Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.

Cum omnipotentis dei et Christi eius saluatoris nostri uoluntate ex uniuersis prouinciis Africae uenientes in ecclesia sancta Bagaiensi concilium gereremus Gamalius Primianus Pontius Secundianus Ianuarianus Saturninus Felix Pegasius Rufinus Fortunius Crispinus Florentius Optatus Donatus Donatianus et ceteri numero trecenti decem, placuit spiritui sancto qui in nobis est pacem firmare perpetuam et schismata resecare sacrilega ...

.... optata quidem pacis et concordiae est iuncta germanitas, sicut scriptum est: iustitia et pax osculatae sunt inuicem. sed ueridica unda in asperos scopulos nonnullorum naufraga proiecta sunt membra, Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt litora, quibus in ipsa morte maior est poena, quod post extortam aquis ultricibus animam nec ipsam inueniunt sepulturam ....

.... licet enim uiperei seminis noxios partus uenenati uteri alueus diu texerit et concepti sceleris uda coagula in aspidum membra tardo se calore uaporauerint, tamen conceptum uirus euanescenti umbraculo occultari non potuit. nam etsi sero publicum facinus et parricidium suum feta scelerum uota pepererunt, quod ante praedictum est: parturiit iniustitiam, concepit dolorem et peperit iniquitatem. sed quoniam serenum iam fulget e nubilo nec est confusa criminum silua, cum ad poenam designata sunt nomina — indulgentia enim antehac fuerat —, dum clementiae dimittimus lineam, inuenit causa. quos puniat .....

.... loquamur, carissimi fratres, schismatis causas, [*]( 3 Cum-9 sacrilega] Creac. III 53, 59. IIII10, 12 9 optata- 15 sepulturam] Gresc. IIII16, 18 11 Ps. 84, 11 ueridica-15 sepulturam] Petil. 110,11 13 Aegyptiorum-15 sepulturam] Petil. II 7, 16. Gaud. I 39, 54. Aegyptiorum—14 litora] Parm. II 10, 20. Cresc. III 24, 27 16 licet-26 puniat] Em. 10. licet-20 pepererunt] Parm. II 3, 7. Cresc. IIII 2, 2 16 uiperei-18 uaporarunt] Petil. I 19, 21 21 Ps. 7, 15 26 loquamur-p. 277, 7 uiuis] Em. 10 9 et deest Cresc. IIII10, 12 19 euanescente Em. 10 celari Parm. II 3, 7 )

277
quia iam non possumus tacere personas. Maximianum fidei aemulum, ueritatis adulterum, ecclesiae matris inimicum, Dathae, Corae et Abiron ministrum de pacis gremio sententiae fulmen excussit, et quod adhuc eum dehiscens terra non sorbuit, ad maius supplicium superis reseruauit. raptus enim poenam suam conpendio lucrauerat funeris; usuras nunc grauioris colligit faenoris, cum mortuus interest uiuis..

nec solum hunc sceleris sui mors iusta condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est: uenenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est. ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. contritio et infelicitas in uiis eorum, et uiam pacis non cognouerunt. non est timor dei ante oculos eorum. nollemus quidem tamquam e proprii corporis iunctura praecidi. sed quoniam tabescentis uulneris putredo pestifera plus habet in abscisione solaminis quam in remissione medicaminis, inuenta est causa salubrior, ne per cuncta membra pe-. stilens inrepat uirus, ut conpendioso dolore natum decidat uulnus. .

famosi ergo crimims reos Uictonanum Carcabianensem, Marcianum Sullectinum, Beianum Beianensem, Saluium Ausafensem, Theodorum Usulensem, Donatum Sabratensem, Miggenem Elefantariensem, Praetextatum Adsuritanum, Saluium Membresitanum, Ualerium Melzitanum, Felicianum Mustitanum et Martialem Pertusensem, qui funesto opere perditionis uas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, sed et clericos aliquando ecclesiae Carthaginis, qui, dum facinori intersunt, inlicito incestui lenocinium praebuerunt, dei praesidentis arbitrio uniuersalis concilii ore ueridico damnatos esse cognoscite. eos autem, quos sacrilegi surculi non polluere [*]( 1 Maximianum—p. 278, 12 paenitentia] Cresc. IIII 4, 5. Maximianum-7 uiuis] Cresc. III19, 22. Maximianum-3 excussit] Cresc. III 21, 24. 53, 59. IIII 2, 2 7 nec solum-28 cognoscite] Cresc. III 19,22. nee solum-IS uulnus] Em. 11. nec solum—13 cognouerunt] Cresc. III 22, 25. nec solum—11 plenum est] Cresc. IIII13, 15. nec soIum-9 sacrilegii] Crcsc. III 53, 59. IIII10, 12 8 trahit-9 sacrilegii] Post gesta 19, 25 9 uenenum-13 cognouerunt] Petil. I 19, 21 Ps. 13, 3 17 inuenta-18 uulnus] Cresc. IIII 55, 65 19 famosi—28 cognoscite] Cresc. III 53, 59. IIII32, 39. Gaud. II 7, 7 24 qui funesto-p. 278,2 permisimus] Em. 11. qui funesto-26 praebuerunt] Cresc. III 22, 25 27 dei-28 cognoscite] Cresc. III 25, 28 28 eos-p. 278, 2 permisimus] Cresc. III 17, 20. 54, 60. IIII 32, 39. 34, 41. Gaud. II 7, 7 5 suamj sui Em. 10 12 contribulatio et calamitas Cresc. IIII 4, 5 )

278
plantaria, hoc est qui a Maximiani capite proprias manus uerecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem ecclesiam redire permisimus. .

quanto enim de reorum morte purgamur, tanto de innocentium reditu gratulamur. ac ne angustum redeuntibus tempus spem salutis artatae diei pressura subducat, agnoscentibus quibus licet, manentibus praecedentibus statutis, uniuersis usque in diem octauum Kt Ianuariarum proxime futurarum agnitionis pandimus ianuam, ut integri honoris ac fidei regressi habeant fundamenta. quam si quisquam ingredi nequiuerit pigra segnitia, sciat sibi ad omnes ueniales aditus sua uoluntate uiam esse subductam. manebit enim circa eos dicta sententia et post praestitutum diem redeuntibus fixa paenitentia ....... [*]( 3 quanto-4 gratulamur] Cresc. IIII 35, 42 4 ac ne—12 paenitentia] Cresc. III 54, 60. ac ne—10 subductam] Cresc. IIII 38, 45 1 id est Cresc. III 54, 60 2 pudore fidei Cresc. III 54, 60 3 quantum Cresc. IIII 4, 5 6 in] ad Cresc. IIII 4, 5 )

279