De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Hanc illi quaestionem soluere sibi uidentur, cum dicunt: (non est ergo in schismate remissio peccatorum et ideo nec [*]( 10. 23 I Ioh. 2, 11 18 Gal. 3, 27 ) [*]( 1 quod JmlKNmlq 9 audiuimus LN 11 null*a J nulla Km2L autem om. L schiamate Nm1 16 renouatus Vm2 18 quotquod JmlVml quodquod N 19 induit] duit Lm1 baptizandus $pr. 26 pertinantia Lm1 ) [*]( LI. August. o. Don. I. ) [*]( 11 )

162
regeneratio noui hominis et propterea nec baptismum Christi.\' nos autem quia fatemur ibi esse baptismum Christi, hanc eis quaestionem soluendam proponimus, magus ille Simon utrum uero Christi baptismate tinctus sit. respondebunt \'ita\', quia sanctae scripturae auctoritate coguntur. quaero ergo utrum fateantur ei dimissa peccata. profecto fatebuntur. item quaero cur ei dixerit Petrus non eum habere partem in sorte sanctorum. \'quia,\' inquiunt, *postea peccauit pecunia uolens emere donum dei, cuius uenditores esse apostolos credidit.\'

Quid, si ad ipsum baptismum fictus accessit, dimissa sunt ei peccata an non sunt dimissa? eligant quod uolunt; utrumlibet elegerint, sufficit nobis. si dimissa dixerint, quomodo ergo sanctus spiritus disciplinae effugiet fictum, si in isto ficto remissionem operatus est peccatorum? si dixerint non esse dimissa, quaero, si postea fictionem suam corde concusso et uero dolore fateretur, denuo baptizandus iudicaretur? quod si dementissimum est dicere, fateantur uero baptismo Christi baptizari posse hominem et tamen cor eius in malitia uel sacrilegio perseuerans peccatorum abolitionem non sinere fieri, adque ita intellegant in communionibus ab ecclesia separatis posse homines baptizari, ubi Christi baptismus eadem sacramenti celebratione datur et sumitur, qui tamen tunc prosit ad remissionem peccatorum, cum quisque reconciliatus unitati sacrilegio dissensionis exuitur, quo eius peccata tenebantur et dimitti non sinebantur. sicut enim in illo qui fictus accesserat fit ut non denuo baptizetur, sed ipsa pia correctione et ueraci confessione purgetur, quod non posset sine baptismo, sed ut [*]( 7 cf. Act. 8, 21 13 Sap. 1, 5 ) [*]( 1 generatio Nml baptismum-2 esse om. J baptismus Vv 2 christi baptismum esse Lml christi om. Nml 3 magnus NmlVmlp.r; 4 auctoritate sanctae scripturae Lm1 6 di*missa N 7 sortem N 9 esse om.. Eug. 10 sij nisi Jml finctus JKLmlNG 11 di*missa N 12 sufficiat Mp.r; Eug. 13 spiritus sanctus w Eug. codd. AP sp. sanctae Eug. cod. Y in om. L 14 missionem Nml 16 s. baptizandus del. iudicandus L 19 sacrilegium Nml perseuerante N 23 quisque] quis v 26 uera P 27 possit Lml potest r; sed om. v )

163
quod ante datum est tunc ualere incipiat ad salutem, cum illa fictio ueraci confessione recesserit, sic etiam iste qui baptisma Christi, quod non amiserunt qui se separauerunt, inimicus caritatis et pacis Christi in aliqua haeresi aut schismate accepit, quo sacrilego scelere peccata eius non dimittebantur, cum se correxerit et ad ecclesiae societatem unitatemque uenerit, non iterum baptizandus est, quia ipsa reconciliatione ac pace praestatur, ut ad remissionem peccatorum eius in unitate iam prodesse incipiat sacramentum, quod acceptum in schismate prodesse non poterat.

Si autem dixerint in illo qui fictus accessit per sanctam uim tanti sacramenti dimissa quidem illi esse peccata in ipso temporis puncto, sed per fictionem ipsius redisse continuo, ut spiritus sanctus et adfuerit baptizato ut peccata recederent et perseuerantiam fictionis fugerit ut redirent, ut et illud uerum sit: quotquot in Christo baptizati estis Christum induistis et illud: sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum, id est ut et induat eum Christo sanctitas baptismi et exuat eum Christo pernicies fictionis, sicut fit, cum quisque a tenebris per lucem transit ad tenebras — oculi quidem eius in tenebras perpetuo diriguntur, sed non potest eum lux nisi perfundere transeuntem —, si hoc ergo dixerint, hoc etiam in eis intellegant fieri qui extra ecclesiae communionem sed tamen baptismate ecclesiae baptizantur. quod ubicumque fuerit sanctum est per se ipsum et ideo non est eorum qui se separant sed eius unde se separant, ualet tamen et aput eos hactenus, ut per eius lucem transeant ad dissensionis suae tenebras, continuo redeuntibus peccatis quae [*](16 Gal. 3, 27 17 Sap. 1, 5 ) [*]( 4 inimicos L **heresi N 5 quod {3 P1\', sacrilegio L 6 et om. L 7 ipsa] add. ei v 8 eis N 11 dixerit Lm1 12 peccata esse Lm1 13 perfcctionem JNm1 ipsius] eius Mv 14 pecca L 15 finctionis JKLmlG 16 quotquod JmlNVml 17 spiritus enim sanctus v 19 et] ut J 22 eum om. Ppf. v si] Qui Mps 23 intellegat L 26 pr. se om. Kml 27 et om. β Eug. actenus codd. praeter JKm2 ) [*](11* )

164
baptismatis sanctitas in illo temporis puncto dimiserat, tamquam redeunte obscuritate quam lux in transitu excusserat.

Nam redire dimissa peccata, ubi fraterna caritas non est, apertissime dominus in euangelio docet de illo seruo, quem cum inuenisset debitorem decem milium talentorum deprecanti omnia dimisit, ille autem conseruum suum qui ei debebat centum denarios cum miseratus non fuisset, iussit eum dominus reddere quae ei dimiserat. tempus ergo quo accipitur indulgentia per baptismum tamquam tempus est reddendae rationis, ut omnia debita quae inuenta fuerint dimittantur. non tamen ille seruus postea dedit conseruo suo mutuam pecuniam, quam cum ille non posset reddere non eius misertus est, sed iam ei debebat conseruus eius, cum ipse rationem domino suo reddens tanti numeri debito solueretur, nec dimiserat conseruo suo quod ei debebat et sic accesserat, ut ei dominus dimitteret. hoc indicant uerba conserui dicentis: patientiam habe in me et reddam tibi. alioquin diceret: (iam mihi hoc dimiseras; cur iterum repetis?\' hoc et ipsius domini uerba manifestius aperiunt. ait enim: egressusus autem seruus ille inuenit unum de conseruis suis qui debebat ei centum denarios. non dixit: ccui debitum iam centum denariorum dimiserat\'; si enim dimiserat, non ei debebat. quia ergo dixit: debebat ei, manifestum est quod non dimiserat. et melius quidem fuerat adque hoc potius congruebat tanto debitori reddituro rationem et expectanti misericordiam domini sui, ut prior ipse conseruo dimitteret quod ei debebatur et sic ad rationem reddendam, ubi misericordia domini imploranda erat, accederet. nec tamen illud quod nondum conseruo dimiserat impediuit domino eius, quominus in [*]( 4 cf. Matth. 18, 23-34 17 Matth. 18, 26 19 Matth. 18, 28 ) [*]( 2 redeunde te Nml 4 in euangelio om. v 8 ei quae Kml 16 dimitteret dominus Km2N$v dicentes Nml 17 et omnia (s. l.) red- dam N 18 et] est del. J 19 egressus est J 21 iam debitum v 22 si enim dimiserat om. Kml 26 ipse om. V 27 misericordiam Nml 29 seruo Nm1 dominum Mv )

165
illo tempore accipiendae rationis dimitteret ei omnia quae debebat. sed quid profuit, quandoquidem in caput eius propter odiorum perseuerantiam rursus omnia continuo replicata sunt? sic non impeditur baptismi gratia quominus omnia peccata dimittat, etiamsi odium fraternum in eius cui dimittuntur animo perseuerat. soluitur enim hesternus dies et quidquid supra est soluitur, etiam ipsa hora momentumque ante baptismum et in baptismo. deinceps autem continuo reus esse incipit non solum consequentium sed etiam praeteritorum dierum horarum momentorum, redeuntibus omnibus quae dimissa sunt. et saepe ista contingunt in ecclesia.

Nam plerumque fit ut homo habeat inimicum quem iniquissime oderit, quamquam etiam iniquos inimicos diligere iubeamur et orare pro eis. subito autem periculo mortis incipit perturbari et poscit baptismum, quem tanta festinatione accipit, ut necessariam interrogationem paucorum uerborum uix periculi tempus admittat, quanto minus sermonem longissimum, ut illud odium corde pellatur, etiamsi baptizanti sit cognitum. certe ista non solum aput nos sed etiam aput illos euenire non cessant. quid ergo dicimus? dimittuntur peccata huic homini an non dimittuntur? prorsus quod uolunt eligant. si enim dimittuntur, continuo redeunt; euangelium loquitur, ueritas clamat. siue ergo dimittantur siue non dimittantur, necessaria est postea medicina. nec tamen si uixerit adque id corrigendum esse didicerit adque correxerit, denuo baptizatur siue aput illos siue aput nos. sic et illa, quae schismatici uel haeretici non aliter habent nec aliter agunt quam uera ecclesia, cum ad nos ueniunt non emendamus, sed potius [*]( 13 cf. Luc. 6, 27 ) [*]( 1 quae] quia L 2 capud Lmh; 6 aesternus N 8 reus esse continuo v 10 momentarum J demissa J 11 haec saepe v ista om. $pr. contingunt ista N 13 quemquam Nm1 iniquos] inicos V (del. m2), om. Eug. 17 amittat Nm1 18 etiam ipsi si v baptizant Nm1 20 euenere Nml 26 siue apud nos siue apud illos L 27 hae j tici N )

166
adprobamus. in quibus enim non dissentiunt a nobis, in eis non disiunguntur a nobis. sed tamen quia nibil eis prosunt, quamdiu schismatici uel haeretici sunt, propter alia in quibus a ueritate dissentiunt et propter ipsum separationis inmanissimum scelus, siue permanserint in eis peccata siue continuo dimissa redierint, ut ad salutem pacis adque caritatis ueniant adhortamur, non solum ut aliquid habeant quod non habebant, sed ut eis etiam illud prodesse incipiat quod habebant.

Frustra ergo nobis dicunt: \'si baptismum nostrum acceptatis, quid minus habemus, ut nobis de uestra communione consulendum putetis?\' respondemus enim: non baptismum uestrum acceptamus, quia non est baptismus ille schismaticorum uel haereticorum sed dei et ecclesiae, ubicumque fuerit inuentum et quocumque translatum. uestrum autem non est nisi quod praue sentitis et sacrilege agitis et impie separamini. nam si. cetera omnia uera uel habeatis uel sentiatis et in eadem tamen separatione duretis aduersus uinculum fraternae pacis, aduersus unitatem omnium fratrum qui toto terrarum orbe sicut promissi sunt ita exhibiti, quorum omnium causas . et corda nullo modo umquam nosse ac discutere potuistis ut merito damnaretis, qui non possunt propterea rei esse, quia iudicibus ecclesiasticis potius quam litigatoribus crediderunt, hoc solum minus habetis, quod minus habet qui caritatem non habet. iam quid opus est ut nos retexamus? uos ipsi in apostolo inspicite, quantum sit quod minus habetis. quid autem interest, qui caritatem non habet utrum foras auolet aliquo uento temptationis ablatus an intus de messe dominica non [*]( 23 cf. I Cor. 13, 2 ) [*]( 3 quam! chismatici Nml 6 salutem] sanitatem v 7 adortamur N 8 sed-habebant mg. K illud om. J incipiunt quod non habebant Nml 10 ut] quod Eug. codd. VM 13 inuentus et translatus v, cf. index \'baptisma\' 16 etera L uera 8. l. L uel sentiatis uel habeatis v 17 pacis fraternae Eug. codd. YM 18 quo Lml orbe terrarum Mv 19 ita] add. et Lm2 20 ac] aut w 22 eccleasticis L 23 qui] quia Lml. 27 uentu L temtationis K ablutus Jml oblatus Kml )

167
recedat in ultima uentilatione separandus? et tamen etiam tales si iam semel per baptismum nati sunt, iterum eos nasci non oportet.

Ecclesia quippe omnes per baptismum parit siue aput se id est ex utero suo, siue extra se de semine uiri sui. sed et Esau de uxore natus propter fraternam discordiam sepa. ratus est a populo dei, et Aser per uxoris quidem potestatem, sed ex ancilla natus propter fraternam concordiam terram promissionis accepit. unde et Ismaheli ut separaretur a populo dei non obfuit mater ancilla, sed obfuit fraterna discordia et non profuit potestas uxoris cuius magis filius erat, quia per ipsius iura coniugalia et in ancilla seminatus erat et ex ancilla susceptus, sicut aput istos ecclesiae iure quod est in baptismo nascuntur quicumque nascuntur, sed si concordent cum fratribus, per unitatem pacis ad terram uenient promissionis, non de materno utero rursus eiciendi sed in paterno semine cognoscendi, si autem in discordia perseuerent, ad Ismahelis funiculum pertinebunt. prior autem fuit Ismahel et postea Isaac, et prior Esau, posterior autem Iacob, non quia prior peperit haeresis quam ecclesia aut ipsa ecclesia prius carnales uel animales et postea spiritales, sed quia in ipsa sorte mortalitatis nostrae ex quo de Adam nascimur non est prius quod spiritale sed quod animale, postea spiritale. ex ipso autem animali sensu, quia homo animalis non percipit quae sunt spiritus dei, omnes dissensiones et schismata generantur. in quo sensu perseuerantes apostolus dioit ad uetus testamentum pertinere id est ad terrenorum promissorum [*]( 6 cf. Gen. 25, 23 7 cf. Gen. 30, 13 9 cf. Gen. 16, 11. 17, 20 22 I Cor. 15, 46 24 I Cor. 2, 14 26 cf. Gal. 4, 24 ) [*]( 5 semini Nm1 post sui add. v: siue de se siue de ancilla 9 repromissionis J et (ex promissionem) N hismaheli V separetur Nm1 12 in 8. Z. J, om. Eug. cod. V 14 concordant p 15 ueniunt fivEug. promisaionibua Jml repro Nml (missionis add. m2 in mg.) 16 agnoscendi v 17 in om. $pr. hismahelis F? 18 pertinebant L hiemahel Fg et om. v 19 autem om. Nml quia 8. Z. L 20 ecclesia ipsa v )

168
cupiditatem, in quibus quidem spiritalia figurantur, sed animalis homo non percipit quae sunt spiritus dei.

Quocumque ergo tempore tales homines esse coeperint in hac uita, ut iam diuinis pro saeculorum distributione sacramentis inbuti adhuc tamen carnaliter sapiant et carnalia de deo siue in hac uita siue post hanc uitam sperent adque desiderent, animales sunt. ecclesia uero quod est populus dei etiam in istius uitae peregrinatione antiqua res est, in aliis hominibus habens animalem portionem, in aliis autem spiritalem. ad animales pertinet uetus testamentum, ad spiritales nouum. sed primis temporibus utrumque occultum fuit ab Adam usque ad Moysen. a Moyse autem manifestatum est uetus et in eo ipso occultabatur nouum, quia occulte significabatur. postea uero quam in carne dominus uenit reuelatum est nouum. ueteris autem sacramenta cessarunt, sed concupiscentiae tales non cessauerunt. in illis enim sunt quos apostolus iam per sacramentum noui testamenti natos adhuc tamen dicit animales non posse percipere quae sunt spiritus dei. sicut enim in sacramentis ueteris testamenti uiuebant quidam spiritales ad nouum scilicet testamentum quod tunc occultabatur occulte pertinentes, sic et nunc in sacramento noui testamenti quod iam reuelatum est plerique uiuunt animales. qui proficere si nolunt ad percipienda quae sunt spiritus dei, quo eos hortatur sermo apostolicus, ad uetus testamentum pertinebunt. si autem proficiunt, et antequam capiant ipso profectu et accessu ad nouum pertinent. et si priusquam spiritales fiant ex hac uita rapiuntur, custoditi per sacramenti sanctitatem in terra uiuentium conputantur, ubi est spes nostra et portio dominus. nec inuenio quid uerius intellegatur in eo quod scriptum est: inperfectum meum uiderunt oculi tui, quandoquidemsequitur:et in libro tuo omnes scribentur. [*](1 I Cor. 2, 14 14 cf. I Ioh. 4, 2 16 cf. I Cor. 2, 14 27 cf. Ps. 141, 6 29 Ps. 138, 16 ) [*]( 4 ut om. P sacramenti J 12 manifestum LmlMNVml 15 concupiscentia $pr. 16 apostulus N 17 natus NVmlq, om. J 19 uidebant Vml\\Mlq 22 uolunt M 24 profecto N 25 si om. N 26 hanc Lml rapiantur v 27 spes est Lml 28 intellegas Nml )

169

Quae autem peperit Abel et Enoch et Noe et Abraham, ipsa peperit et Moysen et prophetas tempore posteriores ante domini aduentum, et quae istos, ipsa et apostolos et martyres nostros et omnes bonos christianos. omnes enim diuersis quidem temporibus nati apparuerunt, sed societate unius populi continentur et eiusdem ciuitatis ciues labores huius peregrinationis experti sunt et quidam eorum nunc experiuntur et usque in finem ceteri experientur. item quae peperit Cain et Cham et Ismahelem et Esau, eadem ipsa peperit et Dathan et alios in eodem populo similes, et quae istos, eadem ipsa et Iudam pseudoapostolum et Simonem magum et ceteros usque ad haec tempora pseudochristianos in affectione animali pertinaciter obduratos, siue in unitate permixti sint siue aperta praecisione dissentiant. sed cum tales ab spiritalibus euangelizantur et sacramentis inbuuntur, tamquam per se ipsam Rebecca eos parit sicut Esau; cum autem per illos qui non caste adnuntiant euangelium tales in dei populo generantur, Sarra quidem sed per Agar. item boni spiritales quando euangelizantibus uel baptizantibus carnalibus generantur, Lia quidem uel Rachel iure coniugali eos sed per ancillarem uterum parit; cum uero per spiritales in euangelio generantur boni fideles, qui uel euadunt in spiritalis aetatis adfectum uel eo tendere non desistunt uel ideo non faciunt quia non possunt, sicut ex utero Sarrae Isaac uel Rebeccae Iacob in nouam uitam et nouum testamentum nascuntur.

Itaque siue intus uersari uideantur siue aperte foris sint, quod caro est caro est; siue in area in sua [*]( 17 cf. Phil. 1, 17 ) [*]( 2 pr. et om. pv 3 aduentum domini v ipsa (a in ras.) J 4 nostros et ad Mmlpq 5 diuersos Lml quidam Vp.ç 8 experiantur Dimlp.s experiuntur Vm2 9 hismahelem Vz 11 speudoapostolum L 12 speudochristianos L psaudochristianos Nml 13 obdoratos Nml 14 a v 18 sara Lm2MVv 20 ancillarum LNv Eug. 22 fidelis Nml spiritales Nml 24 sarae LMv iacop Lml 26 aperto 27 sunt Nml area (rea in ras. m2) L in alt. om. β sterelitate LmlN )

170
sterilitate perseueret siue occasione temptationis tamquam uento extra tollatur, quod palea est palea est, et semper ab illius ecclesiae quae sine macula et ruga est unitate diuisus est etiam qui congregationi sanctorum in carnali obduratione miscetur. de nullo tamen desperandum est siue qui intus talis apparet siue qui foras manifestius aduersatur. spiritales autem siue ad hoc ipsum pio studio proficientes non eunt foras, quia et cum aliqua uel peruersitate uel necessitate hominum uidentur expelli, ibi magis probant quam intus permaneant, cum aduersus ecclesiam nullatenus eriguntur, sed in solida unitatis petra fortissimo caritatis robore radicantur. ad hoc enim pertinet quod in illo Abrahae sacrificio dicitur: aues autem non diuisit.

De baptismi ergo quaestione iam quantum arbitror satis disserui. et quia hoc manifestissimum schisma est quod Donatistarum nomine nuncupatur, restat ut hoc de baptismo pie credamus quod uniuersa ecclesia a sacrilegio schismatis remota custodit. in qua tamen si aliud alii et aliud alii adhuc de ista quaestione salua pace sentirent, donec uniuersali concilio unum aliquid eliquatum sincerumque placuisset, humanae infirmitatis errorem cooperiret caritas unitatis, sicut scriptum est: quia caritas cooperit multitudinem peccatorum. qua enim absente cetera inaniter habentur, eadem praesente quaedam uenialiter non habentur.

Extant beati martyris Cypriani in eius litteris magna documenta, ut ad illum iam ueniam de cuius sibi auctoritate isti carnaliter blandiuntur, cum eius caritate spiritaliter perimantur. [*]( 3 cf. Eph. 5, 27 12 Gen. 15, 10 22 I Petr. 4, 8 25] § 28 (omiasis uerbis 171, 9 et non solum—172, 6 tinniens) = Eug. c. 209 ) [*]( 1 perseuerent Vv 2 tollitur Jml tolluntuv N tollantur Vv 3 ruga est] rugine Lml 4 congregatione Nmlfipr. 5 tales Nna1 6 foris VGmlvEug. 9 probantur quam si v 12 habraae L 15 manifestissime Lml 16 donastitarum Nml 17 pip L sagrilegio Nml 20 deliquatum M placuisset...... N 21 quooperiret fipr. et caritas J 22 operit M[i 25 magna om. Eug. codd. praeter P 26 ista Nml )

171
nam illis temporibus, antequam plenarii concilii sententia quid in hac re sequendum esset totius ecclesiae consensio confirmaret, uisum est ei cum ferme octoginta coepiscopis suis Africanarum ecclesiarum omnem hominem, qui extra ecclesiae catholicae communionem baptizatus fuisset, oportere ad ecclesiam uenientem denuo baptizari. quod non recte fieri tanto uiro nimirum propterea dominus non aperuit, ut eius pia et humilitas et caritas in custodienda salubriter ecclesiae pace patesceret et non solum illius temporis christianis, sed etiam posteris ad medicinalem ut ita dicam notitiam signaretur. cum enim tanti meriti, tantae ecclesiae, tanti pectoris, tanti oris, tantae uirtutis episcopus aliud de baptismo arbitraretur quam erat diligentius inquisita ueritas firmatura, multique eius collegae quamuis nondum liquido manifestatum id tamen tenerent, quod et praeterita ecclesiae consuetudo et postea totus catholicus orbis amplexus est, non se ille tamen a ceteris diuersa sentientibus separata communione disiunxit et hoc etiam ceteris persuadere non destitit, ut sufferrent inuicem in dilectione studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis. ita enim corporis manente conpage, si quid in quibusdam membris infirmabatur, ex eorum sanitate conualesceret potius quam praecisione mortificatum diligentiam nullius curationis admitteret. et si se ille separasset, quam multi sequerentur! quantum sibi nomen inter homines faceret! quam latius Cyprianistae quam Donatistae uocarentur! sed non erat filius perditionis, de qualibus dictum est: deiecisti eos dum extollerentur, sed erat filius pacis ecclesiae, qui tanta cordis inluminatione [*]( .18 cf. Eph. 4, 2-3 25 cf. lob. 17, 12. II Thess. 2, 3 26 Ps. 72, 18 ) [*]( 2 sequaedum Lml concensio Lm1 confirmasset v 3 octoaginta Nml 4 omnem om. Eug. 6 baptizare Nml 13 collegi Nml 14 liquido (o in ras. m2) L 15 praeteritae β 16 illis 0 17 sentientes V disiuncxit KL 18 sufferent JKm2 sufficerent KmlL 20 corpus Nml 22 diligentias Lm2 23 multi (i in ras.) L 26 deiecistis V m1..ł.ç )
172
praeditus propterea non uidit aliquid, ut per eum aliud supereminentius uideretur. et adhuc, inquit apostolus, supereminentiorem uiam uobis demonstro. si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans aut cymbalum tinniens. minus ergo ille penetrauit, ut cerneret secretum abditum sacramenti; sed si sciret omnia sacramenta, caritatem autem non haberet, nihil esset. cum autem minus illud perspiciens hanc tamen humiliter fideliter fortiter custodiuit, ad martyrii coronam meruit peruenire, ut, si qua in eius lucidam mentem ex humana condicione nebula inrepserat, gloriosa serenitate fulgentis sanguinis fugaretur. non enim frustra ipse dominus Iesus Christus, cum se ipsum diceret uitem, suos autem tamquam in uite sarmenta, praecidi dixit eos et de uite auferri tamquam inutilia sarmenta quae fructum non darent. quis est autem fructus nisi nouus ille fetus de quo item dicit: mandatum nouum do uobis, ut uos inuicem diligatis? ipsa est illa caritas, sine qua cetera nihil prosunt. dicit et apostolus: fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia. quae omnia incipiunt a caritate et per ceteram iuncturam quasi botrum mirabilem faciunt. nec tamen frustra idem dominus addidit: quae autem sarmenta in me dant fructum, purgat illa pater meus ut maiorem fructum adferant, nisi quia et ipsi, qui fructu praeualent caritatis, possunt tamen aliquid habere purgandum, quod incultum agricola non relinquit. [*]( 2 I Cor. 12, 31. 13, 1 7 cf. [ Cor. 13, 2 13 cf. Ioh. 15, 1 sqq. 17 Ioh. 13, 34 19 Gal. 5, 22-23 24 Ioh. 15, 2 ) [*]( 2 inquid KmlN 3 demonstrabo Lml 7 si om. (3pr. Bciret] sciens v 8 pr. autem om. w 9 prospiciens J 11 conditione Lw nebula inrepserat] nebularetur L (retur del. et s. scr. m2 alibi. irrepserat) 14 in s. I N eos dixit v 16 est s. l. Lq foetus N 17 ut diligatis inuicem (om, uos) LmlNml ut uos d. i. Lm2 ut d. uos i. Nm2 22 incipient Lm1 ceteras iuncturas Lm2 24 sermenta J 26 qui] quae Nml 27 relinquid Nml )
173
quod ergo ille uir sanctus de baptismo aliter sentiens quam se res habebat, quae postea pertractata et diligentissima consideratione firmata est, in catholica unitate permansit, et caritatis ubertate conpensatum est et passionis falce purgatum. XVIIII. 29. Sed ne uidear deuitandae probationis causa ista in laudem beatissimi martyris dicere, quae quidem non eius sed illius est cuius gratia talis extitit, iam de litteris eius documenta proferamus, quibus maxime Donatistarum ora claudantur. huius enim auctoritatem inperitis obiciunt, ut se quasi recte facere ostendant quod ad se uenientes fideles denuo baptizent, nimium miseri et nisi se corrigant a semet ipsis omnino damnati, qui hoc in tanto uiro eligunt imitari quod illi propterea non obfuit, quia in eam pacem, unde isti aberrarunt qui uiam pacis non cognouerunt, perseuerantissimis usque in finem gressibus ambulauit. est quidem quod Christi baptisma ubique sanctum est et quamuis aput haereticos uel schismaticos, ipsius tamen haeresis uel schismatis non est, et ideo nec ad ipsam catholicam inde uenientes oportet denuo baptizari. sed tamen hoc aliud est, aliud a catholica pace deuiantes et in nefariam praecisionis foueam praecipitatos rebaptizandos insuper iudicare. nam illum naeuum in candore sanctae animae caritatis ubera contegebant, hanc autem fuliginem in istorum tartarea foeditate uultus inpacatus ostentat. sed ea quae deinceps, quod ad beati Cypriani auctoritatem adtinet; tractaturi sumus, ab alio sumemus exordio. [*]( 14 Ps. 13, 3 ) [*]( 3 *M.firmata N 4 conpensandum Lmlp.m1 6 myrtyris J 7 existit N 8 donastictarum Nml 12 damnata $pr. 13 ea pace v oberrarunt M aberrauerunt v 14 cognouerun N 19 a om. NVml 21 neruum Mml neuum cet. 22 congregabant N 23 foeditata L inpaccatus L 24 quod om. J 25 alio N exordio] add. amen JKVp.ç CONTuli add. K m. glossatoris ut uid. EXPLICIT (EXPLICAT J) LIBER PRIMUS. INCIPIT LIBER SECUNDUS (inc. lib. sec. om. V) codd. )
174

LIBER SECUNDUS.

Quantum pro nobis hoc est pro pace catholica faciant ea quae tamquam ex auctoritate beati Cypriani aduersus nos a parte Donati proferuntur, et quantum sint aduersus eos a quibus proferuntur, adiuuante domino demonstrare proposui. si qua ergo me respondendi necessitas ea quae iam in aliis libris posui rursus commemorare coegerit, quamquam id modice faciam, his qui iam illa legerunt et tenent onerosum esse non debet, quia et ea quae instructioni sunt necessaria saepius oportet insinuare tardioribus, et cum eadem multipliciter uarieque uersantur adque tractantur, ipsos quoque capaciore intellegentia praeditos adiuuant et ad facilitatem sciendi et ad copiam disserendi. noui etiam quemadmodum soleat contristare lectorem, cum ab eo libro quem gerit in manibus, quando in aliquem nodum quaestionis inciderit, in alium mittitur ubi eius solutionem requirat, quem forte non habet. quapropter quaecumque in aliis libris iam diximus si necessitas praesentium quaestionum breuiter iterare conpulerit, ignoscant scientes, ne offendantur nescientes. satius est enim offerre habenti quam differre non habentem.

Quid ergo isti dicunt cum ueritatis uiribus praefocantur, cui consentire nolunt? \'Cyprianus\', inquiunt, \'cuius tantum meritum nouimus tantamque doctrinam, cum multis coepiscopis suis sententias proprias conferentibus in concilio statuit haereticos uel schismaticos, id est omnes qui extra unius ecclesiae communionem sunt, baptismum non habere, et ideo quisquis ab eis baptizatus ad ecclesiam uenerit esse in ecclesia baptizandum.\' non me terret auctoritas Cypriani, quia reficit humilitas Cypriani. magnum quidem meritum nouimus Cypriani episcopi et martyris, sed numquid maius quam Petri apostoli et martyris? de quo idem Cyprianus in epistula ad Quintum [*](11 quoque] quo L capaciori M 12 adiuuent Jm1 13 contristari L 15 nudum Nm1 19 offerri Nml 20 habenti M 22 sentire IIpr. 28 non me] nonne L )

175
ita loquitur: nam nec Petrus, inquit, quem primum dominus elegit et super quem aedificauit ecclesiam suam, cum secum Paulus de circumcisione postmodum disoeptaret, uindicauit sibi aliquid insolenter aut arroganter adsumpsit, ut diceret se primatum tenere et obtemperari a nouellis et posteris sibi potius oportere, nec despexit Paulum quod ecclesiae prius persecutor fuisset, sed consilium ueritatis admisit et rationi legitimae quam Paulus uindicabat facile consensit, documentum scilicet nobis et concordiae et patientiae tribuens, ut non pertinaciter nostra amemus, sed quae aliquando a fratribus et collegis nostris utiliter et salubriter suggeruntur, si sint uera et legitima, ipsa potius nostra dicamus. ecce ubi commemorat Cyprianus, quod etiam nos in scripturis sanctis didicimus, apostolum Petrum, in quo primatus apostolorum tam excellenti gratia praeminet, aliter quam ueritas postulabat de circumcisione agere solitum a posteriore apostolo Paulo esse correctum. si ergo potuit Petrus in aliquo non recte ingredi ad ueritatem euangelii, ita ut gentes cogeret iudaizare, quod Paulus in ea scribit epistula in qua deum testatus est non se mentiri — ait enim: quae autem scribo uobis, ecce coram deo quia non mentior et post hanc tam sanctam adque terribilem adtestationem dei narrauit haec omnia in quibus dixit: cum uidissem, quia non recte ingrediuntur ad ueritatem euangelii, dixi Petro coram omnibus: si tu cum sis Iudaeus gentiliter et non [*]( 1 Cypr. ep. 71, 3 2 cf. Matth. 16, 18 23 Gal. 1, 20 26 Gal. 2, 14 ) [*]( 1 inquid Nml 2 eligit Vmlμς 5 adsumsit JK 7 obportere Vml\\xqml de#spexit N 8 consilio N 9 quem {ipr. 10 sibi ttindicabat Nml 15 ipsa] ista Cypr. ducamus Kv Cypr., cf. p. 179, 9 commemoret P pr. 16 sanctus Nml 18 praeeminet MVv postolabat N 20 non recte in aliquo w 21 ut] in Jml 22 scribit in ea L deum s. l. J 24 hanc om. N 26 dixit] ait Vml, om. fIpr. )
176
iudaice uiuis, quemadmodum gentes cogis iudaizare? — si potuit, inquam, Petrus contra regulam ueritatis quam postea ecclesia tenuit cogere gentes iudaizare, cur non potuit Cyprianus contra regulam ueritatis quam postea tota ecclesia tenuit cogere haereticos uel schismaticos denuo baptizari? puto quod sine ulla sui contumelia Cyprianus episcopus Petro apostolo conparatur, quantum adtinet ad martyrii coronam. ceterum magis uereri debeo ne in Petrum contumeliosus existam. quis enim nescit illum apostolatus principatum cuilibet episcopatui praeferendum? sed etiamsi distat cathedrarum gratia, una est tamen martyrum gloria, et si forte se inuicem in aliquo praecedunt corda confitentium ac pro uera fide in unitate caritatis morientium, dominus nouerit, cuius occulta et mirabili dispensatione gratiarum latro in cruce pendens semel eum confitetur et die ipso in paradisum mittitur, Petrus dominum sequens ter eum negat et a corona differtur; nobis hinc iudicare temerarium est. uerumtamen si quisquam nunc cogat circumcidi aliquem more iudaico et sic baptizari, multo amplius detestatur hoc genus humanum quam si aliquis cogatur rebaptizari. quapropter cum Petrus illud faciens a Paulo posteriore corrigitur et pacis adque unitatis uinculo custoditus ad martyrium promouetur, quanto facilius et fortius, quod per uniuersae ecclesiae statuta firmatum est, uel unius episcopi auctoritati uel unius prouinciae concilio praeferendum est, cum idem ipse Cyprianus ita dixerit quid ei uideretur, ut in pace unitatis esse uoluerit etiam cum eis, qui de hac re diuersa sentirent! quod indicat ipsius primus sermo in eiusdem concilii quod ab istis profertur exordio. nam ita se habet. [*]( 14 cf. Luc. 23, 40 sqq. 15 cf. Matth. 26, 69 sqq. ) [*]( 1 quemammodum Mp. iudaeizare f-l, item lin. 3 2 ueritatis reguo, lam Vv 6 contumilia Nml 9 principatu cuiuslibet Nm2 10 episcupatui Nm1 etsi v 12 confidentium Mmlpq uero Nml fidei L 15 confiteretur Nml paradiso 2Vp mittitur (mitti in ras. 6-7 litt.) K 16 a om. (3 22 prouehitur MVm2qm2v probettur Vm1 prouetur p.$ml 24 proferendum L 25 quod Mp. pacis unitate Vv 26 diuersa de hac re M )
177

Cum in unum Karthaginem corl/łМ!llłlisвмd kalendis Septembribus episcopi plurimi ex prouincia Africa Numidia Mauretania cum presbyteris et diaconis, praesente ctiam plebis maxima parte, et lectae essent litterae Iubaiani ad Cyprianum factae, item Cypriani ad Iubaianum rescriptae de haereticis baptizandis quidque postmodum Cypriano Iubaianus idem rescripserit, Cyprianus dixit: Audistis, collegae dilectissimi, quid mihi Iubaianus coepiscopus noster scripserit consulens mediocritatem nostram de inlicito et profano haereticorum baptismo quidque ego ei rescripserim, censens scilicet quod semel adque iterum et saepe censuimus haereticos ad ecclesiam uenientes ecclesiae baptismo baptizari et sanctificari oportere. item lectae sunt uobis et aliae Iubaiam litterae quibus pro sua sincera et religiosa deuotione ad epistulam nostram rescribens non tantum consensit, sed et instructum se esse gratias egit. superest ut de hac ipsa re singuli quid sentiamus proferamus neminem iudicantes aut a iure communicationis aliquem si diuersum senserit amouentes. neque enim quisquam nostrum episcopum se esse episcoporum constituit aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit, quando habeat omnis episcopus pro licentia libertatis et potestatis suae arbitrium proprium tamque iudicari ab alio non possit quam nec ipse potest alterum iudicare. sed expectemus[*]( 1 Cypr. sentent. episc. praef. (I 435, 5 H.) )[*]( 1 unam L carthaginem LN$Carthagiae v ki AlfJ»łl 2 septembris 0 pr. v africana J nummidia Nml 3 manritania KLMNmS Vm2v Cypr. diaconibus Nm2Vm2v Cypr. praesentibus Cypr. etiam praesente v 4 lactae Jml inbantiani Jml 5 hericis L 7 rescripsit L rescripserat M addistis Jml colligae Nml dilectissimi] dauid j3 (dd = dilectissimi et dauid) 8 iubianus J scripsit ppr. 9 heticorum N 10 ego] ergo L 12 baptizare L 13 iubaniani JmlVml 14 reli*»*giosa (pr. i ex e) N 15 et] etiam Cypr. esse] esse confessus Cypr. 16 quid singuli v 17 communionis JKm2LNm2$v 18 diuersum (um in ras. m2) L 19 esse om. Cypr. 20 colliga Nml 21 habet codd., cf. III 3, 5. VI 6, 9 omnes JmlKml 22 tamque] tamquam LmlNmlVml 23 potest] possit Cypr. exspectemus Lp. )[*]( LI. Angust. o. Don. I. )[*]( VI )

178
uniuersi iudicium domini nostri Iesu Christi qui unus est solus habens potestatem et praeponendi nos in ecclesiae suae gubernatione et de actu nostro iudicandi.

Nunc se, si audent, superbae et tumidae ceruices haereticorum aduersus sanctam humilitatem huius sermonis extollant. insani Donatistae, quos ad pacem adque unitatem sanctae ecclesiae remeare adque in ea sanari cupimus et optamus, quid ad haec dicitis? uos certe nobis obicere soletis Cypriani litteras, Cypriani sententiam, Cypriani concilium; cur auctoritatem Cypriani pro uestro schismate adsumitis et eius exemplum pro ecclesiae pace respuitis? quis autem nesciat sanctam scripturam canonicam tam ueteris quam noui testamenti certis suis terminis contineri eamque omnibus posterioribus episcoporum litteris ita praeponi, ut de illa omnino dubitari et disceptari non possit, utrum uerum uel utrum rectum sit quidquid in ea scriptum esse constiterit, episcoporum autem litteras, quae post confirmatum canonem uel scriptae sunt uel scribuntur, et per sermonem forte sapientiorem cuiuslibet in ea re peritioris et per aliorum episcoporum grauiorem auctoritatem doctioremque prudentiam et per concilia licere reprehendi, si quid in eis forte a ueritate deuiatum est, et ipsa concilia, quae per singulas regiones uel prouincias fiunt, plenariorum conciliorum auctoritati, quae fiunt ex uniuerso orbe christiano, sine ullis ambagibus cedere ipsaque plenaria saepe priora a posterioribus emendari, cum aliquo experimento rerum aperitur quod clausum erat et cognoscitur quod latebat, sine ullo tyfo sacrilegae superbiae, sine ulla inflata ceruice [*](1 uniuersae Nml est] et Vm2v Cypr. 2 habet v Cypr. sua Nml 3 acto L 4 si audent se L 9 litteris Jm1 11 autem] enim L 12 *noui N 14 praeponi. N 16 episcorum Jm1 19 repertioris J et (ex reperitionis) K repertiores L 20 doctoremque Nml doctorumque P liceret Mmlpml 21 reprendi Nml quid] quis pjpr. 23 planariorum L auctoritate KmlL 24 ullas Jml illis Nm1 25 a om. KmlNw 26 causura N erant Lml 27 typo JV tyfho (f m2, h 8. I.) N typho v )

179
arrogantiae, sine ulla contentione liuidae inuidiae, -cum sancta humilitate, cum pace catholica, cum caritate christiana?

Quapropter sanctus Cyprianus, tanto excelsior quanto humilior, qui documentum Petri sic amauit ut diceret: documentum scilicet nobis et concordiae et patientiae tribuens, ut non pertinaciter nostra amemus, sed quae aliquando a fratribus et collegis nostris utiliter et salubriter suggeruntur, si sint uera et legitima, ipsa potius nostra dicamus, satis ostendit facillime se correcturum fuisse sententiam suam, si quis ei demonstraret baptismum Christi sic dari posse ab eis qui foras exierunt, quemadmodum amitti non potuit cum foras exirent, unde multa iam diximus. nec nos ipsi tale aliquid auderemus adserere nisi uniuersae ecclesiae concordissima auctoritate firmati, cui et, ipse sine dubio cederet, si iam illo tempore quaestionis huius ueritas eliquata et declarata per plenarium concilium solidaretur. si enim Petrum laudat et praedicat ab uno posteriore collega patienter concorditerque correctum, quanto ipse citius cum concilio prouinciae suae uniuersi orbis auctoritati patefacta ueritate cessisset! quin profecto et uni uerum dicenti et demonstranti posset facillime consentire tam sancta anima, tam pacata. et fortasse factum est, sed nescimus. neque enim omnia, quae illo tempore inter episcopos gesta sunt, memoriae litterisque mandari potuerunt aut omnia quae mandata sunt nouimus. quomodo enim potuit ista res tantis altercationum nebulis inuoluta ad plenarii concilii luculentam inlustrationem confirmationemque perduci, nisi primo diutius per orbis terrarum [*](4 Cypr. ep. 71, 3 ) [*]( 2 christiani Nm1 4 sancti petri L 6 nostra om. L 7 colligis Nml 8 sunt LNml 9 ipsa] ista Cypr. nostra om. Nml ducamus v Cypr. 10 ei (i in ras. 2-3 litt.) L 12 quemammodum Mp. exi*reut N 13 audiremus Jml assere L 14 uniuersa Ppr. 17 uno et (et s. I.) N posteriorem MmlV 18 colliga Nm1 citius ipse v 19 auctoritate Vmla 20 quin scripsi quia KMmHv qui cet. 21 possit Jml 22 paccata LV ) [*](12* )

180
regiones multis hinc adque hinc disputationibus et conlationibus episcoporum pertractata constaret? hoc autem facit sanitas pacis, ut, cum diutius aliqua obscuriora quaeruntur et propter inueniendi difficultatem diuersas pariunt in fraterna disceptatione sententias, donec ad uerum liquidum perueniatur, uinculum permaneat unitatis, ne in parte praecisa remaneat insanabile uulnus erroris.

Et ideo plerumque doctioribus minus aliquid reuelatur, ut eorum patiens et humilis caritas in qua fructus maior est comprobetur, uel quomodo teneant unitatem, cum in rebus obscurioribus diuersa sentiunt, uel quomodo accipiant ueritatem, cum contra id quod sentiebant declaratam esse cognoscunt. quorum duorum manifestatum tenemus unum in beato Cypriano, id est quomodo tenuerit unitatem cum eis a quibus diuersum sentiebat; ait enim: neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes. alterum autem, id est quomodo accipere potuerit ueritatem contra id quod sentiebat inuentam, etsi litterae tacent, merita clamant. si epistula non inuenitur, corona testatur; si concilium non indicat episcoporum, consortium indicat angelorum. non enim paruum documentum est pacatissimae animae in ea unitate martyrium meruisse, unde se diuersum sentiens noluit separare. homines enim sumus, unde aliquid aliter sapere quam se res habet humana temptatio est. nimis autem amando sententiam suam uel inuidendo melioribus usque ad praecidendae communionis et condendi schismatis uel haeresis sacrilegium peruenire diabolica praesumptio est. in nullo autem aliter sapere [*]( 15 Cypr. sentent. episc. praef. (I 436, 1 H.) 18 cf. Cic. in Cat. I 8, 21 ) [*]( 1 hic atque hinc L dispotationibus Nm1 conlationibus] onibus Lml omnium Lm2 2 pertracta fis facit om. Nm1 5 liquidumue Nm2 liquidumque zm2 9 est maior L 12 cum om. L 13 manifestum N 15 diuersam Lm1 18 clament L 20 anglorum Nml 21 peccatissimae Nml<; 22 uoluit L 23 aliquid aliter Ymlu aliquid aliud Mm2N aliquid JKL11imlp,sG aliud aliter Vm2 res se Kv (se res habebat p. 173, 2, se res habet p. 181, 1 et V 3, 3) 24 minus L )

181
quam se res habet angelica perfectio est. quia itaque homines sumus, sed spe angeli dei sumus, quibus aequales in resurrectione futuri sumus, quamdiu non habemus perfectionem angeli, non habeamus praesumptionem diaboli. ideo dicit apostolus: temptatio uos non adprehendat nisi humana. humanum est ergo aliquid aliter sapere. propterea dicit alio loco: quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus. et si quid aliter sapitis, hoc quoque uobis deus reuelabit. quibus autem reuelat cum uoluerit siue in hac uita siue post hanc uitam nisi ambulantibus in uia pacis et in nullam praecisionem deuiantibus, non quales isti sunt, qui uiam pacis non agnouerunt nec propter aliud unitatis uinculum dirruperunt?ideoque apostolus cum dixisset: et si quid aliter sapitis, hoc quoque uobis deus reuelabit, ne putarent praeter uiam pacis quod aliter sapiebant sibi posse reuelari, continuo addidit: uerumtamen in quod peruenimus in eo ambulemus. in quo ambulans Cyprianus perseuerantissima tolerantia non fuso sanguine sed in unitate fuso, quia si traderet corpus suum ut arderet et non haberet caritatem nihil ei prodesset, per martyrii confessionem peruenit ad angelicam lucem, ut si non antea, ibi certe reuelatum agnosceret, quod cum aliter saperet sententiam diuersae opinionis uinculo non praeposuit unitatis.

Uos itaque, Donatistae, quid ad haec dicitis? si nostra sententia de baptismo uera est, omnes qui aliter sapiebant Cypriani temporibus non sunt ab unitate ecclesiae separati, [*]( 2 cf. Matth. 22, 30 5 I Cor. 10, 13 7. 13 Phil. 3, 15 11 Ps. 13, 3 16 Phil. 3, 16 19 cf. I Cor. 13, 3 ) [*]( 1 res se KVv 2 dei om. fto 3 perfectionem angeli non habemus, praesumptionem diaboli non habeamus v perfectionem-habeamna cm. J 4 praesumtionem K 5 adprehendit L 7 in loco L quotquod V 8 dens nobis N 10 uia] uiam N 12 cognouerunt JVv, cf. p. 138, 17 13 dirrupuerunt Mml Vml\\ml disruperunt JLNVm2v diruperunt Mm2 14 nobis quoque L reuelauit $pr. 24 ad om. Nm1 25 sapiunt N 26 temporis J ecclesiae unitate v )

182
donec illud quod aliter saperent deus illis reuelaret. uos ergo quare separatione sacrilega pacis uinculum dirrupistis? si autem uestra sententia de baptismo uera est, Cyprianus et ceteri, <;um quibus eum tale concilium celebrasse perhibetis, cum eis qui aliter sapiebant in unitate manserunt. quare uos pacis uinculum dirrupistis? quodlibet horum elegeritis, contra uestram praecisionem sententiam ferre cogimini. respondete: quare uos separastis? quare contra orbem terrarum altare erexistis, quare non communicatis ecclesiis quibus epistulas apostolicas missas tenetis et legitis et secundum ipsas uos uiuere dicitis? respondete: quare uos separastis? propterea certe, ne malorum communione periretis. quomodo ergo non perierunt Cyprianus et tot collegae ipsius? qui cum crederent haereticos et schismaticos baptismum non habere, sine baptismo tamen receptis, cum peccata eorum tam inmania tamque sacrilega super eos esse crederent, eis tamen communicare quam separari ab unitate -maluerunt dicente Cypriano: neminem neminem aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes.

Si ergo tali communione malorum pereunt iusti, iam ecclesia temporibus Cypriani perierat. unde igitur extitit origo Donati? ubi catechizatus est, ubi baptizatus, ubi ordinatus, quando iam ecclesiam contagio communionis extinxerat? si autem erat ecclesia, nihil obesse mali bonis in una communione potuerunt. quare uos separastis? ecce in unitate uideo Cyprianum et alios collegas eius, qui facto concilio censuerunt omnes, qui extra ecclesiae communionem fuerint baptizati non habere et ideo eis dandum esse cum ueniunt. sed [*]( 17 Cypr. sentent. episc. praef. (I 436, 1 H.)) [*](2 disrupistis LMNv 4 eum om. N 6 disrupistis LNVm2v dirapistis Mm2 7 uos s. 1. m2 N 11 certe om. Nml 13 scismaticcs Kml 14 tamen s. 1. K 15 peccata eorum om. L immania JKm2N$ eos om. (3 19 communioni Nml 20 extit Nml orgo p.ml 21 cathecizatus JKMNVm2p.ç catheciza Vml catezizatus L 22 extincxerat V 23 obsese Nml 24 in om. Nml 27 dandum esse eis Lml cum ueniunt] conueniunt J. )

183
ecce rursus in eadem unitate uideo quosdam de hac re diuersa sentire et eos, qui ab haereticis uel schismaticis uenerint, agnito in eis baptismo Christi non audere iterum baptizare. hos omnes catholica unitas materno sinu conplectitur inuicem onera sua portantes et studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, donec alteris eorum, si quid aliter sapiebant, dominus reuelaret. si uera isti sentiebant, ab illis non contaminabantur an contaminabantur? si uera illi sentiebant, ab istis non contaminabantur an contaminabantur? quod uolueritis eligite. si contaminabantur, iam tunc non erat ecclesia. respondete: unde huc existis? si autem permanebat ecclesia, nullo modo boni a malis tali communione contaminantur. respondete: quare uinculum dirrupistis?