De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Sed uidentur sibi argutissime quaerere, utrum generet filios baptismus Christi in parte Donati an non generet, ut si concesserimus quod generet suam esse adseuerent ecclesiam matrem quae filios potuit de Christi baptismate generare, et quia unam oportet esse ecclesiam, ex hoc iam nostram non esse ecclesiam criminentur. si autem dixerimus \'non generat\', (cur ergo\', inquiunt, Caput uos non renascuntur per baptismum qui transeunt a nobis ad uos, cum aput nos fuerint baptizati, si nondum nati sunt?\'

Quasi uero ex hoc generat unde separata est et non ex hoc unde coniuncta est. separata est enim a uinculo caritatis et pacis, sed iuncta est in uno baptismate. itaque una est ecclesia quae sola catholica nominatur, et quidquid suum habet in communionibus diuersorum a sua unitate separatis, per hoc quod suum in eis habet ipsa utique generat, non illae. neque enim separatio earum generat sed quod secum de ista tenuerunt; quodsi et hoc dimittant, omnino non generant. haec itaque in omnibus generat cuius sacramenta retinentur, unde possit tale aliquid ubicumque generari, quamuis non omnes quos generat ad eius pertineant unitatem, quae usque in finem perseuerantes saluabit. neque enim hi solum ad eam non pertinent qui separationis aperto sacrilegio manifesti sunt, sed etiam illi qui in [*]( 1. 4 cf. I Cor. 13, 3 5 cf. Eph. 4, 2-3 ) [*]( 1 ipsi etiam v 2 catholica* K 12 consenserimus w Eug, 16 inquiunt] aiunt v 19 generet Mm2v 21 est una v 23 sua unitate] suauitate Jml 24 illa (a in ras.) J 30 saluauit $pr. soli MVv )

159
eius unitate corporaliter mixti per uitam pessimam separantur. etenim Simonem magum per baptisma ipsa pepererat, cui tamen dictum est quod non haberet partem in hereditate Christi. numquid ei baptismus, numquid euangelium, numquid sacramenta defuerunt? sed quia ei caritas defuit, frustra natus est et ei expediebat fortasse non nasci. numquid non erant nati quibus apostolus dicit: tamquam paruulis in Christo lac uobis potum dedi, non escam? eos tamen a sacrilegio schismatis reuocat, in quod ideo inruebant, quia carnales erant: quasi paruulis, inquit, in Christo lac uobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis. sed nec adhuc quidem potestis; adhuc enim estis carnales. cum enim sint inter uos aemulatio et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? cum enim quis dicat: ego quidem sum Pauli, alius autem: ego Apollo, nonne homines estis? de his enim supra dicit: obsecro autem uos, fratres, per nomen domini nostri Iesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes et non sint in uobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia. nuntiatum est enim mihi de uobis, fratres mei ab his qui sunt Cloes, quia contentiones sunt in uobis. hoc autem dico, quia unusquisque uestrum dicit: ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego uero Cephae, ego autem Christi. diuisus est Christus? numquid Paulus pro uobis crucifixus est aut in nomine Pauli baptizati estis? isti ergo si in hac obstinatione et peruersitate remanerent, certe quidem [*]( 3 cf. Act. 8, 21 7 I Cor. 3, 1-2 10 I Cor. 3, 1-4 17 I Cor. 1, 10-13 ) [*]( 2 ipse Ppr. peperat Krill 3 hereditatem Nm1 5 quia ei] quia β cui v 6 non nasci fortasse Lml 8 tamen] autem N a om. Pjpr. 9 quod] quo Nm2 12 carnales enim estis adhuc v carnales estis L 17 enim.. L super Nm1 20 autem] enim J 22 Chloes v 23 quia) quod LmlN 25 uero om. v 26 crucifixus est pro uobis βυ )
160
nati erant, nec tamen ad ipsam ecclesiam de qua nati erant per pacis adque unitatis uinculum pertinerent. ergo ipsa generat per uterum suum et per uteros ancillarum ex eisdem sacramentis tamquam ex uiri sui semine. non enim frustra dicit apostolus omnia illa in figura esse gesta. sed qui superbiunt et legitimae matri non adiunguntur, similes sunt Ismaheli de quo dictum est: eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. qui autem pacifice diligunt legitimam patris sui coniugem, cuius legitimo iure generati sunt, similes sunt filiis Iacob quamuis de ancillis natis et tamen eandem hereditatem sumentibus. qui autem de utero ipsius matris intus in unitate nati neglegunt gratiam quam acceperunt, similes sunt Esau filio Isaac, qui reprobatus est deo adtestante et dicente: Iacob dilexi, Esau autem odio habui, cum ambo ex uno concubitu concepti, ex uno utero nati sint.

Quaerunt etiam utrum peccata dimittantur per baptismum in parte Donati, ut si dixerimus dimitti respondeant: ergo est illic spiritus sanctus, quia cum insufflante domino datus esset discipulis, tunc secutus est et ait: baptizate gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti. si cui dimiseritis peccata dimittentur ei, si cui tenueritis tenebuntur. et si ita est\', inquiunt, \'communio nostra est ecclesia Christi; non enim praeter ecclesiam dimissionem peccatorum spiritus sanctus operatur. et si nostra communio est ecclesia Christi, non est ecclesia Christi uestra communio. una est enim, quaecumque illa sit de qua dictum est: una est columba mea, una est matri suae, nec [*](5 cf. I Cor. 10, 11 7 Gen. 21, 10 11 cf. Gen. 30, 3 14 Mal. 1, 2-3. cf. Gen. 25, 24 20 Matth. 28, 19 22 Ioh. 20, 23 \'28 Cant. 6, 8 ) [*]( 5 apostulus Nm1 gesta esse J 8 isa.ac N 10 regenerati Eug. 11 natia sed Mv nati sed Vmla 12 neclegunt <; 13 filio esau filio Km1 16 utero] uiro N 19 insuflante JK 21 fili Kml Eug. cod. A 22 dimittuntur G Eug. cod. A 28 matris LNm1 )

161
possunt ecclesiae tot esse quot schismata). si autem dixerimus non ibi dimitti peccata, \'ergo\\ inquiunt, non est illic uerus baptismus, et propterea quos a nobis suscipitis uos baptizare debetis. quod quia non facitis, in ecclesia Christi uos non esse fatemini.\'

His ita resistimus secundum scripturas eos interrogantes, ut quod a nobis quaerunt sibi ipsi respondeant. quaero enim ut dicant, utrum dimittantur peccata ubi caritas non est. peccata enim tenebrae animarum sunt. audimus quippe lohannem dicentem: qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc. nulli autem schismata facerent, si fraterno odio non excaecarentur. si ergo dicimus non ibi dimitti peccata, quomodo renascitur qui aput eos baptizatur? quid est enim renasci per baptismum nisi a uetustate renouari? quomodo autem renouatur a uetustate cui peccata praeterita non dimittuntur? quodsi renatus non est, nec Christum induit, ex quo conficitur ut denuo baptizandus uideatur, quia dicit apostolus: quotquot enim in Christo baptizati estis Christum induistis; quem ille si non induit, nec in Christo baptizatus habendus est. porro quia in Christo dicimus baptizatum, fatemur eum Christum induisse, et si hoc fatemur, regeneratum fatemur. quod si ita est, et peccata dimissa sunt. quomodo ergo dicit Iohannes: qui odit fratrem suum, in tenebris manet usque adhuc, si iam facta est remissio peccatorum? an non est in schismate odium fraternum? quis hoc dixerit, cum et origo et pertinacia schismatis nulla sit alia nisi odium fratris?