De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Nam plerumque fit ut homo habeat inimicum quem iniquissime oderit, quamquam etiam iniquos inimicos diligere iubeamur et orare pro eis. subito autem periculo mortis incipit perturbari et poscit baptismum, quem tanta festinatione accipit, ut necessariam interrogationem paucorum uerborum uix periculi tempus admittat, quanto minus sermonem longissimum, ut illud odium corde pellatur, etiamsi baptizanti sit cognitum. certe ista non solum aput nos sed etiam aput illos euenire non cessant. quid ergo dicimus? dimittuntur peccata huic homini an non dimittuntur? prorsus quod uolunt eligant. si enim dimittuntur, continuo redeunt; euangelium loquitur, ueritas clamat. siue ergo dimittantur siue non dimittantur, necessaria est postea medicina. nec tamen si uixerit adque id corrigendum esse didicerit adque correxerit, denuo baptizatur siue aput illos siue aput nos. sic et illa, quae schismatici uel haeretici non aliter habent nec aliter agunt quam uera ecclesia, cum ad nos ueniunt non emendamus, sed potius [*]( 13 cf. Luc. 6, 27 ) [*]( 1 quae] quia L 2 capud Lmh; 6 aesternus N 8 reus esse continuo v 10 momentarum J demissa J 11 haec saepe v ista om. $pr. contingunt ista N 13 quemquam Nm1 iniquos] inicos V (del. m2), om. Eug. 17 amittat Nm1 18 etiam ipsi si v baptizant Nm1 20 euenere Nml 26 siue apud nos siue apud illos L 27 hae j tici N )

166
adprobamus. in quibus enim non dissentiunt a nobis, in eis non disiunguntur a nobis. sed tamen quia nibil eis prosunt, quamdiu schismatici uel haeretici sunt, propter alia in quibus a ueritate dissentiunt et propter ipsum separationis inmanissimum scelus, siue permanserint in eis peccata siue continuo dimissa redierint, ut ad salutem pacis adque caritatis ueniant adhortamur, non solum ut aliquid habeant quod non habebant, sed ut eis etiam illud prodesse incipiat quod habebant.

Frustra ergo nobis dicunt: \'si baptismum nostrum acceptatis, quid minus habemus, ut nobis de uestra communione consulendum putetis?\' respondemus enim: non baptismum uestrum acceptamus, quia non est baptismus ille schismaticorum uel haereticorum sed dei et ecclesiae, ubicumque fuerit inuentum et quocumque translatum. uestrum autem non est nisi quod praue sentitis et sacrilege agitis et impie separamini. nam si. cetera omnia uera uel habeatis uel sentiatis et in eadem tamen separatione duretis aduersus uinculum fraternae pacis, aduersus unitatem omnium fratrum qui toto terrarum orbe sicut promissi sunt ita exhibiti, quorum omnium causas . et corda nullo modo umquam nosse ac discutere potuistis ut merito damnaretis, qui non possunt propterea rei esse, quia iudicibus ecclesiasticis potius quam litigatoribus crediderunt, hoc solum minus habetis, quod minus habet qui caritatem non habet. iam quid opus est ut nos retexamus? uos ipsi in apostolo inspicite, quantum sit quod minus habetis. quid autem interest, qui caritatem non habet utrum foras auolet aliquo uento temptationis ablatus an intus de messe dominica non [*]( 23 cf. I Cor. 13, 2 ) [*]( 3 quam! chismatici Nml 6 salutem] sanitatem v 7 adortamur N 8 sed-habebant mg. K illud om. J incipiunt quod non habebant Nml 10 ut] quod Eug. codd. VM 13 inuentus et translatus v, cf. index \'baptisma\' 16 etera L uera 8. l. L uel sentiatis uel habeatis v 17 pacis fraternae Eug. codd. YM 18 quo Lml orbe terrarum Mv 19 ita] add. et Lm2 20 ac] aut w 22 eccleasticis L 23 qui] quia Lml. 27 uentu L temtationis K ablutus Jml oblatus Kml )

167
recedat in ultima uentilatione separandus? et tamen etiam tales si iam semel per baptismum nati sunt, iterum eos nasci non oportet.

Ecclesia quippe omnes per baptismum parit siue aput se id est ex utero suo, siue extra se de semine uiri sui. sed et Esau de uxore natus propter fraternam discordiam sepa. ratus est a populo dei, et Aser per uxoris quidem potestatem, sed ex ancilla natus propter fraternam concordiam terram promissionis accepit. unde et Ismaheli ut separaretur a populo dei non obfuit mater ancilla, sed obfuit fraterna discordia et non profuit potestas uxoris cuius magis filius erat, quia per ipsius iura coniugalia et in ancilla seminatus erat et ex ancilla susceptus, sicut aput istos ecclesiae iure quod est in baptismo nascuntur quicumque nascuntur, sed si concordent cum fratribus, per unitatem pacis ad terram uenient promissionis, non de materno utero rursus eiciendi sed in paterno semine cognoscendi, si autem in discordia perseuerent, ad Ismahelis funiculum pertinebunt. prior autem fuit Ismahel et postea Isaac, et prior Esau, posterior autem Iacob, non quia prior peperit haeresis quam ecclesia aut ipsa ecclesia prius carnales uel animales et postea spiritales, sed quia in ipsa sorte mortalitatis nostrae ex quo de Adam nascimur non est prius quod spiritale sed quod animale, postea spiritale. ex ipso autem animali sensu, quia homo animalis non percipit quae sunt spiritus dei, omnes dissensiones et schismata generantur. in quo sensu perseuerantes apostolus dioit ad uetus testamentum pertinere id est ad terrenorum promissorum [*]( 6 cf. Gen. 25, 23 7 cf. Gen. 30, 13 9 cf. Gen. 16, 11. 17, 20 22 I Cor. 15, 46 24 I Cor. 2, 14 26 cf. Gal. 4, 24 ) [*]( 5 semini Nm1 post sui add. v: siue de se siue de ancilla 9 repromissionis J et (ex promissionem) N hismaheli V separetur Nm1 12 in 8. Z. J, om. Eug. cod. V 14 concordant p 15 ueniunt fivEug. promisaionibua Jml repro Nml (missionis add. m2 in mg.) 16 agnoscendi v 17 in om. $pr. hismahelis F? 18 pertinebant L hiemahel Fg et om. v 19 autem om. Nml quia 8. Z. L 20 ecclesia ipsa v )

168
cupiditatem, in quibus quidem spiritalia figurantur, sed animalis homo non percipit quae sunt spiritus dei.

Quocumque ergo tempore tales homines esse coeperint in hac uita, ut iam diuinis pro saeculorum distributione sacramentis inbuti adhuc tamen carnaliter sapiant et carnalia de deo siue in hac uita siue post hanc uitam sperent adque desiderent, animales sunt. ecclesia uero quod est populus dei etiam in istius uitae peregrinatione antiqua res est, in aliis hominibus habens animalem portionem, in aliis autem spiritalem. ad animales pertinet uetus testamentum, ad spiritales nouum. sed primis temporibus utrumque occultum fuit ab Adam usque ad Moysen. a Moyse autem manifestatum est uetus et in eo ipso occultabatur nouum, quia occulte significabatur. postea uero quam in carne dominus uenit reuelatum est nouum. ueteris autem sacramenta cessarunt, sed concupiscentiae tales non cessauerunt. in illis enim sunt quos apostolus iam per sacramentum noui testamenti natos adhuc tamen dicit animales non posse percipere quae sunt spiritus dei. sicut enim in sacramentis ueteris testamenti uiuebant quidam spiritales ad nouum scilicet testamentum quod tunc occultabatur occulte pertinentes, sic et nunc in sacramento noui testamenti quod iam reuelatum est plerique uiuunt animales. qui proficere si nolunt ad percipienda quae sunt spiritus dei, quo eos hortatur sermo apostolicus, ad uetus testamentum pertinebunt. si autem proficiunt, et antequam capiant ipso profectu et accessu ad nouum pertinent. et si priusquam spiritales fiant ex hac uita rapiuntur, custoditi per sacramenti sanctitatem in terra uiuentium conputantur, ubi est spes nostra et portio dominus. nec inuenio quid uerius intellegatur in eo quod scriptum est: inperfectum meum uiderunt oculi tui, quandoquidemsequitur:et in libro tuo omnes scribentur. [*](1 I Cor. 2, 14 14 cf. I Ioh. 4, 2 16 cf. I Cor. 2, 14 27 cf. Ps. 141, 6 29 Ps. 138, 16 ) [*]( 4 ut om. P sacramenti J 12 manifestum LmlMNVml 15 concupiscentia $pr. 16 apostulus N 17 natus NVmlq, om. J 19 uidebant Vml\\Mlq 22 uolunt M 24 profecto N 25 si om. N 26 hanc Lml rapiantur v 27 spes est Lml 28 intellegas Nml )

169

Quae autem peperit Abel et Enoch et Noe et Abraham, ipsa peperit et Moysen et prophetas tempore posteriores ante domini aduentum, et quae istos, ipsa et apostolos et martyres nostros et omnes bonos christianos. omnes enim diuersis quidem temporibus nati apparuerunt, sed societate unius populi continentur et eiusdem ciuitatis ciues labores huius peregrinationis experti sunt et quidam eorum nunc experiuntur et usque in finem ceteri experientur. item quae peperit Cain et Cham et Ismahelem et Esau, eadem ipsa peperit et Dathan et alios in eodem populo similes, et quae istos, eadem ipsa et Iudam pseudoapostolum et Simonem magum et ceteros usque ad haec tempora pseudochristianos in affectione animali pertinaciter obduratos, siue in unitate permixti sint siue aperta praecisione dissentiant. sed cum tales ab spiritalibus euangelizantur et sacramentis inbuuntur, tamquam per se ipsam Rebecca eos parit sicut Esau; cum autem per illos qui non caste adnuntiant euangelium tales in dei populo generantur, Sarra quidem sed per Agar. item boni spiritales quando euangelizantibus uel baptizantibus carnalibus generantur, Lia quidem uel Rachel iure coniugali eos sed per ancillarem uterum parit; cum uero per spiritales in euangelio generantur boni fideles, qui uel euadunt in spiritalis aetatis adfectum uel eo tendere non desistunt uel ideo non faciunt quia non possunt, sicut ex utero Sarrae Isaac uel Rebeccae Iacob in nouam uitam et nouum testamentum nascuntur.

Itaque siue intus uersari uideantur siue aperte foris sint, quod caro est caro est; siue in area in sua [*]( 17 cf. Phil. 1, 17 ) [*]( 2 pr. et om. pv 3 aduentum domini v ipsa (a in ras.) J 4 nostros et ad Mmlpq 5 diuersos Lml quidam Vp.ç 8 experiantur Dimlp.s experiuntur Vm2 9 hismahelem Vz 11 speudoapostolum L 12 speudochristianos L psaudochristianos Nml 13 obdoratos Nml 14 a v 18 sara Lm2MVv 20 ancillarum LNv Eug. 22 fidelis Nml spiritales Nml 24 sarae LMv iacop Lml 26 aperto 27 sunt Nml area (rea in ras. m2) L in alt. om. β sterelitate LmlN )

170
sterilitate perseueret siue occasione temptationis tamquam uento extra tollatur, quod palea est palea est, et semper ab illius ecclesiae quae sine macula et ruga est unitate diuisus est etiam qui congregationi sanctorum in carnali obduratione miscetur. de nullo tamen desperandum est siue qui intus talis apparet siue qui foras manifestius aduersatur. spiritales autem siue ad hoc ipsum pio studio proficientes non eunt foras, quia et cum aliqua uel peruersitate uel necessitate hominum uidentur expelli, ibi magis probant quam intus permaneant, cum aduersus ecclesiam nullatenus eriguntur, sed in solida unitatis petra fortissimo caritatis robore radicantur. ad hoc enim pertinet quod in illo Abrahae sacrificio dicitur: aues autem non diuisit.

De baptismi ergo quaestione iam quantum arbitror satis disserui. et quia hoc manifestissimum schisma est quod Donatistarum nomine nuncupatur, restat ut hoc de baptismo pie credamus quod uniuersa ecclesia a sacrilegio schismatis remota custodit. in qua tamen si aliud alii et aliud alii adhuc de ista quaestione salua pace sentirent, donec uniuersali concilio unum aliquid eliquatum sincerumque placuisset, humanae infirmitatis errorem cooperiret caritas unitatis, sicut scriptum est: quia caritas cooperit multitudinem peccatorum. qua enim absente cetera inaniter habentur, eadem praesente quaedam uenialiter non habentur.

Extant beati martyris Cypriani in eius litteris magna documenta, ut ad illum iam ueniam de cuius sibi auctoritate isti carnaliter blandiuntur, cum eius caritate spiritaliter perimantur. [*]( 3 cf. Eph. 5, 27 12 Gen. 15, 10 22 I Petr. 4, 8 25] § 28 (omiasis uerbis 171, 9 et non solum—172, 6 tinniens) = Eug. c. 209 ) [*]( 1 perseuerent Vv 2 tollitur Jml tolluntuv N tollantur Vv 3 ruga est] rugine Lml 4 congregatione Nmlfipr. 5 tales Nna1 6 foris VGmlvEug. 9 probantur quam si v 12 habraae L 15 manifestissime Lml 16 donastitarum Nml 17 pip L sagrilegio Nml 20 deliquatum M placuisset...... N 21 quooperiret fipr. et caritas J 22 operit M[i 25 magna om. Eug. codd. praeter P 26 ista Nml )

171
nam illis temporibus, antequam plenarii concilii sententia quid in hac re sequendum esset totius ecclesiae consensio confirmaret, uisum est ei cum ferme octoginta coepiscopis suis Africanarum ecclesiarum omnem hominem, qui extra ecclesiae catholicae communionem baptizatus fuisset, oportere ad ecclesiam uenientem denuo baptizari. quod non recte fieri tanto uiro nimirum propterea dominus non aperuit, ut eius pia et humilitas et caritas in custodienda salubriter ecclesiae pace patesceret et non solum illius temporis christianis, sed etiam posteris ad medicinalem ut ita dicam notitiam signaretur. cum enim tanti meriti, tantae ecclesiae, tanti pectoris, tanti oris, tantae uirtutis episcopus aliud de baptismo arbitraretur quam erat diligentius inquisita ueritas firmatura, multique eius collegae quamuis nondum liquido manifestatum id tamen tenerent, quod et praeterita ecclesiae consuetudo et postea totus catholicus orbis amplexus est, non se ille tamen a ceteris diuersa sentientibus separata communione disiunxit et hoc etiam ceteris persuadere non destitit, ut sufferrent inuicem in dilectione studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis. ita enim corporis manente conpage, si quid in quibusdam membris infirmabatur, ex eorum sanitate conualesceret potius quam praecisione mortificatum diligentiam nullius curationis admitteret. et si se ille separasset, quam multi sequerentur! quantum sibi nomen inter homines faceret! quam latius Cyprianistae quam Donatistae uocarentur! sed non erat filius perditionis, de qualibus dictum est: deiecisti eos dum extollerentur, sed erat filius pacis ecclesiae, qui tanta cordis inluminatione [*]( .18 cf. Eph. 4, 2-3 25 cf. lob. 17, 12. II Thess. 2, 3 26 Ps. 72, 18 ) [*]( 2 sequaedum Lml concensio Lm1 confirmasset v 3 octoaginta Nml 4 omnem om. Eug. 6 baptizare Nml 13 collegi Nml 14 liquido (o in ras. m2) L 15 praeteritae β 16 illis 0 17 sentientes V disiuncxit KL 18 sufferent JKm2 sufficerent KmlL 20 corpus Nml 22 diligentias Lm2 23 multi (i in ras.) L 26 deiecistis V m1..ł.ç )
172
praeditus propterea non uidit aliquid, ut per eum aliud supereminentius uideretur. et adhuc, inquit apostolus, supereminentiorem uiam uobis demonstro. si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans aut cymbalum tinniens. minus ergo ille penetrauit, ut cerneret secretum abditum sacramenti; sed si sciret omnia sacramenta, caritatem autem non haberet, nihil esset. cum autem minus illud perspiciens hanc tamen humiliter fideliter fortiter custodiuit, ad martyrii coronam meruit peruenire, ut, si qua in eius lucidam mentem ex humana condicione nebula inrepserat, gloriosa serenitate fulgentis sanguinis fugaretur. non enim frustra ipse dominus Iesus Christus, cum se ipsum diceret uitem, suos autem tamquam in uite sarmenta, praecidi dixit eos et de uite auferri tamquam inutilia sarmenta quae fructum non darent. quis est autem fructus nisi nouus ille fetus de quo item dicit: mandatum nouum do uobis, ut uos inuicem diligatis? ipsa est illa caritas, sine qua cetera nihil prosunt. dicit et apostolus: fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia. quae omnia incipiunt a caritate et per ceteram iuncturam quasi botrum mirabilem faciunt. nec tamen frustra idem dominus addidit: quae autem sarmenta in me dant fructum, purgat illa pater meus ut maiorem fructum adferant, nisi quia et ipsi, qui fructu praeualent caritatis, possunt tamen aliquid habere purgandum, quod incultum agricola non relinquit. [*]( 2 I Cor. 12, 31. 13, 1 7 cf. [ Cor. 13, 2 13 cf. Ioh. 15, 1 sqq. 17 Ioh. 13, 34 19 Gal. 5, 22-23 24 Ioh. 15, 2 ) [*]( 2 inquid KmlN 3 demonstrabo Lml 7 si om. (3pr. Bciret] sciens v 8 pr. autem om. w 9 prospiciens J 11 conditione Lw nebula inrepserat] nebularetur L (retur del. et s. scr. m2 alibi. irrepserat) 14 in s. I N eos dixit v 16 est s. l. Lq foetus N 17 ut diligatis inuicem (om, uos) LmlNml ut uos d. i. Lm2 ut d. uos i. Nm2 22 incipient Lm1 ceteras iuncturas Lm2 24 sermenta J 26 qui] quae Nml 27 relinquid Nml )
173
quod ergo ille uir sanctus de baptismo aliter sentiens quam se res habebat, quae postea pertractata et diligentissima consideratione firmata est, in catholica unitate permansit, et caritatis ubertate conpensatum est et passionis falce purgatum. XVIIII. 29. Sed ne uidear deuitandae probationis causa ista in laudem beatissimi martyris dicere, quae quidem non eius sed illius est cuius gratia talis extitit, iam de litteris eius documenta proferamus, quibus maxime Donatistarum ora claudantur. huius enim auctoritatem inperitis obiciunt, ut se quasi recte facere ostendant quod ad se uenientes fideles denuo baptizent, nimium miseri et nisi se corrigant a semet ipsis omnino damnati, qui hoc in tanto uiro eligunt imitari quod illi propterea non obfuit, quia in eam pacem, unde isti aberrarunt qui uiam pacis non cognouerunt, perseuerantissimis usque in finem gressibus ambulauit. est quidem quod Christi baptisma ubique sanctum est et quamuis aput haereticos uel schismaticos, ipsius tamen haeresis uel schismatis non est, et ideo nec ad ipsam catholicam inde uenientes oportet denuo baptizari. sed tamen hoc aliud est, aliud a catholica pace deuiantes et in nefariam praecisionis foueam praecipitatos rebaptizandos insuper iudicare. nam illum naeuum in candore sanctae animae caritatis ubera contegebant, hanc autem fuliginem in istorum tartarea foeditate uultus inpacatus ostentat. sed ea quae deinceps, quod ad beati Cypriani auctoritatem adtinet; tractaturi sumus, ab alio sumemus exordio. [*]( 14 Ps. 13, 3 ) [*]( 3 *M.firmata N 4 conpensandum Lmlp.m1 6 myrtyris J 7 existit N 8 donastictarum Nml 12 damnata $pr. 13 ea pace v oberrarunt M aberrauerunt v 14 cognouerun N 19 a om. NVml 21 neruum Mml neuum cet. 22 congregabant N 23 foeditata L inpaccatus L 24 quod om. J 25 alio N exordio] add. amen JKVp.ç CONTuli add. K m. glossatoris ut uid. EXPLICIT (EXPLICAT J) LIBER PRIMUS. INCIPIT LIBER SECUNDUS (inc. lib. sec. om. V) codd. )
174