De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Poterat iam fortasse sufficere, quod totiens repetitis rationibus et multipliciter disputando uersatis adque tractatis, adiunctis etiam diuinarum scripturarum documentis et ipsius Cypriani tot testimoniis suffragantibus iam etiam corde tardiores, quantum existimo, intellegunt, baptismum Christi nulla peruersitate hominis siue dantis siue accipientis posse uiolari. nec ob aliud illis temporibus, quando ista quaestio contra utilem consuetudinem disputationibus salua caritate adque unitate altercantibus discutiebatur, uisum est quibusdam etiam egregiis uiris antistitibus Christi, inter quos praecipue beatus Cyprianus eminebat, non esse posse aput haereticos uel schismaticos baptismum Christi, nisi quia non distinguebatur [*]( 16 uerba etiam corde-p. 301, 6 sanctum est = Eug. c. 214 ) [*]( 1 sint] sunt Mp.ç Eug. 2 moriantur pml 3 aqua. J 4 inter- imit gjjr. sic] sicut L 7 poenitus L 9 studui fiwii 10 eius om. M .11 aggrediar KLNm2 CONTULI. EXPL- LIBER V INC- LIBER VI DO GRATIAS K EXPLICIT (EXPLICAT J) LIBER QUINcrus (V M). INCIPIT LIBER SEXTUS (VI M) JLp EXPLICIT LIB QUINTUS. SCI AGUSTINI. INCIPIT EIUSDE LIBER SEXTUS N 13 etiam Vml 16 tartariores Vmlp.ç 17 exaestimo V 19 utilem] neterem v 22 antestitibus J antistibus Nml$pr. )
Sicut enim homo spiritalis habens finem praecepti, id est caritatem de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, potest aliquid ex corpore quod adhuc corrumpitur et adgrauat animam minus liquide cernere et aliter sapere quod in eadem [*]( 8 Ioh. 20, 23 23 II Tim. 2, 19 25 Matth. 23, 3 26 cf. I Tim. 1, 5 28 cf. Sap. 9, 15 ) [*]( 1 usus (i pr. affectus Nml 3 non illic v 6 aperiant ex appereant N 9 tenuitenueritis J 13 caracterem JLMNpq a om. J 16 caracterem JLNa dominum Lml 17 caracterem JXp 20 usque in finem L 21 erant J 24 clamet Jml 29 eadam L )
Item quisquis non habens caritatem et perditas uias morum ingrediens pessimorum intus uidetur esse cum foris sit et baptismum Christi nec in haereticis repetit. nihil eius adiuuat sterilitatem, quod non fecundatur suo, sed fructu oneratur alieno. fieri autem potest, ut aliquis uigeat in radice caritatis et in quo Cyprianus aliter sapuit rectissime sapiat, et tamen in Cypriano quam in isto plura fecunda sint et in isto quam in Cypriano plura purganda sint. non solum itaque malos catholicos nullo modo conparamus, sed nec bonos facile coaequamus beato Cypriano, quem inter raros et paucos excellentissimae gratiae uiros numerat pia mater ecclesia, quamuis isti et aput haereticos agnoscant baptismum Christi, illi autem [*]( 1 cf. Phil. 3, 15 4 cf. Ioh. 15, 2 ) [*]( 2 utili L 3 reperire L reperiri Nm2v 5 stereli NmlV\\J.$8 ubique MVqEug. 9 quia a J 13 seperauerunt L separatus p.ç: 16 exiisse v 17 aequantur (a in ras.) J 21 sterelitatem -/VFJJ.? suos L 22 radicem (i Eug. 27 quem] quam Jml quae K que L 29 cognoscant (iv Eug. codd. AP )
Disputans ergo de sententia Cypriani multum infra merita positus Cypriani dico sacramentum baptismi et bonos et malos posse habere, posse dare, posse accipere, et bonos quidem utiliter ac salubriter, malos autem perniciose adque poenaliter, cum illud tamen in utrisque sit aequaliter integrum, adque nihil interesse ad eius aequalem in omnibus integritatem, quanto peior id habeat inter malos, sicut nihil interest, quanto [*]( 8. 19 cf. Gal. 2, 14 ) [*]( 3 quem Mmlp.c; 5 debeat P.c; 6 quid V debeat (3 8 nemo iudaizare v 10 proficerit Mml\\L? 13 cum aliter v schismatis fi 17 petro Lml martyrem L 19 cogeretur Nm2 cogeret Lm2v hoc etiam non Lml hoc etiam dico non Lm2 (om. enim) 20 ecclesiam uniuersam v 22 multum—cypriani mg. K 25 adque] ac J 26 in om. Fmifj.? utrique $pr. 27 intersit Lm2 )
Habere autem baptismum et tradere et accipere malos nequaquam in melius commutatos et de scripturis canonicis et de ipsius Cypriani litteris satis ut arbitror demonstrauimus. quos non pertinere ad sanctam ecclesiam dei, quamuis intus esse uideantur, ex hoc apertissime apparet, quia isti sunt auari raptores faeneratores inuidi maliuoli et cetera huiusmodi, illa autem columba unica pudica et casta, sponsa sine macula et ruga, hortus conclusus, fons signatus, paradisus cum fructu pomorum et cetera quae de illa similiter dicta sunt, quod non intellegitur nisi in bonis et sanctis et iustis, id est non tantum secundum operationes munerum dei bonis malisque communes, sed etiam secundum intimam et supereminentem caritatem spiritum sanctum habentibus, quibus dominus dicit: si cui dimiseritis peccata dimittentur ei et si cui tenueritis tenebuntur.
Ac per hoc nihil idoneum dici(tur), cur non possit malus etiam tradere baptismum, qui potest habere, et sicut perniciose habet ita etiam perniciose tradere, non quia tale aliquid tradit nec quia talis tradit, sed quia tali tradit. nam cum malus tradit bono, id est in unitatis uinculo ueraci conuersione mutato, inter bonum sacramentum quod traditur et bonum [*](13 cf. Cant. 6, 8 cf. Eph. 5, 27 14 cf. Cant. 4, 12—1.3 18 cf. Eph. 3, 19 19 Ioh. 20, 23 ) [*]( 1 ac] hac p.ç etiam nihil v 2 id tradat om. Mp. trahat L 5 insti-non aequaliter om. JVmlp.ç Eug. codd. et in eis qui non aequaliter om. M 12 foeneratores L feneratores JVp maleuoli v 17 uirtutum (in mg. al. munerum) L bonis et Nml communis Jml 18 caritatem om. $pr. 22 dicitur scripsi dici potest Mm2 dici cet. v 23 maius Vmlp.ç )
Quapropter omnes mali spiritaliter a bonis seiuncti sunt, si autem etiam corporaliter aperta dissensione separentur, peiores fiunt. sed, ut dictum est, nihil interest ad baptismi sanctitatem, quanto quisque peior id habeat et quanto peiori tradat. potest tamen tradere separatus, sicut potest habere separatus, sed quam perniciose habere tam perniciose tradere. ille autem, cui tradit, potest salubriter accipere, si ipse non separatus accipiat, sicut plerisque accidit, ut catholico animo et corde ab unitate pacis non alienato aliqua necessitate mortis urgentis in aliquem haereticum inruerent et ab eo Christi baptismum sine illius peruersitate perciperent et siue defuncti siue liberati nequaquam aput eos remanerent, ad quos numquam corde transierant. si autem etiam ipse separatus acceperit, tanto perniciosius accipit, quanto magis bonum est quod non bene accipit, et tanto magis ualet ad exitium separato, quanto magis posset ad salutem ualere coniuncto. et ideo si ab illa peruersitate correctus et a separatione conuersus uenerit ad [*](12 uerba sed, ut dictum est-po 303, 16 pacis amore seruauit = Eug. c. 215 ) [*]( 1 tradentes Nml superatur] non separat v 2 conuerso ad deum M 3 ipse Mm2 conuincitur J 5 sibi] siue Nm2 Vmlp.ç noue-. runt Nml 6 peccata tenentur v 9 pr. nouerunt Nml 11 aperte Jml 13 peiori] peior id v 14 et 15 separatos $pr. 15 habere tam perniciose om. Vp.ç (non M) Eug. codd. praeter Gm3 19 surgentis Jm2 urguentis p 20 ullius L 21 remaneret Kml 23 pernitiosus M accepit Mp.ç magis] maius v 24 ualeat J exitum Kml 25 coniunctio Lml 26 a om. N )
Quae cum ita sint, quid huic iam perspicuae ueritati\\ officit, quod multi coepiscopi Cypriano in illam sententiam consenserunt suasque in idem conuenientes proprias protulerunt, nisi ut magis magisque illius uiri erga unitatem Christi caritas innotescat? si enim solus ista sentiens nullo consentiente remaneret, uideretur propterea refriguisse ab scelere schismatis, quia socios non inueniebat erroris. tam multis autem sibi consentientibus quod cum ceteris diuersa sentientibus in unitate permansit, catholicae uniuersitatis sanctissimum uinculum non timore solitudinis, sed pacis amore seruauit. quapropter posset quidem iam uideri superfluum ceterorum etiam illius concilii episcoporum singulas retractare sententias. sed quoniam corde tardiores non putant esse responsum, si alicui loco cuiusque sermonis non ibi sed alibi respondeatur quod illuc etiam possit adhiberi, melius multum legendo atteruntur ut acuantur, quam parum intellegendo conqueruntur ut redarguantur.
Primum ergo ipsius Cypriani consultationem, qua indicatur anima pacifica et exundans ubere caritatis, unde concilium ipsum incipit, iterum considerandam commemoramus. Audistis, inquit, collegae dilectissimi, quid mihi Iubaianus [*]( 26 Cypr. sentent. episc. praef. ) [*]( 2 dimittuntur Nv 4 iniusto] iusto Wt 5 aequitate alicuius v 7 huc Kml iam JKL tam NVmSv, om. p pr. Eug. ueritatis Lm1 9 protulerint MVmlp.m2 Eug. 10 ueri N 11 innotescit Iml ita Kml 12 uidetur ppr. refruguisse Nml 13 sibi om. JKL, cf. VII 4, 7: Cyprianus cum sibi consentientibus collegis conscientibus Nml 14 quod] quam Jm2 16 amore] more Jml 19 putantes esse Mp.ç si] sed J 21 multo J acuuntur Lml 22 coquiruntur (i ex e) N \' 23 quam Jml 24 consilium L Vv 25 ipsum om. J incipit iterum] incipiens JKm2L considerandum L 26 inquid Vmls )
Iam satis, quantum arbitror, non solum ad epistulam quam Iubaiano scripsit, sed etiam ad illam quam ad Quintum dedit et ad illam quam cum quibusdam collegis ad quosdam collegas et ad illam quam ad Pompeium, quantum potuimus, pro uniuersitate catholicae consensionis adque concilii, in cuius unitate isti tamquam pia membra manserunt, libris superioribus disputauimus. quapropter iam opportunum uidetur quid etiam ceteri singillatim censuerint considerare ea libertate, quam nobis etiam ipse non abrogauit dicens: neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes. [*]( 1 scripserat L 2 quidque (quodque Jml quicque ex quicquid M) ei JLN$et quid ego ei Kv quidque ego ei Cypr. 3 et om. J 5 nobis L et] sed p.mlç 6 sincere Lml relegiosa JNml douotione L 7 nostram epistolam M consentit Lml 8 et] etiam Cypr. esse] esse confessus Cypr. gratis N ut de] unde N 10 communicationis Cypr. 12 colligas J 15 potest] possit Cypr. 22 quamtum Nrnl 25 oportunum JLNVp.m2ç 26 censuerunt fiwii 27 arrogauit Jp pr. a om. JL 28 auouentes L )
Caecilius a Bilta dixit: Ego unam baptismum in ecclesia sola: scio et extra ecclesiam nullum. hic erit unum, ubi spes nulla est et fides certa. sic enim scriptum est: una fides, una spes, unum baptisma, non aput haereticos, ubi spes nulla est et fides falsa, ubi omnia per mendacium aguntur, ubi exorcizat daemoniacus, sacramentum interrogat cuius os et uerba cancer emittunt, fidem dat infidelis, ueniam delictorum tribuit sceleratus et in nomine Christi tinguit antichristus, benedicit a deo maledictus, uitam pollicetur mortuus, pacem dat inpacificus, deum inuocat blasphemus, sacerdotium administrat profanus, ponit altare sacrilegus. ad haec omnia accedit et illud malum, ut antistes diaboli audeat eucharistiam facere. aut qui illis adsistunt dicant haec falsa esse. de haereticis. ecce ad qualia cogitur ecclesia consentire et sine baptismo et uenia delictorum communicare conpellitur! [*](6 Eph. 4, 2-3 8 Phil. 3, 15 13 Cypr. sentent. cpiec. 1 15 Eph. 4, 5 )[*]( 4 perturbantes L 6 in s, I. N 9 reuelauit Mm2VmIit.q 13 I mg. Lp.ç Biltha Cypr. 18 geruntur Cypr. exborcizat JK exoraizat L exorchizat Nnilpa 19 cancher VfLçm2 cancerem mittunt Cypr. 20 tfubuit L in s. I. N tingit v 24 et] etiam Cypr. ullud L illut s antestis Jml antestes Jm2 25 haec omnia v Cypr. 26 cogitur] igitur Cypr. 27 compellitur KLMps )
Ad haec respondeo, quoniam quisquis etiam intus confitetur se deum nosse, factis autem negat — quales sunt auari et inuidi et qui propter fraternum odium non meo, sed sancti Iohannis apostoli testimonio dicuntur homicidae —, et spem non habent, quia malam conscientiam gerunt, et perfidi sunt, quia non id agunt quod deo uouerunt, et mendaces, quia falsa profitentur, et daemoniaci, quia diabolo et angelis eius in suo corde praebent locum, et uerba eorum putredinem operantur, cum corrumpunt mores bonos per conloquia mala, et infideles sunt, quoniam quod deus talibus minatur inrident, et scelerati quia nefarie uiuunt, et antichristi, quia mores eorum Christe aduersantur, et a deo maledicti, quia ubique tales sancta scriptura execratur, et mortui, quia carent uita iustitiae, et inpacati, quia contrariis factis cum dei sermone confligunt, et blasphemi, quia per eorum perditos actus nomini christiano derogatur, et profani, quia ab illo dei sanctuario spiritaliter interiore seclusi sunt, et sacrilegi, quia in se ipsis templum dei male uiuendo corrumpunt, et antistites diaboli, quia fraudi et auaritiae quae est idololatria seruiunt. tales autem nonnullos; immo plurimos et apostolus Paulus et episcopus Cyprianus etiam intus esse testantur. cur ergo isti baptizant? cur etiam quidam, qui saeculo uerbis et non factis renuntiant, et ab [*]( 7 cf. I Ioh. 8, 15 12 cf. 1 Cor. 15, 33 ) [*]( 2 baptisma KMYv baptismum tenere baptisaium L 3 adeo om, KmlYv, add. Km3 4 RS mg. L Resp. V RESPONSIO Mp.$, ita passim Adhuc L 6 qui Yv, om. cet. 7 «iohannis L 8 egerunt L 9 nonerunt Nml 10 diabulo M 11 locum praebent v 12 bonos mores KVv (gr. Tjfli) 16 uitae μιml 17 impaccati ex impaccata L 18 nomen N 19 qui N 20 interiores exclusi N 21 anteetites J 82 idololatriae Kml idolatriae LNq. idolatria JMp. 23 coepiacopas J quo episcopus Y 24 testatur N 25 renuntiant et scripsi renuntian tea JKLNVyz renuntiant Mv. ) [*]( 20\' )
Ad ea quae Felix a Misgirpa dixit haec dicimus: Si non esset baptisma unum et uerum nisi in ecclesia, non utique esset in eis qui ab unitate discedunt. est autem in eis; nam non id recipiunt redeuntes non ob aliud, nisi quia non amiserant recedentes. quod autem ait: nam quae foris exercentur nullum habent salutis effectum, consentio et omnino uerum esse credo. aliud est enim non ibi esse, aliud nullum habere salutis effectum. uenientibus enim ad catholicam pacem prodesse incipiunt quae foris inerant, sed non proderant.
Polycarpo autem Adrumetino, quoniam dixit: qui haereticorum baptismum probant nostrum euacuant, [*]( 2. 8 Cypr. sentent. episc. 1 12 Cypr. sentent. episc. praef. 19 Cypr. sentfcnt. episc. 2 24 Cypr. sentent. episc. 3, ) [*]( 1 et quando-rebaptizantur om. L 3 cogitatur ecclesie Nml ecclesia cogitur v 4 compellitur KL YIJo 5 utique] add. haec Nm2v dicerent Vmifi? etiam ostenditur illos v 6 tunc om. N quia L 8 autem om. N quam ob rem N 9 fugire Vmlpq 12 prioribus v 13 post ambuentes primus, ut uidetur, Erasmus sent. 2 ex Cypriano inseruit, cuius uerba etiam Maurini repraesentant sectioni 13 ea adsignantes; nos eam cum codicibus omisimus 15 Felix] Primus Cypr. misgirpa Kml Cypr. migirpa cet. v dixit om. Nml 17 non om. Jml 18 id non v alto non del. Nm2 22 affectam L Y 24 Policarpo LMN adrumentino L hadrumentino ppr, hadrumetino Vm2 25 nostrorum V )
Nouatus a Thamugade quid fecerit dixit, non! autem aliquid adtulit, unde se ostenderet facere debuisse quod: fecit. nominauit enim testimonium scripturarum et decretum collegarum, sed non inde aliquid protulit quod considerare possemus.
Nemesianus autem a Tubunis multa posuit testimonia scripturarum, sed pro sententia catholicae quam declarandam et conmendandam suscepimus multa locutus est nisi forte putandum est, quia non fidit in falsis qui fidit in spe rerum temporalium, sicut omnes auari adque raptores et qui saeculo non factis sed uerbis renuntiant, quales tamen intus et. baptizare et baptizari etiam Cyprianus est testis. ipsi sequuntur etiam aues uolantes, quia non adprehendunt quae concupiscunt. deserit autem uias uineae suae et a semita agelli sui errat et ingreditur per auia loca adque arida et terram destinatam siti, consequitur autem manibus infructuosa non haereticus tantum sed omnis qui male uiuit, quia omnis iustitia fructuosa est et omnis iniquitas infructuosa. qui uero aquam alienam de fonte extraneo bibunt, non haeretici tantum sunt, sed omnes qui non uiuunt secundum ea quae docet deus et uiuunt secundum ea quae docet diabolus. nam si de baptismo diceret, non [*](5 cf. Cypr. sentent. episc. 4 10 cf. Cypr. sentent. episc. 5 13-20] cf. Prout 9, 12 16 cf. Cypr. ep. 13 22 cf. Prout 9, 18 .\' ) [*](1 ante Si] R mg. J baptismns est M datur om. Mp. 3 storum Ktnl 4 apud (sic) s. I. K Christi est] post haec uulgo inseritur sententia 4 (sect. 16), om. codd. 5 thamucade J Thamogade Cypr. 7 decretur L 9 possimus LmlVm2. deinde uulgo inseritur sententia 5 (sect. 18), om. codd. 1.0 Nemessianus KLN autem om. v tubunus L Thubunas Gypr. 11 catholica N 13 pr. in] a N 16 secuntur LMV!-\'-\' 18 uineae] uiae ppr. uitae Mm2 angeli β 20 sitim qml in sitim Cypr. consequitur] contrahit Cypr. infructoosa Lml tantum hereticis (sic) N. 21 alt. omnes Nml 23 tantum heretici N 25 diabolos Lml, )
Ianuarius a Lambese dixit: Secundum scripturarum sanctarum auctoritatem decerno haereticos omnes baptixandos et sic in ecclesiam sanctam admittendos.
Huic respondetur: Secundum scripturarum sanctarum auctoritatem decreuit concilium catholicum orbis terrarum [*]( 3 Epb. 4, 4-5 6 Cypr. senteot, epiac. b. lob. 3, 6 8 cf. Ioh. 4, 24 10 Gal. 6, 19,....-21 25 Cypr. sentent. episc. 6 ) [*]( 5 adaertionie N 9 scibsmatiei N 10 sunt enim L Cypr. enim sunt cet. v 18 exsequutus Km2 15 apostolos Nml 16 et eoa qui Vo 18 damnentem Lml 19 ipsum NVv 20 intus etiam M 25 lambeese Ntnlo 28 sanctarum soripturarum N )
Lucius a Castra Galba ex euangelio posuit testimonium dicente domino: uos estis sal terrae; si autem sal infatuatus fuerit, id quod sallietur ex eo ad nihilum ualebit, nisi ut proiciatur foras et conculcetur ab hominibus. quasi nos dicamus homines ipsos foras pro-, iectos ualere aliquid uel ad suam uel ad aliorum salutem. sed et qui tales intus uidentur non solum spiritaliter foris sunt, sed etiam corporaliter in fine separabuntur. omnes enim tales ad nihil ualent, nec ideo tamen sacramentum baptismatis quod in eis est nihil est. nam et in ipsis qui proiciuntur foras, si resipiscant et redeant, salus eis quae recesserat redit, baptisma uero quia non recesserat non redit. et illud quod ait dominus: ite ergo et docete gentes, baptixantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, non permisit baptizare nisi bonos, quia malis non diceret: si cui dimiseritis peccata dimittentur ei, si cui tenueritis tenebuntur. quomodo ergo intus baptizant mali qui dimittere peccata non possunt? quomodo etiam baptizant malos non mutatos, quorum adhuc peccata super eos sunt, sicut Iohannes dicit: qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc? si autem tunc dimittuntur, cum se bonis et iustis [*]( 6 Cypr. sentent. episc. 7. Matth. 5, 13 17 Cypr. sentent. episc. 7. Matth. 28, 19 19 Ioh. 20, 23 24 I loh. 2, 9 ) [*]( 1 baptismum inuentum Jml Christi baptismum v 3 demonstremus L 4 ece L ille Nm2 post sequitur uulgo inseritur sententia 7 (sect. 22), om. codtl. 5 lutius N castra (r s. I.) L gastra N Castro Galbae v ex] en J 7 infatuatum v fatuus Cypr. id quod] in quo Mm2 Cypr. salietur JLN$pr. nihilum N Cypr. nihil cet. v 10 aliquid ualere t) 11 uidentur intus v 12 seperabuntur Nml 13 nil Mp. 14 si om. p pro 16 etl add. si Mm2 18 fili Kml 20 dimittuntur L 21 baptizantur Jml 23 peccata adhuc v super eos peccata N iohannes bis Kml 25 bonus Nml nobis L. )