Contra Mendacium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Si ergo peccare, ne grauius uel in nos uel in quoslibet alii peccent, procul dubio non debemus, considerandum est in eo, quod fecit Loth, utrum exemplum sit, quod imitari. an potius quod uitare debeamus. magis enim uidetur intuendum et notandum, cum tam horrendum malum ex inpietate flagitiosissima Sodomitarum suis inpenderet hospitibus, quod cuperet depellere nec ualeret, sic etiam iusti animum potuisse turbari, ut uellet facere, quod non humani timoris nebulosa tempestas, sed diuini iuris tranquilla serenitas, si consulatur a nobis, faciendum non esse clamabit et iubebit potius, ut sic nostra peccata caueamus, ne ullorum prorsus alienorum [*]( 15 Ez. 18, 4 ) [*]( 1 potuerint fabd illa] ea {J 2 al«iis T illis y 3 fortis (a. o add. v) c 5 alienis] elyraosinis TCh 8 aliquando T 9 ita (i er u) o ut] aut 0 abuerit ChTx 10 aut] et TCh tu nisi β 11 alia perplura y 12 ammittere TCh amittere B 14 alios bd perpetua TCh 17 negauiua ChT1 19 lot R1 20 debeamua an potius quod nitare FL 22 ospitibus T 23 debellere Ch ai T* potuisse om. FL 24 faceret Ch quod om. Ch non om. 0 umani Ch 25 consolatur Ch TI 27 peccata nostra P illorum 71 )

495
peccatorum timore peccemus. aliena quippe ille uir iustus timendo peccata, quae nisi consentientes inquinare non possunt, perturbatus non adtendit suum, quo uoluit subdere filias libidinibus inpiorum. haec quando in scripturis sanctis legimus, non ideo, quia facta credimus, etiam facienda credamus, ne uiolemus praecepta, dum passim sectamur exempla. an uero, quia iurauit Dauid se occisurum esse Nabal et clementia consideratiore non fecit, propterea illum imitandum esse dicemus, ut temere iuremus nos esse facturos, quod non esse faciendum postea uideamus? sed sicut illum timor, ut prostituere filias uellet, sic istum, ut temere iuraret, ira turbauit. denique si de ambolus interrogando, ut dicerent cur haec fecerint, fas nobis esset inquirere, posset ille respondere: timor et tremor uenerunt super me et contexerunt me tenebrae, posset etiam iste: turbatus est prae ira oculus meus, ut non miraremur uel illum in timoris tenebris uel istum oculo turbato non uidisse, quod uidendum fuit, ne facerent quod faciendum non fuit.

Et sancto quidem Dauid iustius dici potuit, quod nec irasci debuerit, quamuis ingrato et reddenti mala pro bonis, sed etsi ut homini ira subrepsit, non utique tantum debuit praeualere, ut se facturum iuraret, quod aut saeuiendo faceret aut peierando non faceret; illi autem inter Sodomitarum [*](6 cf. I Reg. 25, 22 sqq. 13 Ps. 54, 6 15 Ps. 6, 8 ) [*]( 1 uir ille y 2 quae nisi] quemsi T 3 quo] quod R qui T 4 sanctis quando in scripturis p 5 etiam facienda credamus om. rr etiam] sed iam TCh 6 paasim] possimus (us s. I. m. 2) T 7 se om. R clementiae TCh clementi FL$j Iconsideratione FL2t*fiyb 8 propter rp mitandum Ch 9 facturus ChT1 10 filias prostituere β 11 uelet Tl uel et Ch timere T turbabit TCh 12 discerent JtO1 fiecerint « 14 uenit m 15 etiam dicere pM istae 0 oculos Tl 16 meos ChT1 miraretur TCh 17 oculum ChT1 non ex in m. 2 P uidisset Tl uidissed Ch fu.it Ch 19 istius . T potest ffi 20 irasci quidem F debuerat o debuit pbd redenti cl 21 set ff et om. T et sicut RT et ut si 0 23 perierando 0 ille R1 libidinosas insanias Sodomitarum bd )

496
libidinosas insanias constituto quia auderet dicere: etiamsi tui hospites in tua domo, quo eos intrare humanitate uiolentissima conpulisti, ab inpudicis apprehensi et oppressi muliebria patiantur, nihil timeas, nihil cures, non expauescas, non horrescas, non contremescas? quis haec uel illorum sceleratorum socius hospiti pio dicere auderet? sed plane rectissime diceretur: age quidquid potes, ne fiat, quod merito times, sed non te timor iste conpellat, ut facias, quod in se filiae tuae fieri si uoluerint, facient cum Sodomitis te auctore nequitiam; si autem noluerint, patientur a Sodomitis te auctore uiolentiam. noli facere magnum scelus tuum, dum maius horrescis alienum: quantumlibet enim distet inter tuum et alienum, hoc erit tuum, illud alienum. nisi forte pro defensione huius uiri in eas se q\'Q.ispiam coartet angustias, ut dicat: quoniam accipere quam facere praestat iniuriam, hospites autem illi non erant utique facturi iniuriam, sed passuri, maluit uir iustus filias suas iniuriam pati quam hospites suos eo iure, quo filiarum dominus erat et nouerat non eas peccare, si id fieret, quia peccantes potius, quibus non consentirent, sine peccato proprio sustinerent. denique non se ipsae stuprandas quamuis pro masculis feminas pro illis hospitibus obtulerunt, ne reas faceret non perpessio libidinis alienae, sed suae consensio uoluntatis. nec pater earum hoc in se fieri permittebat, cum hoc facere conarentur, quibus hospites non prodebat, quamuis minus mali esset, quod in uno, quam si fieret in duobus, sed [*](1 insidias (3. I. m. 2 l insanias) r dicere hoc FL 2 ospites Ch quae m qua [J nmanitate Ch 3 a 0\' apprebensi. ? obpresei <3o patiuntur 0 4 horescas R 5 contremiscas FLfiтbd scaelestorum tp 6 hospiti pio] hospiti L hospitio FOf oapiti pio Ck planae Ch dicerentur R 7 agi Ch quicquid RT, 8 filiac tuae om. f 9 cum] eum R et te (s. I.) auctore, 10 patienter T uiolantiam TCh 11 scaelus e 12 quantum enim libet 0 enim om. Rji in hoc T 14 coartat Ch coarctet b dicat (t 8. exp. s) 9 acipere Ch 15 fecere T illi autem 7 17 iurę Ch 18 eas non £ 20 ipse RLy 21 ospitibus Ch reos RW res 9 eas faceret fibd 22 consentit p 24 faceret Rl ospites Chy 25 set Ch )
497
quantum poterat resistebat, ne ipsum quoque ullus proprius macularet assensus, quem libidinosus furor etiamsi praeualuisset corporis uiribus, tamen non consentientem non maculasset alienus. in filiabus autem non peccantibus nec ipse peccabat, quia non eas peccare si opprimerentur inuitae, sed peccantes ferre faciebat: tamquam si ab inprobis ut sui serui caederentur offerret, ne hospites eius paterentur caedis iniuriam. de qua re non disputabo, quia longum est, utrum uel dominus iure suae potestatis recte sic utatur in seruo, ut seruum suum caedi faciat innocentem, ne amicus eius etiam ipse innocens in domo eius a uiolentis inprobis uapulet. sed certe Dauid nullo modo recte dicitur iurare debuisse se esse facturum, quod postea cerneret se facere non debere. unde constat, quod non omnia, quae a sanctis uel iustis uiris legimus facta, transferre debemus in mores, sed etiam hinc discere, quam late pateat et ad quos usque perueniat, quod apostolus ait: fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos qui spiritales estis, instruite huius modi in spiritu lenitatis, intendens te ipsum, ne et tu tempteris. praeoccupationes enim sunt istae, in quibus delinquitur, dum, quid faciendum sit, aut ad horam non uidetur aut et qui uiderit uincitur, ut scilicet fiat peccatum, cum uel latet ueritas uel conpellit infirmitas.

In omnibus autem actibus nostris maxime etiam bonos turbant conpensatiua peccata, ita ut nec peccata existimentur, si habeant tales causas, propter quas fiant, et in [*]( 16 Gal. 6, 1 ) [*]( 2 p»»ualuisset Ch 3 non om. T sentientem Ch maculas sed alienus f 7 eius cedis (cedis 8. I.) y parentur ChT1 caedis om. Fhr 8 iurę ChRL 9 recte git utatur 9 10 faceat Ch domo ex domu 9 12 se a. Z. <p 13 deberet <p quod] quia 7 14 a iustis fi 15 et Į II quo. usque 9 17 homo om. β 19 laenitatis 0 temteris ChOy 21 quid om. T ad om. Thora. T oram fi et om. P 22 ue.l.it et neritas T 23 conpellit (i ex a) f 25 bonus Ch perturbant β ita om. f ) [*]( XXX XI Anj. Sect. V para 111. ) [*]( 32 )

498
quibus uideatur peccari potius, si non fiant. et praecipue de mendaciis hoc in hominum opinione praeualuit, ut peccata non putentur illa mendacia, quin immo et recte facta esse credantur, quando quisque pro eius cui falli expedit utilitate mentitur, aut ne aliis noceat, qui nociturus uidetur, nisi mendaciis euitetur. ad haec mendaciorum genera defendenda plurima de scripturis sanctis suffragari putantur exempla. non autem hoc est occultare ueritatem, quod est proferre mendacium. quamuis enim omnis qui mentitur uelit celare quod uerum est, non tamen omnis, qui uult quod uerum est celare. mentitur. plerumque enim uera non mentiendo occulimus. sed tacendo. neque enim mentitus est dominus, ubi ait: multa habeo uobis dicere, sed non potestis illa portare modo. uera tacuit, non falsa locutus est, quibus ueris audiendis eos minus idoneos iudicauit. quodsi eis hoc ipsum non indicasset, id est non eos posse portare, quae dicere noluit. occultaret quidem nihilominus aliquid ueritatis, sed posse hoc recte fieri forsitan nesciremus aut non tanto firmaremur exemplo. unde qui asserunt esse aliquando mentiendum, non conuenienter commemorant Abraham hoc fecisse de Sarra, quam sororem suam dixit. non enim dixit: non est uxor mea, sed dixit: soror mea est, quod erat reuera tam propinqua genere, ut soror non mendaciter diceretur. quod et postea iam sibi ab illo qui abduxerat ea reddita confirmauit, respondens illi et dicens: et uere soror mea est de patre, non de [*]( 7 cf. Quaest. de Leu. LXVni 12 loh. 16, 12 22 Gen. 20, 2 25 Gen. 20, 12 ) [*]( 1 hoc de inendatiis ji 2 in ante opinione in p oppinione T 4 quisque] quis y 5 quo T 8 est alt. om. T 9 uellit TCh quodcelare om. R 10 uult celare quod est uerum 7 11 occultamas Y 13 illa om. Tv 14 non om. β loquutus T 15 id.oneos Ch idoneus o1 iudicabat FL quidsi V 16 eos non Fj5 pose Ch 17 occultare F71 quidem] tamen y nihilhominus B sed er i recte hoc P 19 unde-499, 17 nuncupari om. V aliquando esse fibd 20 sara TaFLfcbd 22 dixit om. β sorror el, reuera erat % propinquo FL 24 sibi] si T om. Ch confinnauit] cuncta firmabit 0 25 uera e1 et non y )
499
matre, hoc est de paterno genere, non de materno aliquid ergo ueri tacuit, non falsi aliquid dixit, quando tacuit uxorem, dixit sororem. hoc et filius eius fecit Isaac; nam et ipsum nouimus propinquam suam coniugem fuisse sortitum. non est ergo mendacium, cum silendo absconditur uerum, sed cum loquendo promitur falsum.

Iacob autem quod matre fecit auctore, ut patrem fallere uideretur, si diligenter et fideliter adtendatur, non est mendacium, sed mysterium. quae si mendacia dixerimus, omnes etiam parabolae ac figurae significandarum quarumque rerum, quae non ad proprietatem accipiendae sunt, sed in eis aliud ex alio est intellegendum, dicentur esse mendacia: quod absit omnino. nam qui hoc putat, tropicis etiam tam multis locutionibus omnibus potest hanc inportare calumniam, ita ut et ipsa quae appellatur metaphora, hoc est de re propria ad rem non propriam uerbi alicuius usurpata translatio, possit ista ratione mendacium nuncupari. cum enim dicimus "fluctuare segetes, gemmare uites, floridam iuuentutem, niueam canitiem", procul dubio fluctus, gemmas, florem, niuem quia in his rebus non inuenimus, in quas haec uerba aliunde transtulimus, ab istis mendacia putabuntur. et petra Christus et cor [*]( 3 cf. Gen. 26. 7; 24 21 cf. I Cor. 10, 4 Ez. 36, 26 ) [*]( 1 de fin. om. IlLO 3 fecit] dixit p isaac fecit FL ysaac TL 4 coniungem <p cum uoce non inc. cod. Chaltenhamensis = B 5 siiencio B com ChB 6 conloquendo T1 ptitur Ch promittitur P pro T 8 mendatium B 9 misterium Tjlo mendatio B 10 parabole B significandarumqye rerum » quarumcumque $bd 11 que B sunt accipiendae y accipienda B 12 est om. B esse om. T 13 trophicis BChT1 loquutionibus B 14 omnibus om. B cum syllaba niam inc. cod. M fol. 103. ita ut nec ipsa (bis pos.) B ista cp et] nec WRTFLOBo1 hec P 15 metafora RTOLMChBy methafora P re om. F propria] probis T 16 translatio] locutio 7 17 noncu. pari 7 euim] autem V fiucturae Tl flucture Ch 18 saegetes Ch segetas B gemmare uites om. V conitiem Tl 19 lfores V niues V quia] quam 7 que 0 20 stranstulimus y transtullimus tp 21 histis Ch paetra Ch ) [*]( 32* )

500
lapideum iudaeorum, item leo Christus et leo diabolus et innumerabilia talia dicentur esse mendacia. quid? quod haec tropica locutio usque ad eam peruenit, quae appellatur antiphrasis, ut dicatur abundare quod non est, dicatur dulce quod acidum est, lucus, quod non luceat, parcae, quod non parcant. unde illud est in scripturis sanctis: si non in faciem benedixerit tibi, quod diabolus ait domino de sancto Iob et intellegitur <maledixerit>. quo uerbo et Nabuthei fictum crimen a calumniantibus nominatum est. dictum est enim, quod benedixerit regi, hoc est maledixerit. hi omnes modi locutionum mendacia putabuntur, si locutio uel actio figurata in mendacio deputabitur. si autem non est mendacium, quando ad intellegentiam ueritatis aliud ex alio significantia referuntur, profecto non solum id quod fecit aut dixit Iacob patri, ut benediceretur, sed neque illud quod Ioseph uelut inludendis locutus est fratribus nec quod Dauid simulauit insaniam nec cetera huius modi mendacia iudicanda sunt, sed locutiones actionesque propheticae ad ea, quae uera sunt intellegenda, referendae. quae propterea figuratis uelut amictibus obteguntur, ut sensum pie quaerentis exerceant et [*]( 1 cf Apoc. 5, 5 cf. I Petro 5, 8 6 Iob. 2, 5 8 cf. III Reg. 20 (21), 13 15 cf. Gen. cap. 42 16 cf. I Reg. 21, 13 ) [*]( 1 iudeorum RTf item] et B et om. <p 2 innumirabilia Ch quidquid B quicquid W 3 tropida ChT1 loquutio B V antifrasis RMTOnFLO YiCP ANT<J>PASIS B 4 habundare TV et dicatur V 5 luce.at 0 parc.ae B parcite B quę 791 6 parcat YB portant cpl 7 farciem o domino om. FL 8 quod, et] ei V nabutaei B om. V 9 criminaca lumniantibus 91 nominatum est a calumpniantibus V 10 regi om. V hii BTB 11 modi locutionum] modolationum B loquutionum BY loquutio BV uel actio om. f 12 in mendacia TB 13 ad om. T alia ex aliis FL 15 patri om. FL iosep 0 16 uelud V inludena in ras. T loquutus BY fratribus locutus est 7 nec] ne TCTtVp aeque bd simulabit O1 17 nec| et B ne 0 huiusmodatia B 18 sed neque V loquutiones BV prophetiae B ad-referendae om. V 19 referandae B quae-601,11 planius om. B uelud V uel Chl 20 pig Ch om. V inquirentis V )
501
ne nuda ac prompta uilescant. quamuis quae aliis locis aperte ac manifeste dicta didicimus, cum ea ipsa de abditis eruuntur, quodam modo in nostra cognitione renouantur et renouata dulcescunt. nec inuidentur discentibus, quod his modis obscurantur, sed commendantur magis, ut quasi subtracta desiderentur ardentius et inueniantur desiderata iucundius. tamen uera, non falsa dicuntur, quoniam uera, non falsa significantur seu uerbo seu facto. quae significantur enim, utique ipsa dicuntur. putantur autem mendacia, quoniam non ea quae uera significantur, dicta intelleguntur, sed ea, quae falsa sunt, dicta esse creduntur. hoc ut exemplis fiat planius, id ipsum, quod Iacob fecit, adtende. haedinis certe pellibus membra contexit. si causam proximam requiramus, mentitum putabimus; hoc enim fecit, ut putaretur esse qui non erat; si autem hoc factum ad illud propter quod significandum reuera factum est referatur, per haedinas pelles peccata, per eum uero, qui eis se operuit, ille significatus est, qui non sua, sed aliena peccata portauit. uerax ergo significatio nullo. modo mendacium recte dici potest. ut autem in facto, ita et in uerbo. nam cum ei pater dixisset: qui es tu, fili? ille respondit: ego Esau primogenitus tuus. hoc si referatur [*]( 12 cf. Gen. 27, 16 20 Gen. 27, 18. 19 ) [*]( 1 promta MTCh prolata in ras. T a.perte Ch 2 dicta om. Ch dicimus y de] die T geruantar y 3 in nostra quodam modo cognitione fftrf cogitatione T 4 descendentibus TOni:; commedantur Ch ea desiderentur rp 6 iocandiuB FLfr<pd 7 dicentur p 8 utique enim Eug ipsa utique YSr 9 dicentur P1 10 significantur aera P uere FL significant- T 11 hoc autem FL ut om. y fiant TCh id] hoc 0 nam id B ad T 12 fecit iacob FL adtendae B atende <p haedinis] et in his 0 dinis T aedinis BCh hedinis Vj certe] quippe P 13 proiimam] propriam FL requirimus LF mendacium FL 14 enim] autem FL quod B 16 reuera om. T aedinas M edinas Tl 17 quia (Jh, eis 96 (i et se a. l. m. 2) 0 18 portabit T1 voce portauit fin. cod. B mendacium nullo modo V 19 recte om. V 21 ego ow. 01 ego sum FVafabd esau om. FL. )
502
ad duos illos geminos, mendacium uidebitur; si autem ad illud, propter quod significandum ista gesta, dicta, conscripta sunt, ille est hic intellegendus in corpore suo, quod est eius ecclesia, qui de hac re loquens ait: cum uideritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno dei, uos autem expelli foras. et uenient ab oriente et occidente et aquilone et austro, et accumbent in regno dei. et ecce sunt nouissimi qui erant primi, et sunt primi qui erant nouissimi. sic enim quodam modo minor maioris primatum frater abstulit atque in se transtulit fratris. cum igitur tam uera tamque significentur ueraciter, quid hic debet putari factum dictumue mendaciter? cum enim quae significantur, non utique non sunt in ueritate, sed sunt seu praeterita seu praesentia seu futura, procul dubio uera significatio est nullumque mendacium. sed nimis longum est in hac significatione prophetica enucleate cuncta rimari, in quibus palmam ueritas habet, quia ut signi- ficando praenuntiata sunt, ita consequendo claruerunt.

Neque id isto sermone suscepi, quod ad te magis pertinet, qui Priscillianistarum latebras aperuisti, quantum ad eorum adtinet dogmata falsa atque peruersa, ne ita inuestigata uideantur, quasi docenda fuerint et non redarguenda. magis ergo fac, ut expugnata iaceant, quae fecisti ut prodita pateant, ne, dum uolumus ad indaginem hominum fallacium peruenire, ipsas falsitates sinamus tamquam insuperabiles permanere, [*]( 4 Luc. 13, 28-30 ) [*]( 1 uos pro duos ChTx 2 quod om. T gesta om. FL dicto o dictaque$bd 4 de—ait in mg. 0 5 et om. TEug ysaac V isahac £ 6 uos-dei om. 9 origente 0 8 et om. β 11 tamquam filL T 13 non fin. om. \'IV nunc FL 14 sed sunt] adsunt (8. 4 add. t) m 16 propheticae RTMCh prophetice 0 prophetice o1 prophetia ©* nucleatim B nucleate MCh nucleate 0 enucleanda V nugcleate ,2 17 conctari magis V significanda FL 18 pronuntiata V consequenda Y 19 id] enim ad V istud V sermonS V suscipi TCh 20 operuisti T 21 domata TChV dommata 01 22 ut quasi V fuerint s. Z. M fuerit Chx 24 fallatium Ch om. FL )

503
cum potius debeamus et in latentium cordibus destruere falsitates quam parcendo falsitatibus inuenire fallaces. porro inter illa dogmata eorum, quae subuertenda sunt, etiam hoc est utique quod dogmatizant, ad occultandam religionem religiosos debere mentiri, in tantum ut non solum de aliis rebus ad doctrinam religionis non pertinentibus, sed de ipsa quoque religione mentiendum sit, ne patescat alienis, ut uidelicet negandus sit Christus, quo possit inter inimicos suos latere christianus. etiam hoc, obsecro te, dogma inpium nefariumque subuerte, propter quod astruendum argumentantes de scripturis colligunt testimonia, quibus uideantur non solum ignoscenda uel toleranda, uerum et honoranda mendacia. ad te igitur pertinet, sectam detestabilem cum refellis, sic accipienda monstrare ista testimonia scripturarum, ut uel doceas non esse quae putantur esse mendacia, si eo modo intellegantur, quo intellegenda sunt, uel imitanda non esse etiam quae manifestum est esse mendacia, uel certe ad extremum de his saltem rebus, quae ad doctrinam religionis pertinent, nullo modo esse mentiendum. sic enim uere funditus euertuntur, dum euertitur, ubi delitiscunt: ut eo ipso minime sectandi et maxime cauendi iudicentur, quo se ad occultandam haeresim suam profitentur esse mendaces. hoc in eis est primitus expugnandum, hoc eorum uelut idoneum munimentum ueritatis ictibus feriendum atque deiciendum. nec eis quam non habebant, alia latebra, quo [*]( 1 debeamus] habeaDJus V 2 inueniri £ 7 4 docmatizant TCI, occultanda Tl occultandum T2; religionem-tantum om. T religiosuB ChFL 6 religionis om. FL sed (d m. 2 8. I.) R 7 uidaelicet Ch 8 suos om. P 9 christianos TCh 10 porter Ch adstruendum o 12 uel toleranda om. 7 tolleranda tp 14 ista om. V non-imitnnda om. V 15 esse om. FLf intelleguntur o 16 manifesta sunt V 17 extremum] ultimum FL his (s a. I.) q:> saltim ChO1 om. V 19 sic-dum om. \'P delictiscunt M dilictiscunt C/i delitescunt FLVfaybd 20 et] sed V 21 occulendam MVo heresim RTFLOf mendaces esse profitentur V se esse P 23 uelud V momentum T mumentum Ch munimen FL hictibus T 24 que V habeant 0 habent β latrebra T )
504
confugiant, est praebenda, ut, si forte ab his produntur, quos conati fuerint seducere nec potuerint, dicant: temptare illos uoluimus, quoniam nos prudentes catholici docuerunt ad inueniendos haereticos id esse faciendum. sed aliquanto commendatius oportet ut dicam, cur ista mihi uideatur tripertita ratio disputandi aduersus eos, qui patronas mendaciis suis scripturas uolunt adhibere diuinas: ut prius ostendamus nonnulla, quae ibi putantur esse mendacia, non esse quod putantur, si recte intellegantur; deinde, si qua ibi mendacia manifesta sunt, imitanda non esse; tertio contra omnes omnium opiniones, quibus uidetur ad uiri boni officium pertinere aliquando mentiri, omni modo tenendum in doctrina religionis nullo modo esse mentiendum. haec enim tria tibi exequenda paulo ante commendaui et quodam modo iniunxi.

Ad ostendenda ergo quaedam, quae putantur in scripturis esse mendacia, non ea esse quod putantur, si recte intellegantur, non tibi parum aduersus istos ualere uideatur, quod non de apostolicis, sed de propheticis litteris inueniunt uelut exempla mentiendi. illa quippe omnia, quae nominatim commemorant, ubi sit quisque mentitus, in eis libris leguntur, in quibus non solum dicta, uerum etiam facta multa figurata conscripta sunt, quia et figurate gesta sunt. in figuris autem quod uelut mendacium dicitur, bene intellectum uerum [*]( 1 fugiant FL configiant Ch esse V ut puta f iis p 2 quonati Tl fuerant V potuerant V illos] eos V 3 nos OIR. FLOpbd 4 esse] etiam T aliquando V commentatius T commendaciu9 SM comodatius 0 5 dicam cur] dicantur P quor BJlO tripartita Rbd 6 patronos V auis uolunt adhibere diuinas soripturas bd 10 contra contra V ominum Ch hominum TFL oppiniones TCh 11 pertinere officium V 12 tenendum] uidendum Y doctrinam 9 13 exsequenda ChOVMbd 14 coniunxi T 16 quod— intellegantur om. 0 quod] que Ky 18 sed om. V inueniuntur r 19 uelud V ille T\' iJlę T1 20 commemorantur V legentur P 21 multa facta V 22 figurate <p conscribta Ch figuratae JlGIt figurat.e T gesta om. V 23 mentiendum TV mendam MCh?b mundtt N )

505
inuenitur. apostoli uero in epistulis suis aliter locuti sunt aliterque conscripti actus apostolorum iam uidelicet reuelato testamento nouo, quod illis figuris propheticis uelabatur. denique in tot epistulis apostolicis atque in ipso tam grandi libro, in quo actus eorum canonica ueritate narrantur, non inuenitur talis aliquis mentiens, ut de illo ab istis ad mentiendi licentiam proponatur exemplum, quandoquidem illa Petri et Barnabae simulatio, qua gentes iudaizare cogebant, merito reprehensa atque correcta est, et ne tunc noceret et ne posteris ad imitandum ualeret. cum enim uidisset apostolus Paulus, quia non recte ingrediuntur ad ueritatem euangelii, dixit Petro coram omnibus: si tu, cum sis iudaeus, gentiliter et non iudaice uiuis, quomodo gentes cogis iudaizare? id autem quod ipse fecit, ut quasdam obseruationes legitimas iudaica consuetudine retinendo et agendo non se inimicum legi prophetisque monstraret, absit, ut mendaciter eum fecisse credamus. de hac quippe re satis est eius nota sententia, qua fuerat constitutum nec iudaeos, qui tunc in Christum credebant, prohibendos esse a paternis traditionibus nec ad eas gentiles, cum christiani fierent, esse cogendos, ut ilia sacramenta, quae diuinitus praecepta esse constaret, non tamquam sacrilegia fugerentur nec tamen putarentur sic necessaria iam nouo testamento reuelato, tamquam sine his quicumque conuerterentur ad deum salui esse non possent. erant enim qui hoc putabant [*]( 10 cf. Gal. 2, 14 12 Gal. 2, 14. 15 ) [*]( 1 epistolifl RTMFLOVflfybd suis om. V loquuti V 3 propheticis figuris P 4 aepostolis Chx 5 narratur T declarantur in ras. T 6 aliquis talis P licenciam T 7 propanatur Ch 9 pr. et om. V 10 quia] quod V 11 ingrederentur y ingredirentur V 12 com Ch sia s. Z. 0 iudeus sis FL iudena RM 13 iudaicae BM 15 legitima TChO\' iudeica O. 16 non] ne T legis Eug 17 re quippe (3 18 eius om. V iudeos T 19 prohibendo T 20 eos Chfl com Ch 21 esse om. V coagendos V 22 sagrilegia Ch fogerentor--necessaria om. T 24 reuelata TCh hiis β iis bd 25 errant Ch )
506
atque praedicabant, quamuis iam recepto Christi euangelio. et eis simulate consenserant Petrus et Barnabas ideoque cogebant gentes iudaizare. id erat enim cogere, sic ea necessaria praedicare, tamquam et recepto euangelio nulla sine illis salus esset in Christo. hoc en-or quorundam putabat, hoc timor Petri simulabat, hoc libertas Pauli redarguebat. quod ergo ait: omnibus omnia factus sum, ut omnes lucri facerem, conpatiendo id fecit, non mentiendo. fit enim quisque tamquam ille, cui uult subuenire, quando tanta misericordia subuenit, quanta sibi subueniri uellet, si esset ipse in eadem miseria constitutus. itaque fit tamquam ille, non quia fallit illum, sed quia se cogitat sicut illum. unde illud est eius apostoli, quod iam supra commemoraui: fratres, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos qui spiritales estis, instruite huius modi in spiritu mansuetudinis, intendens te ipsum, ne et tu tempteris. nam si propterea quia dixit: factus sum iudaeis tamquam iudaeus et his qui sub lege erant tamquam sub lege. ideo putandus est mendaciter suscepisse legis ueteris sacramenta, debuit et gentium idololatriam eodem modo mentiendo suscipere, quia dixit etiam his, qui sine lege erant, tamquam sine lege se factum, ut eos lucri faceret: quod utique non fecit. non enim alicubi sacrificauit [*]( 7 I Cor. 9, 22 13 Gal. 6, 1 17 I Cor. 9, 20 ) [*]( 1 predicabant RM recepto iam p iam om. 7 pcepto 0 rect\'pto M euangelio xpi 7 euangelico Ch 3 enim erat FL Eug 4 cepto V 5 saluus Ch salo V esse R 7 omnia omnibus p 9 tamquern Ch sicut p quando eidem tantum subuenit quantum V 10 alt. subuenire V ipse essot ţr 11 n)iseri(Qr4ia Ch constituit Ch 12 sicut illum om. 0 eiusdem VFL 13 et ai$bd Eug 14 delicto aliquo V alico Ch dilicto Ch 15 estis om. V1 uiusmodi Ch 16 mansoetudinis] lenitatis β temptaris 91 17 et dixit TOIx 18 erant om. p erant-lege repetuntur in JRM 19 lege essem V mendaciter om. 0 20 idololatriam bd: idolatriam codd. 21 mentiendoJ mouendo 0 suscipere mentiendo Fj3 qui Eug iis bd 22 s eom. B lucrifaccregt o 23 quo Ch )
507
idolis aut adorauit illa figmenta, ac non potius libere tamquam martyr Christi detestanda et uitanda monstrauit. de nullis igitur apostolicis actibus siue sermonibus isti proferunt imitanda exempla mentiendi. de propheticis ergo factis seu dictis ideo sibi uidentur habere, quod proferant, quia figuras praenuntiatiuas putant esse mendacia, eo quod mendaciis sunt aliquando similia. sed cum referuntur ad eas res, propter quas significandas ita facta uel dicta sunt, reperiuntur significationes esse ueraces, ac per hoc nullo modo esse mendacia. mendacium est quippe falsa significatio cum uoluntate fallendi. non est autem falsa significatio, ubi, etsi aliud ex alio significatur, uerum est tamen quod significatur, si recte intellegatur.

Sunt quaedam eius modi etiam saluatoris in euangelio, quia et ipse dominus prophetarum propheta esse dignatus est. talia sunt illa, ubi de muliere, quae fluxum sanguinis patiebatur, ait: quis me tetigit? et de Lazaro: ubi posuistis eum? sic quippe interrogauit quasi nesciens quod utique sciebat. ac per hoc nescire se finxit, ut aliquid aliud illa uelut ignorantia sua significaret. quae significatio quoniam uerax erat, mendacium profecto non erat. eos namque significabant siue illa fluxum sanguinis patiens siue ille mortuus quadriduanus, quos etiam qui cuncta sciebat quodam modo nesciebat. nam et illa typum gerebat plebis gentium, unde praemissa fuerat prophetia: populus, quem non [*]( 17 Lnc. 8. 45 18 Ioh. 11, 34 25 Ps. 17, 44 ) [*]( 1 figmenta illa V ficmenta TCh liber.tam quas TCh1 2 uita Jemonstrauit 0 3 siue] seu 7 proferent V 4 mentienda Chx pro propheticis f 6 praenuntiati Chx praenuntiabus (a. b scr. t) 0 putantes se* \'P eo-mendacia om. V1 quod non B quidem V aliquando snnt F sint MChfabd 7 simillima 0 8 ista V 9 mendacia] mendaces FL 10 quippe est FL significatio falsa V 12 uerum-significatur iterantur in If 15 et om. FLO 16 quae om. ChlTl 18 hubi Ch 19 sciebat) nouerat p hac 0 fixit TIChl 20 significao fin. Tl 23 quatriduanus F LOVT\'r\'Pbd quicumque sciebat « 24 tipum p 25 premissa EM promissa TV non om. 0 )

508
cognoui, seruiuit mihi, et Lazarus remotus a uiuentibus tamquam ibi iacebat per significatiuam similitudinem, ubi ille, cuius uox est: proiectus sum a facie oculorum tuorum. et ideo, tamquam nesciretur a Christo et illa, quae fuerit, et iste, ubi positus fuerit, uerbis interrogantis est figuratum et omne uitatum ueraci significatione mendacium.

Hinc est etiam illud, quod commemorasti eos dicere \'dominum Iesum, posteaquam resurrexit, ambulasse in itinere cum duobus discipulis, et propinquantibus eis castello, quo ibant, illum longius se ire finxisse\', ubi euangelista dicens: ipse autem se finxit longius ire, etiam ipsum uerbum posuit, quo mendaces nimium delectantur, ut inpune mentiantur: quasi mendacium sit omne quod fingitur, cum ueraciter aliud ex alio significandi causa tam multa fingantur. si ergo nihil aliud significasset Iesus in eo, quod longius ire se finxit, merito iudicaretur esse mendacium. porro autem si bene intellegatur et ad id, quod uoluit significare, referatur, inuenitur esse mysterium. alioquin erunt cuncta mendacia, quae propter quandam rerum significandarum similitudinem, cum gesta non sint, tamquam gesta narrantur. unde est illa de duobus unius hominis filiis, maiore, qui mansit apud patrem suum, et minore, qui longe peregrinatus est, tam prolixa narratio. in quo genere fingendi humana etiam dicta uel facta inrationalibus animantibus et rebus sensu carentibus homines [*](8 Ps. 30, 23 11 Luc. 24, 28 20 ef. Luc. 15, 11-32 ) [*](1 mihi inaudita auris obediuit mihi V 3 faciae Rm. conspectu 7 5 pr. fuerat 0 interrogatiuiB V 6 omne mendacium FL mendaciani om. FL 7 commemoinQrasti Ch 8 Iesum] nrm T snrrexit V 9 discipolis Ch appropinquantibus FL quo. T 10 ire ae 70 se om. R ire Ch hubi Ch 11 fixit ChT1 12 posuit om. V mentiantur-omne om. o 13 sit om. Eug 14 causa] gratia P tam om. p 15 significaset Ch Iesus] is (8. I. m. 2) T se ire j3 Emg ire Ch 17 referatnr (re in ras ) <p efiPeratur V 18 misteriun MM cunta cp 20 gesta sint y et illa Eug 21 mansit] nam sit T 23 umana Ch homana. T facta uel dicta pbtl inrationabilibos MTFLfaf inrationabiliua 01 )

509
addiderunt, ut eius modi fictis narrationibus, sed ueracibus significationibus quod uellent commendatius intimarent. nec apud auctores tantum saecularium litterarum, ut apud Horatium, mus loquitur muri et mustela uulpeculae, ut per narrationem fictam ad id, quod agitur, uerax significatio referatur: unde et Aesopi tales fabulas ad eum finem relatas nullus tam ineruditus fuit, qui putaret appellanda mendacia. sed in litteris quoque sacris, sicut in libro Iudicum, ligna sibi regem requirunt et loquuntur ad oleam et ad ficum et ad uitem et ad rubum. quod totum utique fingitur, ut ad rem, quae intenditur, ficta quidem narratione, non mendaci tamen, sed ueraci significatione ueniatur. haec dixi propter id, quod scriptum est de Iesu: et ipse se finxit longius ire, ne quisquam ex hoc uerbo, sicut Priscillianistae, licitum uolens habere mendacium insuper etiam Christum contendat fuisse mentitum. quisquis autem uult intellegere illud fingendo quid praefigurauerit, adtendat, quid agendo perfecerit. longius namque postea profectus super omnes caelos non tamen deseruit discipulos suos. propter hoc significandum futurum diuinitus factum ad praesens illud est humanitus fictum. et ideo significatio uerax in illa est fictione praemissa, quia in hac profectione [*]( 3 cf. Horat. sat. II 6, 79 sqq. 4 Hor. Ep. I 7, 29 sqq. 6 Aesopi fab. 8 cf. Iud. 9, 8-15 13 Luc. 24, 28 ) [*]( 1 factis f1 ueratibus Ch 2 commendacius T\'Ų intimaret Ch* 3 oratium TRChFLa orbtium 0 horascium V 4 loquitur muri (8. ri add. s) tp mustella L mustelf B uulpae culae \'P uulpiculae Eug 5 uera $bd refereratur T 6 ysopi MChRTLFOW esopi Fpy ales VW reuelata V tam om. Y eruditus Y 8 iudicium Y 9 locuntur RTOy 10 rubrum V utique totum bd 11 fictam TCl. narrationS TCh uerati Ch uera r 12 id om. Eug 13 est om. Ch de] in V lesu] deo RMW se s. I. Ch om. V ne om. 91 14 priscilianistae 0 licidum Ch uolunt Eug 16 praefigurarit MVQbd 18 est super FL celus Ch discipolos Ch 19 futurum om. FL 20 est illud FL est om. V umanitus Ch fictum] factum Vtpl et om. 0 21 finctione TChV perfectione TOft perfinctione V )
510
illius est significationis ueritas subsecuta. ille igitur contendat Christum mentitum esse fingendo, qui negat eum quod significauit inpleuisse faciendo.

Quia ergo non inueniunt mendaces haeretici in testamenti noui litteris imitanda exempla mendacii, copiosissimos se esse existimant in hac disputatione, qua opinantur esse mentiendum, cum de ueteribus propheticis libris, quia non ibi apparet nisi intellegentibus paucis quo referantur significatiua dicta et facta ueracia, multa sibi uidentur inuenire ac proferre mendacia. sed habere cupientes quibus se tueantur uelut imitanda exempla fallendi, se ipsos fallunt, et mentitur eorum iniquitas sibi. illae autem personae, quas credendum ibi non est prophetare uoluisse, si quid faciendo uel dicendo finxerunt uoluntate fallendi, quamuis ex ipsis quoque factis earum sine dictis aliquid propheticum possit exsculpi, per illius omnipotentiam praeseminatum atque dispositum, qui bene uti nouit etiam malis hominum, tamen, quantum ad ipsas adtinet, sine dubitatione mentitae sunt. sed non ideo debent imitanda existimari, quia in eis reperiuntur libris, qui sancti et diuini merito nominantur. habent enim conscripta et mala hominum et bona, illa uitanda, ista sectanda, et quaedam ita posita, ut de illis etiam sit prolata sententia, quaedam uero tacito ibi iudicio nobis iudicanda permissa, quoniam non solum nos nutriri manifestis, uerum et exerceri oportebat obscuris.

Cur autem isti imitandam sibi Thamar existimant [*](12 cf. Ps. 26, 12 26 cf. Gen. 38, 14 sqq. ) [*]( 1 subsequuta Y ille L 2 qui. L significabit O1 S implesse r 4 Qui p 5 imitanda esse FL 6 esse se 0 7 raendacium V 9 significantia FLf. et] uel TChQbd ueratia RT 10 se tueantnrj seruentur V 11 fallendis RM 12 ille jRMy 14 uel—fallendi om. » 15 eorum JB 16 exculpi TFLOVfty 18 atimet V 19 existimari imitanda ji imitande Zy innitande FY inmitanda m repperiuntar RMO 22 ita (i ex u) <p etiam om. FL prolata sit Ch$bd 24 pennissassunt o 25 et om. VB 26 quur 0 ista 0 om. 7 imitanda M amar cp1 )

511
mentientem et imitandum ludam non existimant fornicantem? ibi enim utrumque legerunt: et nihil horum scriptura illa siue culpauit siue laudauit, sed tantummodo utrumque narrauit et iudicandum nobis utrumque dimisit; sed mirum, si aliquid horum imitandum inpune permisit. quod enim Thamar non meretricandi libidine, sed concipiendi uoluntate mentita sit, nouimus. uerum et fornicatio, etiamsi Iudae talis non fuit. potest esse cuiuspiam, qua faciat, ut homo liberetur, sicut illius mendacium fuit, ut homo conciperetur. numquid propterea etiam fornicandum est, si propter illud putatur fuisse mentiendum? non de solo itaque mendacio, sed de omnibus operibus hominum, in quibus existunt uelut conpensatiua peccata, considerandum est, quam sententiam proferre debeamus, ne aperiamus aditum non tantum paruis quibusque peccatis. uerum etiam sceleribus cunctis, nullumque remaneat facinus, flagitium, sacrilegium, in quo causa non possit existere, qua recte uideatur esse faciendum, uniuersamque uitae probitatem opinio ista subuertat.

Nihil autem iudicandus est dicere, qui dicit aliqua iusta esse mendacia, nisi aliqua iusta esse peccata ac per hoc aliqua iusta esse, quae iniusta sunt: quo quid absurdius dici potest? unde enim est peccatum, nisi quia iustitiae contrarium est? dicantur ergo alia magna, alia parua esse peccata, quia uerum est nec auscultandum Stoicis, qui omnia paria esse contendunt; dicere autem quaedam iniusta, quaedam iusta esse [*]( 24 cf. Cic. Ac. post. ) [*]( 1 iudam imitandum V 2 utrunque LV siue illa ? illa om. V 3 utrumque om. V 4 sit ? 6 meretri candi (t 8. I.) o 7 et om. V etsi FL indg ctiam FL iude etiamsi V 8 esse] enim W fecit V 10 etiam om. V putaatur If 11 utique FL$omnibus quibus hominum operibus p 12 operibus om. o in quibus om. p 14 quibus M quibasdã (dfi s. I.) ? 16 ezsistere M 18 oppinio T 19 es B 20 peccata-esse om. FL *ac 9 21 aliqua om. y 22 est contrarium y 24 ascultandum V stoycis FL sthoicis V histoicis 01 25 iusta Fy ._iusta T iniusta TVy )

512
peccata, quid est aliud quam dicere quasdam esse iniustas, quas dam iustas iniquitates? cum dicat apostolus Iohannes: omnis. qui facit peccatum, iniquitatem facit; peccatum iniquitas est. non igitur potest iustum esse peccatum, nisi cum peccati nomen in alia re ponimus, in qua quisque non peccat, sed aut facit aliquid aut patitur pro peccato. nam et sacrificia pro peccatis peccata appellata sunt et poenae peccatorum dicuntur aliquando peccata. haec plane possunt intellegi iusta peccata, cum iusta dicuntur sacrificia uel iusta supplicia. ea uero, quae contra legem dei fiunt, iusta esse non possunt. dictum est autem deo: lex tua ueritas, ac per hoc quod est contra ueritatem, iustum esse non potest. quis autem dubitet contra ueritatem esse omne mendacium? nullum igitur iustum potest esse mendacium. item cui non clareat ex ueritate esse omne, quod iustum est? clamat autem Iohannes: omne mendacium non est ex ueritate. omne ergo mendacium non est iustum. quapropter quando nobis de scripturis sanctis mentiendi proponuntur exempla, aut mendacia non sunt, sed putantur esse, dum non intelleguntur, aut, si mendacia sunt, imitanda non sunt, quia iusta esse non possunt.

Sed quod scriptum est bene deum fecisse cum hebraeis [*]( 2 I Ioh. 3, 4 11 Ps. 118, 142 16 I Ioh. 2, 21 22 cf. Ex. 1, 17 sqq. ) [*]( 1 esse iniustas om. Ff iniustas] iustas T 2 iniustas T esse iniquitates V iohannes apostolus 7 omnis om. V 3 facit et iniquitatein bd et iniquitatem TFLOVft iniquitatem-peccatum OJII. m et peccatum FLV$4 ergo pro igitur bd Qipp peccatum m 5 reponimus Fp 6 sed aut] set ut T sed F peccato-pro om. Y 7 sunt appellata Y paenae M poene <p pene β 8 dicentur p planae M plene TO 9 peccata (ta 8. I.) f dicentur p 10 dei legem β 11 ac cp quod est] quidem y 12 iustum-autem om. y 13 omne esse F mendacium omne (ibd igitur] ergo bd 14 esse potest bd 16 ergo] igitur y 17 de scripturis sanctis nobis p 18 ponuntur RTFLOVfy 19 sed-non sunt om. T 22 qaod] cum F deum bene F fecisse deum p ebraeis M haebraeis T hebreis OV, )

513
obstetricibus et cum Raab Hiericuntina meretrice, non ideo factum est, quia mentitae sunt, sed quia in homines dei misericordes fuerunt. non est itaque in eis remunerata fallacia, sed beniuolentia, benignitas mentis, non iniquitas mentientis. sicut enim mirum absurdumque non esset, si alio prius tempore commissa ab eis aliqua opera mala deus propter posteriora bona uellet ignoscere, ita mirandum non est, quod uno tempore in una causa deus utrumque conspiciens, id est factum misericorditer factumque fallaciter, et bonum remunerauit et propter hoc bonum malum illud ignouit. si enim peccata, quae propter carnis concupiscentiam, non propter misericordiam fiunt, propter posteriora opera misericordiae dimittuntur, cur non merito misericordiae dimittuntur, quae propter ipsam misericordiam committuntur? grauius est enim peccatum, quod animo nocentis quam quod animo subuenientis efficitur. ac per hoc si illud deletur opere misericordiae postea subsequente, cur hoc, quod est leuius, non deletur ipsa hominis misericordia et praecedente, ut peccet, et comitante, cum peccat? ita quidem uideri potest. uerumtamen aliud est dicere: peccare quidem non debui, sed opera misericordiae faciam, quibus deleam, quod ante peccaui, et aliud est dicere: peccare debeo, quia non possum aliter misereri, aliud est, inquam, dicere: quia iam peccauimus. [*]( 1 cf. Ios. cap. 2; 6, 25 sqq. ) [*]( 1 obstitricibus V rahab T hiericuntina MO hierccuntina liF iherichuntina L ierichontina V iericontina py iericuntina 7 2 factum] dictum 3 4 beneuolentia TFLbd benigne Y 5 prius om. f 6 aliqua om. V maia opera p 7 opera bona tTOVfbdEug bona opera FL$ agnoscere 01 8 una in V utrunque L 9 misericordie FL fallacie FL remunerabit Ol 10 illa T 11 concupiscentiam carnis p 12 misericordiae opera V tempora misericordiae Eug 13 cur-dimittuntur om. T quur 0 peccata dimittuntur FL 14 enim om. p 16 efficiatur W si om. Vf opera MMTFVLlW Eug 17 subsequenti V quur 0 18 peccent T 19 comittante o peccatur Y ueruntamen L 23 miseri f est om. V peccabimus Ol ) [*]( XXXXI Ang. Sect. V pan III. ) [*]( 33 )
514
benefaciamus, et aliud est dicere: peccemus, ut benefaciamus. ibi dicitur: faciamus bona, quia fecimus mala, hic autem: faciamus mala, ut ueniant bona. ac per hoc ibi exhaurienda est sentina peccati, hic cauenda est doctrina peccandi.

Restat itaque, ut intellegamus illis mulieribus, uel in Aegypto uel in Iericho, pro humanitate et misericordia redditam fuisse mercedem utique temporalem, quae quidem et ipsa aeternum aliquid etiam illis nescientibus prophetica significatione figuraret. utrum autem sit aliquando uel pro cuiusquam salute mentiendum, cum quaestio sit, in qua dissoluenda etiam doctissimi fatigantur, ualde illarum muliercularum in illis populis constitutarum et illis moribus adsuetarum excedebat modum. itaque hanc earum ignorantiam, sicut aliarum rerum, quas pariter nesciebant, sed sciendae sunt a filiis non huius saeculi, sed futuri, dei patientia sustinebat, qui tamen eis pro humana benignitate, quam famulis eius inpenderant, quamuis caeleste aliquid significantia praemia terrena reddebat. et Raab quidem ex Iericho liberata in dei populum transitum fecit, ubi proficiens posset ad aeterna et inmortalia munera peruenire, quae nullo sunt quaerenda mendacio.

Tunc tamen, quando illud opus bonum et pro suae uitae condicione laudabile Israhelitis exploratoribus praestitit, nondum erat talis, ut ab ea exigeretur: sit in ore uestro [*]( 3 Rom. 3, 8 25 Matth. 5, 37 ) [*]( 1 peccabimus FL ut] et β 2 dicimus Eug qui V hi.c T 3 ibi om. V exaurienda RMVO exorienda T 4 sentina] sententia RTV 7 aegipto M egipto V egypto \'P hierico M gericho BT iherico F ihericho L ierico β 8 quae-figuraret om. V 13 in OWl. V 14 excedit V itque M 15 nesciebatis T siendae M 16 patientia T 17 sustinebant (n 8. I) T eis om. Y benignitate humana bd humana om. FL humanitat fj1 19 rahab V hierico MF hiericho RLO iericho (h 8. I.) <p 20 liberata in om. Y populo F fecit] significauit V possit V 21 aetema. <p nullius (i 8. l. m. 2) T 23 uite sue f auauitate T 25 ut ab] ut V ut hab f )

515
est est, non non. obstetrices autem illae quamuis Hebraeae si secundum carnem tantummodo sapuerunt, quid aut quantum est quod eis profuit remuneratio temporalis, quia fecerunt sibi domos, nisi proficiendo pertinuerunt ad eam domum, de qua deo cantatur: beati, qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te? multum autem fatendum est propinquare iustitiae et quamuis re ipsa nondum, iam tamen spe atque indole animum esse laudandum, qui numquam nisi hac intentione mentitur, qua uult prodesse alicui, nocere autem nemini. sed nos cum quaerimus, sitne boni hominis aliquando mentiri, non de homine quaerimus adhuc ad Aegyptum uel ad Iericho uel ad Babyloniam pertinente uel adhuc ad ipsam Hierusalem terrenam, quae seruit cum filiis suis, sed de ciue illius ciuitatis, quae sursum est libera mater nostra aeterna in caelis. et respondetur quaerentibus nobis: omne mendacium non est ex ueritate. filii autem illius ciuitatis filii sunt utique ueritatis; eius ciuitatis filii sunt, de quibus scriptum est in ore eorum non inuentum esse mendacium; eius ciuitatis est filius, de quo item scriptum est: uerbum suscipiens filius a perditione longe aberit; exc.ipiens autem excepit illud sibi, et nihil falsi ex eius ore procedit. his filiis supernae Hierusalem et sanctae [*](5 Pa. 83, 5 13 cf. Gal. 4, 25. 26 16 I Ioh. 2, 21 18 Apoc. 14, 5 20 Prou. 24, 23 (29, 27) ) [*]( 1 quanuis V hebreae <p haebreae 0 2 saperent 0 3 est om. p proficit 3 4 dom\' V nisi] sipj 9 non pertinuerunt Vo pertinuerint MFbd ad illam V 5 deo cantatur] dictum est FL 6 tua domine V 8 iam tunc β animam (a fin. in ras.) R 9 in hac β quia V 11 sitne] sit debeant V ne sit T 12 ad om. T egyptum f hiericum MrpRTOW uel] aut s. Z. m. 2 T babiloniam MLVIf 13 pertinentg T 15 libera quae est mater FL caelis] saeculis FL 16 nobis quaerentibus FL 17 filiis <p 18 ueritatis] ciuitatis FL 19 est inuentum TVftbd ęşţ inuentum F eius est 0 20 est om. 0 filius est Mbd 21 suscipiens o 22 ez. cipit TV illa Fo1 ex om. T ore eius Vβφγ 23 processit T hi filii 0 et superne V ) [*]( 33* )
516
ciuitatis aeternae si quando ut hominibus obrepit qualecumque mendacium, poscunt humiliter ueniam, non inde quaerunt insuper gloriam.

Sed dicet aliquis: ergone obstetrices illae atque Raab melius fecissent, si nullam misericordiam praestitissent nolendo mentiri? immo uero illae mulieres Hebraeae, si essent tales, de qualibus quaerimus, utrum sit eis aliquando mentiendum, nec aliquid falsi dicerent et foeda ministeria de paruulis occidendis liberrime recusarent. sed, inquies, ipsae morerentur. at uide, quid sequatur. morerentur enim caelestis habitationis incomparabiliter ampliore mercede, quam domus illae quas sibi fecerunt in terra esse potuerunt; morerentur futurae in aeterna felicitate, mortem perpessae pro innocentissima ueritate. quid illa in Iericho? numquid hoc posset? nonne si quaerentes ciues mentiendo non falleret, uerum dicendo latentes hospites proderet? an posset interrogantibus dicere: scio ubi sint, sed deum timeo, non eos prodo? posset hoc quidem dicere, si iam esset uera Israhelitis, in qua dolus non esset: quod futura erat per misericordiam dei transiens ad ciuitatem dei. uerum illi hoc audito, inquies, illam perimerent, domum scrutarentur. sed numquid consequens erat, ut illos etiam quos diligenter occultauerat inuenirent? prospexerat enim cautissima mulier et ibi eos posuerat, ubi latere potuissent, etiamsi ei mentienti creditum non fuisset. ita et illa, si tamen a suis ciuibus esset occisa pro [*]( 18 cf. Ioh. 1, 48 ) [*]( 1 aeternae om. y 3 gloriam] ieraaalS suynll V 4 ergo p 5 rahab 0 6 nolentes FL haebreae T hebreae !f eesen Bl 7 de ovt. V quales Y 8 neç ip falli p et om. cp 9 occidendis OIJI. V ipse O-f 10 moreremur 0 morirentur F1 et VftRTFLyW uides BMFL-fyW si enim morerentnr V morerentur (8. o add. e) T 11 habitationes V quandomus 01 14 hierico RLFOMW ierico a 16 menciendo T 16 ospites T 17 sunt TFLVfaPbd 18 uere T israhelita V israhelites cp 21 nunquid L 22 inueniret p 23 prosperat cp et om. M 25 si pro misericordiae opere a suis ciuibus fuisset (t 8. Z. m. 2) occisa 0 opere misericordiae p misericordi MFLfyW misericordia V )

517
misericordiae opere, uitam istam faeneam pretiosa in conspectu domini morte finisset, et erga illos eius beneficium inane non fuisset. sed, inquies, quid? si et ad illum locum, ubi eos occultauerat, hi, a quibus quaerebantur, perscrutando omnia peruenissent? isto modo dici potest: quid? si mulieri uilissimae atque turpissimae non solum mentienti, uerum etiam peieranti credere noluissent? nempe etiam sic consecutura fuerant, quae timendo mentita est. et ubi ponimus uoluntatem ac potestatem dei? an forte non poterat et illam nec ciuibus suis mentientem nec homines dei prodentem et illos suos ab omni pernicie custodire? a quo enim et post mulieris mendacium custoditi sunt, ab eo potuerunt, etsi illa mentita non esset, utique custodiri. nisi forte obliti sumus hoc fuisse in Sodomis factum, ubi masculi in masculos nefanda libidine accensi nec ostium domus, in qua erant quos quaerebant, inuenire potuerunt, quando uir iustus in causa omnino simillima pro suis hospitibus mentiri noluit, quos esse angelos nesciebat et uim morte peiorem ne paterentur timebat. et certe poterat talia respondere quaerentibus, qualia in Iericho mulier illa respondit. nam prorsus similiter et illi interrogando quaesierunt. sed homo iustus noluit pro corporibus hospitum animam suam suo mendacio maculari, pro quibus uoluit [*]( 1 cf. Ps. 115, 6 (15) 22 cf. Gen. 19, 5 sqq. ) [*]( 1 opere om. V faeneam] foeniam T femineam V feneam L finien- dam$bd erasum in y 2 finissent 0 et-fuisset om. o 3 inquies] dices 0 ad om. 0 4 hii T ii bd perscrutantur p 5 mulieris 3 6 uilissimae atque turpissimae] uiri isti V menciendi T 7 perieranti 0 siconsecutura M sicut secutura LF1 si consequuti V 9 hac T et V potestatem] nolnntatem T poterant V illa T 10 suis om. V 11 ab om. F1 omni] homini T om. F1 pernici.e T mulieres cpt 13 fuisse om. 9 15 in qua erant] inquirentes V quam V 17 ospitibus cpt noluit s. Z. m. 2 y angelos esse V 18 nim] ne in F mortS It peiore V necarentur F timebant 0 19 talia (t m. 2 s. I.) 0 quaerentibus om. W hiericho RTO hierico M ierico <p 20 prorsus similiter] pro suis hospitibus V 21 corribus V 22 suam] sari p )
518
corpora filiarum alienae libidinis iniquitate uim perpeti. faciat ergo homo etiam pro temporali hominum salute quod potest: cum autem ad hunc articulum uentum fuerit, ut tali saluti consulere nisi peccando non possit, iam se existimet non habere quid faciat, quando id reliquum esse perspexerit quod non recte faciat. proinde Raab in Iericho, quia peregrinos homines dei suscepit hospitio, quia in eorum susceptione periclitata est, quia in eorum deum credidit, quia diligenter eos ubi potuit occultauit, quia per aliam uiam remeandi consilium fidelissimum dedit, etiam supernae Hierusalem ciuibus imitanda laudetur. quod autem mentita est, etiamsi aliquid ibi propheticum intellegenter exponitur, non tamen imitandum sapienter proponitur, quamuis deus illa bona memorabiliter honorauerit, hoc malum clementer ignouerit.

Quae cum ita sint, quoniam nimis longum est omnia pertractare, quae in illa Libra Dictinii sunt posita uelut imitanda exempla mentiendi, ad hanc regulam mihi uidentur non solum ista, uerum etiam si qua sunt talia redigenda, ut aut quod creditur, ostendatur non esse mendacium — siue ubi tacetur uerum nec dicitur falsum; siue ubi significatio uerax aliud ex alio uult intellegi, quod genus figuratorum uel dictorum uel factorum abundat in propheticis litteris — aut quae conuincuntur esse mendacia, non esse imitanda monstrentur [*]( 1 iniquitatem cp.W et uim V uim] uiri p 2 etiam hoc F potest (te s. I.) V 3 huc 22?1 uentum] rtitQ 01 ujtali (a. i add. t) cp salute T 4 consuli V posit R 5 quit T quod LFT facit RM relicum RMTO prospexerit V 6 rahab OY raab meretrii y hiericho RTO hierico Mcp 7 hospicio T 8 pereclitata M eorum aduentu FL 10 fldeliasimum om. FL superna T hyeruealem cp ierusalem FLVfrbd 11 autem] hoc W 12 prophaeticum <p intellegendfl W imponitur V ponitur W non—proponitur om. (p 13 proonitur V ponitur T 14 ignorauerit RO\'r1 W 15 sunt T longum est nimis V nimis om. T 16 dictynii T dyptini 0 dictimi V dictyjnii 9 18 etiam alia si y alia V 19 esse creditur TFLOVftybd 20 nec (c 8. 1.) <p 21 alitit V 22 habundat TV aut quae] atque β )

519
et si qua nobis ut alia peccata subrepserint, non eis tribuendam iustitiam, sed ueniam postulandam. hoc quidem mihi uidetur; et ad istam sententiam me superius disputata conpellunt.

Verum quia homines sumus et inter homines uiuimus — fateorque me nondum esse in eorum numero, quos conpensatiua peccata non turbant — saepe me in rebus humanis uincit sensus humanus nec resistere ualeo, cum mihi dicitur: ecce graui morbo periclitatur aegrotus, cuius iam uires ferre non possint, si ei mortuus unicus et carissimus filius nuntietur. a te quaerit an uiuat, quem uitam finisse tu nosti. quid respondebis, quando quidquid aliud dixeris praeter unum de tribus: aut mortuus est aut uiuit aut nescio, nihil aliud credit ille quam mortuum, quod te intellegit timere dicere et nolle mentiri? tantundem ualet, etiamsi omni modo tacueris. ex illis autem tribus duo falsa sunt \'uiuit* et \'nescio'* nec abs te dici possunt nisi mentiendo. illud autem unum uerum, id est mortuum esse, si dixeris et perturbati hominis mors fuerit subsecuta, abs te occisus esse clamabitur. et quis ferat homines exaggerantes quantum sit mali salubre mendacium deuitari et homicidam diligi ueritatem? moueor his oppositis uehementer, sed mirum, si etiam sapienter. cum enim proposuero ante qualescumque oculos cordis mei intellegibilem illius pulchritudinem, de cuius falsi nihil ore procedit, quamuis ubi radians magis magisque clarescit ueritas, ibi palpitans mea reuerberatur infirmitas, tamen sic amore tanti decoris accendor, ut cuncta quae inde [*]( 1 vt B subrepser (ps 8. I.) 0 tribuenda T 2 mihi quidem V 5 uerumtamen y 8 ne M 9 pereclitatur MT . 10 ferri Y ferro 91 11 nuntietur] minuitur (5 uita T 12 quicquid TOVrr 14 illae 9 om. JFLV 15 intelligit T temere p et om. FL tantumdem T 18 si om. RM 19 subaequuta V 20 f.erat Ch ferit V1 exagerantes Ch 21 deuitare V omicidam β diligere V 24 intelligibilem T falsi om. Chl 25 ore ante falsi legitur in bd 26 uitas V1 ubi M$palpans FL reuerbaeretur Ch 27 ascendor 0 me inde me T me inde g inde] in F1 )

520
me reuocant humana contemnam. sed multum est, ut iste in tantum perseueret affectus, ne in temptatione desit effectus. nec me mouet contemplantem luminosum bonum, in quo mendacii tenebrae nullae sunt, quod nobis mentiri nolentibus et hominibus uero audito morientibus homicida dicitur ueritas. numquid enim, si stuprum expetat inpudica et te non consentiente saeuo. amore perturbata moriatur, homicida erit et castitas? an uero, quia legimus: Christi bonus odor sumus in omni loco, et in his qui salui fiunt et in his qui pereunt, aliis quidem odor uitae in uitam, aliis autem odor mortis in mortem. etiam odorem Christi pronuntiabimus homicidam? sed quia homines sumus et nos in huius modi quaestionibus et contradictionibus plerumque superat aut fatigat sensus humanus, ideo mox et ille subiecit: et ad haec quis idoneus?

Huc accedit — ubi miserabilius eiulandum est — quod si concesserimus pro salute illius aegri de uita filii eius fuisse mentiendum, ita paulatim minutatimque subcrescit hoc malum et breuibus accessibus ad tantum aceruum mendaciorum sceleratorum sensim subintrando perducitur, ut numquam possit penitus inueniri, ubi tantae pesti per minima additamenta in inmensum conualescenti possit obsisti. unde prouidentissime scriptum est: qui modica spernit, paulatim decidit [*]( 8 II Cor. 2, 15. 16 15 II Cor. 2, 16 23 Eccli. 19, 1 ) [*]( 1 huinana 0 umana Ch contempnam 0 contempnant T 2 perseueraret TCh uel donec ne (ne in mg. m. 2) V affectus T 3 me mouet] comouet V 4 mentiri om. 0 5 cum ttoce morientibus codex 0 finitur dicatur Y 6 nunquid L enim om. Y ad stuprum te expectat V 7 amore] animo FL V ornicida Ch 9 TOamus Ch in om. V iis$bd saIni-qui om. V 11 in] ad V morte TCh hodorem TCh 12 pronuntiauimuB TCh 13 in om. V quescionibua Ch et contradictionibus om. f plerunque V 14 srasus 8. I. M 15 quid p 16 heiulandum MTClrpft est om. TCIt 17 consenserimus V iliius om. Y 18 succrescit ChFLVfrebd 19 acces»»»sibua Ch acerbum TCh 22 coualescenti Ch 23 modica spemit] spernit minima FL )

521
quid? quod uitae huius tales amatores, ut eam non dubitent praeponere ueritati, ne homo moriatur, immo ut homo quandoque moriturus aliquanto serius moriatur, non tantum mentiri, sed etiam peierare nos uolunt? ut uidelicet, ne aliquanto citius transeat uana salus hominis, nomen domini dei nostri accipiamus in uanum. et sunt in eis docti, qui etiam regulas figant finesque constituant, quando debeat, quando non debeat peierari. Q ubi estis, fontes lacrimarum? et quid faciemus? quo ibimus? ubi nos occultabimus ab ira ueritatis, si non solum neglegimus cauere mendacia, sed audemus insuper docere periuria? uiderint enim assertores defensoresque mendacii, quale genus uel qualia genera mentiendi eos iustificare delectet: saltem in dei cultu concedant non esse mentiendum; saltem sese a periuriis blasphemiisque contineant; saltem ubi dei nomen, ubi deus testis, ubi dei sacramentum interponitur, ubi de diuina religione sermo promitur siue conseritur, nemo mentiatur, nemo laudet, nemo doceat et praecipiat, nemo iustum dicat esse mendacium; de ceteris mendaciorum generibus eligat sibi, quod putat esse mitissimum atque innocentissimum mentiendi genus, cui placet esse mentiendum. hoc scio, quod etiam qui docet oportere mentiri, uerum docere se uult uideri. nam si falsum est quod docet, quis falsae uelit studere doctrinae, ubi et fallit docens et fallitur discens? [*]( 1 quidqd Ml sunt amatores V amores TCh 2 proponere T immo-moriatur om. FL 3 aliquando TCh Vp 4 aliquando T 5 ominis Ch domini om. p dei om. Y nostri om. FLf 7 fingant TFp 8 peierare VfrFL o om. V 9 hoccultabimus Ch 10 necglegimus co negglegamus Y insuper] super Y dicere. T 11 peioria Ch peiora T uderunt Qt etenim T assartores c1 assertatoreB p 12 delectent T 13 saltem om. V saltem-mentiendum in mg. Ch cultum FL mendacium V 14 saltim YT ae y peiuriis Ch et blasphemiis f 15 ubi pr. om. r interponimas V 16 hubi Ch ubi-promitur om. B sine] vel V 17 menti?ijatur Ch laudat TCh 18 mendacium esse TCh ceteras M 19 pntate M putet Vf esse in raa. M 20 mentidi Ch mentiri in ras. T illa cui f 21 docere] dicere T 22 se ex si Ch 23 dicens TCh )
522
si autem, ut aliquem possit inuenire discipulum, docere se asserit uerum, cum doceat esse mentiendum, quomodo erit illud ex ueritate mendacium Iohanne apostolo reclamante: omne mendacium non est ex ueritate? non est igitur uerum aliquando esse mentiendum; et quod non est uerum, nemini est omnino suadendum.

Sed agit partes suas infirmitas et causam uincibilem fauentibus turbis se habere proclamat, ubi contradicit et dicit: quomodo apud homines, qui procul dubio, si fallantur, auertuntur a pernicie uel aliena uel sua, periclitantibus subuenitur hominibus, si nos humanus ad mentiendum non inclinet affectus? si patienter me audiat turba mortalitatis, turba infirmitatis, respondebo aliquid pro negotio ueritatis. certe pia, uera, sancta castitas nonnisi ex ueritate est: et quisquis aduersus eam facit, profecto aduersus ueritatem facit. cur ergo et, si non possit aliter periclitantibus subueniri, non committo stuprum, quod ideo. est contrarium ueritati, quia contrarium est castitati, et ut periclitantibus subueniatur, loquor mendacium, quod ipsi apertissime est contrarium ueritati? quid nos tantum promeruit castitas et offendit ueritas? cum omnis ex ueritate sit castitas et sit non corporis, sed mentis castitas ueritas atque in mente habitet etiam corporis castitas. postremo, quod et paulo ante dixi et iterum dico, quisquis mihi pro persuadendo [*]( 4 I Ioh. 2, 21 ) [*]( 1 ut] aut Ch discipolum Ch 2 quomodo ex ueritate ulla mendacium erit β 3 illum Ch ulla Mf om. β apostolo om. V 4 est fin. om. T igitur] ergo bd 5 esse om. V non om. TCh 6 omnino est 7 7 ait Y inuincibilem bd 8 fatentibus T contradit Ch dicit (c 8. I.) T 9 aput Ch falluntur Vfebd 10 pereclitantibus Y 12 audeant Ch turba mortalitatis 8. I. m. 2 T 14 certe] crede V 16 quur M ei* <p periclinantibus Y subuenire T 17 cdmitto (x s. I.) <p contrarium est V 18 si ut (si s. I.) f 19 contrarium est FLVji 20 apud nos b castitatis R 21 ueritaa ex uitas m. 2 V 22 atque in mente] autem in corpore atque in mente V 23 etiam corporis castitas om. V 24 dico iteram T pro om. Chf persuadenda If>1 suadendo T )

523
et defendendo ullo mendacio contradicit, quid dicit, si uerum non dicit? si autem propterea est audiendus, quoniam uerum dicit, quomodo me uult facere uerum dicendo mendacem? quomodo mendacium patronam sibi adhibet ueritatem? an aduersario suo uincit, ut a se ipsa uincatur? quis hanc absurditatem ferat? nullo modo igitur dixerimus eos, qui asserunt aliquando esse mentiendum, id asserendo esse ueraces, ne, quod est absurdissimum et stultissimum credere, ueritas nos doceat esse mendaces. quale est enim, ut esse adulterandum nemo discat a castitate, deum offendendum nemo discat a pietate, cuiquam nocendum nemo discat a benignitate et esse mentiendum discamus a ueritate? porro si hoc non docet ueritas, non est uerum; si non est uerum, non est discendum; si non est discendum, numquam est igitur mentiendum.

Sed perfectorum est, ait aliquis, solidus cibus. multa enim secundum ueniam relaxantur infirmitati, quamuis sincerissimae nequaquam placeant ueritati. dicat hoc quisquis non metuit, quae consequentia metuenda sunt, si fuerint aliquo modo aliqua permissa mendacia. nullo modo tamen in tantum sunt permittenda conscendere, ut ad periuria blasphemiasque perueniant; nec aliquam causam prorsus oportet obtendi, cur debeat peierari uel, quod est execrabilius, cur deus debeat blasphemari. non enim quia per mendacium blasphematur, ideo non blasphematur. potest quippe hoc modo dici non peierari, quia per mendacium peieratur. quis [*]( 15 Hebr. 5, 14 ) [*]( 1 mihi contradicit V 2 si-dicit in mg. β est om. T audienda β uerum (r 8. exp. 1) a 3 mendacium V 4 patronum V adhibebit V 5 ipso FL 6 ergo pro igitur post nullo praeb. bd 7 pr. esse om. V 8 absurdum est V doceat ueritas V 9 nos om. V esse mendaces doceat p quale. Ch esse] esset V adhulterandum V 10 a castitate-discat om. q; 11 et om. V 12 tion docet (s. ti add. n) 9 15 ait] ut V 17 placent V quiquis V 18 consequentia cp si autem V fuerunt cp1 21 neque o obportet ChT1 22 optendi M obtundi V eisecrabilius TMChV$24 ideo om. V ideo-blasphematur om. T hoc modo quippe dici potest V 25 peiuratur ipl )

524
enim per ueritatem possit esse periurus? sic etiam per ueritatem nullus potest esse blasphemus. sane mitius falsum iurat, qui falsum nescit esse et uerum putat esse quod iurat: sicut et Saulus excusabilius blasphemauit, quia ignorans fecit. ideo autem peius est blasphemare quam peierare, quoniam peierando falsae rei adhibetur testis deus, blasphemando autem de ipso falsa dicuntur deo. tanto est autem quisque inexcusabilior siue periurus siue blasphemus, quanto magis ea, quae peierando uel blasphemando asserunt, falsa nouerunt esse uel credunt. quisquis itaque dicit pro periclitantis hominis temporali salute uel uita esse mentiendum, nimis ipse ab itinere exorbitat aeternae salutis et uitae, si dicit in ea causa etiam iurandum per deum uel etiam blasphemandum deum.

Sed aliquando nobis ipsius quoque salutis aeternae periculum opponitur, quod nostro mendacio, si aliter non potest, depellendum esse clamatur: uelut si quisquam baptizandus in potestate sit inpiorum atque infidelium constitutus, ad quem perueniri non possit, ut lauacro regenerationis abluatur, nisi deceptis mentiendo custodibus. ab hoc inuidiosissimo clamore, quo cogimur non pro cuiusquam opibus uel honoribus in hoc saeculo transcurrentibus, non pro ipsa huius temporis uita, sed pro aeterna hominis salute mentiri, quo confugiam, nisi ad te, ueritas? et mihi abs te proponitur castitas. cur [*]( 4 cf. I Tim. 1, 13 ) [*]( 1 possit per ueritatem V peiurua c si* fb 3 esse nescit T 4 ignorans (n 8. I.) <p fecit om. Ch 5 est om. TCh pegerare qp 6 falsa ęręi Ch deus testis V 7 deo falsa dicuntur V dicuntur falsa p deum TCh autem est V quisquis V inexcusabilius quisque F inexcusabilior quisque L inexcusabilius RMChVftyb inetcnsabilits T 9 asserit V nouerit V noQuerunt cp 10 credit V credyijt IfI ita V hominis] omnis T salute temporali bd 11 ipse om. V 12 exorbitat at T sij et V 13 iurando T iurandd Ch 15 opponimus V apponitur cp mendacio (0 ex um) T 18 ad quem] atque V generationis Ch ablvatur (v 8. I.) y 19 mentiendo (0 s. ras.) <p inuidiosissimil TCh 20 quo om. V opibus V 21 uios Ch OHt. V 22 sed (d 8. I.) rp quod Ch quo* T 23 ad te] adite Ch )

525
enim si custodes isti, ut nos ad baptizandum hominem admittant, stupro inlici possunt, non facimus contraria castitati et, si mendacio decipi possunt, facimus contraria ueritati? cum procul dubio nulli esset fideliter amabilis castitas, si non eam praeciperet ueritas. proinde ut perueniatur ad hominem baptizandum, fallantur mentiendo custodes, si hoc iubet ueritas. sed quomodo iubeat ueritas, ut homo baptizetur, esse mentiendum, si non iubet castitas, ut homo baptizetur, esse moechandum? cur autem hoc non iubet castitas, nisi quia hoc non docet ueritas? si ergo nisi quod ueritas docet, facere non debemus, cum ueritas doceat nec propter hominem baptizandum facere quod contrarium est castitati, quomodo nos docebit facere propter hominem baptizandum, quod ipsi est contrarium ueritati? sed sicut oculi ad intuendum solem parum firmi ea tamen, quae a sole inlustrantur, libenter intuentur, sic animae iam ualentes delectari pulchritudine castitatis non tamen continuo per se ipsam considerare ueritatem, unde lucet castitas, possunt, ut cum uentum fuerit ad aliquid faciendum quod aduersum est ueritati, ita refugiant et exhorreant, quemadmodum refugiunt et exhorrent, si faciendum aliquid proponatur quod aduersum est castitati. ille autem filius, qui uerbum suscipiens a perditione longe [*]( 22 cf. Prou. 24, 23 (29, 27) ) [*]( 1 isti uųt <p ammittant RMTCkVy1 2 stuprum V inlicito (to 8. I.) T illi V poscunt V faciamus TFL castitati-con- traria in mg. p 4 esse Ch si] sed V praeciperet eam 0 5 preceperit Y 6 custodes-quomodo om. <p 7 ueritas] castitas V baptizaetur Ch esse-baptizetur om. V mentiendum-esse om. Τβ 8 si-moechandum om. S ai* <p non] nos Q iubeat r 9 moecandum M mochandum cp1 mecbandum L hoc om. V quia] quod T 10 non om. T 11 debebamus V docet cp doceat ueritas p 12 quod-facere om. T 13 baptizandum hominem pM hominem nos docebit facere β contrarium est FIJp 14 sed] et Y intuenda (dQ s. I.) <p 15 sunt firmi V ea] et V libentur Ch 16 nolentes V pulcritudine MCh pnlchrituding T 18 ut om. V 19 auersum M exorreant RMTy 20 quemammodum <p eiorrent JRM si ex se Ch aliquid faciendum Y 22 suscipiens nerbum β )
526
aberit, et nihil falsi ex eius ore procedit, tam sibi clausum deputat, si ad subueniendum homini per mendacium quam si per stuprum transire cogatur. et pater exaudit orantem, ut ualeat sine mendacio subuenire, cui uult pater ipse, cuius inscrutabilia sunt iudicia, subueniri. talis igitur filius ita obseruat a mendacio, sicut a peccato. nam et aliquando mendacii nomen pro peccati nomine ponitur. unde illud est: omnis homo mendax. sic enim dictum est, tamquam diceretur: omnis homo peccans. et illud: si autem ueritas dei in meo mendacio abundauit. ac per hoc cum mentitur ut homo, peccat ut homo, et ea sententia tenebitur, qua dictum est: omnis homo mendax, et: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est. cum uero nihil falsi ex eius ore procedit, secundum eam gratiam sic erit, de qua dictum est: qui natus est ex deo, non peccat. haec enim natiuitas si sola esset in nobis, nemo peccaret; et quando sola erit, nemo peccabit. nunc autem adhuc trahimus, quod corruptibiles nati sumus, quamuis secundum id, quod renati sumus, si bene ambulamus, de die in diem renouamur interius. cum uero et corruptibile hoc induerit incorruptionem, uita totum absorbebit, et nullus mortis aculeus remanebit; aculeus autem mortis est peccatum.