Contra Fortunatum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
AUG. dixit: Non debemus frustrare tantos, qui praesentes sunt, et de quaestione proposita ire ad aliud. si confitemur ambo. si nobis concedimus esse incorruptibilem et inuiolabilem deum et nihil pati potuisse — ex quo est consequens, ut falsa sit haeresis uestra, quae dicit deum cum uideret inminere uastitatem ac labem regnis suis, misisse uirtutem, quae cum tenebrarum gente bellaret, et ex ea commixtione hic nostras animas laborare — breuis ergo est ratio mea et, quantum aestimo, cuiuis planissima. si deus nihil pati potuit a gente tenebrarum, quia inuiolabilis est, sine causa huc nos misit, ut nos hic aerumnas patiamur. si autem aliquid pati potuit, non est inuiolabilis et decipitis eos, quibus dicitis esse inuiolabilem deum. hoc enim uestra haeresis negat, cum cetera exponitis.
FORT. dixit: Hoc sentimus, quod nos instruit beatus apostolus Paulus, qui dixit: hoc sentite in uobis, quod et in Christo Iesu; qui cum in forma dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est aequalem se esse deo, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inuentus ut homo; humiliauit semet ipsum, factus est [*]( 21 Philipp 2, 5 sqq. ) [*]( 1 sit quemadmodum om. S quemadmodum om. b 2 aut] et b ob om. A 3 isto in mundo BP in isto mundo A uenerint Sb 4 nicedi hil APSb 8 b gQ (in marg. ambo) B condiaamus\' B 9 conn seques B 10 hereais (e mvt. in i) B 11 uastitatem (corr. ex uaatitatam) B 12 pugnaret Ab et] om. A hic] hic B hinc PSb e 13 1/iboraret (a corr. in i) B liberaret Sb eet ergo Ab 14 existimo b i cuius B huius S lucis b plenissima Sb 16 pateremur A 18 et III/cetera B 21 dicit Sb 23 se aequalem esse A esse se aequalem b 24 ezTauit S 25 factus est b inuentus] inuentus est S )