De Beata Vita
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.
Tum ego: Teneo, inquam, omnium placita de re magna sane et ultra quam nec quaeri quicquam oportet nec inueniri potest. si modo eam, ut coepimus, serenissime ac sincerissime inuestigemus. quod hodie quia longum est et habent in epulis suis et animi quandam luxuriem, si ultra modum in eas et uoraciter inruant — ita enim male quodam modo digerunt; unde ualetudini mentium non minus quam ab illa ipsa fame metuendum est — melius nos haec quaestio cras esurientes, si uidetur, accipiet. illud modo libenter ligurriatis uolo, quod subito mihi ministratori uestro in mentem suggestum est inferendum, et est, ni fallor — qualia solent ultima adponi — quasi scholastico melle confectum atque conditum. — Quo. audito sese omnes quasi in elatum ferculum tetenderunt coagitaueruntque, ut dicere properarem, quidnam id esset. — Quid, inquam, putatis nisi cum Academicis totum, quod susceperamus, confectum esse negotium? — Quo accepto nomine tres illi, quibus res nota erat, sese erexerunt alacrius et uelut porrectis, ut fit, manibus inferentem ministrum adiuuerunt quibus potuerunt uerbis, nihil se iucundius audituros esse monstrantes. [*]( 1 trygecius A 2 uult deus p sententia ALMp 3 larcidianus AM lastidianus p concessit (c alf. ex s) A minimus ille M 4 his A G illum Mmlp placere sibi LMp 7 percunctari Mml uisum est negl. percuntari ]> 8 non] quod non LMp 9 quam] ne quam deLml quam ne Mp sileret LJlap trygecio* (sras., o ex u corr.m2) A 11 quicquam om-p inueni Mm1 sijetsip 12 uti Mam sencerissime A 13 habet Mml et animi om.M 14 ueraciter Lm1M 15 ualitudini Mp 16 ipsa fame (f ex s mZ) A 17 accipiaet A illud (11 ex d ml) A li*guriatis (r s. r) M 18 suggestum (w. g ex b till) A 19 nisi Mm 20 scolasticoM audito (t ex s corr.) A 21 coagitaueruntque „1 coegeruntque L cdd. cogeruntque M 22 esset (t ex m ml) .4 23 quod (q ex s) A susciperamus A sup°ramus Mml 24 quod L 2G adinueneruut p iocundius**A ) [*]( 1* )
Tum ego ita rem posui: Si manifestum est, inquam, beatum non esse, qui quod uult non habet — quod paulo ante ratio demonstrauit — nemo autem quaerit, quod inuenire non uult, et quaerunt illi semper ueritatem — uolunt ergo inuenire, uolunt igitur habere inuentionem ueritatis — at non inueniunt, sequitur eos non habere quod uolunt, et ex eo sequitur etiam beatos non esse. at nemo sapiens nisi beatus: sapiens igitur Academicus non est. - Hic repente illi quasi totum rapientes exclamauerunt. sed Licentius adtentius et cautius aduertens timuit adsensionem atque subiecit: Rapui quidem uobiscum, si quidem exclamaui illa conclusione commotus. sed nihil hinc admittam in uiscera et partem meam seruabo Alypio; nam aut simul eam mecum lambet aut admonebit, cur non oporteat adtingere. — Dulcia, inquam, magis metuere Nauigius deberet splene uitioso. — Hic ille arridens: Plane me, inquit, talia sanabunt. nam nescio quo modo contortum hoc et aculeatum, quod posuisti, ut ait ille de melle Hymetio, acriter dulce est nihilque inflat uiscera. quare totum etiam palato aliquantum remorso tamen, ut possum, libentissime in medullas traicio. non enim uideo, quomodo redargui possit ista conclusio. — Prorsus nullo modo potest, inquit Trygetius; quare gaudeo iam diu cum illis me inimicitias suscepisse. nam qua nescio inpellente natura uel, ut uerius dicam, deo etiam nesciens, quomodo refellendi essent, tamen eis nimis aduersabar.
Hic Licentius: Ego, inquit, illos nondum desero. — Ergo, ait Trygetius, dissentis a nobis? — Numquidnam, ille inquit, uos ab Alypio dissentitis? — Cui ego: Non dubito, inquam, quin, si [*](15 cf. Cic. Hort. frag. 89 Miiller ) [*](1 rem ita ego p proposui edd. 2 id quod (id m2) M 3 illis A 4pr.no- lunt A 5 inueni utJ. 6 etiam om.M esse non esse Mm1 esse non posse Mm2 at] aut.4 an L 8 sapientes Aml 9 ascensionem M rapait A 10 si quid M 11 uiscera-4 12 mecum eam M lambiet L capiet M aut admonebi Aml autem monebit L aut (me p) mouebit Mp ant me admonebit am 13 nauigius metuere p spele (1 s. p m2) A 14 uitioso (0 alt. in ras.) A hinc M inquit me am 15 ait (a in ras.) A 16 melle ymetio M melles metio A 17 toto M remorsu L remorsum M 18 in om.LM traitio A 19 ullo L ait potest p inquit om.Mp trigetius A tragetius L 20 ille p me om.M 22 eis nimis] animis .4, an scribendum animo eis nimis? aduersabant A 24 dissentis a nobis Am2 s.l. nunquitnam Aml illo M 25 alipio A alippio M )