De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Dicit et Libosus Uagensis: In euangelio dominus ego sum, inquit, ueritas. non dixit: ego sum consuetudo. itaque ueritate manifestata cedat consuetudo ueritati. plane quis dubitet ueritati manifestatae debere consuetudinem cedere? sed de manifestata ueritate uidebimus; nunc tamen et iste aliam fuisse consuetudinem manifestat.

Item Zosimus a Tarassa dixit: Reuelatione facta ueritatis cedat error ueritati, quia et Petrus qui prius circumcidebat cessit Paulo ueritatem praedicanti. noluit quidem iste dicere consuetudinem, sed errorem; uerumtamen cum dicit: quia et Petrus qui prius circumcidebat cessit Paulo ueritatem [*](1 Cypr. ep. 73, 23 10 Cypr. acntent. episc. 28 16 ibid. 30 17 Ioh. 14, 6 22. 26 Cypr. sentent. episc. 56 ) [*]( 1 ipse om. N dicet Vm2 2 de his fiet N iis v 3 ad ecclesiam uenientes Cypr., cf. lin. 8 4 ammissi-baptismo mg. K reuera sine baptismo isti v 5 quia] qui Nml qui om. Y 6 considerauimus NmlVmlp.ç 7 esse om. L 10 in ipso om. Nml contemta JL 13 est om. Cypr, 17 inquid Nmlç 18 manifestata ueritate N 19 cedere] desinit G 20 manifestatam ueritatem Jml mox uidebimus v 21 consuetudinem fuisse v 22 tarasse Vmli Tharassa v Cypr. 23 error] ergo Nml prius s. I. p. prius N )

204
praedicanti, satis indicat quod aliud etiam de baptismo fieri solebat. simul et ammonet nos non fuisse inpossibile, ut de baptismo Cyprianus aliquid aliter saperet quam ueritas postulabat, quae ab ecclesia et ante illum et post illum retenta est, si potuit aliquid etiam Petrus aliter sapere quod ueritas non habebat, quam Paulo apostolo doctore didicimus.

Item Felix a Buslacceni dixit: In haereticis sine ecclesiae baptismo admittendis nemo consuetudinem rationi et , ueritati praeponat, quia consuetudinem ratio et ueritas semper excludit. si ratio, si ueritas, optime. sed hoc mox uidebimus; interim aliam fuisse consuetudinem etiam uerbis huius apparet.

Item Honoratus a Tucca dixit: Cum Christus ueritas sit, magis ueritatem quam consuetudinem sequi debemus . his omnibus sententiis declaratur non extra ecclesiae communionem nos esse constitutos, donec ueritas quam dicunt huic consuetudini esse praeponendam liquide luxerit. si autem ueritas id aperuerit esse retinendum quod illa consuetudo praescripserat, manifestum erit nec illam frustra fuisse institutam , adque roboratam et uigilantius etiam post istas disputationes tanti sacramenti saluberrimam obseruationem in ecclesia catholica non potuisse mutari, sed conciliorum etiam maiore robore confirmatam religiosissime custodiri.

Scribit ergo ad Iubaianum Cyprianus de haereticorum baptismo, qui uidentur ei foris positi et extra ecclesiam [*]( 6 cf. Gal. 2, 11-14 7 Cypr. sentent. episc. 63 12 ibid. 77 ) [*]( 1 solebat fieri M 2 admonet LMNm2 4 quae] et add. JLml 5 siJ sicut M sic VmlJLç quod ueritas non] quam ueritas v 6 dicimus L 7 felix s. 1. L Buslaceni v Buslacenis Cypr. 8 nemo] nono L 9 preponat qui consuetudinem rationi et ueritati preponat qui consue-tudinem ratio et ueritas excludit semper (tr. semper excludit). Saratio (sic) L 10 obtime Vq 11 apparet huius N 12 Thucca Cypr. 16 liquidae JmlKNp. liquida Vml liquido v eluxerit Vm2v 17 aperuit v perscripserat ppr. 21 putari J sed ad Nml maiori v 22 relegiosissime p. 23 scripsit β 24 baptismo usque ad p. 207, 22 ut eum pro aucto- desunt in V, uno folio deperdito eij eis Kml )

205
constituti uindicare sibi rem nec iuris sui nec potestatis: quod nos, inquit, nec ratum possumus nec legitimum putare, quando hoc aput eos esse constet inlicitum. nec nos abnuimus, cum qui aput haereticos uel in aliquo schismate extra communionem ecclesiae baptizatur, non ei prodesse in quantum haereticorum et schismaticorum peruersitati consentit, nec illos qui baptizant, quamuis ipsum et uerum dent baptismi sacramentum, recte tamen facere extra ecclesiam colligere et contra ecclesiam sentire. sed aliud est non habere aliquid, aliud non iure habere uel inlicite usurpare. non itaque ideo non sunt sacramenta Christi et ecclesiae, quia eis inlicite utuntur non haeretici solum sed etiam omnes iniqui et impii. sed tamen illi corrigendi aut puniendi, illa uero agnoscenda et ueneranda sunt.

Dicit sane de hac re non unum, sed duo uel amplius facta esse concilia, sed tamen Africana. nam et in quodam septuaginta et unum episcopos fuisse commemorat, quorum omnium auctoritati uniuersae ecclesiae cum longe pluribus episcopis toto orbe diffusae auctoritatem non dubitamus cum ipsius Cypriani pace praeponere, cuius uniuersae ecclesiae ineuulsibile membrum se esse gaudebat.

Non est autem aqua profana et adultera super quam dei nomen inuocatur, etiamsi a profanis et adulteris inuocetur, quia nec ipsa creatura nec ipsum nomen adulterum est. baptismus uero Christi uerbis euangelicis consecratus et per adulteros et in adulteris sanctus est, quamuis illi sint inpudici et inmundi, quia ipsa eius sanctitas pollui non potest et sacramento suo diuina uirtus adsistit siue ad salutem bene utentium siue ad perniciem male utentium. an uero solis uel [*]( 1 Cypr. ep. 73, 1 15 cf. Cypr. ep. 73, 1 22 cf. Cypr. ep. 73, 1 ) [*](del. v) [*]( 1 uindicari Nml 2 inquid Nml conputare Cypr 3 eos om. Mml!J-ç 4 cum scripsi eum codd. v aliqua Mmlpc, 7 consensit Nml illis Mml 12 et impii om. Kml 16 esse] fuisse Nml affricana L 17 episcopatu Nml 18 in uniuersae L uniuersa Nml 21 se om. J 23 nomen dei KMp.v inuocaturj inuocetur Isml 24 nomen ipsum Lml 29 pernetiem L )

206
etiam lucernae lux, cum per caenosa diffunditur, nihil inde sordium contrahit, et baptismus Christi potest cuiusquam sceleribus inquinari? si enim ad ipsas res uisibiles quibus sacramenta tractantur animum conferamus, quis nesciat eas esse corruptibiles? si autem ad id quod per illas agitur, quis non uideat non posse corrumpi, quamuis homines per quos agitur pro suis moribus uel praemia percipiant uel poenas luant?

Recte autem non mouit Cyprianum, quod scripsit Iubaianus Nouatianenses rebaptizare eos qui ad se ex catholica uenirent. neque enim quidquid haeretici peruerse fuerint imitati propterea faciendum a catholicis non est, quia illi simi- Uter faciunt; sed aliud est cur haeretici rebaptizare non debeant, aliud cur catholica. haeretici enim nec si in catholica faciendum esset facere deberent, quia hoc in catholicis non esse dicunt, quod ipsi cum ibi essent acceperunt et cum discederent abstulerunt. catholica uero propterea non debet iterare baptismum qui aput haereticos datus est, ne iudicare uideatur ipsorum esse quod Christi est aut eos non habere, quod intus cum acciperent amittere utique foras exeundo non possent. hoc enim etiam ipse Cyprianus cum ceteris statuit, ut, si ab haeresibus redirent ad ecclesiam quicumque in ea fuerant baptizati, non iam per baptismum sed per paenitentiam reciperentur. unde constat eos non posse amittere recedentes quod non recipiunt remeantes. non autem, sicut haeresis ipsorum est, sicut error ipsorum est, sicut sacrilegium dissensionis ipsorum est, sic etiam baptismus qui Christi est dici debet ipsorum. itaque cum illa ipsorum mala quando redeunt [*]( 9 cf. Cypr. ep. 73, 2 20 cf. Cypr. sentent. episc. 8 extr. ) [*](def. V) [*]( ■ 1 cenosa Mp.ç 5 illos Lml 6 non om. Mmlp. 9 nouatianensis N 13 pr. catholica] catholicam Mmlp. catholici Jm2Mm2 haeretici] add. re L 14 deberet Jml in catholicis hoc v 19 acceperint Nv- ammittere L possunt JmlMv 20 ipse etiam v 21 fuerant in ea v fuerint L 22 receperentur Lml 23 ude Lml non posse om. L 24 remanentes Mp.ç 25 terror Nml sagrilegium N 26 ipsorum est. sicut error ipsorum est sic etiam L qui om. L 27 mala. ipsorum v )

207
corriguntur, in eo quod ipsorum non est ille agnoscendus est cuius est.

Ideo autem non se nouam aut repentinam rem statuisse beatus Cyprianus ostendit, quia sub Agrippino fieri iam coeperat. anni sunt, inquit, multi et longa aetas ex quo sub Agrippino bonae memoriae uiro conuenientes episcopi plurimi hoc statuerunt. proinde ab ipso Agrippino res noua facta est. quomodo autem dicat: adque exinde in hodiernum tot milia haereticorum in prouinciis nostris ad ecclesiam conuersi non aspernati sunt neque cunctati. immo et rationabiliter et libenter amplexi sunt, ut lauacri uitalis et salutaris baptismi gratiam consequerentur, non uideo, nisi forte hoc dicat \'exinde in hodiernum\', quia nulla de illis, ex quo in ecclesia per Agrippini concilium baptizati sunt, quaestio alicuius excommunicationis exorta est. ceterum si permanebat ab Agrippino usque ad Cyprianum consuetudo baptizandi ab haereticis uenientes, ut quid facta sunt a Cypriano de hac re concilia? ut quid eidem Iubaiano dicit non se rem nouam facere aut repentinam, sed ab Agrippino institutam? cur enim Iubaianus de nouitate turbaretur, ut eum per auctoritatem Agrippini sanari oporteret, si ab Agrippino usque ad Cyprianum hoc tenebat ecclesia? cur denique tot eius collegae in concilio dixerunt rationem et ueritatem consuetudini praeponendam ac non potius dixerunt eos, qui aliud facere uellent, et contra ueritatem et contra consuetudinem facere?

De remissione autem peccatorum, utrum per [*]( 5 Cypr. ep. 73, 3 9 ibid. ) [*](def,V) [*]( 1 est agnoscendus v alt. est om. Mp.ç 5 sint Cypr. inquid KmlNmlq 7 conuenientes in unum Cypr. statuerint Cypr. 8 ab ipso om. Kml 11 sint Cypr. 12 sunt Jm2Mv sint cet. Cypr. 13 non sequerentur J 17 ab om. Mmlpq 19 eidem. K 20 ab Agrippino] agrippinus L 21 constitutam v enim] denique L 22 pro auctoritate £ -ritate agrippinij pergit V 28 remissionem p.ç )

208
baptismum aput haereticos fiat, quid mihi uideretur iam in alio uolumine scripsi; sed etiam hic breuiter commemoro. si fit illic remissio debitorum per baptismi sanctitatem, rursus debita redeunt per haeresis aut schismatis obstinationem, et ideo necessarium habent huiusmodi homines uenire ad catholicam pacem, ut haeretici et schismatici esse iam desinant et eorum quae in illos redierant peccatorum purgationem in unitatis uinculo caritate operante mereantur. si autem, quamuis aput haereticos uel schismaticos idem sit baptismus Christi, non tamen ibi operatur remissionem peccatorum propter eandem discordiae foeditatem et dissensionis iniquitatem, tunc incipit ualere idem baptismus ad dimittenda peccata, cum ad ecclesiae pacem uenerint, ut uere dimissa non retineantur neque ut ille baptismus quasi alienus aut alius inprobetur, ut alter tradatur, sed ut idem ipse, qui propter discordiam foris operabatur mortem, propter pacem intus operetur salutem. idem quippe odor erat de quo dicit apostolus: Christi bonus odor sumus in omni loco, et tamen: et in his qui salui fiunt, inquit, et in his qui pereunt aliis quidem odor uitae in uitam, aliis autem odor mortis in mortem. quod etsi de alia re dixit, ad hoc ego posui, ut intellegatur aliquod bonum non solum uitam posse operari bene utentibus, sed etiam mortem male utentibus.

Nec interest, cum de sacramenti integritate et sanctitate tractatur, quid credat et quali fide imbutus sit ille qui accipit sacramentum. interest quidem plurimum ad salutis uiam, sed ad sacramenti quaestionem nihil interest. fieri enim potest ut homo integrum habeat sacramentum et peruersam fidem, sicut fieri potest ut integra teneat uerba symboli et [*]( 1 lib. I c. 11 sqq. 17 II Cor. 2, 15-16 ) [*]( 1 iam om. V in alio iam Kv 2 **si N 3 peccatorum Kml 4 schismaticis JmJ 6 iam esse L 12 ecclesia Fwlfi? 13 ut] non ut iam v 14 alt. ut] aut Vp.ç 18 sumus deo fiml alt. et om. L$pr. iis v qui salui-in his om. J 19 inquid Nml iis v 21 de om. Nml 23 mala Nml 25 quale Vmlp.ç 29 ut om. Nml )

209
tamen non recte credat siue de ipsa trinitate siue de resurrectione uel aliquid aliud. neque enim parua res est in ipsa intus catholica tenere integram fidem, ita ut omnino non de aliqua creatura, sed de ipso deo nihil aliter credat quam ueritas habet. numquidnam ergo, si in ipsa catholica baptizatus postea legendo audiendo et pacifice disserendo ipso domino reuelante cognouerit aliter se antea credidisse quam debuit, denuo baptizandus est? quis autem carnalis et animalis homo non per phantasmata sui cordis euagetur et constituat sibi deum, qualis ei pro suo carnali sensu placuerit, adque ita credat tantum longe aliter quam deus est, quantum a ueritate uanitas differt? uerissimam quippe sententiam dixit apostolus plenus lumine ueritatis: animalis, inquit, homo non percipit quae sunt spiritus dei. et tamen de his hoc dicebat, quos iam fuisse baptizatos ipse manifestat. eis enim dicit: numquid Paulus crucifixus est pro uobis aut in nomine Pauli baptizati estis? habebant ergo isti baptismi sacramentum, et tamen carnaliter sapiendo quid poterant de deo credere nisi secundum sensum carnis suae, ubi animalis homo non percipit quae sunt spiritus dei? talibus dicit: non potui uobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. quasi paruulis in Christo lac uobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis. sed nec adhuc quidem potestis; adhuc enim estis carnales. tales etiam circumferuntur omni uento doctrinae de quibus dicit: ut ultra non simus paruuli, iactati et circumlati omni uento doctrinae. numquid ergo isti, si profecerint usque ad spiritalem hominis interioris aetatem et intellegentiae sinceritate cognouerint, quam longe [*]( 13.19 I Cor. 2,14 16 I Cor. 1, 13 21 I Cor. 3, 1-3 26 Eph. 4, 14 ) [*]( 5 ego Nml 6 audiendo om. L 7 se ante M\\im2c ante se jjiml 8 antem] add. nisi Nm2 9 non om. N fantaernata LMp. fantasma N cordii sui v 10 sensu carnali Vv 13 inquid Nml 22 paruolis Nml 24 nec] ne Vm2 26 quibus] qualibus v paruoli Nml 28 si 8. I. J ) [*]( LI. Augxist, c. Don. I. ) [*]( 14 )
210
aliter per fallaciam suorum phantasmatum de deo crediderint quam ueritas postulabat, iterum baptizandi sunt? sic etiam fieri potest, ut in alicuius haeretici librum catechumenus catholicus incidat et a ueritate nesciens discernere errorem credat aliquid contra catholicam fidem, cui tamen errori uerba symboli non repugnant; sub eisdem quippe uerbis innumerabiles haereticorum errores exorti sunt. putans ergo iste catholici alicuius magni adque docti esse illum librum, si talia credens in catholica baptizetur et posteriore diligentia cognoscat, quemadmodum credere debeat, adque arrepta fide catholica illud ex animo respuat, numquid, si hoc confessus fuerit, denuo baptizandus est? aut si, antequam discat et confiteatur, hoc sentire inueniatur et quid abicere debeat quidue credere doceatur manifestumque fiat in ea falsitate fidei baptizatum fuisse, numquid denuo baptizandus est? quid ita? quia illa sanctitas sacramenti uerbis euangelicis consecrata super eum integra permanebat, sicut eam traditam acceperat, quamuis ipse in carnalis mentis uanitate constitutus aliud cum baptizaretur crederet quam credere debuisset quapropter manifestum est fieri posse, ut fide non integra integrum in quoquam maneat baptismi sacramentum. et ideo illa, quae de diuersorum haereticorum uarietate dicuntur, ad istam quaestionem non pertinent. illud enim in quoque corrigendum est, quod ille per quem corrigitur prauum esse perspexerit, illud sanandum est quod aegrotat, illud dandum est quod non habetur et maxime caritas pacis, sine qua cetera prodesse non possunt. sed tamen cum adsunt non quasi desint tradenda sunt, sed ut fructuose et non perniciose habeantur, per ipsum uinculum pacis et eminentiam caritatis agendum est. [*]( 1 fantasmatum Jtfp. 3 cathecumenus JNml cathicuminus L cathecumiuus Nm2$catholicue catechumenus v 5 certamen Nml 9 post errorem J posteriori M 15 quid] non Jm2 17 manebat v traditum Nml 20 in quoquam] inquam N 22 non om. p pr. 23 unoquoque Nm2Vm2v 25 egrotat—quod a. l. K 27 quasi] quia J )
211

Quamobrem si euangelicis uerbis in nomine patris et filii et spiritus sancti Marcion baptismum consecrabat, integrum erat sacramentum, quamuis eius fides sub eisdem uerbis aliud opinantis, quam catholica ueritas docet, non esset integra, sed fabulosis falsitatibus inquinata. nam sub isdem uerbis,, id est in nomine patris et filii et spiritus sancti, non solum Marcion aut Ualentinus aut Arrius aut Eunomius, sed ipsi carnales paruuli ecclesiae, quibus dicebat apostolus: non potui loqui uobis quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, si possent diligenter singuli interrogari, tot diuersitates opinionum fortassis quot homines numerarentur. animalis enim homo non percipit quae sunt spiritus dei. numquid tamen ideo non integrum sacramentum accipiunt aut numquid ideo., si profecerint et opinionum carnalium uanitatem emendauerint, denuo quod acceperant repetendum est? accipit quisque secundum fidem suam, sed quantum capit gubernante illa misericordia dei, de qua praesumens idem apostolus dicit: si quid aliter sapitis, id quoque uobis deus reuelabit. laquei tamen haereticorum et schismaticorum propterea carnalibus nimium perniciosi sunt, quia ipse prouectus eorum intercluditur confirmata sententia uanitatis aduersus catholicam ueritatem et confirmata animositate dissensionis aduersus catholicam pacem. sacramenta tamen, si eadem sunt, ubique sunt integra, etiamsi praue intelleguntur et discordiose tractantur, sicut scriptura ipsius euangelii, si eadem ipsa est, ubique integra est, etiamsi innumerabili falsarum opinionum uarietate adseratur. nam quod ait Hieremias: [*]( 1. 6 Matth. 28, 19 9 1 Cor. 3, 1 12 I Cor. 2, 14 16 cf. Matth. 9, 29 18 Phil. 3, 15. ) [*]( 2 fili Kml, item lin. 6 3 eisdem] eiusdem Mmls 4 esse J 5 si sub KL fort. recte, cf. index \'stili errata\' hisdem JKLMpq eisdrm Nv 7 arius Mv 8 eunonius Jml paruoli Nm1 10 singuli diligenter v 11 oppinionum L opinationum N quod JKLmlMmiNml\\i.q 12 numerentur J 14 proficerint Mml 15 emendauerunt Nml quid Nm1 16 fidem om. ppr. 17 ille Nml illum Nm2 19 reuelauit M 24 integra sunt v ) [*]( 14* )

212
ut quid qui contristant me praeualent? plaga mea solida est: unde sanabor? dum fit, facta est mihi sicut aqua mendax non habens fidem, si figurate adque allegorica locutione prophetiae nusquam poneretur aqua nisi quae baptismum significaret, laboraremus quaerere, quid sibi uelint haec uerba Hieremiae. nunc autem, cum apertissime in Apocalypsi exponantur aquae pro populis positae, cur non intellegam aquam mendacem et sine fide populum mendacem ac perfidum nescio.

Spiritus autem sanctus quod in sola catholica per manus inpositionem dari dicitur, nimirum hoc intellegi maiores nostri uoluerunt quod apostolus ait: quoniam caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. ipsa est enim caritas, quam non habent qui ab ecclesiae catholicae communione praecisi sunt, ac per hoc, etiamsi linguis hominum et angelorum loquantur, si sciant omnia sacramenta et omnem scientiam et si habeant omnem prophetiam et omnem fidem ita ut montes transferant et distribuant omnia sua pauperibus et tradant corpus suum ut ardeant, nihil eis prodest. non autem habet dei caritatem, qui ecclesiae non diligit unitatem, ac per hoc recte intellegitur dici non accipi nisi in catholica spiritus sanctus. neque enim temporalibus et sensibilibus miraculis adtestantibus per manus inpositionem modo datur spiritus sanctus, sicut antea dabatur ad commendationem rudis fidei et ecclesiae primordia dilatanda. quis enim nunc hoc expectat, [*]( 1 Hier. 15, 18 7 cf. Apoc. 17, 15 12 Rom. 5, 5 16 cf. I Cor. 13, 1-3 ) [*]( 1 quid qui] quid J quicquid Mml Vml quidquid p.ç quicquid qui Mm2 me] me qui Jm2 2 fiat Kml 3 fugurate Nml 4 alligorica J loquutione JKp.ç profetiae N 5 laboramus J laboremus L 7 apocalippsi Nml apocalipsi Nm2V 8 et-mendacem 8. l. K 9 ac om. J 11 dicitur dari Lml 16 linquis Nml hominum loquar et Nml loquantur et angelorum Lml 20 prode est p.m2çml 21 habent Nv diligunt NVv 25 commodationem β pr. 26 exspectat p. )

213
ut hi, quibus manus ad accipiendum sanctum spiritum inponitur, repente incipiant linguis loqui? sed inuisibiliter et latenter . intellegitur propter uinculum pacis eorum cordibus diuina caritas inspirari, ut possint dicere: quoniam caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. multae autem sunt operationes spiritus sancti, quas idem apostolus cum quodam loco quantum sufficere arbitratus est commemorasset, ita conclusit: omnia autem haec operatur unus adque idem spiritus, diuidens propria unicuique prout uult. cum ergo aliud sit sacramentum, quod habere etiam Simon magus potuit, aliud operatio spiritus, quae in malis etiam hominibus fieri solet, sicut Saul habuit prophetiam, aliud operatio eiusdem spiritus, quam nisi boni habere non possunt, sicut est finis praecepti caritas de corde puro et conscientia bona et -fide non ficta, quodlibet haeretici et schismatici accipiant, caritas quae cooperit multitudinem peccatorum proprium donum est catholicae unitatis et pacis nec eius in omnibus, quia nec omnes sunt eius, sicut suo loco uidebimus. praeter ipsam tamen esse illa caritas non potest, sine qua cetera, etiamsi agnosci et adprobari possunt, prodesse tamen et liberare non possunt. manus autem inpositio non sicut baptismus repeti non potest. quid est enim aliud nisi oratio super hominem?

Nam quod in typo unitatis Petro dominus dedit potestatem, ut id solueretur in terris quod ille soluisset, manifestum est quod illa unitas etiam una columba perfecta sit dicta. numquid ergo ad eandem columbam pertinent omnes [*]( 4 Rom. 5, 5 7 cf. I Cor. 12, 8-10 8 I Cor. 12, 11 11 cf. Act. 8, 13 13 cf. I Reg. 10, 6. 10 14 cf. I Tim. 1, 5 16 cf. I Petro 4, 8 25 cf. Matth. 16, 19. Cypr. ep. 73, 7 26 cf. Cant. 6, 8 ) [*]( 1 hii Xc; ii v spiritum sanctum JNw 2 linquis Nm1 3 propter] pro Mmlpc; per Mm2 6 operationes sjint N 10 propria] pro Vmlsml, del. 5, om. Mp. 11 sit aliud v 12 operatio] prophetiae J; in K operatio del. et in mg. manu glossatoris adscript. prophetiae hominibus etiam v 13 et sicut J 15 boni Nml 19 eius sunt omnes v 21 prode esse psm2 prode est qml 22 baptismum p )

214
auari, de quibus in eadem catholica grauiter idem Cyprianus ingemuit? nam, ut opinor, raptores non columbae, sed accipitres dici possunt. quomodo ergo baptizabant, qui fundos insidiosis fraudibus rapiebant et usuris multiplicantibus faenus augebant, si sola illa columba, id est illa unitas quae nisi in bonis intellegi non potest, simplex et casta et perfecta baptizat? an forte per orationes sanctorum spiritalium, qui sunt in ecclesia, tamquam per columbae creberrimum gemitum magnum geritur sacramentum et occulta dispensatio misericordiae dei, ut eorum etiam peccata soluantur, qui non per columbam, sed per accipitrem baptizantur, si ad illud sacramentum cum pace catholicae unitatis accedunt? quod si ita est, cur non ergo per eorum orationes, cum quisque ab haeresi aut schismate ad pacem catholicam uenit, eius peccata soluuntur? sacramenti autem integritas ubique cognoscitur, sed ad peccatorum illam inreuocabilem remissionem extra unitatem ecclesiae non ualebit nec in haeresi aut schismate constitutum sanctorum orationes, id est illius unicae columbae gemitus, poterunt adiuuare, sicut nec intus positum possunt, si aduersum se ipse per uitam pessimam teneat debita peccatorum, non solum si per accipitrem, sed etiam si per ipsius columbae pium ministerium baptizetur.

Sicut misit me, inquit, pater, et ego mitto uos. hoc cum dixisset, inspirauit et ait illis: accipite spiritum sanctum. si cuius remiseritis peccata remittentur illi, si cuius tenueritis tenebuntur illi. ergo si personam gerebant ecclesiae et sic eis hoc dictum est, tamquam ipsi ecclesiae diceretur, pax ecclesiae [*]( 3 cf. Cypr. de lapsis c. 6 23 Ioh. 20, 21-23. Cypr. ep. 73, 7 ) [*]( 1 eandem MmlV(Jo catholicam V 3 baptizant N 4 foenus N fenus Mpcp 6 potes (Jo 11 illud ex illum Kml 18 potuerunt Lml 20 debiti Jml 21 si om. $pr. 23 inquid NmlVç pater inquit L 26 remittuntur Zp illi om. [3 tenebunt V 27 illi s. l. J, om. v Cypr. ge.rebant N et in mg. K 28 dictum (t s. l., t et u in ras.) K )

215
dimittit peccata et ab ecclesiae pace alienatio tenet peccata non secundum arbitrium hominum, sed secundum arbitrium dei et orationes sanctorum spiritalium, qui omnia iudicant, ipsi autem a nemine diiudicantur. petra enim tenet, petra dimittit; columba tenet, columba dimittit; unitas tenet, unitas dimittit. pax autem huius unitatis in solis bonis est uel iam spiritalibus uel ad spiritalia concordi oboedientia proficientibus; in malis autem non est, siue foris tumultuentur siue intus cum gemitu tolerentur et baptizent et baptizentur. sicut autem isti, qui intus cum gemitu tolerantur, quamuis ad eandem columbae unitatem et ad illam gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi non pertineant, tamen, si corrigantur et se pessimos ad baptismum accessisse fateantur, non rebaptizantur, sed incipiunt ad columbam pertinere, per cuius eis gemitus peccata soluuntur, a cuius pace alienatis tenebantur, sic et qui apertius foris sunt, si eadem sacramenta sumpserunt, cum correcti ad ecclesiae ueniunt unitatem, non iterato baptismo, sed eadem caritatis lege et unitatis uinculo liberantur. nam si non nisi in ecclesia praepositis et euangelica lege ac dominica ordinatione fundatis licet baptizare, numquid tales erant, qui fundos insidiosis fraudibus rapiebant et usuris multiplicantibus faenus augebant? arbitror enim, quia illi dominica ordinatione fundati sint, quibus cum formam daret apostolus ait: non auarum, non turpilucrum. tales tamen ipsius Cypriani temporibus baptizabant, quos coepiscopos suos fuisse cum magno gemitu confitetur et cum magna tolerantiae mercede perpetitur. remissam tamen peccatorum non dabant, [*]( 3 cf. I Cor. 2, 15 11 cf. Eph. 5, 27 19 cf. Cypr. ep. 73, 7 21 cf. Cypr. de lapsis c. 6 24 Tit. 1, 7 ) [*]( 3 orationem J 4 iudicantur L$v G **iam N 9 baptizant N baptizantur Nml baptizetur Mmlp.ç 11 ad om. Mp.ç 12 aliquid om. L huiusmodi Nv 13 se pessimos] sae(se-)pissimos ppr. 15 eis om. NVv alienati Nm2 17 sumserunt JKq correpti M}1ç 18 eadem] eodem Jm2 eam L 19 ecclesiae N 20 oratione ppr. 21 ttisnris N 22 foenus Nm2 23 sunt Kw 25 episcopos V )
216
quae per orationes sanctorum, id est per columbae gemitus datur, quicumque baptizet, si ad eius pacem illi pertinent quibus datur. non enim raptoribus et faeneratoribus diceret dominus: si cui dimiseritis peccata dimittentur illi, si cui tenueritis tenebuntur. foris quidem nec ligari aliquid potest nec solui, ubi non sit qui aut ligare possit aut soluere, sed soluitur qui cum columba fecerit pacem et ligatur qui cum columba non habet pacem, siue aperte foris sit siue intus esse uideatur.-

Dathan uero et Abiron, qui sibi sacrificandi licentiam usurpare conati sunt contra unitatem populi dei, et filii Aaron, qui alienum ignem altari inposuerunt, nouimus quod inpune non fecerint. nec nos talia scelera dicimus inpunita remanere nisi se tales correxerint, si patientia dei ad paenitentiam adducens tempus corrigendi largitur.

Illi sane, qui propterea dicunt non esse iterandum baptismum, quia manus tantummodo inposita est eis quos Philippus diaconus baptizauerat, nihil ad rem pertinens dicunt, et absit ut, cum uerum quaerimus, talibus argumentis utamur. quapropter magis haereticis non cedimus, si, quod habent de Christi ecclesia, non esse dicamus ipsorum nec propter scelera desertorum imperatoris nostri signa nolimus agnoscere; magis, quia dominus deus noster deus zelans est, quidquid eius aput aliquem agnoscimus, nullo modo ei concedamus, ut suum proprium esse arbitretur. ipse certe deus zelans fornicanti a se feminae in figura praeuaricatricis plebis [*]( 4 Ioh. 20, 23 5 cf. Cypr. ep. 73, 7 extr. 10 cf. Num. 16. cf. Cypr. ep. 73, 8 11 cf. Leu. 10, 1-2 16 cap. 19] cf. Cypr. ep. 78, 9-10 18 cf. Act. 8, 5-17 23 cf. Deut. 4, 24 26 cf. OB. 8, 9 ) [*]( 1 orationem L sanctorum] suam L 3 fenatoribus L 4 dimittuntur JZp 9 uideanturLml 10 et] Chore et Kv, cf. ep. 87, 4: Dathan et Abiron hiatu terrae deuoratos abyron JKLV\\i<; licentiam sacri- Scandi v 11 fili JmlK$13 alia Mp.ç 14 se om. V sapientia J 16 illa$pr. illi qui sane qui Kml 18 phylippus p. baptizaret Nml 19 et om. Nml 20 non cedimus] concedimus L 24 ei s. 1. P. 26 zelans om. J fornicantiam se L )

217
«xprobrat et dicit, quod ea quae ipsius essent dabat amatoribus suis et ab eis rursus accipiebat quae non illorum, sed ipsius erant. inter adulteram feminam et adulteros amatores dona sua tamen deus tamquam zelans iratus agnoscit. et nos haereticorum esse baptismum dicimus uerbis euangelicis consecratum, , commoti factis eorum etiam quae dei sunt eis tribuere uolumus, quasi ea contaminare potuerunt aut propterea sua facere quae dei sunt, quia ipsi dei esse noluerunt?.

Quae est illa mulier adultera, quam Osee propheta designat, quae dixit: ibo post amatores meos, qui mihi dant panes meos et aquam meam, uestes meas et linteamina mea et uniuersa quae mihi condecent? licet quidem hoc et de praeuaricatrice Iudaeorum gente intellegere. sed tamen quos alios imitantur pseudochistiani — hoc enim sunt omnes haeretici et schismatici — nisi pseudoisrahelitas? erant enim et ueri Israhelitae, sicut ipse dominus Nathanaheli perhibet testimonium dicens: ecce uere Israhelita, in quo dolus non est. qui sunt autem ueri christiani nisi de quibus idem dominus dicit: qui diligit me, mandata mea custodit? quid est autem custodire mandata eius nisi in dilectione persistere? unde etiam dicit: mandatum nouum do uobis, ut uos inuicem diligatis, et iterum: in hoc scient omnes quia discipuli mei estis, si uos inuicem dilexeritis. quis autem dubitet non eis solis dictum, qui tunc per eius carnem uerba praesentis audiebant, sed et eis, qui nunc per euangelium sedentis in caelo uerba cognoscunt? ille enim uenit non legem soluere, sed implere. plenitudo autem legis caritas, qua multum uiguit Cyprianus, ut de baptismo aliud sentiens non [*]( 10 Os. 2, 5 17 Ioh. 1, 48 19 Ioh. 14, 21 21 Ioh. 13, 34 23 ibid. 35 27 cf. Matth. ft, 17 28 cf. Rora. 13, 10 ) [*]( 1 exprobat Nml 7 potuerint Mm2v 9 osee L 10 ibi Ltnl 13 quidam N gente iudaeorum M 16 uere Kml 17 nathanaeli N natanaheli V ç 18 uere JmlLp.ç 19 idem om. N 23 mei discipuli v 24 dubitet et JKml 29 aliud de baptismo v )

218
tamen desereret unitatem et esset in uite dominica radicatum sarmentum fructuosum, quod etiam ferro passionis purgaret caelestis agricola, ut maiorem fructum daret. huius autem fraternae caritatis inimici, siue aperte foris sint siue intus esse uideantur, pseudochristiani sunt et antichristi. inuentis enim occasionibus foras exeunt, sicut scriptum est: occasiones quaerit qui uult discedere ab amicis. sed etiam si occasiones desint, cum intus uidentur, ab illa inuisibili caritatis conpage separati sunt. unde Iohannes dicit: ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum. non ait, quod exeundo alieni facti sunt, sed quod alieni erant, propter hoc eos exisse declarauit. dicit et apostolus de quibusdam, qui circa ueritatem aberrauerant et fidem quorundam subuertebant, quorum sermo ut cancer serpiebat, quos cum euitandos esse diceret, in una tamen domo magna eos fuisse significat, sed tamquam uasa in contumeliam, credo quod nondum foras exierant. aut si iam exierant, quomodo eos dicit in eadem magna domo cum uasis honorabilibus, nisi forte propter ipsa sacramenta, quae separatis etiam haereticorum conuenticulis non mutata sunt, ad unam magnam domum dicit omnes, sed diuersis meritis pertinere, alios in honorem, alios in contumeliam? sic enim loquitur ad Timotheum scribens: profanas autem uerborum nouitates euita; multum enim proficient ad impietatem, et sermo eorum sicut cancer serpit. ex quibus est Hymenaeus et Filetus, qui circa ueritatem aberrauerunt, dicentes resurrectionem iam factam esse, et fidem [*]( 3 cf. lob. 15, 1-5 7 Prou. 18, 1 10 I Ioh. 2, 19 23 II Tim. 2, 16-21 ) [*]( 1 esse Nml 2 sacramentum (i pr. 4 sunt Jlfjx 5 pseudochristiane Nml anticristi Vq 6 occa.sionibus N 10 ex nobis erant v 12 sint Jm2L 13 exisse declarauit exisse Nml declarauit exisse Nm2 apostolua Paulus v 15 serpebat Jm2KVm2\\i.m2v, cf. Roensch, It. 2 p. 286 16 dicebat Nml 17 in in J 21 sunt om. Jml 23 ad] at Nml 26 serpiit L hymeneus codd. )
219
quorundam subuertunt. firmum autem fundamentum dei stat, habens signaculum hoc: nouit dominus qui sunt eius, et recedat ab iniustitia omnis qui nominat nomen domini. in magna autem domo non tantum aurea uasa sunt uel argentea, sed et lignea et fictilia. et-alia quidem sunt in honorem, alia uero in contumeliam. si quis ergo emundauerit semet ipsum ab istiusmodi, erit uas in honorem sanctificatum, utile domino, ad omne opus bonum paratum. quid est autem mundare semet ipsum a talibus nisi quod paulo ante dixit: recedat ab iniustitia omnis qui nominat nomen domini? et ne quisquam putaret tamquam in una domo magna perire se posse cum talibus uigilantissime praedixit: nouit dominus qui sunt eius, eos uidelicet qui recedendo ab iniquitate se mundant a uasis factis in contumeliam, ne cum ipsis pereant quos in domo magna tolerare coguntur.

Mali ergo et facinerosi carnales animales diabolici a seductoribus suis sibi dari arbitrantur, quae non nisi munera dei sunt, siue sacramenta siue spiritales aliquas operationes circa praesentem salutem. non autem habent isti caritatem in deum, sed circa eos occupati sunt quorum superbia seducuntur, et conparantur fornicanti mulieri, quam propheta commemorat dicentem: ibo post amatores meos, qui mihi dant panes meos et aquam meam, uestes meas et linteamina mea et oleum meum et uniuersa quae mihi condecent. sic enim fiunt haereses et schismata, cum dicit plebs carnalis quae in caritate dei fundata non est: ibo post amatores meos, cum quibus utique siue per fidei [*](24 Os. 2, 5 ) [*]( 3 recedet Nm2 4 tantum] solum v 6 in honorem sunt L 10 autem] et Vm2, om. MVml. mandare Nml 11 recedet Nm2 15 a om. Jffi? 16 fictis L 18 facinorosi MNVv 19 dari s. 1. K 23 commemorabat pml 24 dicens Nml 25 meas] meos Ntnl 28 plea carnales Nml )

220
corruptionem siue per elationem superbiae turpiter fornicatur. sed propter eos, qui passi difficultates et angustias et interclusiones in uanis ratiocinationibus eorum, a quibus seducuntur, conpunguntur timoribus et redeunt ad uiam pacis et quaerendum sinceriter deum, ideo sequitur et dicit: propterea ecce ego saepio sudibus uiam illius et aedificabo in uia ipsius spinas et tramitem suum non inueniet. etpersequetur amatores suos neceosadprehendet, et requiret eos nec inueniet illos et dicet: ibo et reuertar ad uirum meum pristinum, quia bene tunc mihi fuit quam nunc. deinde, ne putentur illa quae seductores habent integra et de ueritatis doctrina uenientia, per quae seducunt ad falsitates dogmatum et dissensionum suarum, ne illa ergo quae habent integra ipsorum putentur, addidit continuo: et haec non cognouit, quod ego ei dederim frumentum et uinum, et oleum et pecuniam multiplicaui illi. ipsa uero fecit aurea et argentea Bahal. dixerat enim superius: ibo post amatores meos, qui mihi dant panes meos et cetera, non utique intellegens haec dei esse, non hominum, quaecumque etiam seductores integra et legitima tenent. nec ea sibi etiam ipsi arrogarent et quasi propria uindicarent, nisi a plebibus seductis uicissim seducerentur, cum eis creditur et tales honores deferuntur, ut per eos habeant potestatem talia dicendi et sibi talia uindicandi, ut error eorum ueritas appelletur et scelus eorum iustitia putetur propter sacramenta et scripturas quas tenent ad speciem, non ad salutem. ideoque et per Ezechielem [*](5 Os. 2, 6-7 15 Os. 2, 8 ) [*]( 2 inter conclusiones N 3 inanis ratiocinationis v 4 et alt,] ac v 6 sepio qv 8 eos] illos v 9 et requiret eos s. I. K inueni.et N illos] eos Mv 11 mihi tunc L fnit] add. magis Jm2 ne] add. ipsorum v 13 ducunt N falsitatis docmatum L 15 ego] ergo L 17 nasa aurea v 18 babal qml Baal v 19 dant mihi N 21 ne* N 22 plebis Lml 24 ut] et ppr. 25 alia$pr. 27 iezechihelem J iezecihelem K iezechielem L ezechihelem M hiezechielem N ezechielum V )
221
eidem fornicariae dicitur: et protulisti de uasis gloriae tuae de auro meo et de argento meo, ex quibus dedi tibi, et fecisti tibi imagines masculinas et fornicata es in eis. et accepisti uestem meam uersicoloriam et cooperuisti idola tua, et oleum meum et incensum meum posuisti ante faciem idolorum tuorum, et panes meos quos dedi tibi. et similagine et melle et oleo cibaui te, et posuisti haec ante faciem idolorum tuorum in odorem bene olentem; et perfecisti haec. ad imagines enim phantasmatum suorum, cum quibus uolutari delectatur, carnalis anima conuertit omnia sacramenta et uerba sanctorum librorum. nec tamen, quia illae imagines falsae sunt et doctrinae sunt daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum, propterea et illa sacramenta et diuina eloquia sic exhonoranda sunt, ut eorum illa esse deputentur, cum dominus dicat \'de auro meo et de argento meo et ueste mea uersicoloria et oleo meo et incenso et panibus meis\' et cetera. an, quia illi errantes eorum esse ista putant a quibus seducuntur, propterea non debemus agnoscere cuius sint, cum ipse dicat: et haec non cognouit, quod ego ei dederim frumentum et uinum, et oleum et pecuniam multiplicaui illi? non enim dixit eam non habuisse ista quia fornicaria erat, sed et habuisse dicitur et non sua nec amatorum suorum, sed dei cuius unius ista sunt. quamuis ergo habuerit fornicationem suam, illa tamen, quibus eandem fornicationem ornabat uel seducta uel seducens, non erant eius, sed dei. si haec de Iudaea gente figurabantur, ubi scribae [*](1 Ezech. 16, 17-19 13 cf. I Tim. 4, 1-2 20 Os. 2, 8 ) [*]( 1 protulistis Nml 4 uersicolariam L 6 inposuisti β 9 in] et in p.ç 10 fantesmatum Nml fantasmatum MNm2p. 11 carnalis anima delectatur Kv 12 librorum sanctorum Kv 13 daemoniorum sunt v 14 ypocrisi KLNVs hypochrisi M mendaciiocorum MV 15 exhornanda Lml 16 duputentur J 17 et de neste N uersicolaria L 18 ista] is ppr. uis Mm2 20 non om. Vp.ç 21 ei ego Lx pr. et om. Vv 26 suam ornabat L)
222
et Pharisaei reiciebant mandatum dei, ut traditiones suas constituerent, ut cum plebe deum relinquente sic quodammodo fornicarentur, - nec tamen talis illius temporis in populo fornicatio quam dominus arguendo prodebat effecit, ut eorum essent sacramenta quae non erant eorum sed dei, qui loquens ad fornicariam dicit illa omnia sua esse, unde ipse dominus etiam quos mundauit a lepra ad eadem sacramenta misit, ut offerrent pro se sacrificium sacerdotibus, quia nondum eis successerat sacrIficium, quod ipse in ecclesia post uoluit celebrari pro illis omnibus, quia in illis omnibus ipse praenuntiabatur: quanto magis nos sacramenta noui testamenti aput quoslibet haereticos uel schismaticos inuenientes non debemus ipsis tribuere nec quasi non agnita reprobare, sed quamuis aput fornicariam mulierem dona uiri legitimi agnoscere et uerbo ueritatis illam fornicationem emendare, quae propria est inpudicae mulieris, non illa dona culpare, quae propria sunt domini miserantis!

Harum et talium rerum consideratione patres nostri non solum ante Cyprianum uel Agrippinum, sed etiam postea saluberrimam consuetudinem tenuerunt, ut, quidquid diuinum adque legitimum in aliqua haeresi uel schismate integrum repperirent, adprobarent potius quam negarent, quidquid autem alienum et erroris illius uel dissensionis proprium, ueraciter arguerent et sanarent. sed ea, quae ex illa epistula quae ad Iubaianum scripta est consideranda remanent, propter huius uoluminis modum ab alio quantum opinor exordio suscipienda adque tractanda sunt. [*]( 1 farisaei N 2 ut cum (del.) deum plebe N relinquentem Nml ■quodadmodo Kml 3 tempore Nml 6 sua s. I. K 7 mandauit Nml 8 successerant Nml 9 in ipse iri Jml post in ecclesia v 10 in ■om.$v pronuntiabatur L pronuntiebatur Nml 19 tenuerint Mmll1<; 20 hesesi Jml 21 reperirent N quam] quem N 22 et erroris] et roris Nml (corr. erroris) 23 epistola illa v 24 remanerent liml remanserunt Nm2v 26 sunt] add. EXPLICIT (EXPLICAT J) LIBER TERTIUS -(CONTULI add. K SCI AVGUSTINI add. N) INCIPIT LI- BER QUARTUS codd. )

223