, quod soluitur, quod liquescit et quasi semper perit. ideo tales homines [*]( 23 cf. Cic. Tusc. III18 ) [*]( 1 habent Mm1 2 nobis M, om.p alia re M 3 ali] ali.(a ras.) A 5 pascatur anima M 6 aliquantam (a ult. ex u) A non aduertisse am 7 qua] quae Am2M cdd. 8 adque A ergo p 9 uescentem M 10 curis (u ex a corf.) A theoriis LM edd. 11 si per] super L si super M uel si super p posset LJlp 12numne.U 16 famelicasL esse om.p 17 uiciis A 18 ista om.J1 inquam mihi est crede p crede mihi am sterelitas A 20 morbo M repletur (r alt. ex s) A uitia] uiuam M 21 et ante ita <ras. A 23 *nequicquam (q ras., c m2) A nec quicquam LMp id est-sit om.M 26 ab] a M 27 all. est om.J! 28 periitJ!ml )
Quae cum ita sint. arbitror die natali meo. quoniam duo quaedam esse in homine conuenit inter nos, id est corpus atque animam, non me prandium paulo lautius corporibus nostris solum sed animis etiam exhibere debere. quod autem hoc sit prandium, si esuritis, proferam. nam si uos inuitos et fastidientes alere conabor. frustra operam insumam magisque uota facienda sunt. ut tales epulas potius quam illas corporis desideretis. quod eueniet. si sani animi uestri fuerint; aegri enim, sicut in morbis ipsius corporis uidemus, cibos suos recusant et respuunt. — Omnes se uultu ipso et consentiente uoce quidquid praeparassem iam sumere ac uorare uelle dixerunt.