De Beata Vita

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

Igitur hominum, quos philosophia potest accipere, tria quasi nauigantium genera mihi uideor uidere. unum est eorum, quos ubi aetas compos rationis adsumpserit, paruo impetu pulsuque remorum de proximo fugiunt seseque condunt in illa tranquillitate, unde ceteris ciuibus, quibus possunt, quo admoniti conentur ad se, lucidissimum signum sui alicuius operis erigunt. alterum uero est eorum superiorique contrarium, qui fallacissima facie maris decepti elegerunt in medium progredi longeque a sua patria peregrinari aude-ut et eius saepe obliuiscuntur. hos si nescio quo et nimis latente modo a puppi uentus, quem prosperum putant, fuerit prosecutus, penetrant in altissima miseriarum elati atque gaudentes, quod eis usque quaque fallacissima serenitas uolup! atum honorumque blanditur. his profecto quid aliud optandum e; t quam quaedam in illis rebus, a quibus laeti [*]( 1 INCIPIT LIBER (sci aug.) DE BEATA UITA (sci aug. add. s. I. m. post.) A, INCIPIT LIBER SANCTI AUGUSTINI DE BEATA VITA L, INCIPIT LIBER EIUSDEM DE BEATA UITA M 2 e] a Lm2s.l. de edd. 3 magr.e add.m2s.lA 4 institutos A 8 aliqua horum p 10 ueluti am procellosum (s ex r ml) A 11 quasi om.LMp 12 et om.M 13 obtinentes L 15 philophia Aml 16 uideor mihi M 18 recondunt a 19 quu] quod A co (ut s. vi2) M 21 fallacissime M 22 saepe eius eJd. 25 altissimam miseriam M 27 laeti] iacti Mm iactati ap )

90
excipiuntur, inprospera et, si parum est, saeuiens omnino tempestas contrarieque flans uentus, qui eos ad certa et solida gaudia uel flentes gementesque perducat ? huius generis tamen plerique nondum longius euagati quibusdam non- ita grauibus molestiis reducuntur. hi sunt homines, quos cum uel lacrimabiles tragoediae fortunarum suarum uel inanium negotiorum anxiae difficultates quasi nihil aliud habentes, quod agant, in libros doctorum sapientissimorumque hominum truserint, in ipso quodam modo portu euigilant, unde illos nulla maris illius promissa nimium falso ridentis excludant. est autem genus inter haec tertium eorum, qui uel in ipso adulescentiae limine uel iam diu multumque iactati tamen quaedam signa respiciunt et suae dulcissimae patriae quamuis in ipsis fluctibus recordantur et aut recto cursu in nullo falsi et nihil morati eam repetunt aut plerumque uel inter nubila deuiantes uel mergentia contuentes sidera uel nonnullis inlecebris capti bonae nauigationis tempora differentes errant diutius, saepe etiam periclitantur. quos item saepe nonnulla in fluxis fortunis calamitas, quasi conatibus eorum aduersa tempestas, in optatissimam uitam quietamque compellit.