De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Et iste adtestator est consuetudinis, ubi nos plurimum adiuuat, quidquid aliud contra nos dicere uideatur. non autem ideo ad nos ueniunt haeretici, quia foris nihil acceperunt, sed [*]( 2 cf. II Cor. 2, 15 7 cf. Marc. 9, 37 13 Cypr. sentent. episc. 76 21 ibid. 77 ) [*]( 1 sed om. J non est ibi v quia non ibi Km2Np 2 odor bonus N 8 iis v quae F[i? 9 esse potest v 10 simula (sic) fic 11 catholicuraj oatholica simnlatio L extra catholicam aliquid Vv 13 siluianus L a zau*»«fala (u s. l.) c, 16 ergo non sunt Kml qui] quia J 17 quia Kqv qui cet. 18 acceperunt] condiderunt L in textu, uel acceperunt in mg. 20 quo] quod N disperat L 21 tuccha p Thucca Cypr. 23 nihil om. g pr. non add. Mm2 25 attestor Mp. )

364
ut eis esse utile incipiat quod acceperunt. hoc enim foris nullo modo potest.

Uictor ab Octauo dixit: Quod et ipsi scitis, non olim sum episcopus constitutus, et ideo expectabam praecessorum consilium. hoc itaque existimo ut quicumque er haerese nenerint sine dubio baptizentur.

Quod ergo illis quos expectabat responsum est, huic quoque responsum accipiatur.

Clarus n Mascula dixit: Manifesta est sententia domini nostri Iesu Christi apostolos suos mittentis et ipsis solis potestatem a patre sibi datam permittentis, quibus nos successimus eadem potestate ecclesiam domini gubernantes et credentium fidem baptizantes. et ideo haeretici qui nec potestatem foris nec ecclesiam Christi habent neminem baptizare baptismo eius possunt.

Numquid et impii homicidae apostolis successerunt? cur ergo baptizant? an quia non sunt foris? sed a petra foris sunt cui claues dominus dedit et ubi se aedificaturum ecclesiam dixit.

Secnndianus a Tambcis dixit: Non debemus haereticos nostra praesumptione decipere, ut in ecclesia domini nostri Iesu Christi non baptizati ac per hoc remissionem peccatorum non consecuti, cum indicii dies uenerit, nobis inputent quod per nos non sint baptizati et indulgentiam diuinae gratiae non consecuti. propter quod, cum sit una ecclesia et unum baptisma, quando ad nos conuertuntur, simul cum ecclesia et ecclesiae baptismum consequantur. [*]( 3 Cypr. sentent. episc. 78 9 ibid. 79 cf. Ioh. 20, 21 18 cf. Matth. 16, 18-19 20 Cypr. sentent. episc. 80. )[*](1 utile esse p.mlv 8 uoctor J octauajuo N Octauu Cypr. 4 constitutus episcopus v 5 concilium Mp. *itaque J exaestimo V haeresi Jm2Nm2$o Cypr. 11 a om. Jml nos] non Jml 12 pote.. statem Lg 16 homicidiae L 20 a Tambeis] satambeis N Thambeis v Thambis Cypr. 21 praesumtione p. in om. L 23 secuti L 24 duU gentiam L 25 non s. 1. J, om. cet. v Cypr. nna et KNml\' )

365

Immo translati ad petram et columbae sociati accipiant remissionem peccatorum quam habere non poterant extra petram et extra columbam, siue aperte foris sicut haeretici siue tamquam intus sicut perditi catholici. quos tamen baptismum sine remissione peccatorum et habere et dare manifestum est, cum et ab ipsis tales accipiunt, qui non in melius commutati deum labiis honorant, cor autem eorum longe est ab eo, tamen sic est unum baptisma quomodo est una columba, cum possint qui non sunt in columba communiter baptisma tamen habere communiter.

Item alius Aurelius a Cillaui dixit: Iohannes apostolus in epistula sua posuit: si quis ad uos uenit et doctrinam Christi non habet, nolite eum admittere in domum uestram et haue illi ne dixeritis; qui enim dixerit illi haue communicat factis eius malis. quo.. modo admitti tales temere in domum dei possunt qui in domum nostram priuatam admitti prohibentur? aut quomodo cum eis sine ecclesiae baptismo communicare possumus, qui.. bus si haue tantum dixerimus factis eorum malis communicamus ?

De hoc testimonio Iohannis non est diutius disserendum, quandoquidem ad quaestionem baptismi quam modo tractamus omnino non pertinet. ait enim: si quis ad uos uenerit et doctrinam Christi non habet. haeretici autem relinquentes doctrinam erroris sui ad Christi doctrinam conuertuntur, ut incorporentur ecclesiae et ad illam columbam incipiant [*]( 7 cf. Esai. 29, 13 11 Cypr. sentent. episc. 81 12 II Ioh. 10-11 23 II Ioh. 10 ) [*](dtf. N) [*]( 1 ad] et ad JKL societati Nml 5 remissionem Vp.ç 6 accipiant Jml 9 qui] quia L 11 cillaui Νβ cillaii J et Kml ut uid. cillais Km2L Chullabi v Cypr. 12 apostulus Lml 13 doctrinam- jp. 366, 11 alienae doctri- om. N, uno folio in archetypo deperdito 14 habe KmlVmlp.m2 aue Jm2\\s.mlqmlv abe zm2 15 habe Vp.ml abe (b in ras.) ç aue Jm2Mv 16 tales admitti v pr. domunt Jml 18 ecclesia L, om. Mp. possumus om. J 19 habe JmlYp. aue Jm2Mqmlv abere çm2 dixerimus tantum v. )

366
pertinere cuius sacramentum habebant. et ideo quod eius non habebant eis datur, id est pax et caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. quod autem eius habebant agnoscitur et sine ulla contumelia suscipitur, sicut in adultera deus agnoscit dona sua etiam cum illa sequitur amatores suos, quia fornicatione correcta, cum ad castitatem conuertitur, non dona illa culpantur, sed ipsa emendatur. sicut se autem posset defendere Cyprianus, si hoc ei Iohannis testimonium obiceretur, quando talibus communicabat, ita se defendant contra quos dicitur. nam ad istam quaestionem ut dixi omnino non pertinet. Iohannes enim dicit alienae doctrinae hominibus haue non esse dicendum, Paulus autem apostolus uehementius dicit: si quis frater nominatur inter uos aut auarus aut ebriosus et cetera, cum eiusmodi ne quidem cibum simul sumere. et tamen cum collegis faeneratoribus insidiosis fraudatoribus raptoribus non priuatam mensam, sed dei altare habebat commune Cyprianus. quomodo autem hoc defendatur, iam in aliis libris satis dictum est.

Litteus a Gemellis dixit: Caecus caecum si ducat, ambo in foueam cadunt. cum ergo haereticos constet non posse inluminare quemquam utpote caecos, baptisma eorum non ualet.

Nec nos dicimus ualere ad - salutem quamdiu haeretici sunt, sicut et illis homicidis quamdiu fratres oderunt. nam et ipsi in tenebris sunt et si quis eos sequitur, simul in foueam cadunt; nec ideo tamen baptismum uel non habent uel non tradunt. [*]( 2 cf. I Tim. 1, 5 4 cf. Os. 2 13 I Cor, 5, 11 19 Cypr. sentent. episc. 82 Matth. 15, 14 24 cf. I Ioh. 2, 9 ) [*](def. N) [*]( 6 quia] qua JL quae a M que V 7 sed] et J 8 eis jjis 9 defendat L 10 nam] non Mml ut om. Vmlq 11 (doctri)ne hominibus] pergit N habe Vmlp.ml aue Jm2M<;mlv abe qm2 12 uehenmentius L 14 hebriosus p. et cetera. Et L ne s. l, K nec Nm2o 15 fenera-toribus MNp.çv 19 Littecus L 20 in om. L cadent Cypr. haereticus LmlNml 21 utpute Jm2Lqml )

367

Natalis ab Oea dixit: Tam ego praesens quam Pompeius Sabratensis quam etiam Dioga Leptimagnensis qui mihi mandauerunt corpore quidem absentes, spiritu praesentes, censemus quod et collegae nostri, quod haeretici communicationem habere nobiscum, non possunt, nisi ecclesi-astieo baptismo baptismo fuerint.

Communicationem credo eam dicit quae pertinet ad columbae societatem. nam in participatione sacramentorum procul dubio communicabant eis neminem iudicantes nec a iure communionis aliquem si diuersum sentiret amouentes. sed quolibet modo dixerit, non magnopere uerba haec refellenda sunt. certe enim non communicet haereticus nisi ecclesiastico baptismo baptizatus. constat autem ecclesiasticum esse baptismum etiam aput haereticos uerbis euangelicis consecratum, sicut ipsum euangelium ecclesiasticum est nec ad eorum pertinet peruersitatem, sed utique suam retinet sanctitatem.

Iunius a Neapoli dixit: Ab eo quod semel censuimus non recedo, baptizati uenientes ad ecclesiam baptixemus.

Hic quia nullam rationem uel testimonium scripturarum adtulit, diu nos tenere non debet.

Cyprianus a Karthagine dixit: Meam sententiam plenissime exprimit epistula, quae ad Iubaianum collegam nostrum scripta est, haereticos secundum euangelicam et apostolicam contestationem aduersarios Christi et antichristos appellatos, quando ad ecclesiam uenerint, unico ecclesiae baptismo baptizandos esse, ut possint fieri de aduersariis amici et de antichristis christiani. [*]( 1 Cypr. sentent. episc. 83—85 3 cf. I Cor. 5, 3 9 cf. Cypr. sentent. episc. praef. 17 ibid. 86 21 ibid. 87 )[*]( 1 Nalis Ppr. preses Lml 3 manducauerunt L 4 et s. I. L 8 participationem Vp.ç 9 eis si (del.) neminem K iudicaztes Nml 10 senserit MtnI/lml 11 quodlibet Nml 12 non] nun ex nunc N conmunicet L 16 sanitatem N 17 neanpoli Kml censimns L 18 recedendo ĮJ.ml 19 Huic L 20 temere Lml 21 kartliagine sic JKM 23 euange j cam L 25 ad s. I. m2 N 26 baptismo om. L esae] sese /J:çm2 fieri amici adnersariis et de anticbristis (pr. s s. I.) L )

368

Quid aliud hic disputandum est, quando ipsam cuius mentionem fecit epistulam ad Iubaianum datam quanta potuimus diligentia pertractauimus? et quod hic dixit meminerimus dici posse de omnibus iniquis, quos et in catholica esse ipse testatur et baptismum habere et dare nemo nostrum ambigit. illi enim ueniunt ad ecclesiam, qui de parte diaboli ad Christum transeunt et aedificant super petram et incorporantur columbae et in horto concluso et fonte signato muniuntur, ubi non sunt omnes qui contra Christi praecepta uiuunt, ubilibet esse uideantur. nam in epistula quam scripsit ad Magnum, cum de hac ipsa re ageret, satis aperteque nos ipse commonuit, in quali societate oporteat intellegi ecclesiam. ait enim de quodam loquens: alienus fiat et profanus, dominicae pacis ac dominicae unitatis. inimicus, non habitans in domo dei id est in ecclesia Christi, in qua non nisi concordes adque unanimes habitant. quid ergo hic dicamus, paululum aduer- \' tant qui nobis de Cypriano uolunt praescribere. si enim in ecclesia Christi non nisi concordes adque unanimes habitant, procul dubio non habitabant in ecclesia Christi, quamuis intus esse uiderentur, illi qui per inuidiam et contentionem sine caritate Christum adnuntiabant, quos ipse intellegit non haereticos uel schismaticos a Paulo apostolo commemoratos, sed falsos fratres cum illo interius conuersantes. qui certe baptizare non debebant, quia in ecclesia non habitabant in qua ipse dicit non habitare nisi unanimes et concordes; nisi forte quisquam sic abhorret a uero, ut dicat concordes et unanimes [*]( 13 Cypr. ep. 69, 5 21 cf. Cypr. ep. 73, 14 24 cf. Pliil. 1, 15. 17 ) [*]( 2 facit çmT potuimus ex potiui K 4 catho jca L 5 neme 1J 6 abigit Mmlp. parde Jml 10 epistolam MmlVs epistulam JJ. scribit L 11 ipse nos v 12 qualibet (3 13 fit Cypr. prophanus L 14 diuinae unitatis Cypr, 16 unianimes ; (passim) 17 quod MmUv dicimus fiv paulolum L 20 habitant JNmlq 21 uideretur Jml 24 baptizati çml 25 habitant qml 26 habetare Nml concordes et unanimes v 27 haborret L aberrat Mm2 a om. s )

369
fuisse inuidos et maliuolos et sine caritate contentiosos. et tamen baptizabant nec eorum ista detestanda peruersitas sacramentum Christi, quod per eos tractabatur et dispensabatur, aliqua ex parte minuebat adque uiolabat.

Totum sane ipsum locum in eadem ad Magnum epistula positum operae pretium est pertractare, quem ita contexuit: non habitans, inquit, in domo dei id est in ecclesia Christi, in qua non nisi concordes adque unanimes habitant, loquente in psalmis spiritu sancto et dicente: deus qui inhabitare facit unanimes in domo\'. denique unanimitate christianos firma sibi adque inseparabili caritate conexos etiamipsadominicasacrificiadeclarant. nam quando dominus corpus suum panem uocat de multorum granorum adunatione congestum, populum nostrum quem portabat indicat adunatum; et quando sanguinem suum uinum appellat de botruis adque acinisplurimisexpressumadque in unum coactum, gregem item nostrum significat commixtione adunatae multitudinis copulatum.haec uerba beati Cypriani indicant eum et intellexisse et dilexisse decorem domus dei, quam domum ex unanimis et concordibus constare adfirmauit et docuit testimonio prophetico et significatione sacramentorum; in qua utique non erant illi inuidi et sine caritate maliuoli, qui tamen baptizabant. ex quo apparet et in eis esse posse adque ab eis dari posse sacramentum Christi qui non sunt in ecclesia [*]( 7 Cypr. ep. 69, 5 10 Ps. 67, 7 14 cf. loh. 6, 52 17 cf. Matth. 26, 26-29 21 cf. Ps. 25, 8 ) [*]( 1 sine s. 1. K 2 baptizant p pro 3 eos om. (i pr. 4 aliquam p.; partem p.-ml 5 in om. V magnam p.tnl epistulam p. epistolam ; 6 contexiuit L 7 inquid V 8 non om. (3 10 et ex atque ç habitare Vp.; unianimes N 11 unanimitatem christianam—conexam Cypr. 12 connexos :unlv 15 adunitate J 16 quem] quae (3 17 botri.s J botris Mm2v 18 acianis L 20 cyprianis Lml 21 et dilexisse owi. 3 22 contestare L 24 sine1 fine L 25 in s. l. IJ 26 dare V ecclesiam Jml ) [*]( LI. August. c. Don. I. ) [*]( 24 )

370
Christi, in qua non nisi unanimes et concordes habitare Cyprianus ipse testatur. neque enim saltem hoc dici potest tunc baptizare posse cum latent, quoniam illi Paulum apostolum non latebant quos in epistula sua ueracissimus testis notat et gaudere se dicit, quoniam et ipsi Christum adnuntiabant. de his quippe ait: siue occasione siue ueritate Christus adnuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo.

Quibus omnibus consideratis puto me non temere dicere alios ita esse in domo dei, ut et ipsi etiam sint eadem domus dei quae dicitur aedificari super petram, quae unica columba appellatur, quae sponsa pulchra sine macula et ruga et hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae uiuae. paradisus cum fructu pomorum, quae domus etiam claues accepit ac potestatem soluendi et ligandi. hanc domum si quis corripientem corrigentemque contempserit, sit tibi, inquit, tamquam ethnicus et publicanus. de hac domo dicitur: domine, dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae, et: qui habitare facit unanimes in domo, et: iucundatus sum in his qui dixerunt mihi: in domum domini ibimus, et: beati qui inhabitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te, et innumerabilia talia. haec domus etiam triticum dicitur siue tricenum siue sexagenum siue centenum fructum adferens cura tolerantia. haec domus est in uasis aureis et argenteis [*]( 6 Phil. 1, 18 10 cf. Matth. 16, 18 cf. Cant. 6, 8 11 cf. Eph. 5, 27 12 cf. Cant. 4, 12-13 13 cf. Matth. 16, 19 15 Matth. 18, 17 17 Ps. 25, 8 18 Ps. 67, 7 19 Ps. 121, 1 20 Ps. 83, 5 23 cf. Matth. 13, 23. Luc. 8, 15 24 cf. II Tim. 2, 20 ) [*]( 2 saltim ZMTVt 4 ueracissima J uaracissimus L ueracissimos testes Nm2 5 ipse Nml nuntiabant L 7 in om. LVmlz 8 conside- Tantis Jml puteme L non om. c 9 et om. Npp 10 uni L 11 pulcra Lml 15 contemserit (n ex m) L inquid Vmlsml 16 boplicanus ex bublicanus L 19 iocundatus Jm2LMNq quiJ quae N$v 20 domo N quinhabitant ut uid. Mml habitant NV;v 21 tua] add. domine v 23 sexagesimum Lml 24 argengeis J )

371
et lapidibus pretiosis et lignis inputribilibus. huic domui dicitur: sufferentes inuicem in dilectione, studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, et: templum enim dei sanctum est, quod estis uos. haec est quippe in bonis fidelibus et sanctis dei seruis ubique dispersis et spiritali unitate deuinctis in eadem communione sacramentorum, siue se facie nouerint siue non nouerint. alios autem ita dico esse in domo, ut non pertineant ad conpagem domus nec ad societatem fructiferae pacificaeque iustitiae, sed sicut esse palea dicitur in frumentis. nam et istos in domo esse negare non possumus dicente apostolo: in magna autem domo non solum aurea uasa sunt uel argentea, sed et lignea et fictilia. et alia quidem sunt in honorem, alia uero in contumeliam. ex hoc numero innumerabili non solum turba intus premens cor paucorum in tantae multitudinis conparatione sanctorum, sed etiam dirruptis retibus haereses et schismata existunt in eis, qui magis iam ex domo quam in domo esse dicendi sunt, de quibus dicitur: ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. separatiores enim sunt iam etiam corporaliter segregati quam illi, qui interius carnaliter et animaliter uiuunt et spiritaliter separati sunt.

Horum autem omnium generum illi primi qui sic sunt in domo dei, ut ipsi sint domus dei, siue iam spiritales sint siue adhuc paruuli Iacte nutriantur, sed tamen ad spiritalem habitum intento corde proficiant, nemo dubitat quod [*]( 2 Eph. 4, 2-3 3 I Cor. 3, 17 9 cf. II Cor. 9, 10 11 II Tim. 2, 20 18 I Ioh. 2, 19 25 cf. I Cor. 3, 2 ) [*]( 1 inputribi I bus L inputrabilibus Nml domoi Nml dumui V 2 inuicem om. L 4 alt. est om. §pr., post fidelibus exhibet v 6 deuictus Jml 8 dico ego, Engelbrecht dici codd. v non om. N 10 esse in domo Vv 11 apostolo] paulo L 15 sulum p.ml 16 disruptis LN$ 17 Bchismatae MmlVmlp exsistunt JVFfis iam magis v ex domo iam M 18 esse om. Lçml dicenda ppr. 19 separatores J 20 iam etiam magis Jm2 21 spritaliter L 23 primum Lml 24 spritales Lml 25 sunt Kml ) [*]( 24* )

372
baptismum et utiliter habeant et se imitantibus utiliter tradant. fictis autem, quos sanctus spiritus fugit, etsi ipsi quantum in eis est utiliter tradunt, illi tamen inutiliter accipiunt non imitantes eos per quos accipiunt. illi uero, qui sic sunt in magna domo tamquam uasa in contumeliam, et inutiliter habent baptismum et se imitantibus inutiliter tradunt. illi porro ab eis utiliter accipiunt, qui non ipsis corde adque moribus, sed sanctae domui copulantur. qui autem separatiores non magis in domo quam ex domo sunt, neque omnino utiliter habent neque ab eis utiliter accipitur, nisi forte accipiendi necessitas urgeat et accipientis animus ab unitatis uinculo non recedat; tamen et habent, quamquam inutiliter habeant, et accipitur ab eis, etiam cum inutile est accipientibus. quod ut fiat utile ab haeresi uel schismate recedendum est et illi domui cohaerendum. quod non solum haeretici et schismatici, sed etiam illi facere debent, qui sic sunt in domo per communionem sacramentorum, ut extra domum sint per diuersitatem morum. sic enim et ipsis utile esse incipit sacramentum quod aliter inutile est.