Contra Felicem

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

Honorio Augusto sexies consule septimo idus Decembris AUGUSTINUS episcopus ecclesiae catholicae Hipponeregiensium regionum dixit: Hesterno die scis te dixisse, quod possis defendere scripturas Manichaei et adserere, quod ueritatem habeant: si hoc tibi placet et hodie facere aut praesumis te posse, dic.

FELIX Manichaeus dixit: Ego non nego me dixisse defendere legem meam, si proferantur auctores legis meae in medio.

Et cum Augustinus episcopus epistulam Manichaei, quam Fundamenti appellant, protulisset, dixit: Si legero ex hoc codice, quem me uides fen-e, epistulam Manichaei quam Fundamenti appellatis, potes agnoscere, an ipsa sit?

FEL. dixit: Agnosco.

AUG. dixit: Accipe tu ipse et lege.

Et cum accepisset codicem Felix, legit: Manichaeus apostolus Iesu Christi prouidentia dei patris. haec sunt salubria uerba ex perenni ac uiuo fonte: quae qui audierit et iisdem primum crediderit, deinde quae insinuata sunt custodierit, numquam erit morti obnoxius, uerum aeterna et gloriosa uita fruetur. nam profecto beatus est iudicandus, qui hac diuina instructus cognitione fuerit, per quam liberatus in sempiterna uita permanebit. AUG. episcopus dixit: Agnouisti certe epistulam Manichaei uestri ?.,

FEL. dixit: Agnoui. [*]( 1 Incipit liber primus beati (,beaU om. SRt sancti P) (aorelii S) aug. epi (om. SB) contra felicem manicheum TSPR 8 septies b idud decembritl b 4 ypponiregiensium P ypponiregientium R ipponiregiensiom TS hipponi regiensitl b S ego om. b me non nego Rb 15 dixit Oln. b tu lege PSb 18 perhenni TSPB 19 hiisdem TPS hiistem B et deinde Sli 24 manebit PSb ) [*]( 15* )

802

, AUG. dixit: Proba nobis ergo, quomodo Manichaeus iste sit apostolus Iesu Christi. non enim eum in euangelio inter apostolos aliquando legimus et quis fuerit ordinatus in locum Iudae traditoris, nouimus, id est sanctus Matthias; et quis postea domini uoce de caelo uocatus sit, hoc est Paulus apostolus, omnes recognoscunt. istum ergo Manichaeum proba nobis apostolum esse Christi, quod in capite epistulae suae ausus est ponere.

FEL. dixit: Et sanctitas tua mihi probet, quod in euangelio scriptum est Christo dicente: uado ad patrem; et mitto uobis spiritum sanctum paracletum, qui uos inducat in omnem ueritatem. hoc tu mihi extra scripturam istam proba esse scripturam spiritus sancti, quod Christus promisit, ubi omnis ueritas inueniatur; et si inuenero ueritatem in aliis codicibus, qui ad Manichaeum non pertinent, et Christus illos tradidit — sic enim dictum est a Christo, quia spiritus sanctus paracletus ipse in omnem ueritatem inducet — secundum Christi sermonem ego scripturam Manichaei recuso.

AUG. dixit: Quoniam ergo tu probare non potuisti, quomodo sit Manichaeus apostolus Christi, et exigis, ut ego probem, quomodo miserit spiritum sanctum paracletum, quem promisit, ut tunc respuas scripturas Manichaei, si inueneris inpletam promissionem Christi praeter scripturas Manichaei, quamuis prior ad interrogata mea respondere debueris, tamen ecce ego prior respondeo et ostendo tibi, quando missus sit spiritus sanctus, quem Christus promisit. et accedit ad euangelium et actus apostolorum.

Et cum accepisset codicem euangelii, recitauit: dum autem haec loquuntur, stetit Iesus in medio eorum [*]( 3 cf. Act. 1, 26 5 cf. Act. 9, 17 10 Ioh. W, 13 28 Luc. 24, 36 sqq., ) [*]( 1 iste manicheus PSItb 2 aliqfl inter b 3 legimus aliquando B 4 mathias TP 9 michi P 11 mittam PR (et 17) paraclytum TP paraciitum R 12 hec R mihi om. b 14 reperiatur 6 18 scripta R 21 paraciitum P paraclytum T 25 ego om. b prior ego PS prior ipse 27 ad actus b 29 haec autem PS iesus stetit PSRb )

803
et dixit eia: pax uobis; ego sum, nolite timere. et cum legeret, dixit: hoc post resurrectionem. et cum dixisset, legit: conturbati uero et conterriti aestimabant se spiritum uidere. et dixit eis: quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda uestra? uidete manus meas et pedes, quia ego ipse sum; palpate et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere. et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit: habetis hic aliquid, quod manducetur? at illi obtulerunt ei partem piscis assi et fauum mellis. et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis et dixit ad eos: haec sunt uerba, quae locutus sum ad uos, cum adhuc essem uobiscum, quoniam necesse est inpleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me. tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent scripturas, et dixit eis: quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertio et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem. uos autem estis testes horum. et ego mittam promissum patris mei in uos; uos autem sedete in ciuitate, quoadusque induamini uirtutem ex alto. et cum reddidisset codicem euangelii, accepit actus apostolorum et dixit: Audiuimus in euangelio commemorasse euangelistam sanctum promissionem Christi, quae est in euangelio secundum Iohannem, quem praesens Felix commemorauit. ubi enim dixit dominus: mitto uobis spiritum sanctum paracletum, Iohannes euangelista scripsit. hoc autem, quod modo legi, Lucas euangelista adtestatus est et [*]( .29 lob. 16, 7 ) [*]( 8 cftlltrabti R existimabant b 6 pedes meos b 8 haec Sb 28 mitto P 24 uirtute b 28 iohannem est b qu5 P 30 paraclitum PR paraclytum S )
804
consonuit ueritati apostoli Iohannis. uideamus etiam quomodo perfectum est, quod promisit dominus et quomodo inpletum, ut cum fuerit ex canonicis libris sanctae ecclesiae expressa inpletio promissionis domini, paracletum spiritum sanctum alterum non quaeramus, ne in seductorum laqueos incurramus.

Et recitauit ex actibus apostolorum: primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Iesus facere et docere in die, quo apostolos elegit per spiritum sanctum et praecepit praedicare euangelium: quibus praebuit se uiuum post passionem in multis argumentis dierum uisus eis dies quadraginta . et docens de regno dei et quomodo conuersatus est cum illis. et praecepit eis, ne discederent ab Hierosolymis, sed sustinerent pollicitationem patris, quam audistis, inquit, ex ore meo, quoniam Iohannes quidem baptizauit aqua, uos autem spiritu sancto incipietis baptizari, quem et accepturi estis non post multos istos dies usque ad pentecosten. illi ergo conuenientes interrogabant eum dicentes: domine. si in hoc tempore praesentabis regnum Israhel? ille autem dixit: nemo potest cognoscere tempus, quod pater posuit in sua potestate; sed accipietis uirtutem spiritus sancti superuenientem in uos et eritis mihi testes apud Hierosolymam et in tota Iudaea et Samaria et usque in totam terram. cum haec diceret, nubes suscepit eum et sublatus est ab eis. et quomodo contemplantes erant, cum iret in caelum, ecce, duo uiri astabant illis in ueste alba, qui dixerunt ad eos: uiri Galilaei, quid statis respicientes in caelum? iste Iesus, qui adsumptus est in caelum a [*]( 6 Act. 1, 1 sqq. ) [*]( 1 iohannis apostoli b 6 ex] in P 12 sit b 13 ierosolimis PB iherosolymam T 17 baptizare b et om. b 20 in om. b 24 hierosolimam P iherosolymam T samaria et iudea B 29 respicientes (sup. res euperscr. i a) T )

805
uobis, sic ueniet, quemadmodam uidistis eum euntem in caelum. tunc reuersi sunt Hierosolymam a monte, qui uocatur Elaeon, qui est iuxta Hierosolymam sabbati habens iter. et cum introissent, ascenderunt in superiora, ubi habitabant Petrus et Iohannes, Iacobus et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomaeus et Matthaeus, Iacobus Alphaei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi. et erant perseuerantes omnes unanimes in orationibus cum mulieribus et Maria, quae fuerat mater Iesu, et fratribus eius. et in diebus illis exurrexit Petrus in medio audientium et dixit — fuit autem turba in uno hominum quasi centum uiginti uiri — fratres, oportet adinpleri scripturam istam, quam praedixit spiritus sanctus ore sancti Dauid de Iuda, qui fuit deductor illorum, qui comprehenderunt Iesum, quoniam adnumeratus erat inter nos, qui babuit sortem huius ministerii. hic igitur possedit agrum de mercede iniustitiae suae et collum sibi alligauit et deiectus in faciem diruptus est medius et effusa sunt omnia uiscera eius. quod et cognitum factum est omnibus, qui inhabitabant Hierosolymam, ita ut uocaretur ager ille ipsorum lingua Acheldemach, id est ager sanguinis. scriptum est enim in libro psalmorum: fiat uilla eius deserta et non sit, qui inhabitet in ea, et episcopatum eius accipiat alter. oportet itaque ex his uiris, qui conuenerunt nobiscum in omni tempore, quo introiuit super nos et excessit dominus Iesus Christus incipiens a baptismo Iohannis usque in illum diem, quo adsumptus [*]( 1 eum uidistiB P 8 heleon P eleon TSBb 5 habitant T et ioh. iacob. et om. b 6 phylippne T 7 matheus P alphei P symon TPB 10 surrexit b 11 audientium ecrtpsi: dicentium TPSS fratrum b 12 autem] enim B 18 uiri fratres b 14 qua dixit R sancti om. B 16 quoniam] qui b uos B 17 igiturl ergo PB 18 de] ex Pb 19 diruptu] diuisua B 21 habitabant b 22 achaldemach PS achelderaac B 26 accipiet b 27 super] inter b\';, )
806
est a nobis, testem resurrectionis eius nobiscum esse. et statuit duos, Ioseph, qui uocabatur Barsabas, qui et Iustus, et Matthiam. et precatus dixit: tu, domine. cordis omnium intellector, ostende ex his duobus, quem elegisti ad suscipiendum locum huius ministerii et adnuntiationis, a qua excessit ludas ambulare in locum suum. et dederunt sortes suas et cecidit sors super Matthiam et simul deputatus est cum undecim apostolis duodecimus. et cum legisset, dixit: Audiuimus, quis ordinatus est in locum Iudae traditoris, quod paulo ante commemoraui, ne quisquam per fraudem inrepat in apostolorum numerum et nomine apostolatus fallat ignaros.

Nunc uideamus, quod promisimus, quomodo inpleta sit Christi promissio de spiritu sancto. et cum dixisset legit in loco: tempore, quo subpletus est dies pentecostes, fuerunt omnes simul in uno. et factus est subito de caelo sonus, quasi ferretur flatus uehemens, et inpleuit totam illam domum, in qua erant sedentes. et uisae sunt illis linguae diuisae quasi ignis, qui et insedit super unumquemque eorum. et inpleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt loqui uariis linguis quomodo spiritus dabat eis pronuntiare. Hierosolymis autem fuerunt habitatores Iudaei, homines ex omni natione, quae est sub caelo. et cum facta esset uox, collecta est turba et confusa, quoniam audiebat unusquisque suo sermone et suis linguis loquentes eos. stupebant autem et admirabantur ad inuicem dicentes: nonne omnes, qui loquuntur, natione sunt Galilaei? et quomodo agnoscimus in illis sermonem; in quo nati sumus? Parthi, Medi et [*](15 Act. 2, 1 sqq. ) [*]( 2 nocatnr b bartvabus (awp. n a m. 1 s) T 8 mathiam TPfi, 4 cordium b 6 ambulari b 7 suas om. b 8 simul] similis b 12 numero PR 16 sonus de cęlo B 20 illorum Pb 21 c§perant T 22 illis b 25 confusa est b 27 ammirabantnr PS 30 et medi PSRb )

807
Elamitae, et qui inhabitant Mesopotamiam, Iudaeam et Cappadociam, Pontum, Asiam, Phrygiam et Pamphyliam, Aegyptum et partes Libyae, quae est ad Cyrenem, et qui aderant Romani ludaeique et proselyti, Cretenses et Arabes audiebant loquentes illos suis linguis magnalia dei. et cum recitaret, dixit: Audisti nunc iam spiritum sanctum et quomodo sit missus? quod de me exegisti probaui; superest, ut et tu facias, quod promisisti. quoniam inuenimus, quando miserit spiritum sanctum, quem promisit, respuas illam scripturam, quae sub nomine spiritus sancti fraudare uoluit uel lectorem uel auditorem.

FEL. dixit: Ego non nego id quod dixi, quia cum probatum mihi fuerit, quod spiritus sanctus docuerit ueritatem, quam quaero. illam respuo. hoc enim sanctitas tua mihi legit, ubi spiritum sanctum apostoli acceperunt. et in ipsis apostolis unum quaero, qui me doceat de initio, de medio, de fine.

AUG. dixit: Si legeris hoc dixisse dominum: mitto uobis spiritum sanctum, qui uos doceat initium, medium, finem, bene me astringis, ut ostendam, quos docuerit spiritus sanctus. FEL. dixit: Quia sanctitas tua hoc dicit, quod apostoli ipsi acceperunt spiritum sanctum paracletum, iterum dico: de apostolis ipsis quem uolueris, doceat me, quod me Manichaeus docuit, aut ipsius doctrinam euacuet, de duodecim quem uolueris.

AUG. dixit: Absit longe a fide apostolorum, ut doctrinam doceant sacrilegi Manichaei. sed quoniam dicis unum ipsorum debere euacuare doctrinam Manichaei, modo autem sancti apostoli non sunt in corpore, ego minimus non solum omnium apostolorum, sed omnium episcoporum, — nam ad merita [*]( 1 habitabant PS habitant 2ib mesopothamiam R iudaeam] armeniam b 2 capadociam T phrigiamque P phrygiamque b frigiam T panphyliam P pamphiliam T pamphiriam R 3 ad] circa PRb, (superscr. t ad) S cirenen PR 4 aduenerant b 7 de] a b 8 tu om. b 9 miserit xps (rit in ras.) P misit b 16 et flne PRb 18 doceat uos b et finem PRSb 21 paraclitum P paraclytum T (sic ubique) 25 apostolorum om. M 26 eorum b 27 euacuare debere b )

808
apostolorum quando aspiro? — quantum mihi dominus de ipso spiritu suo largiri dignatus est, euacuo doctrinam Manichaei, cum coeperint legi sequentia illius epistulae, quam tu ipse Manichaei esse non negas.

FEL. dixit: Dixisti, quia apostoli de corpore recesserunt; scripturae eorum ualent usque nunc . et quia dixit sanctitas tua et quia dedisti potestatem dicendi, quae uoluerimus sine ulla formidine, dixisti euacuo legem Manichaei\', et ego dico: omnis homo mendax, solus deus uerax; scripturae dei loquuntur.

AUG. dixit: Tu quidem et homo es et, sicut res ipsa modo indicatura est, mendax. et quoniam locutus es, quae uoluisti, non de scriptura dei, oportet et me loqui quod uolo. si enim ueritas est Manichaei tui, nec a me destrui poterit; si falsitas est. quid interest, a quo destruatur? tamen quia de apostolorum scriptura dixisti, quod etsi illi non sunt in corpore, sunt hic scripturae eorum — ante adsumpti sunt apostoli, quam error Manichaei natus in mundo fuerat — propterea non inueniuntur scripturae apostolorum euidenter contra Manichaeum disserentes. uerumtamen quod apostolus Paulus in spiritu isto sancto paracleto, quem acceperat, futurum praeuiderit de talibus, qualis Manichaeus fuit, quales estis et uos, recito, ut agnoscas. et accepta epistula apostoli Pauli ad Timotheum legit: spiritus autem manifeste dicit, quod in nouissimis temporibus recedent quidam & fide adtendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes conscientiam suam, prohibentes nubere, abstinere a cibis, quos deus creauit ad [*](9 Fs. 115, 2; Rom. 8, 4 24 I Tim, 4, 1 sqq. ) [*]( 1 quando (ita marg. at qfli) b 3 cępėrint P 7 dedistij diiisti P (in WUlrg. signo r app.) 11 et om. Pb 16 sint b 17 acripta b 18 in mundo natus PB fcO nernntamen T quid PR 22 qualis b 28 pauli apostoli Pb 24 tbimotheum B 25 quia PPSb 21 hipocribi P ypochrisi R )

809
percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognouerunt ueritatem, quia omnis creatura dei bona est et nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per uerbum dei et orationem. haec praecipiens fratribus-bonus eris minister Iesu Christi. et cum legeret, dixit: Ego hoc de uobis et de talibus, qui dicunt aliquam creaturam dei inmundam esse,\' et qui dicunt omnem concubitum, et qui fit cum uxore, fornicationem esse — hoc est enim quod ait "prohibentes nuptias" — per spiritum prophetiae designatum et expressum esse dico. tu autem si negas omnem concubitum fornicationem esse aut si dicis omnem cibum humanum licitum ad edendum concessum hominibus mundum esse, non es de illis, quos praedicauit et prophetauit apostolus. si autem inueniris in his, quae dixi, ecce habes apostolum Paulum destruentem et euacuantem doctrinam Manichaei futuri. itaque responde ad id, quod interrogo: omnis concubitus fornicatio est, an concubitus cum uxore non est peccatum?

FEL. dixit: Iterum mihi recitetur, quod dixit apostolus. et recitatum est: spiritus autem manifeste dicit quia in nouissimis temporibus recedent quidam a fide adtendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes conscientiam suam, prohibentes nubere, abstinere a cibis, quos deus creauit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognouerunt ueritatem, quia omnis creatura dei bona est et nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per uerbum dei et orationem. [*]( 20 I Tim. 4, 1 sqq. ) [*]( 1 biis TPR iis S 6 praecipiens (in tnarg. at pponens) b erit B 6 xpi ihil P 8 et—uxore om. b 10 et expressum om. b 12 licitum esse b 14 praedicauit et om. b etj uel PSJt inueneris b 15 hiis PB 17 fornicationis P 19 michi P. 20 dicit et cetera quae supra sunt SPHb )

810
haec praecipiens fratribus bonus eris minister Iesu Christi. FEL. dixit: Manichaeus non a fide recessit, sicut dicit Paulus, sicut ceteri recesserunt a fide quasi in sectam suam; Manichaeus autem a nulla secta recessit, ut dicatur, 5 quia a fide recessit.

AUG. dixit: Quoniam te uideo nolle respondere ad quod interrogaris, ne inueniaris uel non tenere spiritum sanctum, quem iam probauimus missum esse apostolis, uel non esse in eorum numero, quos futuros Paulus designauit, ubi et uos ipsos prophetauit, breuiter respondeo: ut secundum tuum intellectum accipiam quod dixisti, "recedent a fide, quia non recedunt a fide nisi illi, qui fuerunt in aliqua fide; Manichaeus autem in nulla fide fuit, a qua recesserit, sed in qua fuit, in ea permansit," hoc te interrogo, utrum Manichaeus uel potius doctrina daemoniorum mendaciloquorum, quae fuit in Manichaeo, nullos christianos catholicos seduxerit, ut recederent a fide. si enim multi a uobis et per uos et per illam doctrinam seducuntur, ut recedant a fide et intendant spiritibus seductoribus, qualis in Manichaeo fuit, et incipiant dicere omnem concubitum esse fornicationem — unde apostolus dicit: prohibentes nuptias — et incipiant dicere carnes, quas comedunt homines, non esse dei creaturam, sed daemonum facturam et esse inmunditiam: manifestum est de his praedixisse spiritum sanctum paracletum, qui erat in apostolo Paulo, quod recessuri erant a fide intendentes spiritibus seductoribus, qualis fuit in Manichaeo. iam ergo quia ego respondi, iustum est, ut tu respondeas ad quod interrogaui, utrum non dicas omnem concubitum esse fornicationem, aut si et hoc non uis respondere, ad illud, quod primo interrogaui, responde, ut probes Manichaeum esse apostolum Christi; aut si et hoc non uis, permitte me euacuare doctrinam ipsius, quod promisi, cum legeretur epistula ipsius, quam dicitis Fundamenti.\' [*](4 autem om. B 6 uideo te PB 9 eorum] eo PR 12 Manicbaeus-flde om. P 18 non fnit in aliqua fide b 24 paulo apostolo PR 29 et om. b illudj id b 32 eius b )

811

FEL. dixit: Et ego respondeo ad quod dicit sanctitas tua, quia in Paulo uenit spiritus sanctus paracletus.

AUG. dixit: Non in solo.

FEL. dixit: Ego de ipso ago, quia, si in ipso, et in omnes.. et si in ipso — Paulus enim in altera epistula dicit: ex parte scimus et ex parte prophetamus; cum uenerit autem quod perfectum est, abolebuntur ea, quae ex parte dicta sunt — nos audientes Paulum hoc dicere, uenit Manichaeus cum praedicatione sua, et suscepimus eum secundum quod Christus dixit: mitto uobis spiritum sanctum. et Paulus uenit et dixit et ipse quia uenturus est, et postea -nemo uenit; ideo suscepimus Manichaeum. et quia uenit Manichaeus et per suam praedicationem docuit nos initium, medium et finem; docuit nos de fabrica mundi, quare facta est et unde facta est, et qui fecerunt; docuit nos quare dies et quare nox; docuit nos de cursu solis et lunae: quia hoc in Paulo non audiuimus nec in ceterorum apostolorum scripturis, hoc credimus, quia ipse est paracletus. itaque illud iterum dico, quod superius dixi: si audiero in altera scriptura, ubi paracletus loquitur, id est spiritus sanctus, de quo uoluero interrogare, et docueris me, credo et renuntio.

AUG. dixit: Dicis ideo te non credere spiritum sanctum paracletum in Paulo apostolo fuisse, quia Paulus apostolus dixit: ex parte enim scimus et ex parte prophetamus, et inde putas apostolum per haec uerba praedixisse uelut alium uenturum post se, qui praedicaret omnia, quae iste non potuit, quia ex parte dicebat; et hunc tu credis esse Manichaeum. primo ergo ex ipsa lectione apostoli ostendo. unde dicebat hoc apostolus. deinde, quia dixisti, quod Manichaeus uos docuerit initium, medium et finem et quomodo uel quare factus sit mundus, de cursu solis et lunae et de aliis, quae [*]( ó I Cor. 18, 9 . 19 10 Ioh. 16, 7 ) [*]( 1 ad id quod b 6 prophetamus] prędicamus PR autem uenerit b 9 eum] Et b 11 quia et ipse b 21 renuncio P 22 te ideo b 23 apostolua om. JPItb 24 dicit PHSb 26 ipse b 31 de aliis) aliis 6 )

812
commemorasti, non legitur in euangelio dominum dixisse: mitto uobis paracletum, qui uos doceat de cursu solis et lunae. christianos enim facere uolebat, non mathematicos. sufficit autem, ut homines de his rebus, quantum in schola didicerunt, nouerint propter usus humanos. Christus autem uenturum paracletum dixit, qui inducat in omnem ueritatem; sed non ibi ait: initium, medium et finem; non ait: solis et lunae cursus. aut si putas hanc doctrinam ad illam ueritatem pertinere, quam per spiritum sanctum Christus promisit, interrogo te, quot sint stellae. si accepisti spiritum illum, de quo dicis, ad quem pertinet docere ista, quae ego dico ad disciplinam et doctrinam christianam non pertinere, oportet. ut renunties et respondeas mihi. debitorem enim te fecisti, ut si quid de talibus interrogauero, si non responderis, non in te adpareat spiritus ille, de quo dictum est: inducet in omnem ueritatem, si illa est ueritas, quo ista pertinent. itaque elige tibi, utrum uelis, et paratus sis mihi de his rebus respondere tamquam homo, qui accepisti spiritum, qui introducit in omnem ueritatem, et dicis, quia ad ipsam ueritatem pertinet scire ista mundana. itaque ego tibi possum ea dicere, quae pertinent ad doctrinam christianam; tu autem, qui putas ad eam pertinere, quomodo sit factus mundus et quae agantur in mundo, ad omnia mihi necesse est respondeas. sed plane cum responderis, probaturus es. sed antequam incipias dicere, si forte habes quod ille confinxerit, quem secutus es, doceam prius ego quod promisi, unde dicebat apostolus: ex parte scimus et ex parte prophetamus.

Dicebat enim, sicut lectio ipsa mox indicatura est, quia in ista uita homo cum est, non potest adsequi omnia, sed ex parte adsequitur in hac uita; ipse autem spiritus sanctus, qui ex parte docet in hac uita, post hanc uitam [*](15 Ioh. 16, 13 ) [*]( 4 scola TPR 5 hnmanos usus b 7 aut lunae P 10 sunt b 12 et] ad b 16 sed si B 20 ea possum PJR dicere ea b 22 factus sit b 24 et probaturus H 26 unde om. b )

813
introducet in omnem ueritatem. quod ut apertissime doceatur, audi apostolum. et cum diceret, ex apostolo legit: siue autem prophetiae euacuabuntur siue linguae cessabunt siue scientia euacuabitur; ex parte enim scimus et ex parte prophetamus; cum autem uenerit quod perfectum est, quod ex parte est, euacuabitur. cum essem paruulus, loquebar quasi paruulus, sapiebam quasi paruulus, cogitabam quasi paruulus; cum autem factus sum uir, euacuaui, quae paruuli erant. uidemus enim nunc per speculum in aenigmate, tun autem facie ad faciem. et cum legeret, dixit: Iam dic mihi tu, si tempora futura Manichaei praedicebat apostolus, utrum tu uideas modo deum facie ad faciem.

FEL. dixit: Non tantum ego possum contra tuam uirtutem, quia mira uirtus est gradus episcopalis, deinde contra leges imperatoris. et superius petiui compendiue, ut doceas me, quid est ueritas; et si docueris me, quid est ueritas, parebit quod teneo mendacium esse.

AUG. dixit: Adparuit te probare non potuisse apostolum Christi esse Manichaeum; quare autem non potueris, breuiter expono. dixisti inde te probare Manichaeum apostolum Christi, quia paracletum uenturum promisit Christus spiritum sanctum; et quia non inuenires, quando uenerit, quem Christus promisit, hinc te credere ipsum esse Manichaeum. at uero ubi probaui per scripturas sanctas, ecclesiasticas, canonicas, quando uenerit apertissime spiritus sanctus, quem uenturum promisit dominus Christus, conuertisti te, ut diceres debere tibi ostendi, quid docuerit et utrum Manichaei doctrinam euacuauerit. cum ergo respondissem Manichaeum post apostolos fuisse in carne, illorum autem doctrinam, antequam Manichaeus natus esset, ab ipsis fuisse praedicatam, dixi tamen unum ipsorum [*]( 2 I Cor. 13, 8 sqq ) [*]( 7 quasi] ut (bis) b aapiebam] sciebam b 9 quae] ea quae PSSb 10 enigmate TB enignimate P 12 prgdicebant R tu modo b 16 imperatorum PRSb me doceas b 18 patebit S mendatium P 24 uero om. PRb 26 spiritus sanctus apertissime B )

814
apostolorum Paulum per spiritum sanctum, qui in omnes apostolos uenerat. prophetasse etiam de ista uestra doctrina, quia futura erat, et eam appellasse doctrinam daemoniorum mendaciloquorum . ubi ostendi ea, quae dixit Paulus futura in ipsa doctrina ad uestram professionem pertinere, id est prohibitionem nuptiarum — quia omnem concubitum, et cum uxore, fornicationem esse dicitis — et abstinentiam a cibis, quos deus creauit — quia noui uos quosdam cibos dicere inmundos, cum ipse sequatur et dicat: omnis creatura dei bona est — cum hic a te exigerem, ut responderes, dixisti Manichaeum docuisse uos initium, medium et finem et cursum solis et lunae et cetera talia; quae cum ego ostenderem ad christianam doctrinam non pertinere, respondisti apostolum ipsum Paulum dixisse, quia ex parte scit, ex parte prophetat. dixi nos non posse scire diuina. cum sumus in hac uita, et hic uidere per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem, et quaesiui a te, si hoc putas dixisse apostolum Paulum, quod uenturus esset Manichaeus, qui doceret, quod non poterat Paulus, pertinere ad te, qui te dicis accepisse ipsum spiritum uidere modo deum facie ad faciem. quod quia non potes. manifestum est apostolum Paulum de illa illa dixisse, de qua dicit et Iohannes: dilectissimi, filii dei sumus et nondum adparuit quid erimus; scimus enim quia cum adparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est. hoc tu cum audisses, dixisti te non ualere contra meam uirtutem . quae uirtus mea non est, sed si aliqua est, ab illo mihi data est ad redarguendos errores, qui uirtus est omnium fidelium suorum et pleno corde de se praesumentium. dixisti etiam, quod te episcopalis terreat auctoritas, cum uideas, quanta pace inter nos agamus, quanta tranquillitate disputemus, quemadmodum populus praesens [*]( 9 I Tim. 4, 1 sqq. 22 I Ioh. 3, 3 ) [*]( 7 cybis P 11 nos S nos docere b cursus b 12 ego cum PR 18 ipstl apostolQ b 14 et ex parte proph. b 16 enigmate T 23 quod PB enim] autem PSb )
815
nullam tibi uim faciat, nullum terrorem incutiat, sed tranquillissimus audiat, sicut decet christianos. dixisti etiam timere leges imperatoris . hoc pro uera fide non timeret, quem spiritus sanctus inpleret; nam et Petrus apostolus in passione domini timuit et ter negauit; ubi autem eum paracletus, quem Christus promiserat, spiritus sanctus inpleuit, pro fide domini crucifixus est; et ille, qui primo habuit nega-. tionem timoris, postea inpleuit gloriosissimam passionem confessionis. tu itaque ex hoc ipso, quod timere te dixisti leges imperatoris, quamuis et de ceteris rebus satis adparet, quod non inueneris spiritum paracletum ueritatis, quia et si non timeres, aliis rebus conuincereris.

FEL. dixit: Et apostoli timuerunt.

AUG. dixit: Timuerunt, ut cauerent, non ut fidem suam conprehensi edicere dubitarent. tu ante iam hinc timere debuisti, ut non hic te inueniremus; iam in medio es . quare times, nisi quia quod dicas non habes? nam si imperatores timuisses. ante tacuisses. nunc uero cum hesterno die libellum curatori dederis et publice clamitaueris cum codicibus tuis te paratum esse incendi, si quid mali in ipsis fuerit inuentum, unde heri leges flagitabas quasi fortis, hodie ueritatem fugis ut timidus?

FEL. dixit: Non ueritatem fugio.

AUG. dixit: Dic ergo, si uides deum facie ad faciem secundum polliciationem tuam, quia dixisti apostolum Paulum de uobis dixisse, quia tam plenam ueritatem accepturi essetis, ut intellegamus uel credamus apostolum habuisse ex parte et te totum.

FEL. dixit: Non ueritatem fugio, sed ueritatem quaero. quod tu dicis, quia non teneo, probetur mihi per scripturas deificas . hoc quaero iam.

. AUG. dixit: Prius profitere te non potuisse probare [*](2 audiat] adeat b 3 timere te b (et 10) imperatortl b 15 ante] autem PRSb iam om. b 17 et si PSb 20 aliquid PltSb 25 paulam apofltolum PB 26 nobis B ) [*]( XXV. Aag eett. 6 (pars t}. ) [*]( 52 )

816
Manichaeum apostolum Iesu Christi ; . et quantum potuero, cum omnia exstirpata fuerint contraria de corde tuo per ministerium meum donante domino, insero tibi quae sit scientia . ueritatis, quae perducat ad deum initians a fide.

FEL. dixit: Quia hoc dicis tu, ut legem meam negem et alteram accipiam, meliorem dumtaxat, quod quaero ego, non hoc respondeo, ut legem meam negem, antequam alteram accipiam.

AUG. dixit: Sed prius de uase funditur, quod aduersum habet, et sic inpletur, quod bonum est; aut si adhuc dubitas fundere, defende, quo plenus es. ostendam enim tibi, quantum me dominus adiuuat, quanta inmunditia et blasphemiis plena sit doctrina Manichaei, si permittas, ut legatur illa epistula, de cuius initio iam tractauimus et non potuisti probare apostolum Christi esse Manichaeum. sed ideo moras innectis, ne cetera legantur, ubi aperte uestra sacrilegia deprehenduntur; ant si permittis, legantur.

FEL. dixit: Permitto, quia dixisti omnia inmunda fundi et sic bona inmitti; hoc enim dictum est sanctitatis tuae. ad quod et ego dico: nullus aquam fundit, nisi alter adinpleuerit.

AUG. dixit: Hoc uide quam inconsiderate dixeris, ut mitius loquar et non dicam insane. utique de uase tibi similitudinem posui; in uas plenum nemo potest aliquid mittere, nisi fundatur illud, quo plenum erat.

FEL. dixit: Unum dixisti et ego dixi duo.

AUG. dixit: Si duo uasa dixisti, uis illum parem tuum fundimus et inplemus illum, ut possis tu fundere, quod habes ?

FEL. dixit: Ambo unam aquam habemus.

AUG. dixit: Cum ergo ambo pleni sitis aqua uestra, quid inplebimus, ut doceamus uos, nisi aliquis uestrum fuderit, quod habet? aut si bonum est et ideo debet teneri, ut [*]( 2 fuerint omnia b 3 scit TPS 6 accipiam alteram R 10 est om. b 12 me om. Pb 14 inicio T 16 ceteris R aperta PR 20 et om. R adimpleuit R impleuerit PSb , 22 uidej uides SPRb )

817
defendatur et legatur illa epistula, uideamus, si uel cetera possunt defendi, si in ipso initio defecisti; aut si dicis te in illo non defecisse, proba nobis quomodo sit Manichaeus apostolus Christi.

FEL. dixit: Christus dixit spiritum sanctum missurum se, qui in omnem ueritatem inducat.

AUG. dixit: Si habes illum, adtende, quod te iamdudum interrogaui. dixisti enim ad ipsius doctrinam pertinere etiam ista mundana cognoscere . dic mihi: quot sunt stellae, si introductus es in istam omnem ueritatem?

FEL. dixit: Et ego dico, quia, si paracletus per apostolos locutus est, et per Paulum; et ego peto sanctitatem tuam, ut illa mihi ostendas, quae iam dixi.

AUG. dixit: Confitere te non potuisse ostendere, quod ego interrogaui, et ostendam secundum scripturas, quod pertineat ad fidem christianam.

FEL. dixit: Et ego, si ad.tuleris mihi scripturas Manichaei, quinque auctores, quos tibi dixi, quicquid me interrogaueris, probo tibi.

AUG. dixit: De ipsis quinque auctoribus est ista epistula, cuius aperuimus principium et inuenimus ibi scriptum: Manichaeus apostolus Christi Iesu . et uideo, quia ipsum non mihi principium exponis, quia non probas, quomodo sit Manichaeus apostolus Iesu Christi.

FEL. dixit: Si in ista non probo, in secundo probo.

AUG. dixit: In quo secundo?

FEL. dixit: In Thesauro.

AUG. dixit: Thesaurum istum, quem ideo tali nomine appellatis, ut miseros seducatis, quis scripsit ? Manichaeus . nolo mihi ab illo probes: quia ipse Manichaeus mentitur dicendo se esse, quod non est. [*]( 4 IHV XRI PB 5 raisuram P 7 ad id quod b 10 omnS istft b 12 loamitus P 16 quid TS 17 si mihi b 18 tibi om. JB 21 acriptum ibi B manicheus (sic ubique) T 22 iesu christi b 23 principium non mihi PSBb probat b 29 scripsit? felix dixit: Manichfus. Augnstinus dixit sqq. b 80 ipse] ille JR om. b ) [*]( 52* )

818

FEL. dixit: Tu mihi proba per alterum.

AUG. dixit: Quid uis tibi probem?

FEL. dixit: Quia mentitur Manichaeus.

AUG. dixit: Quia tu non potes probare uerum dicere Manichaeum, oportet, ut ego probem mentitum Manichaeum esse?

FEL. dixit: Quare non potui probare? numquid prolatae sunt scripturae, quas ego petiui, et non probaui?

AUG. dixit: Sed scripturas Manichaei petis, quibus fidem non habemus; aliunde proba. ego autem de ipsa scriptura Manichaei tibi probo mentitum esse Manichaeum et blasphemasse Manichaeum.

FEL. dixit: Afferantur libri.

AUG. dixit: Praesens est epistula Manichaei, quam dicitis Fundamenti. initium nullum est in aedificio, nisi fundamentum . si eum ostendero in ipso fundamento ruinam fecisse, ceteram eius constructionem ut quid quaerimus?

FEL. dixit: Hoc dicis in ipsam ostendens ruinam esse . et ego dico, da arbitros, quantos et tu habes, et tibi probo, quia non mentitur.

AUG. dixit: Absit a nobis et a genere humano, ut quantos hic uides, tantos uideas Manichaeos.

FEL. dixit : Da, dixi, quae a te petiui.

AUG. dixit: Quos uis ergo, ut dem tibi ?

FEL. dixit: Quos tu uolueris.

AUG. dixit: Ego istos do; si habes meliores, pete.

FEL. dixit: Quomodo istos das?

AUG. dixit: Praesentes, qui nos audiunt.

FEL. dixit: Isti mihi non fauent.

AUG. dixit: Ergo tu tales quaeris, qui tibi faueant, non qui ueritati ? [*]( 1 proba michi R 2 quid uis tibi probem? quia mentitur manicheus ? felix dixit: quia mentitur manicheus P 5 esae manicheum PSRb 6 nunquid TSPR 7 ego om. b 10 probo om. R 13 austinue P 14 in adificio nullum est PSRb 15 cum] enim Rb 16 et c$teram R 17 ipsa R ostende in ipsa ruinam esse b 18 et tu] tu P OM. b ) [*]( tR )

819

FEL dixit: Qui me audiant et non tantum me, sed et ipsam scripturam, ut probetur, an uerum dicit, an mentitur.

AUG. dixit: Uides ergo, quia audiunt. legamus cetera, quia tu istam epistulam Manichaei esse confessus es.

FEL. dixit: Non nego.

AUG. dixit: Ergo legatur.

FEL. dixit: Arbitros non habeo. et adiecit: legatur caput ipsius. et cum legeretur et uentum esset ad locum, ubi scriptum habet eadem epistula: pax uobis inuisibilis et ueritatis notitia sit cum fratribus suis et carissimis, qui mandatis caelestibus credunt pariter atque deseruiunt; sed et dextera luminis tueatur et eripiat uos ab omni incursione maligna et a laqueo mundi; pietas uero spiritus sancti intima pectoris uestri adaperiat, ut ipsis oculis uideatis uestras animas, Felix dixit: Da scripturam, quae ista redarguat.

.AUG. dixit: Adhuc nihil mali audiuimus, nisi quod ausus est Manichaeus apostolum se Christi nominare. nam ea, quae dixit, adhuc ad tectorium fallaciae pertinent et ad ouinam pellem, quibus eis prius dicit uerba bona, ut possit introducere mala. sed quid uelit introducere per haec uerba, uideamus. si enim aliquid mali introduxerit, et ista uerba mala erunt et seductoria; si autem aliquid boni in posterioribus et ueri dixerit, necessitate conprehendemus. permitte ergo legantur sequentia.

FEL. dixit: Si ergo adseris, quia in primo bona ponuntur et postea mala inmittuntur, quomodo ego tibi possum credere, cum mihi primo bona dixeris?

AUG. dixit: Ego adhuc ista nec bona dixi nec mala. nihil mali adhuc audiuimus, dixi; non dixi: iam aliquid boni [*]( 1 adiuuant 22 et om. TSPR 8 illius PSRb 9 nbi om. R 11 atqae] et b 13 nos R 14 sancti gps b uestri pectoris Sb 15 animas uestraa b 18 xpi ae SR se apostolum xpi b ea om. b quQ adhuc b 21 per haec nerba introducere PSb 23 boni et ueri b 24 reprehendimar B 27 ego] ergo STPb tibi credere b )

820
audiuimus. malum enim illud solum dixi, quod ausus est dicere se apostolum Christi. uerba uero, quae dixit in consequentibus, tunc erunt mala, si mali aliquid introduxerint; tunc erunt bona, si boni aliquid introduxerint. permitte ergo, ut sequentia legantur . quare times?

FEL. dixit: Non timeo.

AUG. dixit: Permitte ergo, ut legantur.

FEL. dixit: Legantur.

Et cum legeretur et uentum esset ad locum, ubi scriptum habet: ita autem fundata sunt eiusdem splendidissima regna super lucidam et beatam terram, ut a nullo umquam aut moueri aut concuti possint, Augustinus dixit: Terram istam quam dicit, unde habebat? fecit eam, an genuit eam, an aequalis et coaeterna illi erat? istam dico terram, lucidam et beatam quam dicit.

FEL. dixit: Quomodo scriptum est: in principio fecit deus caelum et terram et terra erat inuisibilis et coinquinabilis et incomposita. ego ita intellego: in principio fecit deus caelum et terram et terra erat, quasi duae terrae mihi uidentur esse, secundum quod Manichaeus dicit duo regna.

AUG. dixit: Quia scripturam commemorasti nostram, quam soletis blasphemare, ad me pertinet exponere illam et ostendere tibi sine blasphemia esse illud scriptum et cum ueritate et non secundum Manichaeum, ut deinde tu uel in secundis mihi respondeas, quod interrogaui.

FEL. dixit: Respondeo.

AUG. dixit: Quod scriptum est: in principio fecit deus caelum et terram, breuiter conplexa est scriptum, quid fecerit deus. deinde quia nondum adparebat haec terra, quam fecerat, antequam eam distingueret et ornaret, qualem terram "fecerat deus, secuta scriptura exposuit, qualis terra erat, de [*]( 1 ae dicere b 3 mati] boni R 4 aliquid boni P 11 snpra SPb 16 quomodo (in marg. al quod) b 18 ita] ista TS ista intellego ita M 20 dixit b SJ4 iUud om.. B 30 nondum] non solum M )

821
qua dixerat: in principio fecit deus caelum et terram; tamquam, cum audissemus: in principio fecit deus caelum et terram, quaereremus, qualem terram, subiecit et ait: terra autem, id est illa, quam fecerat deus, inuisibilis erat et incomposita. non ergo duas terras dixit, sed qualis illa fuerit exposuit. tu itaque responde nunc mihi, quod breuiter interrogaui: terra ista lucida et beata, quam dicit Manichaeus, supra quam fundata erant regna dei, ab ipso deo facta erat, an genita de illo erat, an coaeterna illi erat ? unum de tribus, nisi molestum est, sine tergiuersatione responde.

FEL.. dixit : Ipsa se scriptura interpretatur.

AUG. dixit: Si ergo nosti esse hic aliquem locum, ubi hoc dicat scriptura, quia illam terram uel genuit deus uel fecit uel coaeterna illi erat, aperi ad locum, quem nosti, et lege mihi.- FEL. dixit: Non est in ista scriptura, sed in altera. AUG. dixit: Credo ergo, quia, si qua est illa scriptura, meministi, quid ibi dixerit. itaque tu mihi responde, qui nosti illam scripturam; et si dixero, quia non sic habet, conuinces me. si autem sic cognouero, secundum hoc disputo, quod tu ipse responderis,. dic ergo, an fecerit terram istam deus, an genuerit, an coaeterna illi fuerit, qui legisti in nescio quo libro, ubi esse hoc scriptum dicis.

FEL. dixit: Quia modo sanctitas tua interpretata est scripturam tuam, quomodo uoluisti et acceptaui, et tu sic mihi . accepta, quicquid dixero.

AUG. dixit: Interim quod interrogaui, si nihil me contra mouerit, accepto; si autem aliquid mouerit, motum meum indico tibi, ut ad ipsum respondeas. [*]( 1 Gen. 1, 1 sq. ) [*]( 1 fecit 41 cęlum P 8 quaereremus-terram om. i2 6 fuit b 12 M om. R 18 aliqufi eMe b ubi michi hoc dicat ista PRb 17 in ista] ista R 18 ergol inquit b 20 si (in marg. at nisi) b sic nõ b 5>8 erat b qui] quod B in uestro quo b 24 ibi b . i 25 modo om. R 26 mihi sic b 28 interrogan R )

822

FEL. dixit: Ego non respondi ad tua dicta.-

AUG. dixit: Quia prius est, ut mihi ad id, quod interrogaui, respondeas, tamen feci etiam, ut tibi prior respondeam . forte non te mouit; ideo non respondisti . forte et me non mouebit, cum responderis. responde ergo ad quod interrogaui.

FEL. dixit: Respondeo. et adiecit: dixisti ergo de terra illa, in qua deus habetur, an facta est ab illo, an generauit illam, an coaeterna illi est. et ego dico, quia, quomodo deus aeternus est et factura apud illum nulla est, totum aeternum est..

AUG. dixit: Non illam ergo genuit neque fecit?

FEL. dixit: Non, sed est illi coaeterna.

AUG. dixit: Si autem genuisset illam, non illi esset coaeterna.

FEL. dixit: Quod nascitur, finem habet; quod innatum est, non habet finem.

AUG. dixit: Quibus ergo erat ille pater aut cuius erat pater, , quem modo patrem nominauit? si enim nihil genuerat, pater esse non poterat.

FEL. dixit: Sed sunt alia, quae generauit.

AUG. dixit: Illa ergo, quae generauit, non sunt illi coaeterna, an et ipsa coaeterna sunt?

FEL. dixit: Coaeterna sunt illi quicquid deus generauit.

AUG. dixit: Ergo errasti, quod superius dixisti: omne quod nascitur, finem habet.

FEL. dixit: Interim, quia secundum generationem carnis locutus sum, erraui.

AUG. dixit: Modestissime confessus errorem merearis intellegere ueritatem.

FEL. dixit: Faciat deus.

AUG. dixit: Adtende ergo iam, ut incipias cognoscere [*]( 2 ad interrogata b 3 tamen] tantam 22 mea tum feci etia b, prior tibi PRb 7 habitat b 8 est illi b 11 ergo om. M 16 finem non habet Sb 18 quem] quoniam b 21 ergo quae om. 22 22 stlt coaterna b 25 nascitur om. R 27 loquutus P 80 faciat inquit b )

823
errorem scripturae huius. si quae genuit deus, coaeterna non sunt illi, melior est terra illa, quam non generauit deus, ubi habitant omnia, quae generauit deus; quam terram dicis ab eo non generatam.

FEL. dixit: Coaequantur sibi omnia, et quae generauit et quae non generauit, id est terra illa, ubi commorabatur.

AUG. dixit: Quid? ipse qui generauit, aequalis est illis omnibus aut maior est illis ?

FEL dixit: Et qui generauit et quos generauit et ubi positi sunt, omnia aequalia sunt.

AUG. dixit: Unius ergo substantiae sunt?

FEL. dixit: Unius.

AUG. dixit: Hoc quod est deus pater, hoc sunt filii ipsius, hoc et terra illa?

FEL dixit: Hoc unum sunt omnes.

AUG. dixit: Huius ergo terrae non est pater, sed habitator ?

FEL. dixit: Etiam.

AUG. dixit: Si nec genuit illam nec fecit illam, quomodo ad eum pertineat nisi sola uicinitate, non uideo, quomodo si habeat aliquis uicinum bonum; et duae iam erunt res ambae ingenitae: terra et pater.

.FEL. dixit: Immo tres sunt: pater ingenitus, terra ingenita et aer ingenitus.\'.

AUG. dixit: Hoc totum una substantia est?

FEL. dixit: Una.

AUG. dixit: Et ita fundata, ut a nullo umquam moueri aut concuti possit?

FEL. dixit: Motio et concussio habet distantiam.

AUG. dixit: Habeat; sed tamen talia fuerunt, ut a nullo umquam moueri aut concuti possent ?

FEL. dixit: Est distantia inter moueri et concuti.

AUG. dixit: Non inde te interrogo.

FEL. dixit: Sed inde me uis tenere. [*]( 9 pOlita B 14 illa terra P 16 inhabitator b 18 ai] eic M illam (priw) om. b 20 iam GWI. R 28 eommotio B )

824

AUG. dixit: Quomodo uis, accipe "moueri* non poterat moueri ?

FEL dixit: Non dico, quia non poterat moueri, sed motio distantia est.

AUG. dixit: Sed ita dixi: nec moueri nec concuti; non dixi: moueri quidem potest, sed concuti non potest, aut: concuti quidem potest, sed moueri non potest. sed ambas res dixi: non posse nec moueri nec concuti.

FEL. dixit: De ambabus rebus distantia est inter moueri et concuti.

AU6. dixit: Legamus ergo sequentia, uideamus, si deus iste, qui fundata habebat regna super lucidam et beatam terram, quae a nullo umquam moueri et concuti possunt, neminem timuit, sicut oportebat, ut neminem timeret, cuius regna sic fundata erant, ut a nullo aut moueri aut concuti possent. et legit sequentia: iuxta uero unam partem ac latus inlustris illius ac sanctae terrae. et cum legeret, interrogauit: quod latus? dextrum aut sinistrum?

FEL. dixit: Hanc tibi ego non possum interpretari scripturam et exponere, quod ibi non est; ipsa sibi interpres est. ego non possum dicere, ne forte incurram in peccatum.

AUG. dixit: Legatur ergo, quod sequitur. et cum legeret et uentum esset ad locum,. ubi habet: lucis uero beatissimae pater sciens labem magnam ac uastitatem, quae ex tenebris surgeret, aduersus sua sancta inpendere saecula, nisi quod eximium ac praeclarum et uirtute potens numen obponat, quo superet simul ac destruat stirpem tenebrarum, qua extincta perpetua quies lucis incolis pararetur, Augustinus dixit: Nunc iam quia coeperunt apertae blasphemiae, si defendendas putas, dic, quid ista gens tenebrarum, quam uidetur deus timuisse, ne magna labes et uastitas ex tenebris in regna eius inruerent, nocere poterat [*]( 1 accipe R 6 potest alt. om. b 7 sed pr. om. b 16 unam uero PSRb M autj an b 22 legatur hoc ergo PSR ergo hoc b 27 numen] unura R 28 styrpem T 29 in occlis ppararetur P quoniam SR 82 irrueret PR potest R )

825
deo; maxime cuius regna superius dixit ita fundata, ut a nullo umquam moueri aut concuti possent. quid ergo illi factura erat gens ista? poterat ei nocere, an non poterat? responde unum de duobus.

FEL. dixit: Et ego respondeo: si nihil contra deum est, secundum quod dixit scriptura Manichaei, quia est alterum regnum, pro qua causa Christus missus est, ut nos liberaret de laqueo mortis huius? cuius est iste laqueus et mors? si aduersarius nullus contra deum est, ut quid baptizati sumus ? ut quid eucharistia, ut quid christianitas, si contra deum nihil est?

AUG. dixit: Quia uideo te nolle respondere, quod te interrogo, et te interrogare, ut tibi respondeam, et hoc non recuso, dum tamen memineris, quia tibi interroganti ego respondeo, tu autem mihi interroganti respondere noluisti. sed quia me interrogasti, audi, quod interrogasti. nos quidem dicimus liberatorem Christum uenisse et a peccatis nostris dicimus nos liberari, quia nos non sumus de substantia dei geniti, sed per eius uerbum facti a deo. multum autem interest inter natum de substantia dei et factum a deo, quod non est de substantia dei. quicquid ergo fecit deus, potest esse mutabile; ipse autem deus non est mutabilis, quia non possunt aequari opera artifici et conditori. tu autem, qui paulo ante ad interrogationem meam dixisti, quia et pater, qui generauit ibi lucis filios, et aer et ipsa terra et ipsi filii una substantia sunt et aequalia sunt omnia, oportet, ut dicas mihi, huic substantiae utique incorruptibili quomodo poterat nocere gens tenebrarum. si enim poterat nocere ei, non erat natura incorruptibilis; si autem non poterat, nulla causa erat, quare proelium agitaret et illud numen, quod dicit, huc mitteret. [*]( 1 dixisti R dixita T\' 2 aut] ac B illi ergo B 8 ei] enim PBb an] aut B 4 de] e b 5 et ego] ego B dm̃] dictum B 6 dicit Bb 9 ut qui B 10 eucaristia P 12 ad id quod b te interrogo] interrogo PB 16 quid B nosj non R 17 nos dicimus B 20 de om. PB 23 antea PR SO numen] lumen B hue] ut B )

826

FEL. dixit: Dilationem peto, ut possim respondere.

AUG. dixit: Quando? cras intermissus sufficit?

FEL. dixit: Intermitte mihi tres dies, id est hodie et cras et perindie aut usque ad diem, qui est post dominicum, id est pridie idus Decembris.

AUG. dixit : Uideo te dilationem ad respondendum petisse; humanum est, ut concedatur tibi . sed si respondere non potueris ad praestitutum diem, quid fiet?

FEL. dixit: Ero uictus.

AUG. dixit: Quid? si fugeris.

FEL. dixit: Reus ero ciuitatis huius et ubique et legis meae.

AUG. dixit: Immo hoc dic: si fugero, sic habear, tamquam si anathemauero Manichaeum.

FEL. dixit: Hoc dicere non possum.

AUG. dixit: Ergo aperte nobis dic, quia fugere cogitas et nemo te tenet.

FEL. dixit: Non fugio.

AUG. dixit: Ut uideo, non uis quasi uictus abscedere; sed saltem hoc dic: si fugero. uictus sum.

FEL. dixit: Dixi.

AUG. dixit: Et unde adparebit te fugisse propter gesta?

FEL. dixit: lube, ut quem elegero, cum ipso sim.

AUG. dixit: Elige tibi aliquem de praesentibus istis fratribus, qui ad cancellum stant.

,FEL. dixit: Sed cum illo, qui est in medio.

AUG. dixit: Sicut tibi elegisti, usque ad diem cam illo eris.

FEL. dixit: Etiam; et ego hoc consentio.

BONIFACIUS dixit: Praestabit Christus, ut si cum illo ueniam, christianus est. [*]( 1 cap. XX b dilectionem tuam peto P 4 periendie B 7 poteris R 8 praestitutam R 13 habear] hat B 14 anatheinatizauero Т2Pb 19 uictus om. R 24 istis pr$sentibus Pb 25 stent R 26 Etii et ego consentio; sed sqq. b 28 felix-consentio om. b 29 bonefacius PSR )

827

Augustinus episcopus ecclesiae catholicae Hipponeregiensium his in ecclesia coram populo gestis subscripsi.

Felix christianus, cultor legis Manichaei, his in ecclesia coram populo gestis subscripsi.