Contra Fortunatum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

AUG. dixit: De adoptione nostra memini me ante dies dixisse secundum testimonium apostoli, qui dicit nos uocatos in adoptionem filiorum. non ergo meum fuit illud, sed apostolicum responsum. de qua re, id est de ista adoptione suo tempore, si placet, inquiramus; et de illa insibilatione respondebo, cum tu meis obiectionibus responderis.

FORT. dixit: Progressum dico fuisse animae contra contrariam naturam, quae natura deo nihil nocere poterat.