Contra Fortunatum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

AUG. dixit: Agnos suos dominus noster in medium luporum misit, id est homines iustos in medium hominum peccatorum ad praedicationem euangelii tempore hominis suscepti ab inaestimabili diuina sapientia, ut a peccato ad iustitiam nos uocaret. quod autem ait apostolus nobis colluctationem non esse aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates et cetera, quae sunt commemorata. hoc significat: diabolum et angelos eius sicut etiam nos peccato cecidisse et lapsos esse dicimus et obtinuisse terrena, id est homines peccatores, qui quamdiu peccatores sumus, sub iugo eorum sumus; quemadmodum, cum iusti erimus, erimus sub [*]( 8 cf. Ephes. 6, 12 ) [*]( nolnit 1 nelit A nelit B similitudinem S 2 luporum * ut animas que forte sqq. A eagdeponeret B eandemponeret SP 3 in om. b r ap possint SP possint B 4 reuocarent BA uocarentur S paret T$l apparet SPb antiquitatem A iniquitas S 5 annorum] animord ASb a 7 subicientibus S 8 rederetur A 9 luctatio om. A sed et] sed S 12 est solum S 13 uidentur om. S 15 noster om. AS medio (et 16) ASb 17 suscepti hominis A 19 autem colluctationem aitS23dirimusom.bnB24hominesom.squi] qn$c B om. S alt. erimus om. S )

108
iugo iustitiae; et contra illos luctam habemus, ut migrantes ad iustitiam ab eorum dominatione liberemur. ergo et tu dignare mihi breuiter ad unum, quod interrogo, respondere. noceri deo non poterat, an poterat? sed quaeso mihi ut "non poterat" respondeas.

FORT. dixit: Non poterat noceri.