Contra Fortunatum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
AUG. dixit: Hanc causam abs te quaero. id est: si deo noceri non poterat, quare huc nos misit? FORT. dixit: Quaeritur a nobis, si deo malum nocere non possit, cur huc anima missa fuerit, aut qua ratione mundo permixta sit. quod in eo manifestum est, quod ait apostolus: numquid dicit figmentum ei. qui se finxit: cur me ita formaueris? si ergo causanda est haec res, interrogandus est, qui animam direxit nulla cogente se necessitate; si autem necessitas fuerat mittendi animam, merito est et uoluntas liberandi eam.