De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Horrendis est enim coartatus angustiis ab eis qui dicunt: cur deus animam tam iniusta animaduersione multauit, ut [*]( 4 Ioh. 3, 5 9 Matth. 10, 39 12 Rom. 5, 18 15 Marc. 16, 16 21 Vinc. Victor 30 idem; cf. pag. 308, 3-6 ) [*](5 fuerit renatus d fuerit om. BCG potest om. D 6 introibit D 7 excepto A pro om. E 8 hoccidi A in alio E 13 alt. damnationem B dāpnationem G 14 ostenditE 16 autem] uero bd credidcrit m2 ex dederitP 17 Vius A 18 ne si] nisiG non om.G 19 in om.A 21 uecors BEFG 23 originalis peccati BCFGhd felicitatem BCCl 24 autem) uero bd 25 felicitatem] beatitudinem AE felicitate C 30 dominus E tam] add. inimiatamG animaduersionem C animaduersione G )

353
in corpus eam peccati relegare uoluerit, cum consortio carnis peccatrix esse incipit, quae peccatrix esse non potuit? utique enim dicunt: \'non potuit anima esse peccatrix, nisi eam deus miscuisset carnis consortio peccatricis.\' qua ergo iustitia id fecerit deus, cum iste inuenire non posset — maxime propter aeternam damnationem morientium paruulorum, quibus non baptizatis expiatum non fuerit originale peccatum —, cur itaque deus iustus et bonus parunlorum animas, quibus praesciuit non subuenturum christianae gratiae sacramentum, ab omni noxa propaginis liberas mittendo in corpus quod ex Adam trahitur uinculo peccati originalis obstrinxerit atque isto modo reas aeternae damnationis effecerit, cum inuenire non posset nec uellet dicere etiam ipsas ex illa ulla originem trahere peccatricem, maluit per naufragium miserabile exire quam temerarium cursum uelis depositis et remis suae disputationis inhibitis prouida deliberatione frenare. uiluit quippe iuueni senilis nostra cunctatio, quasi huic molestissimae ac periculosissimae quaestioni magis fuerit impetus eloquentiae quam consilium prudentiae necessarium. ut praeuidit etiam hoc ipse, sed frustra; nam haec sibi uelut ab aduersariis propositurus obiecta: exhinc alia, inquit, substruuntur obprobria querulis murmurationibus oblatrantum et exhinc quasi quodam turbine identidem inter immania saxa conlidimur. his praedictis quaestionem supra dictam scopulosissimam sibi proposuit, ubi a fide catholica naufragauit, nisi refecerit paenitendo quod fregit. illum ego turbinem atque illa saxa deuitans nauem illis committere nolui et de hac re ita scripsi, ut rationem potius cunctationis meae quam temeritatem praesumptionis ostenderem. quod opusculum [*](19 Vine. Victor; cf. pag. 309,9 25 cf. Aug. De libero arbitrio III 59—G2 (XXXII 129G M). De pecc. meritis II 36, 56. Epist. 166 (CSEL XXXXIV 545). Epist. 190 (CSEL LVII 137)) [*]( 1 religare BCDEFG consortia A 2 hinc cepit E 3 non] na .4 deus eamE misguisset A micuisset Fml 4 consortia .1 deus id fecerit E. 5 possit E 9 noxia E propaganisF 10 obstrixeri*t6\' obstrincxerit (n a. l.) F 11 efficerit AC 14 dispositis GB a.c. irribitis  indebitis E 15 inueni A 16 cunctati A cuatatioC uic A hacC quaestione C 18 hoc etiam ABCF nam ex A 19 subtruuntur C substrahuntur (s. ah m7 add. u) F 20 querellis A quaerulis BCG oblatrantium AEF; cj. 309,10 21 turpidinem .1 uictgr inter B uictor inter CEG uictor es intcr F (es s. l.) 22 scopolosissi- mam CGml 23 reficerit A K penitudo E 24 ergo BG turpidinem A saxa om. E 25 ac A ) [*]( LX. Aagust. VIII pan I. Vrba et Zycha. ) [*]( 23 )
354
meum cum apud te inuenisset, inrisit seque illis cautibus animosiore impetu quam consultiore commisit. sed quo cum praefidentia ista perduxerit, puto quod nunc uideas; uberius autem ago deo gratias, si et antea iam uidebas. cum enim nollet cohibere praecipitem cursum propter ancipitem excursum, miserabilem inuenit incursum asserens deum paruulis sine christiana regeneratione defunctis et modo paradisum et postea regnum conferre caelorum.

Scripturarum uero testimonia quaecumque posuit, quibus animas deum non ex illius primae propagine adtraherc, sed sicut ipsam primam suas quibusque singulis insufflare uelut probare conatus est, ita sunt, quod ad istam quaestionem adtinet. incerta et ambigua, ut etiam aliter accipi quam ipse uult facillime possint. quod iam in eo libro, quem scripsi ad amicum nostrum, cuius commemorationem superius feci, satis, quantum existimo, demonstraui. testimonia quippe ipsa quae adhibuit, ubi legitur deus animas uel dare uel facere uel fingere, unde illas det uel unde faciat sine fingat non ostendunt: utrum ex propagine illius primae an insufflando sicut illam primam. iste autem ex eo ipso, quod legitur animas deus dare siue facere siue fingere, iam putat animarum negatam esse propaginem, cum deus eadem scriptura teste etiam corpora det sine faciat siue fingat, quae tamen ab illo ex propagine seminis dari, fieri, fingi nemo ambigit.

Item quod scriptum est ex uno sanguine deum fecisse omne genus hominum uel quod ait Adam: hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea, quia neque ibi dictum est \'ex una anima\' neque hic \'anima de anima mea\', putat negari animas filiorum ex parentibus uel illius mulieris ex uiro; quasi uero, si non \'ex uno sanguine\', sed \'ex una anima\' diceretur. aliud quam totus homo intellegeretur nec corporis propagatio negaretur. sic etiam si dictum esset: \'anima de anima mea,\' non [*](14 cf. pag. 317, 11.-325 15 cf. E<ai. 42,5. 57, 16. Zach. 12, 1 23 cf. Act. 17, 26; cf. pag. 320, 12 sqq. 24 Gen. 2, 23 ) [*](1 seque] deque A sequae C 2 prouidentia E 4 ante E cohiberem A 5 anti cipite ABCFG 9 animas] amicisG 12 ipse] ut E 14 exestimo AC 15 athibuit Fm] 16 dat F facitF fingit Fm2 18 illain sicut E 19 dm E 21 fariet ACm1 propaginis semine codd. 22 ambiget E 24 adam ait Ab 26 est dictum E putatE 29 aliud m2 s. exp. illud C 30 ne negaretur C )

355
utique negaretur caro, quam de illo exemtam fuisse constabat; a parte enim totum sicut etiam a toto partem plerumque scriptura significat. nam certe si non \'ex uno sanguine\' sed ex uno homine\' illo loco scriptum esset institutum esse genus humanum, unde iste adhibuit testimonium, non praeiudicaret istis qui neg-ant animarum propaginem, quamuis non sola anima nec sola caro, sed utrumque sit homo. responderent enim a toto partem, id est ab homine solam hominis carnem, scripturam significare potuisse. sic ergo et hi qui defendunt animarum propaginem illud quod dictum est\' ex uno sanguine\' per sanguinem scilicet hominem, id est a parte totum, significatum esse contendunt. sicut enim uidetur illos iuuare quod dictum est \'ex uno sanguine\' nec dictum est \'ex uno homine\', sic uidetur et istos iuuare quod dictum est: per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerun t, nec dictum est \'in quo omnium caro peccauit\'. itemque sicut illos uidetur iuuare quod dictum est: hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne m e a, quia pars est dicta, non totum, sic iterum istos, quodibi continuo sequitur: haec uocabitur mulier, quoniam de uiro suo sumta est. debuit enim dici aiunt \'quoniam de uiro suo caro eius sumta est\', si non tota mulier, id est cum anima. sed sola caro sumeretur ex uiro. porro autem utrisque auditis qui sine studio partium iudieat. uidet profecto nec contra istos qui propaginem animarum defendunt proferenda illa testimonia ubi pars nominatur, quia potuit scriptura significare illic a parte totum — sicut uerbum caro factum est cum legimus, non utique carnem solam, sed hominem totum intellegimus —, nec contra illos qui propaginem animarum destruunt ista proferenda, ubi non pars hominis, sed totum commemoratur, quia potuit ibi scriptura a toto partem significare, sicut sepultum confitemur Christum, cum caro [*](14 Rom. 5, 12 19 Gen. 2, 23 21 Gen. 2, 24 29 Ioh. 1, 14) [*](1 negatur E exemtaC exPtam D exeptamG aperte C 2 ad partem E scribturo A 7 ad partem E 9 hii C hii E ii d 11 uidet C 18 item F 20 quiA 22 sumpta codd. praet.A aiunt om. E 28 illi caperte t 32 cõmerat ****C 33 cum bis pon. C eius caro bd) [*](23*)
356
eius sola sepulta sit. ac per hoc propaginem animarum nec temere astruendam nec temere destruendam dicimus, sed ammonemus alia testimonia esse quaerenda, quae non inueniantur ambigua.