De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Iam uero si quis non intellegit quomodo fieri possit, ut quod ibi esse confitemur non ibi recte dari dicamus, illuc adtendat, quia nec recte ibi esse dicimus, quod et illi dicunt in his qui ab eorum communione discedunt. intueantur etiam similitudinem notae militaris, quia extra militiam a desertoribus et haberi et accipi potest, sed tamen extra militiam nec habenda nec accipienda est et reducto uel perducto ad militiam nec mutanda nec iteranda est. uerumtamen alia causa est eorum qui in istos haereticos inprudenter incurrunt ipsam esse Christi ecclesiam existimantes, alia eorum qui nouerunt non esse catholicam ecclesiam nisi eam quae, sicut promissa est, toto terrarum orbe diffunditur et extenditur usque ad fines terrae, quae crescens inter zizania et in taedio scandalorum requiem futuram desiderans dicit in psalmis: a finibus terrae ad te exclamaui, cum taederet anima mea: in petra exaltasti me. petra autem erat Christus, in quo nos iam resuscitatos et in caelo considentes dicit apostolus nondum in re, sed in spe. ideoque sequitur psalmus et dicit: deduxisti me, quia factus es spes mea, turris fortitudinisafacieinimici. ex illius quippe promissionibus tamquam telis et iaculis in turri munitissima constitutis non solum cauetur, sed etiam expugnatur inimicus, induens lupos suos pellibus ouium, ut dicant: ecce hic est Christus, ecce [*]( 18 Ps. 60, 3 20 cf. I Cor. 10, 4 21 cf. Eph. 2, 6 22 Ps. 60, 3-4 26 cf. Matth. 7, 15 27 Matth. 24, 23 6 illuc JK illud cet. v 8 qui* J intuentur N intueatur Mm2v 9 malitiam Nml desertoribus et] de nota imperatoris in milite designata add. L 11 redducto JK de nota imperatoris in manu militis designata in mg. add. K, cf. L lin. 9 17 scandolorum L 18 a finibus—exaltasti me mg. N (Nb) et in textu post sinceriores p. 153, 14 (Na) atte Na 19 damaui J clamaui LNbVGv dum NbVv 21 consedentes LNm2 24 promissione L 25 constitutus Pj>r. 27 ut] et ppr. )

151
illic et ab uniuersitate ciuitatis super montem constitutae ad particulas insidiarum suarum multos separent et iugulatos absumant. et cum hoc nouerint, eligunt extra communionem unitatis corporis Christi accipere baptismum Christi, ad eandem communionem cum eo quod alibi acceperint postea migraturi. scientes enim habituri sunt aduersus ecclesiam Christi baptismum Christi uel eo ipso die quo accipiunt. quod si sceleratum est, quis est qui dicat: permittatur mihi uno die scelus admittere\'? si enim transiturus est ad catholicam, quaero causam. quid aliud responsurus est, nisi quia malum est esse in parte Donati et non esse in unitate catholica? hoc igitur malum quot diebus feceris, tot dierum malum facturus es, et dici potest maius malum fieri plurium dierum, minus autem paucorum, nullum autem malum fieri dici non potest. quid autem opus est hoc tam execrabile malum uel uno die uel una hora committere? hoc enim qui sibi concedi uult potest ab ecclesia uel ab ipso deo petere, ut sibi uel uno die apostatare concedat. nam cur unius diei esse apostata timeat et unius diei esse schismaticus haereticusue non timeat, nulla causa est.

\'Illic\', inquit, \'accipere malui ubi baptismum Christi esse utrique consentiunt). sed illic non recte accipi illi ad quos migraturus es dicunt, recte uero illic accipi illi a quibus migraturus es dicunt. illud itaque, quod hi dicunt quos ipse postponis contradicentibus illis quos ipse anteponis, aut falsum est aut ut mitius dicatur incertum. uera ergo falsis aut incertis certa praepone. illic enim quo migraturus es, cum alibi acceperis, recte posse accipi quod desideras non illi tantum ad quos transiturus es, sed tu ipse qui transiturus es confiteris. si enim [*]( 1 cf. Matth. 5, 14 ) [*]( 2 separant ppr. 3 adsumant $pr. 8 quia est om. L 11 catholica unitate v 15 exsecrabile Km2Nmlv 17 ap ipso Lml apostare Lml 19 hereticosue Jml 21 inquid Nml 24 est Nm1 illudJ illud autem Kml hii KG 26 ut om. Kml$pr. 27 praeponere Nfipr. 29 tu in ras. Lm2 )

152
utrum recte illic possit accipi dubitares, etiam illuc transeundum . esse dubitares. accipere itaque in parte Donati si incertum est esse peccatum, quis dubitet certum esse peccatum non ibi potius accipere ubi certum est non esse peccatum? illi uero qui per ignorantiam ibi baptizantur, arbitrantes ipsam esse ecclesiam Christi, in istorum quidem conparatione minus peccant, sacrilegio tamen schismatis uulnerantur non ideo non grauiter, quod alii grauius. cum enim dictum est quibusdam: tolerabilius erit Sodomisin die iudicii quam uobis, non ideo dictum est quia Sodomitae non torquebuntur, sed quia illi grauius torquebuntur.

Quamquam fuerat hoc fortasse occultum aliquando et incertum. unde autem sanantur hi qui aduertunt et corriguntur, inde grauantur hi, qui cum iam ignorare non permittantur, in perniciem suam pertinaciter saeuiunt. damnatio quippe Maximianistarum et receptio damnatorum cum his quos extra eorum communionem in sacrilego, sicut concilium eorum clamat, [in] schismate baptizarunt, totam istam soluit quaestionem, totam contentionem abstulit. nihil omnino inter nos et eos Donatistas qui Primiano communicant derelinquit, unde dubitetur non solum haberi, sed etiam dari posse baptismum Christi ab eis qui ab ecclesia separantur. sicut enim ipsi eos quos Felicianus in schismate baptizauit uerum baptismum accepisse fateri coguntur, quia eos secum nunc habent in ipso baptismo quem in schismate perceperunt, sic nos dicimus baptismum Christi esse etiam extra communionem catholicam, quem dant illi qui ab eadem communione praecisi sunt, quia eum cum praeciderentur non amiserunt. et quod ipsi se putant contulisse illis quos. Felicianus in schismate baptizauit, cum eos sibi reconciliauernt, [*](9 Matth. 11, 24 ) [*]( 1 posse Ppr. posset Mm2p.m2v 10 ideo in ras. L 12 hoc fuerat v 13 hii Kml 14 hii Km1 iam om. N 17 sacrilego scripsi et in deleui sacrilegio codd. v, cf. p. 83, 11 et Decret. conc. Bagaiensis: schismata resecare sacrilega Cresc. III53, 59.111110,12 20 priano Jml dereliquid Nml dereliquit MNm2v 21 babtismum Jm1 27 praecederentur Lm1 29 sibij ibi N )

153
id est non ut acciperent quod non habebant, sed ut prodesset eis quod inutiliter in schismate acceperant et habebant, hoc uere confert et praestat deus per communionem catholicam illis. qui ueniunt ab aliqua haeresi uel schismate ubi baptismum Christi acceperunt, id est non ut baptismi sacramentum incipiant habere quod non habebant, sed ut incipiat eis prodesse quod habebant.

Quapropter inter nos et ipsos quodammodo cardinales Donatistas. quorum episcopus apud Karthaginem Primianus est, iam de hac re nulla est controuersia. uoluit enim deus per Maximianistas eam finiri, ut quod caritate suadente nolebant exemplo suo cogente fateantur. sed adhuc inde propterea disputamus, ne illi sibi uideantur aliquid dicere qui nec istis communicant, qui aput se potius quanto pauciores tanto sinceriores Donatistas remansisse contendunt. qui si Maximianistae soli essent, nec ipsorum salutem contemnere deberemus; quanto ergo magis, quia eadem pars Donati in multa minutissima frusta concisa est, quae omnes minutae particulae hanc unam multo grandiorem in qua Primianus est de recepto Maximianistarum baptismo reprehendunt et singulae conantur adserere aput se tantummodo uerum baptismum remansisse nec omnino esse alibi neque in toto orbe terrarum qua ecclesia catholica expanditur nec in ipsa grandiore parte Donati nec in ceteris praeter se unam ex minutissimis partibus! quae omnes particulae si aduertere uoluerint uocem non hominis, sed ipsius manifestissimae ueritatis, et animosum spiritum suae peruersitatis edomare, non utique ad partem Donati maiorem de qua praecisa praecisae sunt, sed ad ipsam uiriditatem radicis catholicae de ariditate propria reuertentur. omnes quippe isti ubi contra nos [*]( 29 cf. Marc. 9, 39. ) [*]( 1 pr. ut s. 1. m2 N 4 paptismum Lna1 5 baptisma$]pr. incipiant (nt in ras. m2) L 6 sed—habebant om. $pr. 8 carnales NGm2 9 carthaginem LNVq 10 »iam*** L contrauersia NmI 12 propterea inde v propere M 15 maximi I nistae L 18 frustra KmlLmlVmlq 20 conatur Nm1 22 nec Vv quae Nml\\i.<; 29 reuerterentur L )

154
non sunt pro nobis sunt, ubi autem nobiscum non colligunt spargunt.