Contra Partem Donati Post Gesta

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.

Quando uel quanto pretio emere possemus, quod ipso timore turbati redire ausi sunt etiam ad illius temporis praescriptionem, ubi dixerant lapsam esse iam causam et quattuor mensibus euolutis agi iam omnino non posse? quid est hoc? quis tam idoneus index inueniri potest animi eorum quam timor iste sic expressus, sic apertus, ut, cum timor soleat adimere libertatem, isti tam libere timuerint, ut indicium suum de mala sua causa nec silentio tegerent, sed uerbis apertissimis proderent? o uehementem trepidationem ad extorquendam confessionem! tam fortis ex ore prosiliuit timor, ut eius impetu de fronte fugerit pudor. si non legerentur ea, quibus ostendebatur Caecilianus accusatus atque purgatus, petitores propter agendam causam inquirebantur, personae discutiebantur et, quamuis morarum tendiculae, ne ad ipsam causam perueniretur, tergiuersatorie necterentur, tamen propter agendam causam etiam ista postulari ueluti iure uidebantur: postquam causa optima Caeciliani recitanda prolata est, reuocatur explosa et conuicta praescriptio, diem causae agendae iam transisse clamatur. [*]( 6 cf. pag. 144, 12 15 cf. Breuic. I 8. III 5, 6 ) [*]( 2 Anulinum v 4 purgari b 9 exhorcistam A timeret exorciatam b 10 praedecessoribus c 15 labsam ABtnlC 17 iudex BCbcv 19 timuerunt b iniudicium (iu del. Aml) ABCc iudicium bv 26 tendiculi ni Bml 27 tergiuersatoriae BCc 30 casae Bml )

147

Quid adhuc expectatis, quid pro nobis pronuntiauerit cognitor, cum uideatis, quid contra se ipsos episcoporum uestrorum pronuntiauerit timor? dederat certe ipse cognitor potestatem, ut alium cum illo quem uellent iudicem constituerent, quod illi recusauerunt, quoniam si aliquem delegissent, mentiri uobis non possent etiam a nobis ipsum fuisse corruptum. sed fecerunt quod recusauerunt: prorsus constituerunt cum illo alterum iudicem, non quemlibet extraneum, sed intimum suum. ecce ipse timor eorum alius iudex fuit. certe ipse a nobis nihil accepit et pro nobis libere iudicauit: non gratificatus est eorum personae quibus internus haerebat. de quorum secreto cubiculo procedebat, et antequam causa diceretur prior iudicauit, quia eam prior in ipsorum corde cognouit. denique processit ille ut causam nosset, processit iste qui nouerat; ille iudicauit stando audiendo loquendo, iste tantummodo in medium procedendo. puto quod melius dicebant ut iam causa non ageretur; quanto enim citius eam finiuit litigatorum timor quam cognitoris labor! ille quaerebat quid ex eorum chartulis legeretur, iste indicauit quid in eorum cordibus ageretur.