Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.

Gaudentius Donatistarum Tamugadensis episcopus cum se ipsum in ecclesia quibusdam sibi adiunctis perditis incendere minaretur, uiro spectabili tribuno et notario Dulcitio, cui piissimus imperator leges suas exsequendas cura perficiendae unitatis iniunxit, agenti, ut oportebat, cum furentibus mansuete et prius ad eundem Gaudentium litteras pacificas danti duas rescripsit epistulas, unam breuiorem et perlatoribus, sicut indicat, festinantibus festinatam, alteram uero prolixiorem, in qua. secundum scripturas se respondisse diligentius arbitratur. ita ergo scripta eius opitulante domino institui refutare, -ut etiam qui sunt ingenio tardiores ad omnia me respondisse non dubitent. nam prius uerba eius ponam, deinde nostra subiungam non sic, quemadmodum feci, cum Petiliani litteris responderem. ibi enim per loca singula, quando uerba ipsius inseruntur, positum est Petilianus dixit, quando autem mea uerba redduntur, Augustinus respondit. unde mihi, tamquam mentitus fuerim, calumniatus est, dicens quod numquam mecum comminus disputauerit; quasi propterea non dixerit quod scripsit, quia hoc non in uerbis eius audiui sed in litteris legi, aut ego ideo non responderim, quia non eo praesente locutus sum, sed scriptis eius uicissim scribendo respondi. quid faciamus hominibus, qui tale cor Habent aut eos, quibus sua scripta innotescere cupiunt, tale [*]( Augustini contra Gaudentium donatistarum epm lib. 1\'. A 2 Tba- mugadensia v, ut Parm. II 4, 8; at cf. Retract. II 85 (59), Tamogadiensi Cresc. III 29, 33, Tamtigadensis epist. 108, 5, Tamugadi It. Ant. p. 34, Tamogaziensis NoLprou. Num. 77 3 quibusdam-4 spectabili om. A 9 altera A uero om. fv 17 autem et uerba om. fv 19 cominus Afv 20 alt. non om. d 21 audiui* A 24 sua om. f scripta sua v )

202
cor habere opinantur? sed etiam talibus hic satisfaciamus et, quando ponimus uerba Gaudentii, non dicamus \'Gaudentius dixit>, sed uerba epistulae\', et quando respondemus, non dicamus \'Augustinus respondit\', sed sed haec responsio\'. sic ergo incipiamus refellere Gaudentii epistulam priorem atque breuiorem.

Uerba epistulae: Honorabili ac nimium nobis, si sic uolueris, desiderando Dulcitio tribuno et notario Gaudentius episcopus. ad haec responsio: Non debemus etiam ista discutere, ne propemodum in superfluis immoremur, cum sint loca necessaria, quae nos aliquanto diutius loqui cogant.

Uerba epistulae: Religionis tuae scripta percepi per eos, quos et moribus et instituto suo cunctis caros esse manifestum est. ad haec responsio: Neque hoc discutiam, quomodo dixeris \'religionis tuae\' homini, quem potius inreligiosum putas. reddidisti quippe honorificentiam, sicut reddendam existimasti, quia ille te honorificentius tractauit in litteris, quas ad te dedit, quam catholicus haereticum debuit, putans tuam mentem tali fieri sermocinatione sanabilem.

Uerba epistulae: In quibus tam multa, inquit, a tua dignatione dicta sunt, quae nunc interim conticesco. sed quoniam ingenii tui acumen minus aduertit, quod nos in eodem scripto nec innocentes plenos nec reos asserere potuisti. ad haec responsio: Quomodo non asseruit reos, quos dixerit male congregatos? quomodo non asseruit reum, quod dixerit, quod te duce miserorum animae nefando exitu periturae sint, adiciens te intellegere debere, quae te et in hoc mundo inuidia et in illo ultimo desperando iudicio poena poterit manere? quomodo non asseruit reum, quem sicut potuit exhortatus est, ut imitandum aliorum secutus exemplum dimisso errore prioris [*](1 hic] sic fv 5 ac fv 8 triburio J 16 reddisti J 20-inquid d 23 plene fv 24 aseruit J dixit fv 25 quod] quum f cum v 26 nefande Aml 27 pro te] te in te Af quae] quanta 10 28 desperando-poena] iudicio desperatio fo poterint permanere J 29 exortatus J )

203
haereseos te ad unam et ueram dei conferas fidem? uerumtamen nos non tribuni uerba defendere, sed haeretici refutare suscepimus. si quid ergo iste noster tamquam laicus militaris dixit incautius, quis ei non ignoscat? quis ecclesiae catholicae de uerbis eius praeiudicandum esse contendat? tu perpensius considera quid loquaris, quem pars Donati in nostra conlatione, quae apud Carthaginem facta est, sex aliis adiunctum etiam defensorem suae diuisionis edidit.

Uerba epistulae: Quodsi criminosos, inquit, existimas, fugienda est uobis damnanda societas. ad haec responsio: Plane fugienda est societas criminosorum, sed non respuenda est correctorum. illud ergo ita salubriter deuitamus, ut hoc misericorditer uelimus optemus instemus.

Uerba epistulae: Si uero innocentes putas, inquit. quod etiam ipse dixisti, persecutores nos in fide Christi constituti sustinere gaudemus. ad haec responsio: Consideraui litteras tribuni ad te datas et nusquam in eis legi, quod te dixerit innocentem, sed ab aliis audisse uel cognouisse prudentem. sic autem in scripturis sanctis non solum boni, uerum etiam mali uocari solent. nam hoc ibi nomen etiam serpens hominis deceptor accepit. quod enim quidam interpretati sunt \'sapientissimum omnium bestiarum\', <prudentissimum> potius Graeci codices habent, unde in Latinam linguam scriptura illa translata est. sed si eos putandum est innocentes a tribuno esse dictos, quos a te ad exitium teneri dixit inuitos. quid mirum, si et illic fieri credidit, quod in aliis locis factum esse cognouit? non est ergo unde gaudeas te pati persecutionem, cum inuenire non possis quomodo te asseras innocentem. absit autem ut ista persecutio dicenda sit hominum, cum sit potius pro hominibus liberandis persecutio uitiorum, [*](6 cf. Breuic. 1 4 22 cf. Gen. 3, 1 ) [*]( 2 nos om. fv 5 praedicandum J 7 cartaginem J 8 elidit A; an elegit? cf. delegissent Breuic. l. c. 9 quo si criminosus inquid J 10 est om. f 11 est respuenda fv 12 aalubriter ita fv 14 nos putas 10 15 nos om. fv 27 persecutioiem J )

204
qualem facit aegris etiam diligentia medicorum. quamuis etsi essetis innocentes, hinc efficeremini nocentes, -quia occidere cupitis innocentes. qui enim se innocentes conantur asserere et tamen uitae suae nolunt parcere, quid aliud quam innocentes conuincuntur occidere?

Uerba epistulae: In hac autem ecclesia, inquit, in qua dei nomen et Christi, eius! ut etiam ipse dixisti, in ueritate semper est frequentatum, nos aut uiui, quamdiu deo placuerit, permanemus aut, ut dignum. est dei familia, intra dominica castra uitae exitum terminamus, sub ea scilicet condicione, quia, si uis fuerit operata, tunc id poterit cuenire. nemo enim tam demens est, ut nullo impellente festinet ad mortem. ad haec responsio: Neque hoc in tribuni litteris legitur a te in ueritate inuo-catum nomen dei, quamuis dixerit . inuocatum. quamquam etiamsi dixisset, posset hoc intellegi non ad uestram gloriam, sed ad poenam. nam et de gentibus impiis apostolus dixit: qui ueritatem in iniquitate detinent, ut et uos facitis, qui ueritatem baptismi diuini in iniquitate detinetis erroris humani. unde nos cum uestram corrigimus iniquitatem, non utique debemus illius sacramenti rescindere ueritatem. profiteris sane, innocens homo, aliis quidem uerbis, cum ecclesia te ac tuos interituros. cum enim dicis (in ecclesia, quid aliud uis intellegi nisi cum ecclesia, quandoquidem id agere ignibus praeparas? haec est innocentia partis Donati, ut hoc faciatis adiunctis mortibus uestris, quod etiam apud Carthaginem in inuidiam nostram de basilicis, quae uestrae fuerunt, sicut potuistis et cum quibus potuistis, fecisse asseueramini sine mortibus uestris. quis enim uos non credat zelando fecisse, quod facere etiam moriendo disponitis? si autem illud non uos fecistis, hoc certe [*](17 Rom. 1, 18 ) [*]( 2 nocentes] innocentes J 6 inquid J 7 nomen dei fv 8 semper om. f uiui] ueri f 10 terminabimus f 14 inuocatum in ueritate 10 15 si om. A 16 nestram Aml 17 qui ex que J 18 et όm.f nos Aml 19 in om. Af 24 paras f 25 moribus f 29 zelando] uolendo / 30 uos non fo _;: )

205
furiosius est quod uos facere praeparatis. sed dixisti: si uis fuerit operata et adiunxisti: nemo est enim tam demens, qui nullo impellente festinet ad mortem: quanto est ergo dementior, qui, cum impellatur ad uitam, festinat ad mortem!

Uerba epistulae: Eos autem qui nobiscum sunt, inquit, testem deum facio eiusque omnia sacramenta, quod exhortatus sum et impensissime persuasi, ut, qui haberet uoluntatem egredi, securus publice fateretur. nec nos enim inuitos retinere possumus, qui didicimus ad dei fidem nullum esse cogendum. ad haec responsio: Cur autem non te etiamsi non inuitorum retentorem, tamen ad bonum opus exhortatorem apertissime profiteris, si quod facturus es bonum est? an forte quam malum sit et ipse intellegis atque id te facturum magis ut terreas quam ut impleas comminaris, aut mentiendo infidelis aut uerum dicendo crudelis ?

Uerba epistulae: (et alia manu:) Opto te incolumem in rei publicae actibus florentem et a christianorum inquietudine recedentem. ad haec responsio: Possumus eum et nos optare et incolumem et in rei publicae actibus florentem, sed non ab haereticorum correctione quiescentem.

Uerba posterioris epistulae: Honorabili et omni affectu desiderando Dulcitio Gaudentius episcopus. ad haec responsio: Si omni affectu desideras hominem, quare cum illo tenere Christi respuis unitatem? an reddendo malum quasi pro malo, quem tuum persecutorem putas, rebaptizare desideras? -

Uerba epistulae: Solent sibi, inquit, sola fama noti cupere aut inserto inuicem aspectu uerba miscere aut incogniti saltem non horrere praesentiam. tua uero censura, quod [*]( 1. 2 pag. 204, 11—12 ) [*]( 1 paratis / sed],Et J 2 enim om. f 3 festinent J quando per comp. J clementior J 4 festinet fv 7 exortatus J 8 enimj non, sed deJ. J , 9 fidem J 12 fateris / 13 facturum te fv 19 pr. et om. fv incolumen / 20 quiescentem. Incipiunt uerba posterioris epie eiusdem dpnatistarum episcopi ad eQdem J Libri primi finis ./ 21 Verba epistolae secundae v 27 sibi] igitur f 28 incerto v )

206
absentem me inueneris gratulatum te, quod autem redierim contristatum, litteris intimasti. ad haec responsio: Non omnes, qui sibi sola fama noti sunt, uidere inuicem uolunt, sed quos bene ipsa fama commendat. mirum est autem re uera quod tibi accidit, ut tu eum desiderandum dicas, a quo te persecutionem perpeti quereris, ille autem, qui te persequitur, absentem te malit esse et nolit eum, quem persequitur, inuenire. sed hoc unde, nisi quia te potius eorum persecutorem uoluit intellegi, quorum in Christo salutem tua praesentia credidit impediri?

Uerba epistulae: Sed quoniam praeterita die, inquit, ne epistulari responso siluissem, propter moram portantium certa quaeque strictim ac breuiter intirnaui, nunc mihi dignationis tuae scriptis sacrosanctae legis diuinae uerbis est respondendum. dominus dicit: innocentem et iustum non occides et purgatione non purgabis reum. certum est igitur in dei iudicio pari crimine parique reatu esse deuinctos, qui reum absoluerit et qui occiderit innocentem. si ante communionem rei erant a te nominatus Gabinius uel ceteri fideifragi in malo illi lapsu. consortes, secundum dei uoces absolui minime debuerunt. si autem tamquam innocentes uel sancti recepti sunt, quare in ea fide permanentes, unde uelut sanctos accipitis, occiditis innocentes? ad haec responsio: Inuidiose et mendaciter loqueris. ille quippe, ad quem loqueris, non tale praeceptum accepit ut occidamini, sed ut corrigamini; quod si nolueritis, ne correctionem impediatis aliorum, in exilium mittemini. quod si a iustis fieri non debet iniustis, cur etiam falso uoluistis de Caeciliani exilio in nostra [*]( 15 Ex. 23, 7 28 cf. Breuic. III 20, 38 sqq. ) [*](1 te om. f 2 insinuasti / 3 nolant A 7 et om. f 11 dies inquid J 12 ne in fv 13 atque fv insinuani f 15 dixit fv 16 et om. fv 17 pari] pan J deuinctum / 19 erat f a te] ante A Gabiniua scripsi gabiius J Gabinus fv caeteri. J 20 fidefragi fv lapsui A 23 uelud J 24 et om. f 28 iniustis om. f falsa f uostra A uestra / )

207
conlatione gloriari, quo eum missum uestris maioribus instantibus a Constantino imperatore dixistis? iste autem tribunus ad quem scribis, cui legum pro unitate latarum cura mandata est, usque adeo uult ut uiuas, ut timeat ne ipse te occidas. ecce constitue tibi ante oculos ipsum et te ipsum! ipse te in Christi pace uult uiuere, tu in parte Donati te quaeris occidere: quis uestrum sit tuus persecutor agnosce.

Gabinius autem iam noster, qui fuit aliquando uester, et alii quam plurimi, qui ex uobis ad nos considerata catholica ueritate transierunt, non ideo tibi uideantur a uestra contagione non fuisse purgati, quia non sunt a nobis rebaptizati. hi enim, qui nondum baptizati sunt, a peccatis omnibus in catholica ecclesia lauacro regenerationis abluuntur, in eis autem, qui hoc sacramentum non ad auxilium, sed ad iudicium foris accipiunt, quia nec in desertore uiolamus characterem regium, fit illud sicut scriptum est: caritas cooperit multitudinem peccatorum.eccequemadmodum possunt, quos non oportet baptizari, ipsa catholicae unitatis caritate mundari, ut non incipiat eis inesse intus quod et foris inerat, sed incipiat eis prodesse intus quod foris oberat. non itaque a uobis accipimus uelut sanctos — ad nos enim transeundo sanctificantur, qui manendo apud uos sancti esse omnino non possunt — nec uos innocentes occidimus, quos etiam reos uiuere uolumus.

Sed tu, qui testimonium diuinae uocis bene recolis et nobis obicis deum dixisse: innocentem et iustum non occides, si innocens et iustus es, quare te occidis? nos te innocentem et iustum non dicimus et tamen nolumus occidaris: tu te innocentem et iustum arbitraris et innocenti iustoque [*]( 16 I Petro 4, 8 26 pag. 206, 15 (Ex. 23, 7) ) [*]( 3 pro unitate latarum] promulgatarum / 5 constitui fv 8 Gabinus fc noster om. J 9 uester] noster ur ux (sic) A 10 ibi A 11 uobis /J 12 hii A 13 abluntur A 15 indertore A 16 caracterem A sicut] quod JD 19 intus inesse fv 21 uellld J 27 es et iustus fo est Aml occidisti J nos] non Amlf 28 non om. f nolumus] add. at Iv 29 arbitrararis J iustoque] et insto fo )

208
non parcis. certe ipse dixisti: in dei iudicio pari crimine parique reatu esse deuinctos, qui reum absoluerit et qui occiderit innocentem. quare ergo absoluisti Felicianum Maximianistam reum? quare innocentem occidis et te ipsum? nos autem nec reum absoluimus, sed ut mereatur absolui prius corrigi cupimus, nec te innocentem, siue tibi parcas siue te occidas, si in parte Donati remanseris, iudicamus. nam de quantalibet innocentia glorieris, te ipsum innocentem occidendo innocens esse non poteris, nisi forte mihi respondeas et dicas: (cum me occido, non innocentem utique occido, quia ipsa uoluntate, qua me occidere statuo, reus efficior animo, priusquam corpus occidero\\ hoc si dicis, uerum dicis et te miris modis accusando defendis. cum enim te ostendis in te occi, dendo prius ipso proposito tuo fieri nocentem, procul dubio facinore perpetrato nemo te conuincet, quod occideris innocentem. hac itaque ratione colligitur, quod, cum multi innocentes ab aliis occidantur, a se ipso innocens nullus occiditur. ea quippe cogitatione, qua occidere se ipse molitur, innocentia prius exspoliatur, ut, cum se occidit, non innocens moriatur. hoc tibi contingeret, si, antequam te occidere praeparares, innocens esses. nunc uero quia et antea iam haereticus innocens non eras, non erit, si te occideris, tuae iniquitatis ini-, tium, sed augmentum.

Uerba epistulae: Nam de sancto Emerito, inquit, Caesariensi falsa ad nos pro merito fama peruenit. quod si (sic) esset, audi apostolum dicentem: si exciderunt a fide quidam illorum, numquid infidelitas illorum fidem [*]( 1 pag. 206, 17 26 Rom. 3, 3-4 ) [*]( 1 certe] certum est igitur ut (om. v) fv 2 deuinctum / 3 innocentem (iustum /) occiderit fv, cf. p. 206, 18 10 pr. occidendo Aml 12 te post modis tr. Iv. 14 tuo scripsi suo J, om. fv innocentem dm2 15 memo Aml conuincit A 17- nullus innocens occidatur fv 18 se ow. J ipsum f 19 spoliatur / non om. J 20 te] tibi ptf\'J comp. A occideres, praeparares ut f 25 Caesareensi Av, item infra, nos scripsi uos Afv. pro certo ff) 26 sic addidi audi coni. xr ad d apud fv 27 nunquid J )

209
dei euacuauit? absit. ad haec responsio: Dicendum est de Emerito Caesariensi quod tu dicere timuisti. falsa quidem de illo fama iactata est, quod catholicus factus sit, sed quemadmodum hoc audistis, ita totum quod factum est nosse potuistis. cur ergo laudes coepiscopi tui, cuius tibi pro exemplo nomen obiectum est, tacere uoluisti? profecto si fecit aliquid laude dignum in tanto articulo, non abs te fuit utique reticendum. sed quia laudibus eius non uis ut te inuidere potuisse credamus, quare ergo tacuisti, nisi quia de illo erubescere timuisti? uenit ergo Emeritus Caesaream illic positis et praesentibus nobis. uenit autem non apprehensus cuiusquam sagacitate, non adductus alterius potestate, sed excitatus propria uoluntate uidere nos uoluit. uidimus eum, ad ecclesiam catholicam pariter uenimus, adfuit maxima multitudo: nihil pro sua seu uestra defensione dicere potuit, communicare noluit, dilatus perseuerauit, conuictus obmutuit, inlaesus abscessit. quid fieri potuit pro nostra mansuetudine lenius, quid pro ueritate catholicae inuictius, quid pro uestra, si sapiatis, correctione salubrius? cum enim sponte ad nos nisi pro uobis contra nos dicturus aliquid non uenisset, profecto dixisset, si quod diceret inuenisset. quaecumque enim cur ueniret praeparauerat dicere, adiuuante misericordia domini ante sunt nostra praeuentione refutata quam illius circumuentione prolata. et certe si putas eum potuisse, sed noluisse respondere, lege quod cum illo actum est et ipse responde. si in pacem catholicam transisset Emeritus, diceretis eum non diuina miseratione consensisse lumini ueritatis, sed ponderi persecutionis humana infirmitate cessisse. si denique captus adduceretur inuitus, non inopia respondendi, sed euadendi [*]( 1 euacuabitur A, cf. p. 210, 21 2 merito A dicere tu fv 5 coeepi A 6 oiw A 8 eius laudibus fv 15 seu] add. pro / 16 uoluit A 17 potuit om. f 18 catholica fo alt. pro om. A, sed in ras. p cernitur 19 sapitis fv potuit salubrius / 20 contra uos / non uenisset] conaenisse A 21 cur scripsi ut Afv 22 inueniret Aml 24 noluisse A 25 ipse om. f 27 non ex in Aml 28 cessise J ) [*]( Lm Auguet. o. Don. III. ) [*]( 14 )
210
consilio tacuisse pro uestro arbitrio iactaretis. nunc uero quando quidem ultro uenit, profecto quod tacuit non lingua, sed causa defecit, quod autem transire in unitatem catholicam noluit, animam superbam confusio pertinacissimam fecit. sed hoc quantum ad ipsius exitium atque supplicium, tantum ad aliorum confirmationem salutemque profecit. si enim uiderent Emeritum nobis communicantem, suspicarentur hominem formidantem; cum autem uiderunt et in parte Donati permanen. tem et tamen aduersus fidem catholicam reticentem, magis illis apparuit contra suos pro nobis silendo clamare. an uero cum uoce atque ore sano et libero staret, non erat pro causa nostra contra uos testis idoneus Emeritus ille, ille, inquam, Emeritus et inimicus et mutus?

Sed bene tibi uisus es uestros auctoritate uidelicet apostolica consolari. non propter Emeritum, qui non potuit plus facere pro uobis, quam quod non inueniens, quid loqueretur pro uobis, non tamen discessit a uobis, sed propter alios, qui uestro errore derelicto in societatem catholicam inmutati in melius aggregantur, commemorasti propterea dixisse apostolum: si quidam illorum exciderunt a fide, numquid infidelitas illorum fidem dei euacuauit? absit. re uera hoc restat, ut excidisse dicantur a fide qui deo crediderunt, fidem tenere qui hominibus credunt. in semine tuo benedicentur omnes gentes dominus dixit: ecce cui credunt, qui ex nobis ad nos transeunt. Caeciliani peccato perisse transmarinas gentes homines dixerunt: ecce quibus credunt, qui in uestra societate persistunt. et dicis eos excidisse a fide, qui fidem dei secuti sunt, et eos fidem dei habere, qui in uerbis hominum remanserint. ubi est ergo, quod [*]( 20 Rom. 3, 3-4; cf. pag. 208, 26 23 Gen. 22, 18 ) [*]( 8 uiderent f 9 fidem om. ft) 10 pro nobis om. fv damnare f 11 ernt (— cras.) J 12 nostra scripsi nestra A uestra causa fo uos scripsi nos Afo Emeritus, inquam fv 14 est f 17 abscessit fv 19 inmutati scrij)si inuuitati A mutati fv 23 et fidem fv 24 dixit deus fv 28 a fide iml babere dei fv. 29 remanserunt fv )

211
huic sententiae abs te commemoratae continuo subiecit apostolus: est autem deus uerax, omnis autem homo mendax, si a fide exciderunt, qui credunt quod dixit deus dominus uerax, et in fide. persistunt, qui credunt quod dixit homo mendax?

Uerba epistulae: Fugam mihi, inquit, quasi ex lege persuades, sed factor legis tantum debet audiri, quia Paulus apostolus dicit: non auditores legis iusti sunt apud deum, sed factores legis iustificabuntur. nam audi et dominum dicentem, quia pastor bonus animam suam ponit pro ouibus suis, mercenarius autem et cuius non sunt oues propriae, uidet lupum uenientem et fugit et lupus rapit eas et dispergit. ad haec responsio: Ecce quomodo intellegit euangelium pars Donati! itane apostolus non pastor, sed \'mercenarius erat, quando per murum in sporta submissus fugit manus eius, qui eum conprehendere cupiebat, et tu es pastor, qui eas quas domini dicas oues, ut errore in animo pereant, furore corpus interimant, etiam tecum uis perdere, tecum quaeris occidere, nec audis pastorem pastorumque principem dicentem: fur non uenit nisi ut occidat et perdat? ad hoc uenisti qui abscesseras, ad hoc redisti qui fugeras? hoc opus furis est et latronis, non pastoris atque custodis. uerumtamen etiam nobis non te cogentibus uide, quia omnes collegas tuos qui fugerunt non pastores, sed mercenarios intellegi noluisti. sed si essent apud te dominicae oues, aut tecum uenirent, ut etiam te correctum possent habere pastorem, aut te dimisso fugerent ad pastorem. mercennarius autem, quem significat dominus, uiso lupo non [*]( 2 Rom. 3, 4 8 Rom. 2, 13 10 Ioh. 10, 11-12 15 cf. Act. 9, 25 20 Ioh. 10, 10 ) [*]( 1 commemorata e A subiungit fv 2 alt. autem om. A 3 deus dominus om. f 4 dominus om. v 8 sunt s. 1. Aml 10 bonus pastor fv 11 mercenarius sie A praeter lin. 28 et om. fv 13 dispergunt A 16 sportam summissus / 17 eos quos / domini dicas scripsi dominicas Afv 18 intimant A 20 que principem om. f 26 ut] aut Af ) [*]( 14* )

212
corpore, sed animo fugit, quando deserit timore iustitiam, sicut fugit Secundus uester Tigisitanus, quando Purpurium Liniatensem de homicidio confessum magisque terribilem, ne primatum uel episcopatum perderet, timuit corpore autem etiam boni illi pastores apostoli in persecutione fugerunt nec ideo tamen oues Christi cura et animo reliquerunt. si ergo et tu pastor esses, prius in lupi parte non esses, deinde imperium domini tui, qui seruos suos fugere in persecutionibus iussit, per os cuiuslibet etiam peccatoris oboedienter audisses nec contra dominum tuum argumentareris et diceres: facior legis tantum debet audiri, quia Paulus apostolus dicit: non auditores legis iusti sunt apud deum, sed factores legis iustificabuntur.

Quid in aliam sententiam uerba manifesta conuertitis? auditores legis et non factores apud deum iustos negauit: ab hominibus, quando uerum dicunt, audiri non prohibuit, ne, sicut tu, loqueretur contra dominum suum dicentem de quibusdam: quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. dicunt enim et non faciunt. uides quemadmodum Christus etiam per homines auditores ac praedicatores legis et non factores alios eam tamen audire praecepit et eius esse factores; et tu dicis: factor legis tantum debet audiri., et uolens redarguere quasi persecutorem tuum loqueris aduersus creatorem tuum. peccatori quidem dicit dominus: ut quid tu enarras iustificationes meas et assumis testamentum meum per os tuum?, sed ideo, quia illi nihil prodest, qui dicit et quod dicit non facit; prodest autem illi, qui etiam per malum bonum audit et [*]( 2 cf. Optat. I 14. Cresc. III 27, 30. Breuic. III 15, 27 11 Rom. 2, 13 18 Matth. 23, 3 25 Ps. 49, 16 ) [*]( 2 purpuraum A 3 Limatensem fv 4 perderet uel episcopatum fv 6 relinquerunt Aml 7 tu om. f prior f inperium J 16 non om. A 17 tu om. J 19 nolite facere fv 20 etiam] et fv 21 ac] et fv eam ex eas J 22 eius om. f 25 deus fv iustitias fv 26 assummis testamtum J 27 quia om. f ille J 28 etiam om. f )

213
quod audit facit. non est quidem speciosa laus in ore peccatoris, sed speciosa est in uita moribusque factoris, etiamsi hanc ex ore audierit peccatoris. quantumlibet ergo existima tribunum esse peccatorem et legis non esse factorem, oboedienter tamen audi non istum, sed illum etiam per istum qui dicit: si uos persecuti fuerint in una ciuitate, fugite in aliam. quid statis? audite et fugite; Christus hoc imperat, non tribunus. nisi forte respondes et dicis: \'ait quidem Christus: si uos persecuti fuerint in ista ciuitate, fugite in aliam; sed quare de ista ciuitate discedam, quando nec iste meus persecutor est nec ego Christi sum auditor?\' ac per hoc si manseris, lupus es saeuiens, et si fugeris, lupus es timens. et quoniam sponsus dicit: nisi cognoueris temet ipsam, o pulcra in mulieribus, exi tu in uestigiis gregum et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum, etiamsi te pastorem esse gloriaris, tamen, quia de ouili dominico existi, haedos tuos pascis, non oues Christi.,

Uerba epistulae: Deinde, inquit, quae loca erunt, quae in hac persecutionis procella undique perturbatos tranquillitati seruandos tamquam in portum recipiant sacerdotes, quando dominus dixerit: cum uos persequi coeperint in hac ciuitate, fugite in aliam [ciuitatem]. tute tunc fugiebant apostoli, quia neminem pro eis proscribi iusserat imperator. nunc uero christianorum receptores proscriptionibus territi pericula formidantes non solum non recipiunt, uerum etiam uidere timent quos tacite uenerantur. ad haec responsio: Hoc plane laudo quod agnoscitis uos, sed quod uos non [*]( 1 cf. Eccli. 15, 9 6.9 Matth. 10, 23 .14 Caut. 1, 7 22 Matth. 10,23 ) [*]( 1 laus] salus J 2 est om. f 3 audierit ex ore ft) 11 descendam A eat persecutor fo, utp. 214, 6 12 adiutor A 13 pr. et om. fv 15 gregum tuorum fv 18 aedes A 20 perturbata tranquillitate fv 22 quando] qn (sic) A 23 ciuitatem seclusi, om. fl) 24 apostolum A 25 proscriptoribus f 26 recipiciunt A 28 alt. uos om. f non uos v )

214
corrigitis doleo. quid enim hac tua professione manifestius, qua satis declaras non uos ad eorum pertinere consortium, quibus dominus ait: si uos. persecuti fuerint in una ciuitate, fugite in aliam? nempe hoc est quod paulo ante dixi posse te mihi uerissime respondere, si dicas: (nec iste meus est persecutor nec ego Christi sum auditor.\' ecce apertissime hoc dicis. quomodo enim es auditor Christi, cum ille suis auditoribus, hoc est sectatoribus, promittat usque in finem saeculi, quandocumque persecutionem passi fuerint, non defuturas ad quas confugiant ciuitates, dicens: cum autem persequentur uos in ciuitate ista, fugite in aliam. amen enim dico uobis, non consummabitis ciuitates Israel, donec ueniat filius hominis? tu autem in hac persecutione, quam uos querimini perpeti, iam deesse uobis dicis loca, quo fugere et ubi tamquam in portu possitis ab hac tempestate requiescere, loquens contra promissionem Christi, qui dicit non defuturas ciuitates, quo fugiant sui qui persecutionem patiuntur, donec ueniat, id est usque ad consummationem saeculi. quia ergo ille hoc promisit suis quod uos non inuenitis, profecto ille mentitur, si uos eius estis; sed quia ipse non mentitur, uos eius non estis. ac per hoc nec tribunus cui rescribis persecutor est uester, sed persecutor est persecutoris uestri, hoc est erroris uestri, quo compulsi talia facitis, ut de illorum genere sitis, de quibus scriptum est, quod persecutionem sunt passi ab ipsis factis suis. proinde si intellegatis, quid in uobis qui uos diligunt persequantur, ipsa sine dubio a quibus persecutionem patimini facta mala uestra fugietis et coniungemini eis, qui ut uos liberent [*]( 3. 10 Matth. 10, 23. 5 pag. 213, 11 25 cf. Sap. 11,21 ) [*]( 2 declaras satis fo 4 alia J 5 dixi* J 6 auditor sum Christi fo 7 hoc apertissime fv 9 non-ciuitates ante quandocumque-fuerint tr. fv 10 quascunque f 12 enim om. fv consumabitis J 20 inuenietis J 21 ille fv 23 pr. est om. fv 25 passi sint fv 26 persequuntur / 28 ut bis A uos om. f )
215
persequuntur uestros persecutores; non enim nisi uestros persequuntur errores.

Uerba epistulae: Per opificem, inquit, rerum omnium dominum Christum omnipotens deus fabricatum hominem ut deo similem libero dimisit arbitrio. scriptum est enim: fecit deus hominem et dimisit eum in manu arbitrii sui. quid mihi nunc humano imperio eripitur, quod largitus est deus? aduerte, uir summe, quanta in deum sacrilegia perpetrentur, ut quod ille tribuit auferat humana praesumptio et pro deo se id facere inaniter iactet. magna dei iniuria, si ab hominibus defendatur. quid de deo aestimat qui eum uiolentia uult defendere, nisi quia non ualet suas ipse iniurias uindicare? ad haec responsio: Secundum istas uestras falsissimas uanissimasque rationes habenis laxatis atque dimissis humanae licentiae inpunita peccata omnia relinquantur, nullis oppositis repagulis legum nocendi audacia et lasciuiendi libido bacchetur, non rex suum regnum, non dux militem, non prouincialem iudex, non dominus seruum, non maritus uxorem, non pater filium a libertate et suauitate peccandi minis ullis poenisue compescat. auferte quod sana doctrina pro sanitate orbis terrarum sapienter per apostolum dicit et, ut confirmetis in arbitrio tanto peiore quanto liberiore filios perditionis, delete quod ait uas electionis: omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. non est enim potestas nisi a deo, quae autem sunt, a deo ordinatae sunt. quapropter qui resistit potestati dei ordinationi resistit; qui autem resistunt ipsi sibi iudicium adquirunt. principes enim non sunt timori bono operi, sed malo. uis autem non [*]( 6 Eccli. 15, 14 23 Rom. 13, 1-4 ) [*](7 arbitri A mihi ex me A 10 id facere om. f iact* (e s. c add.) J 14 fallacissimas fv 16 nul (del.) nullia A 17 laciuiendi A bachetur A 19. non] nec fv 20 nimis A 22 ut et A 25 sunt, a deo] a deo sunt fv 26 ordinata Alv, correxi potestatij uoluntati A 29 boni operis, sed mali fv )

216
timere potestatem? bonum fac, et habebis laudem ex illa; dei enim minister est uindex in ira ei qui male agit. delete ista, si potestis, aut ista, sicut facitis, si non potestis delere, contemnite. habete de his omnibus pessimum arbitrium, ne perdatis liberum arbitrium, aut certe, quia sicut homines hominibus erubescitis, clamate, si audetis: puniantur homicidia, puniantur adulteria, puniantur cetera quantalibet sceleris siue libidinis facinora seu flagitia: sola sacrilegia uolumus a regnantium legibus impunita\', an uero aliud dicitis, cum dicitis: magna dei iniuria, si ab hominibus defendatur. quid de deo aestimat qui eum uiolentia uult defendere, nisi quia non ualet suas ipse iniurias uindicare? haec dicentes quid aliud dicitis nisi: (nulla potestas hominis contradicat atque obstrepat nostro libero arbitrio, quando iniuriam facimus deo\'?s o dolor! fraudata sunt tali magisterio tempora antiqua, quoniam nondum eras natus, quando sanctus Moyses iniurias suas lenissime pertulit, dei uero seuerissime uindicauit. tu nunc autem doctior haeretica praesumptione inuidiosissime clamas: fecit deus hominem et dimisit eum in manu arbitrii sui. quid mihi nunc humano imperio eripitur, quod largitus est deus?, hoc uidelicet flagitans, ut ad faciendas iniurias deo, qui cum libero arbitrio fecit hominem, liberum tibi arbitrium relinquatur ab homine. sed illi etiam, qui decreto Nabuchodonosor regis proposita poena interitus sui et dispersionis domorum suarum a blasphemando deo Sidrac Misac Abdenago terribiliter prohibebantur et acriter si contemnerent plecterentur, dicere potuerunt quod ipse dixisti: magna dei iniuria, si ab hominibus defendatur. [*]( 10. 28 pag. 215, 10 19 Eccli. 15, 14 et pag. 215, 6 26 cf. Dan. 3, 29 (96) ) [*]( 2 iram fv, cf. Parm. I 8, 13 3 au aut Aml sicut ista A 6 auditis A 7 puniantur homicidia om. A 9 uere f 11 existlmat A 12 iudicare A 13 hominis potestas fv 17 leuissime f 18 tu nunc scripsi tunc J tu fv doctor fv 19 inuidiossime J 23 arbitrium tibi fv 24 nabugodonosor J 26 misaac J et Abdenago fv, cf. Petil. II 92, 211. Ep. c. Don. 20, 54 28 defensatur f )
217
quid de deo aestimat qui eum uiolentia uult defendere, nisi quia non ualet suas ipse iniurias uindicare? haec uerba tua prorsus etiam illi dicere potuerunt et fortasse dixerunt, etsi non eadem libertate, non dissimili uanitate.