De Beata Vita
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.
Quae est autem dicenda sapientia nisi quae dei sapientia est ? accepimus autem etiam auctoritate diuina dei filium nihil esse aliud quam dei sapientiam, et est dei filius profecto deus. deum habet igitur quisquis beatus est; quod omnibus nobis iam ante placuit, cum hoc conuiuium ingressi sumus. sed quid putatis esse sapientiam nisi ueritatem? etiam hoc enim dictum est: ego sum ueritas. ueritas autem ut sit, fit per aliquem summum modum, a quo procedit et in quem se perfecta conuertit. ipsi autem summo modo nullus alius modus inponitur; si enim summus modus per summum modum modus est, per se ipsum modus est. sed etiam summus modus necesse est, ut uerus modus sit. ut igitur ueritas modo gignitur, ita modus ueritate cognoscitur. neque igitur ueritas sine modo neque modus sine ueritate umquam fuit. quis est dei filius? dictum est: ueritas. quis est, qui non habet patrem? quis alius quam summus modus? quisquis igitur ad summum modum per ueritatem uenerit, [*](11 cf. 3, 18 (p. 103, 2.5) 17 cf. I Cor. 1, 24 21 Ioh. 14, 8 ) [*](1 egeret.4 sapientem esse p 2 iam AM nam L edd. ipsa La 3 & uoluit A enim aliud est M enim est a. p nihil est m 4 quo] a quo A se a animus A 7 animis ibi Aml 8 merore A 12 fallatiam A quibus p 14 inegestatis A \\ 16 autem om.p 17 etiam om.LMp 18 et est LM id est A 19 placuit ante L 21 enim hoc L 22 utadd. Am2s.l. 28 quid L est Am2 s l. 29 alt. quis***(est eras.) A 30 sunimu* (s ras.) A )