De Beata Vita

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

Tum ego ita rem posui: Si manifestum est, inquam, beatum non esse, qui quod uult non habet — quod paulo ante ratio demonstrauit — nemo autem quaerit, quod inuenire non uult, et quaerunt illi semper ueritatem — uolunt ergo inuenire, uolunt igitur habere inuentionem ueritatis — at non inueniunt, sequitur eos non habere quod uolunt, et ex eo sequitur etiam beatos non esse. at nemo sapiens nisi beatus: sapiens igitur Academicus non est. - Hic repente illi quasi totum rapientes exclamauerunt. sed Licentius adtentius et cautius aduertens timuit adsensionem atque subiecit: Rapui quidem uobiscum, si quidem exclamaui illa conclusione commotus. sed nihil hinc admittam in uiscera et partem meam seruabo Alypio; nam aut simul eam mecum lambet aut admonebit, cur non oporteat adtingere. — Dulcia, inquam, magis metuere Nauigius deberet splene uitioso. — Hic ille arridens: Plane me, inquit, talia sanabunt. nam nescio quo modo contortum hoc et aculeatum, quod posuisti, ut ait ille de melle Hymetio, acriter dulce est nihilque inflat uiscera. quare totum etiam palato aliquantum remorso tamen, ut possum, libentissime in medullas traicio. non enim uideo, quomodo redargui possit ista conclusio. — Prorsus nullo modo potest, inquit Trygetius; quare gaudeo iam diu cum illis me inimicitias suscepisse. nam qua nescio inpellente natura uel, ut uerius dicam, deo etiam nesciens, quomodo refellendi essent, tamen eis nimis aduersabar.