Contra Fortunatum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
AUG. dixit: Animam sic negaui esse substantiam dei ut negem esse illam deum, sed tamen ex deo auctore esse. quia facta est a deo. aliud est qui fecit, aliud quod fecit; qui fecit, corruptibilis esse omnino non potest; quod autem fecit. omnimodo non potest aequale illi esse. qui fecit.
FORT. dixit: Nec ego dixi animam similem esse deo. sed quia dixisti facticiam esse animam et nihil praeter deum, quaero, undenam deus animae. substantiam adinuenit.