De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

An forte schismatici sine baptismo recepti non contaminant et traditores sanctorum librorum contaminant? uestros quidem fuisse traditores manifestissima rerum gesta testantur. et si tunc in illos quos arguebatis uera diceretis, causam uestram unitati orbis terrarum persuasissetis, ut uobis retentis illi excluderentur. quod si conati estis facere et non optinuistis, innocens est orbis terrarum, qui iudicibus ecclesiasticis potius quam uictis litigatoribus credidit. si autem noluistis agere causam uestram, innocens est orbis terrarum, qui damnare non potuit inauditos. quare ergo uos ab innocentibus separastis? sacrilegium schismatis uestri defendere non ualetis. sed haec omitto, hoc dico: si uos possent contaminare traditores, qui non sunt a uobis conuicti et a quibus uos estis uicti, multo magis possent sacrilegia schismaticorum et haereticorum sine baptismo secundum sententiam uestram recepta contaminare [*]( 4 cf. Gal. 6, 2 5 cf. Eph. 4, 3 6 cf. Phil. 3, 15 ) [*]( 1 diuersa] aliter v, om. $pr. 3 auderet ppr. 6 alteri JKm2L 7 non contaminabantur an om. L 8 an contaminabantur Gv, om. JKN$ 9 an contaminabantur om. J 10 elegite Lml 11 hunc Lm1 13 disrupistis Jm2LN$m2 dirupistis Mm2 16 regum Kml 18 persuasetis L 19 si om. Nml facere s. 1. K obtenuistis L 20 est om. $pr. 21 ligatoribus Jp.ml 22 est om. L 23 ab om. P 28 uestram sententiam v receptorum requiritur )

184
Cyprianum. non se tamen ille separauit, et quia permanebat ecclesia manifestum est quod contaminari non potuit. quare uos ergo non dico ab innocentibus quod probatur, sed ab ipsis quod non probatur traditoribus separastis? an, ut dicere coeperam, grauiora sunt crimina traditorum quam schismaticorum? non adferamus stateras dolosas, ubi appendamus quod uoluØluS et quomodo uolumus, pro arbitrio nostro dicentes: (hoc graue, hoc leue est,\' sed adferamus diuinam stateram de scripturis sanctis tamquam de thensauris dominicis et in illa quid sit grauius appendamus, immo non appendamus, sed a domino appensa recognoscamus. tempore illo, quo dominus priora delicta recentibus poenarum exemplis cauenda monstrauit et idolum fabricatum adque adoratum est et propheticus liber ira regis contemptoris iucensus et schisma temptatum, idololatria gladio punita est, exustio libri bellica caede et peregrina captiuitate, schisma hiatu terrae, sepultis auctoribus uiuis et ceteris caelesti igne consumptis. quis iam dubitauerit hoc esse sceleratius commissum quod est grauius uindicatum? a talibus sacrilegis uenientes sine baptismo ut dicitis Cyprianum non contaminabant: quomodo uos contaminare poterant non conuicti sed conficti traditores? qui non si libros incendendos tradidissent, sed eos ipsi suis manibus incendissent, minoris fuissent utique sceleris quam si schisma committerent, quia illud mitius, illud grauius uindicatum est non humano arbitrio, sed diuino iudicio.

Quare uos ergo separastis? si ullus sensus in uobis est, uidetis uos certe quid responderi possit non inuenire. (non usque adeo\', inquiunt, (omnia defecerunt, ut non [*]( 14 cf. Ex. cap. 32 15 cf. Hier. cap. 36 16 cf. Num. cap. 16 ) [*]( 1 sese L permanebant Nml 2 in ecclesia Nm2{m2 3 ergo uos w 5 criminum L 7 qomodo Kml 9 thesauris JLMN 14 sohismate $pr. temptatum est Lml idolatria LMNml,çG 17 consumtie K 19 sacrilegiis LmlMm2 si cypnanum Vv 20 contaminabat Lml 21 si non v 22 pro suis Nml manibus suis v 23 sceleris] sceres Nml si om. LVml 26 separastis s. 1. L )

185
possimus respondere: sic uolumus. tu quis es qui iudices alienum seruum? suo domino stat aut cadit it). quod eis dictum non intellegunt, qui uolebant non de factis manifestis, sed de alienis cordibus iudicare. nam quomodo ipse tam multa de sceleribus schismatum et haeresum loquitur? aut quomodo canitur in psalmis: si uere iustitiam diligitis, recta iudicate, filii hominum? cur autem ipse dominusdicit:nolite iudicare personaliter, sed rectum iudicium iudicate, si non licet de aliquo iudicare? postremo ipsi de.illis traditoribus, de quibus falsa iudicauerunt, cur omnino iudicauerunt de seruis alienis? suo domino stabant aut cadebant. cur denique de recentibus Maximianistis plenarii concilii, sicut dicunt, ore ueridico non dubitauerunt tale proferre iudicium, ut eos primis illis schismaticis quos uiuos terra sorbuit conpararent? quorum tamen quosdam, quod negare non possunt, aut innocentes damnauerunt aut nocentes iterum receperunt. sed cum uerum dicitur, cui respondere non possunt, rodunt murmura salebrosa: (sic uolumus. tu quis es qui iudices alienum seruum? suo domino stat aut cadit). cum autem infirma ouis in solitudine aspicitur, ubi pastor qui reclamet absens uidetur, dentes exeruntur, frangitur guttur inualidum: \'bonus homo, si non esses traditor; consule animae tuae, esto christianus.\' o inprobam rabiem! cum christiano dicitur: <esto christianus us: quid aliud docetur nisi se negare christianum? numquid erat aliud quod docere cupiebant illi christianorum persecutores, quibus qui restiterunt [*]( 1 cf. p. 83, 21 Rom. 14, 4 6 Ps. 67, 2 8 Ioh. 7, 24 12 cf. e. gr. Creac. III 19, 22 14 cf. Num. 16, 31-33 18 cf. Persius 3, 81 Rom. 14, 4 ) [*]( 1 sic (c in ras.) N si Lm2Mm2q,m2 quis] qui N 2 cadat Jml 3 pr. non om. Mpq intellegant Mm2 4 cordibus alienis v 5 haresium Nm2V 6 uere utique iustiam L 7 recte Nv fili Nml 8 personaliter iudicare v 10 ipse L$pr. alt. de om. P 13 sicut] sicunt Jml uiridico Jml ueredico Nm2\\i<;ml 15 quosdam tamen v quod * L 17 cum] eum L 18 murmurosa leprosa LM saleprosa JVwiFfis 21 abeensn $pr. 22 homo] add. esses Nv esses] esset Jm2 28 suae $pr. 24 docetur] dicitur Nm2 25 negare se v aliud erat v 26 illi om. P )
186
martyres facti sunt? an leuius putatur quod gladio minante, quam quod lingua insidiante committitur?

Ad ista respondete, lupi rapaces, qui pellibus ouinis indui cupientes beati Cypriani litteras pro uobis esse arbitramini: contaminabat Cyprianum sacrilegium schismaticorum an non contaminabat? si contaminabat, iam tunc periit -ecclesia, non erat . unde propagaremini. si autem non contaminabat, quo scelere alieno possunt in unitate contaminari innocentes, si schismatis sacrilegio non possunt? quare uos ergo separastis? quare, cum leuiora quae fingitis fugitis, ipsum sacrilegium schismatis quod est omnibus grauius commisistis? an forte iam placet fateri non fuisse iam illos uel schismaticos uel haereticos, qui extra communionem ecclesiae uel in schismate - aliquo uel in haerese fuerant baptizati, quia transeundo ad ecclesiam et errores suos pristinos anathemando destiterant esse quod erant? quomodo ergo sine baptismo non super eos remanserant scelera eorum? an ille baptismus Christi erat, - sed eis extra ecclesiae communionem prodesse non poterat, cum autem uen-erunt et anathemato praeterito errore in ecclesiae pacem per manus inpositionem recepti sunt, tunc in caritate radicatis adque fundatis, sine qua infructuosa sunt cetera, prodesse coepit et ad remissionem peccatorum et ad sanctificationem uitae quod sine fructu extra portabant?

Nolite ergo nobis auctoritatem obicere Cypriani ad baptismi repetitionem, sed tenete nobiscum exemplum Cypriani ad unitatis conseruationem. nondum enim erat diligenter illa quaestio baptismi pertractata, sed tamen saluberrimam consuetudinem tenebat ecclesia in ipsis quoque schismaticis et [*](8 cf. Matth. 7, 15 ) [*]( 1 facti sunt martyres v 7 quod L 9 ergo uos v 11 grauius omnibus Lml 12 uel in scismaticos L 13 communione L in s. I. K 14 haeresi Jm2Mv hesese N 15 anathematizando Jm2Mm2Nm2 19 uenerint L anathemate Nml anathematizato Jm2Mm2Nm2 21 adque] et Kv quia Nml 22 pr. et om. p alt. ad om. ç 25 nolno.;. biscum (cum add. m2) N 27 baptismi quaestio v )

187
haereticis corrigere quod prauum est, non iterare quod datum est, sanare quod uulneratum est, non curare quod sanum est. quam consuetudinem — credo ex apostolica traditione uenientem, sicut multa non inueniuntur in litteris eorum neque in conciliis posterorum et tamen, quia per uniuersam custodiuntur ecclesiam, non nisi ab ipsis tradita et conmendata creduntur — hanc ergo saluberrimam consuetudinem per Agrippinum prodecessorem suum dicit sanctus Cyprianus quasi coepisse corrigi; sed sicut diligentius inquisita ueritas docuit, quae post magnos dubitationis fluctus ad plenarii concilii confirmationem perducta est, uerius creditur per Agrippinum corrumpi coepisse, non corrigi. inruente itaque tam magna quaestione cum de remissione peccatorum et de spiritali hominis regeneratione, utrum posset aput schismaticos uel haereticos fieri, difficile ratio redderetur et praecederet auctoritas Agrippini et nonnullorum qui ei consenserant hominum in hac quaestione deficientium, qui maluerant aliquid nouum moliri quam tenere consuetudinem cuius defensionem non intellegebant, inruerunt in oculos animae uerisimiles rationes et intercluserunt iter peruestigandae ueritatis.

Nec arbitror beatum Cyprianum propter aliud contra consuetudinem quid sentiret liberius exprompsisse prioremque dixisse, nisi ut alium, si forte existeret cui esset melius reuelatum, gratissime acciperet et ostenderet imitandam non solum docendi diligentiam sed etiam discendi modestiam, si autem nullus existeret qui tale aliquid adferret, unde illae omnes uerisimiles rationes quibus mouebatur refellerentur, in [*](8 cf. Cypr. ep. 71, 4 ) [*]( 4 multa] add. quae Nm2v nec N 5 posteriorum KVv, cf. p. 190,18 concilia posteriora prioribus aput posteros praeponuntur. VII 25, 49 init. non pertinent ad posteros facinora priorum 7 agrippinnum Nml praedecessorem Mm2Nv 8 quasi] quisi Jml 9 diligitis L post 8. I. L 12 quaestionem Jml 14 apud haereticos uel apud schismaticos v 17 maluerunt L 18 intuerunt Nml induxerunt Nm2 19 intercleserunt Jml 21 contra 8. I. m2 N expromsisse KLMps prioremque] add. qui Mmlp.ç 22 talium N si] nisi ppr. 23 accipere Vmlp.ç imitanda p.ç 25 exsisteret V )

188
eadem sententia permaneret, bene sibi conscius et non occultatae quae putabatur ueritatis et retentae quae amabatur unitatis. nam et illud sic intellexit quod ait apostolus: prophetae autem duo aut tres loquantur et ceteri examinent. si alii reuelatum sedenti fuerit, ille prior taceat. qua in parte, inquit, docuit et ostendit multa singulis in melius reuelari et debere unumquemque non pro eo quod semel inbiberat et tenebat pertinaciter congredi, sed si quid melius et utilius extiterit libenter amplecti. his utique uerbis non solum eos ammonuit sibi consentire qui melius aliquid non uidebant, sed etiam eos hortatus est, si qui possent adferre aliquid quo prior consuetudo seruanda potius firmaretur, ut, si tale esset quod refelli non posset, etiam ipse ostenderet quam ueraciter dixerit: debere unumquemque non pro eo quod semel inbiberat et tenebat pertinaciter congredi, sed si quid melius et utilius extiterit libenter amplecti. sed quia tunc non extiterant nisi qui ei consuetudinem opponerent, defensiones autem ipsius consuetudinis non tales adferrent quibus illa talis anima moueretur, noluit uir grauissimus rationes suas etsi non ueras, quod eum latebat, sed tamen non uictas ueraci quidem sed tamen nondum assertae consuetudini cedere. quam tamen consuetudinem nisi prior ante Agrippinus et nonnulli per Africam coepiscopi eius etiam per concilii sententias deserere temptauissent, non auderet iste saltem ratiocinari aduersus eam, sed in tam obscura quaestione turbatus et ubique intuens uniuersalem robustamque [*](3 Cypr. ep. 71, 3. I Cor. 14, 29—30 ) [*]( 1 sententiam Kml sententia. N conscius sibi L occultae J 3 sic] si L profetae N 4 tres s. I. m2 N exaniment L 5 fuerit sedenti v prior ille L 6 inquid V 8 inbeberat Lml 11 admonuit Nm2 12 eos om. v qui] quid L quo] quod ppr. 14 repelli N possit Lml 15 debere om. codd, praeter V 19 offerrent p 20 gratissimus Mp,ç 24 agrippiuam (sic) J 25 disserere Nm2 temtauissent Kmlr;, temptauisset Lml 26 saltim JmSLM obscuram Vml\\m,H )
189
consuetudinem coartaret se potius et prece et intentione mentis ad deum, ut quod postea plenario concilio uisum est id uerum esse perspiceret et doceret. sed cum fatigatum praecedentis concilii quod per Agrippinum factum est excepisset auctoritas, maluit prodecessorum suorum tamquam inuentum defendere quam in quaerendo amplius laborare. nam in fine epistulae ad Quintum ita ostendit, in quo tamquam lectulo auctoritatis quasi fessus adquieuerit.

Quod quidem, inquit, et Agrippinus bonae memoriae uir cum ceteris coepiscopis suis qui illo in tempore in prouincia Africa et Numidia ecclesiam domini gubernabant statuit et librata consilii communis examinatione firmauit. quorum sententiam religiosam et legitimam, salutarem fidei, ecclesiae catholicae congruentem nos etiam secuti sumus. hac adtestatione satis ostendit multo magis se fuisse commemoraturum, si quod de hac re transmarinum uel uniuersale concilium factum esset. nondum autem factum erat, quia consuetudinis robore tenebatur orbis terrarum, et haec sola opponebatur inducere uolentibus nouitatem, quia non poterant adprehendere ueritatem. postea tamen dum inter multos ex utraque parte tractatur et quaeritur, non solum inuenta est sed etiam ad plenarii concilii auctoritatem roburque perducta, post Cypriani quidem passionem sed antequam nos nati essemus. hanc autem fuisse consuetudinem ecclesiae, quae postea multis discussis ambagibus perspecta ueritate plenario concilio confirmata est, satis [*](9 Cypr. ep. 71, 4 ) [*]( 4 autoritaa N 5 praedecessorum Jm2Mm2Nv defendere inuentum M 6 in qaaerendo] inquirendo LNm2Vmlv 7 autoritatis Nml 10 qui] quo $pr. 11 pr. in om. Nmlv Cypr. et om. L 12 dei gubernabat L 13 concilii Mv 14 relegioaam NmlVmlp. 15 fidei) add. et jto Cypr. 16 attestante L 17 Be om. N commemoratum $pr. 18 uniuersalem Nmlfypr. 21 poterat S pr, dum om. \'TTmls 26 ambagibus discussis J ambagimus Nml perfecta p.ml )

190
ostenditur et ipsius beati Cypriani uerbis in eadem ad Iubaianum epistula quae in concilio lecta commemoratur. ait enim: sed dicit aliquis: quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad ecclesiam uenientes sine baptismo admissi sunt? ubi certe quid fieri soleret, etsi non fieri uellet, satis ostendit et eo ipso, quod concilium Agrippini commemorat, aperte indicat aliam fuisse consuetudinem ecclesiae. neque enim opus erat hoc concilio uelle statuere, si iam consuetudine tenebatur, et in ipso concilio nonnullae sententiae omnino declarant eos contra ecclesiae consuetudinem decreuisse quod decernendum esse arbitrati sunt. quapropter. illud unum isti considerent quod omnibus patet, si auctoritas Cypriani sequenda est, magis eam sequendam esse in unitate seruanda quam in ecclesiae consuetudine commutanda, si autem concilium eius adtenditur, huic esse uniuersae ecclesiae posterius concilium praeponendum, cuius se membrum esse gaudebat et, ut se in totius corporis compage retinenda ceteri imitarentur, saepius ammonebat. nam et concilia posteriora prioribus aput posteros praeponuntur et uniuersum partibus semper optimo iure praeponitur.

Quid autem agunt isti, cum docetur sanctus Cyprianus, etiamsi non admisit in haeresi uel in schismate baptizatos, tamen communicasse admittentibus, quod apertissime declarauit dicens: neminem iudicantes aut a iure communicationis aliquem si diuersum senserit amouentes? si talium communione maculatus est, cur in iterando baptismo eius auctoritatem sectantur? si autem talium communione [*]( .2 Cypr. ep. 73, 23 24 Cypr. sentent. episc. praef. ) [*]( 1 iubanianum Jml 2 memoratur v 3 decit Nml iis v praeterito Nm2 6 post eo ipso L repetit uerba quid fieri aoleret—et eo ipso 7 fuisse aliam Vv 8 consilio Jml 11 dicernedum Nml 14 seruenda Nml 16 gaudebant Lml 17 et ut se] ut esse Nml conpage L 18 admonebat LNm2 20 iure optimo c 22 alt. in om. NVv 24 communionis Lm2Nm2v 25 alique Jml 26 in tractando KmlMmlNVp,çv, cf. p. 186, 24. 197, 2 27 maculatos Lml )

191
maculatus non est, cur in unitate retinenda exemplum eius non imitantur? num quid hic restat nisi ut dicant: \'sic uolumus\'? quid aliud sermoni ueritatis iustitiaeque respondent omnes flagitiosi et facinerosi homines, luxuriosi ebriosi adulteri et modis omnibus inpudici, fures raptores homicidae latrones malefici idololatrae? quid aliud respondent, cum eos ueritas arguit, nisi: \'hoc uolo, hoc me delectat\'? et si christiano tincti sunt nomine, dicunt etiam: tu quis es qui iudices alienum seruum? uerumtamen eo sunt isti modestiores, quia, cum legibus diuinis et humanis aliquid poenarum pro suis perditis moribus factisque patiuntur, non se martyres dicunt. isti autem simul habere uolunt et sacrilegorum uitam et innocentium famam et in sceleratis factis nullam poenam et in poenis iustis martyrum gloriam, quasi non tanto sit erga illos maior misericordia et patientia dei, quanto magis eos partibus corripiens dat locum paenitentiae et in hac uita flagella ingeminare non cessat, ut considerantes quae patiantur et quare patiantur aliquando resipiscant et, qui iam pro unitate Donati Maximianistarum baptismum receperunt, pro pace Christi orbis terrarum baptismum potius amplectantur, reddantur radici, reconcilientur unitati, uideant nihil sibi remansisse quod dicant, sed tamen remansisse quod faciant, ut pro factis eorum praeteritis sacrificium dilectionis offeratur placabili deo, cuius unitatem nefario scelere dirruperunt, cuius sacramentis tam diuturnas iniurias inrogarunt. misericors est enim et miserator dominus, longanimis et multum misericors et uerax. amplectantur in praesenti uita misericordem et longanimem et timeant in futura ueracem. non uult enim mortem impii quantum ut reuertatur et uiuat, quia sententiam flectit aduersus iniurias inrogatas. haec est nostra exhortatio. [*]( 4 cf. I Cor. 6, 9-10 8 Rom. 14, 4 15 cf. Sap. 12, 10 25 cf. Ex. 34, 6. Ps. 102, 8 28 cf. Ezech. 18, 23. 33, 11 1 unitate* N 2 hinc Nml$pr. 3 omnes om. L 4 facinorosi LMNv 6 idolatresiiolattaeJm2LMNy.qG squis] quip 9 istis Mm2 13fama Kml 15 eos] es L 16 poenitentiae <7»n2 patientiae p 20 reconciliantur L 24 disruperunt Jm2 27 futuro L 28 uul qml 30 exortatio LNVpq )
192

Propter hoc eos habemus inimicos, quia uera dicimus, quia tacere metuimus, quia cessare ab instantia quanta possumus formidamus, quia obtemperamus apostolo dicenti: praedica uerbum, insta opportune inportune, argue hortare increpa. sed, sicut euangelium loquitur, diligunt gloriam hominum magis quam dei et reprehendi ad tempus timent, damnari in sempiternum non timent. uident etiam ipsi quid mali faciant, uident non esse quid omnino respondeant, sed nebulas imperitis offundunt, cum ipsi uiui sorbeantur, id est scientes et agnoscentes intereant. uiderunt horrere homines et grauiter detestari, quod etiam se ipsi in multa schismata diuiserunt et maxime in Africae capite et notissima ciuitate Karthagine. conati sunt resarcire dedecus pannorum suorum; putantes quod possent Maximianistas auferre magno conatu per Optatum Gildonianum fortiter institerunt, multa illis mala et persecutiones saeuissimas intulerunt, receperunt inde aliquos, putantes quod possent omnes eodem terrore conuerti, his autem quos receperunt noluerunt facere iniuriam, ut ab eis in schismate baptizatos denuo baptizarent uel potius ab his ipsis rebaptizari eos facerent intus a quibus baptizati erant foris, adque hoc modo suae nefariae consuetudini praescripserunt. sentiunt quam scelerate iam faciant recepto baptismo Maximianistarum uiolare baptismum orbis terrarum, sed timent rebaptizatos suos, ne forte non eis parcant, si ipsi pepercerint ceteris, ne de illis exigant animas suas, si animas aliorum trucidare cessauerint.