De Beata Vita

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

Postea, inquam, de uerbo quaeremus fortasse diligentius; non enim hoc curandum est in conquisitione ueritatis. quamuis enim Sallustius, lectissimus pensator uerborum, egestati opposuerit opulentiam, tamen accipio istam plenitudinem. non enim nec hic grammaticorum formidine liberabimur aut metuendum est, ne ab eis castigemur, quod incuriose utimur uerbis, qui res suas nobis ad utendum dederunt. - Ubi cum adrisissent: Ergo quia mentes uestras, inquam, cum intenti estis in deum, uelut quaedam oracula non contemnere statui, uideamus, quid sibi uelit hoc nomen; nam nullum adcommodatius esse arbitror ueritati. plenitudo igitur et egestas contraria sunt; at etiam hic similiter, ut in nequitia et frugalitate, apparent illa duo, esse et non esse, et, si egestas est ipsa stultitia, plenitudo erit sapientia. merito etiam uirtutum omnium matrem multi frugalitatem esse dixerunt. quibus consentiens Tullius etiam in populari oratione ait: ut uolet quisque accipiat; ego tamen frugalitatem, id\' est modestiam et [*]( 16 cf. Sall. Cat. c. 52 28 Cic. Deiot. 26 ) [*]( 1 ne quicquam Mm2 2 iis m 3 frugalitate (fruga in ras. m2) A atque] et p 4 egestate Am] 6 trigecius A 7 contrarium A 8 solent LM edd. 12 egestatis A 13 si om.Am1 14 quaerimus Aml quaeramus ap 15 hoc curandum] obscurandum A inquisitione am 16 salustius M lectissimus] eius dilectissimus L electissimus ap oppolentiam A 17 nec hic A hic LMmp 18 formidinem L liberauimur L laborabimus m 19 ad utendum nobis p 22 statui in ras. A 24 at] ut Am] aut M lrugilitate A 27 dixerint L )

113
temperantiam, uirtutem maximam iudico : prorsus doctissime ac decentissime; considerauit enim frugem, id est illud, quod esse dicimus, cui est non esse contrarium. sed propter uulgarem loquendi consuetudinem, qua frugalitas quasi parsimonia dici solet, duobus consequentibus quid senserit inlustrauit subiciendo modestiam et temperantiam; et haec duo uerba diligentius adtendamus.