Contra Fortunatum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

AUG. dixit: Immo tu dignare respondere id, quod interrogaris, has animas quae causa morti dederit.

FORT. dixit: Immo tu dignare dicere, utrum aliquid sit praeter deum, an omnia in deo sunt.